LXXI | LXXIII |
INCIPIT CONCILIUM ANTIOCHENUM.
Sancta et pacatissima synodus in unum congregata, his qui per singulas provincias sunt unanimis sanctis et consacerdotibus in Domino salutem. Gratia et veritas Jesu Christi Domini et Salvatoris nostri sanctam Antiochenam Ecclesiam visitans, et in unum connectens per concordiam pacatissimi spiritus multa quidem et alia perfecit, in omnibus autem, suggerente sancto et pacifico spiritu, etiam hoc perfecit, ut quae visa sunt recte constitui cum plurima consideratione et judicio una cum omnibus nobis Antiochiam ex diversis provinciis in unum collectis episcopis in vestram notitiam deferantur, credimus autem gratiae Domini et Spiritui sancto pacis, quod ipsi conspirabitis nobis tanquam in unam fuissetis virtutem, et nobiscum orationibus adnitentes magis autem muniti, et in Spiritu sancto praesente, si iisdem ipsis quae definita sunt, consentientes, et ea quae visa sunt, recta roborantes consensu sancti Spiritus consignabitis. Sunt autem praefiniti canones ecclesiastici hi qui infra sunt scripti, quos subter inserti promulgavere episcopi, Eusebius, Archelaus, Aeneas, Macedonius, Niceta, Esicius, Bassus, Antiochus, Jacobus, Moyses, Agaphius, Petrus, Mocinius, Alexander, Narcissus, Etherius, Patricius, Siricius, Magnus, Paulus, Eustachius, Manicius, Petrus, Paulus, Theurus, Municius, Aliphius, Petrus, Tarcodunantus, Anatholius, Theodorus, Alius, Theurus, Sirion. Ex provinciis Syriae caeles et Phoenicis veris Arabiae, Mesopotamiae, et haec constituerunt quae infra scripta sunt.
CAP. I. Omnes qui audent dissolvere regulam sancti et magni concilii Nicaeni, quod celebratum est in praesentia Dei amantissimi Constantini imperatoris, de sancta et salutari festivitate Paschali Salvatoris nostri, excommunicatos et abjectos esse debere ab Ecclesia, maxime si perseverent studio contentionis ad subvertenda ea quae optime constituta sunt. Et haec quidem dicta sunt de laicis. Si autem praepositis Ecclesiae aliqui, id est, vel episcopus, vel presbyter, vel diaconus post hanc diffinitionem, et hunc terminum ausi fuerint in subversionem populorum et perturbationem Ecclesiarum seorsum colligere, et cum Judaeis Pascha voluerint celebrare, hunc sancta synodus jam alienum ab Ecclesia esse judicabit, tanquam eum qui non solum proprii peccati reus sit, sed aliorum corruptae mentis conversationis supplantator exstiterit. Et non solum hujusmodi deponi a sacerdotio et ministerio jubet, sed eos qui ausi fuerint his communicare post damnationem. Depositos autem etiam honore qui extrinsecus est privari oportet quem sanctus canon et Dei sacerdotium promeruit.
II. Omnes qui ingrediuntur ecclesiam Dei, et sacras Scripturas audiunt, non autem cum populo in oratione communicant, aversantur autem sanctam assumptionem Dominici sacramenti secundum aliquam propriam disciplinam, hos ab ecclesia abjici oportet, donec confitentes fructum poenitentiae demonstrent, et deprecati fuerint, ut data venia suscipi mereantur, non autem licet communicare excommunicatis, neque cum his per domos ingredi, et cum eis orare, qui ecclesiae participant in oratione, nec in alteram ecclesiam recipi qui ab alia excommunicantur, quod si quis fuerit deprehensus episcoporum, vel presbyterorum, vel diaconorum, vel etiam qui in canone detinentur excommunicatis communicare, et hunc oportet communione privari tanquam Ecclesiae regulas confundentem. III. Si quis presbyter, vel diaconus, vel quilibet clericus, deserta sua ecclesia ad aliam transeundum esse crediderit, et ibi paulatim tentet quo migravit perpetuo manere ulterius, ministrare non debet, praesertim si ab episcopo suo ad revertendum fuerit exhortatus quod, et si post evocationem sui episcopi non obedierit, sed inobediens perseveraverit, omnimode ab officio suo deponi debere, nec aliquando spem restitutionis habere. Si vero propter hanc culpam depositum alius episcopus susceperit, et ipse a communi synodo poenam merebitur increpationis, tanquam ecclesiastica jura dissolvens. IV. Si quis episcopus a synodo fuerit depositus, vel presbyter, vel diaconus a proprio episcopo condemnatus, et praesumpserit sacerdotii seu sacri mysterii quippiam, non ei amplius liceat, neque in alia synodo spem restitutionis habere, neque assertionis alicujus locum, sed et communicantes ei abjici omnes ab ecclesia, maxime si postquam cognoverunt sententiam adversus eum fuisse prolatam, contumaciter communicaverunt. 66 V. Si quis presbyter vel diaconus comtempto episcopo seipsum ab ecclesia segregaverit et privatum apud se collectis populis altare erigere ausus fuerit, et nihilominus episcopo suo exhortante, et semel et iterum revocante inobediens exstiterit; hunc modis omnibus deponendum, nec aliquando consequi curationem, aut proprium honorem recipere speret. Quod si etiam perseveraverit, perturbans cunctam Ecclesiam quae foris est, hunc tanquam seditiosum corripi oportet. VI. Si quis a proprio episcopo excommunicatus est, non eum prius ab aliis debere suscipi, nisi aut a suo fuerit receptus episcopo, aut concilio facto episcopis occurrat et respondeat, et si synodo satisfecerit, statuimus sub alia sententia eum recipi, quod etiam circa laicos, et presbyteros, et diaconos et omnes qui in clero sunt convenit observari. VII. Nullum absque formata (quod Graeci epistolam dicunt) peregrinorum clericorum suscipi oportet. VIII. Neque presbyter ad regiones longinquas, formatas, id est canonicas epistolas, nisi ad finitimos episcopos simplices epistolas mittere praesumat, vicariis vero episcopis qui a Graecis coepiscopi vocantur, formatas facere liceat. IX. Per singulas provincias episcopos singulos scire oportet, episcopum metropolitanum, qui praeest curam et sollicitudinem totius provinciae suscepisse. Propter quod ad metropolitanam civitatem ab his qui causas habent concurratur. Quapropter placuit eum, et honore praecellere, et nihil ultra sine episcopo reliquos episcopos agere secundum antiquum Patrum nostrorum canonem, nisi hoc tantum quod unicuique ecclesiae per suam dioecesim competit. Unumquemque enim oportet episcopum habere suae dioecesis potestatem ut regat et gubernet secundum competentem singulis reverentiam, et providentiam gerat omnis regionis quae sub ipsius est civitate, ita ut etiam ordinare ei presbyteros, et diaconos probabili judicio liceat, et de singulis illius regionis causis moderatione et pondere disceptare, ultra autem nihil agere permittitur citra metropolitani episcopi conscientiam, nec metropolitanus sine caeterorum aliquid gerat consilio sacerdotum. X. Coepiscopi qui manus impositionem ab episcopis susceperunt et ut episcopi sunt consecrati, tamen placuit sanctae synodo eos modum proprium retinere, et gubernare adjacentes sibi civitates et esse contentos propria sollicitudine et gubernatione quam susceperunt, constituere autem his permittitur lectores, et subdiaconos atque exorcistas, quibus sufficiat istorum tantum graduum licentiam accepisse. Non autem presbyterum, non diaconum audeant ordinare praeter conscientiam episcopi civitatis, vel ecclesiae cui adjacens invenitur, seu ipse seu regio in qua praeesse dignoscitur. Quod si quis praevaricari ausus fuerit constituta, deponi eum, et dignitate qua praeditus est debere privari. Coepiscopus autem ab episcopo civitatis vel loci cui idem adjacet ordinandus est. XI. Si quis episcopus, vel presbyter, vel omnis omnino qui est sub ecclesiastica regula constitutus, praeter consilium vel litteras eorum episcoporum qui sunt intra provinciam, et maxime metropolitani ad imperatorem perrexerit, hunc abdicari et ejici non solum de communione, sed etiam propria dignitate privari, tanquam molestum et importunum imperialibus auribus contra ecclesiastica constituta. Si autem necessitas cogit ad imperatorem excurrere propter aliquam actionem, cum deliberatione et consilio metropolitani ipsius provinciae episcopi, et caeterorum conscientia episcoporum qui in eadem provincia sunt atque cum litteris eorum ire debebit. XII. Si quis a proprio episcopo depositus presbyter, vel diaconus, aut etiam si a synodo quilibet episcopus fuerit exauctoratus, molestiam imperialibus auribus inferre non praesumat, sed ad majorem episcoporum synodum sese convertat, et quae se putat habere, justa in eorum concilio alleget, atque ab his de se exspectet quae fuerit deprompta sententia. Quod si deficiens pusillanimitate hoc noluerit facere, sed imperatori fuerit importunus, hujusmodi nullam veniam habeat, neque locum illius assertionis suae, nec spem recipiendi gradus habeat in futurum. XIII. Nullum episcopum audere debere ex alia provincia ad aliam transitum facere, et ordinare aliquos Ecclesiis aut referre ad sacrum ministerium, nec alios illuc attrahat episcopos, nisi forte per litteras rogatus abierit, non solum autem a metropolitano, sed et ab his qui cum eo sunt omnibus ipsius provinciae episcopis. Quod si nullo invitante inordinate superveniat, et aliquos vel ordinare praesumpserit, vel quoslibet actus illi ecclesiae competentes quae ad se minime pertinent, usurpare tentaverit, vacua quidem et inania erunt omnia quae gesserit, ipse vero hujus indisciplinati ausus irrationabilis coepti dignas causas expediat, tanquam depositus a synodo sancta, et propter hujusmodi praesumptionem jam praedamnatus. XIV. Si quis de aliquibus causis criminalibus in judicio episcoporum fuerit accusatus, contingat autem de ipsis episcopis provinciae qui convenerunt diversas habere sententias, et alios quidem innocentem eum pronuntiare, alios reum, propter hujuscemodi itaque controversiam amputandam placuit sanctae synodo metropolitanum episcopum alterius vicinae provinciae advocari, et aliquantos cum eo episcopos alios. Qui pariter residentes quaecunque fuerint, dirimant quaestiones propter hoc ut firmum sit judicium quod ab unius provinciae episcopis fuerit promulgatum. XV. Si quis episcopus criminaliter accusatus ab omnibus qui sunt intra provinciam episcopis acceperit unam consonamque sententiam, ab aliis ulterius judicari non poterit, sed manere circa eum oportet tanquam convenientem quae ab omnibus prolata est firmam ratamque sententiam. XVI. Si quis episcopus vacans in Ecclesiam vacantem supervenerit, et hanc obripienter praeter plenariam synodum occupandam esse crediderit, hunc abjici oportet, quamvis eum plebs quam diripuerit, velit sibi episcopum retinere. Illa autem dicitur synodus plenaria in qua etiam episcopus metropolitanus adfuerit. XVII. Si quis episcopus, suscepta manus impositione, et deputatus populis praeesse, non suscipiat ministerium sacerdotii, nec consentiat habere Ecclesiam, in qua fuerat ordinatus, hunc incommunicabilem esse debere, donec coactus consentiat plebem suscipere sibimet deputatam, aut provinciae plenaria synodus episcoporum de eo aliquid statuat. XVIII. Si quis episcopus ordinatus non abierit in parochiam cui ordinatus est, si non suo vitio, sed plebis forsitan contradictione, hic honorem susceptum retinere debebit, et sacerdotio fungi, ita ut nihil molestiae afferat Ecclesiae illi in qua fuerat constitutus. Exspectare autem eum oportet provinciae plenariam synodum, donec de eo quod competit statuatur. XIX. Episcopum non ordinandum sine consilio et praesentia metropolitani episcopi, cui melius erit si ex omni provincia congregentur episcopi. Quod si fieri non potest, hi qui adesse non possunt propriis litteris consensum suum de ipso designent, et tunc demum post plurimorum sive per praesentiam sive per litteras sententiam consonam ordinetur. Quod si aliter quam statuta sunt fiat, nihil valere hujusmodi ordinationem. Si vero etiam secundum definitas regulas ordinatio celebretur, contradicant autem aliqui propter proprias et domesticas simultates, his contentis, sententia de eo obtineat plurimorum. XX. Propter ecclesiasticas causas, et quae existunt controversias dissolvendas sufficere visum est bis in anno per singulas provincias episcoporum consilium fieri. Semel quidem post tertiam hebdomadam Paschalis festivitatis, ita ut in quarta hebdomada quae consequitur, id est media Pentecoste compleatur, admoneant autem provinciales episcopos hi qui in civitatibus, id est in metropolitanis civitatibus degunt, secundum vero concilium Idibus Octobris habeatur, qui dies apud Graecos Yperberetaei mensis decimus invenitur, in ipsis autem conciliis et presbyteros et diaconos praesentes esse oportet, et omnes quotquot se laesos existimant, et synodicam exspectare sententiam, nec liceat aliquibus apud semetipsos concilia sine metropolitanorum episcoporum conscientia facere, quibus de omnibus causis constat permissum esse judicium. XXI. Episcopum de dioecesi ad dioecesim alteram non debere transire, neque si seipsum ingesserit, neque si a populis fuerit violenter attractus, neque si etiam hoc ei ab episcopis suadeatur, manere autem eum debere in Ecclesia Dei quam ab initio sortitus est, et non alibi demigrare secundum regulam super hoc olim a Patribus constitutam. XXII. Episcopum non debere in alienam irruere provinciam, quae illi probatur non esse subjecta, neque in regionem quae ad ejus curam minime noscitur pertinere ad aliquid ordinandum, neque presbyteros, neque diaconos constituere, ad alios episcopos pertinentes, nisi forte cum voluntate et testimonio propriae regionis episcopi. Quod si quispiam horum tale facere voluerit irrita quidem erit hujusmodi ordinatio, et quae male usurpaverit a synodo arguantur. Nam si ordinare non potuerit, nullatenus alterius parochianum judicare praesumat. XXIII. Episcopum non debere tanquam successorem sibi futurum constituere alterum, quamvis circa vicinia mortis habeatur, quod si tale aliquid factum fuerit irrita erit hujusmodi ordinatio, custodire autem debet ecclesiastica constituta quae si ita continent, non posse aliter episcopum fieri, nisi in consilio, et consensu episcoporum eorum duntaxat qui post obitum ejus qui praecessit, habuerint potestatem eum qui dignus fuerit provehendi. XXIV. Quaecunque res Ecclesiae sunt, convenit cum omni diligentia, et bona fide quae Deo debetur, qui omnia providet atque judicat quaeque gubernare oportet, et dispensare cum judicio et potestate episcopi, cui totius plebis animae videntur esse commissae. Manifesta autem esse oportet quae Ecclesiae competunt cum notitia eorum presbyterorum et diaconorum, qui circa ipsum sunt, ut ipsi non ignorent, nec eos aliquid lateat eorum qui sunt propria Ecclesiae, ut si contigerit episcopum de hac vita migrare, manifestae sint et notae res ecclesiasticae, ne intercidant atque depereant, sed nec res propriae episcopi tanquam ohnoxiae rerum ecclesiasticarum occasione ullius pulsentur injuria, quia justum et acceptum est apud Deum et homines quae propria sunt episcopi quibus ipse judicaverit, derelinqui, et quae Ecclesiae ipsi reservari. Ita enim sit ut nec Ecclesia damno aliquo affligatur, nec episcopus occasione rerum ecclesiasticarum proscribatur, neque pertinentes ad eum causas incurrant, atque post mortem memoria ejus maledictis aliquibus oneretur. 67 XXV. Episcopum habere oportet rerum ecclesiasticarum potestatem ad dispensandum omnibus indigentibus cum omni timore et reverentia Dei, ipsum quoque ex eis percipere atque uti debere quibus indiget, si tamen indiget, vel ad suas necessarias expensas vel fratrum, qui apud eum hospitalitatis gratia morantur, ut nulla ex parte per inopiam defraudentur secundum Apostolum dicentem: « Habentes victum quotidianum et tegumentum corporis his contenti simus (I Tim. VI, 8). » Quod si his minime contentus atque sufficiens transferat in necessitates ecclesiasticas res vel commoda quaelibet ecclesiae, aut agrorum ecclesiasticorum fructus sine conscientia presbyterorum apud se redigat, et domesticis suis vel etiam affinibus aut fratribus, aut filiis earum rerum tribuat potestatem, ut per eorum secretam diligentiam ecclesiastici laedi videantur, reatum hunc qui hujusmodi est apud metropolitanum provinciae praestare debebit, quod si taliter reprehendatur episcopus, vel hi qui cum ipso sunt presbyteri quo dicantur haec quae ad ecclesiam pertinent, sive de agris, sive de aliis quibuscunque ecclesiasticis causis, eos sibimet usurpare, pauperes vero necessitate et penuria opprimi, atque ex hoc ipso non solum ecclesiasticae rationi, verum etiam dispensatoribus ejus maledicta reprehensio augeatur. Hunc enim correctionem oportet mereri, id quoque condecet sancta synodo cognoscente. Eusebius omnibus quae constituta sunt praesens scripsit. Theodorus, Niceta, Macedonius, Anatolius, Marcodunanetus, Atherius, Narcissus, Eustachius, Esichius, Manicius, Paulus, et caeteri, quorum nomina in Graeco jam superius continentur, consenserunt et subscripserunt.
Explicit concilium Antiochenum.