LIX | LXI |
ITEM EPISTOLA MARCELLINI PAPAE.
Dilectissimis tratribus universis episcopis, per orientales provincias constitutis, MARCELLINUS episcopus.
Quid tam dulce sollicito quam quod mihi de vobis innotescunt illa quae cupio? Quid tam religiosis conveniens institutis quam ut inter se sacerdotes pacem (quam necesse est aliis pro officio annuntiare) conservent? Plena fateor, gratulatione suscepi quod votiva mihi de charitate quae inter vos est Ecclesiarum pacem in litteris indicastis, sponte mihi quidquid hortari poteram, quidquid monere delatum est, « confirmet hoc Deus, quod est operatus in nobis (Psal. LXVII, 29), » et quae praecepit pro animarum salute facienda, haec ipse, qui praecepit, pro ea qua nos redemit pietate, faciat. Et his tam bonis nuntiis nos quoque religiosam sanctorum vicem reddimus nuntiorum. Quidquid cum Orientalibus quos ad Ecclesiae corpus unitatemque revocatos dudum Dei nostri ope litteris significavimus destinatis, denuo cum apertum fuerit repetitis vobiscum participamus indiciis. Mox pro nostro edicto ab Orientalibus missa legatio est, certa speravit, certa consuluit, sed facimus de his quae fuerunt dicenda compendia. Ipsius potius ad instruendam notitiam vestram quae a nobis sunt responsa dirigentes, ne quod sibi sub spatio prolixiore terrarum aut opinio vindicet, aut error assumat, cum ad rerum fidem ipsam teneri sufficiat veritatem. Quid autem, ad continentiam nostrarum pertinet litterarum, oportuit quidem desideria plenius expedire. Quapropter scitote vos a persecutione fratrum et ab omni litigio abstinere debere, dicente Scriptura: « Servum Dei non oportet litigare (II Tim. II, 24), » nec quidquam nocere, sed omnes persecutores Ecclesiae servorumque ejus vestris redargutionibus corrigere, testante Apostolo: « argue, obsecra, increpa (II Tim. IV, 2). » Quaecunque ergo contentiones inter Christianos ortae fuerint ad Ecclesiam deferantur et ab Ecclesiasticis viris terminentur. Major autem non potest a minore judicari, nec episcopi pontifici a quo consecrari probantur, praejudicium inferre ullum possunt. Quod si praesumptum fuisse cognoscitur, viribus carere non dubium est, nec posse inter ecclesiastica ullo modo statuta censeri; clericus vero cujuslibet ordinis absque pontificis sui permissu 50 nullum praesumat ad saeculare judicium attrahere, nec laico quemlibet clericum liceat accusare, detractiones tamen et accusationes atque persecutiones inter Christianos oppido vitandae sunt; quia licet pauci simus in comparatione aliorum, si tamen unanimes fuerimus facilius adversariis resistemus. Sanctus enim protomartyr Stephanus lapidabatur, sed Jesus suscipiebat plagas, ideo unicuique providendum est, ne aliquem injuste judicet aut puniat, ne Jesum judicet aut puniat. Et Dominus in Evangelio ait: « Nolite judicare, ut non judicemini, in quo enim judicio judicaveritis, judicabimini (Matth. VII, 1 et 2). » Unde et Doctor gentium loquitur dicens: « Hoc igitur dico et testificor in Domino, ut jam non ambuletis, sicut gentes ambulant, in vanitate sensus sui tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum. Qui desperantes semetipsos tradiderunt impudicitiae in operationem immunditiae omnisque avaritiae. Vos autem non ita didicistis Christum, si tamen illum audistis, et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Jesu deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem qui corrumpitur secundum desideria erroris. Renovamini autem spiritu mentis vestrae et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est, in justitia et sanctitate veritatis. Propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus invicem membra. Irascimini et nolite peccare. Sol non occidat super iracundiam vestram; nolite locum dare diabolo, qui furabatur jam non furetur, magis autem laboret operando manibus suis quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti. Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat. Sed, si quis bonus est ad aedificationem opportunitatis, ut det gratiam audientibus. Et nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in diem redemptionis. Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia. Estote autem invicem benigni, et misericordes donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis. Estote ergo imitatores Dei sicut filii charissimi, et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. Fornicatio autem et omnis immunditia, aut avaritia nec notetur in vobis, sicut decet sanctos, aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas quae ad rem non pertinet, sed magis gratiarum actio; hoc enim scitote intelligentes, quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei; nemo vos seducat inanibus verbis, propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae, nolite ergo effici participes eorum. Eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino, ut filii lucis ambulate. Fructus enim lucis est in omni bonitate et justitia et veritate, probantes quid sit beneplacitum Deo. Et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite. Quae enim in occulto fiunt ab ipsis turpe est dicere. Omnia autem quae arguuntur a lumine manifestantur. Omne enim quod manifestatur lumen est, propter quod dicit: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis et illuminabit te Christus. Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis, non quasi insipientes, sed ut sapientes redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quae sit voluntas Dei. Et nolite inebriari vino in quo est luxuria, sed implemini Spiritu loquentes vobismetipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris, Domino gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi, Deo et Patri subjecti invicem in timore Christi (Eph. IV 17-32, V, 1-21). » Omne enim quod irreprehensibile est, catholica defendit Ecclesia. Non licet ergo imperatori vel cuiquam pietatem custodienti aliquid contra mandata divina praesumere, nec quidquam quod evangelicis propheticisque et apostolicis regulis obviat agere. Injustum enim judicium et definitio injusta regis metu vel jussu a judicibus ordinata non valeat, nec quidquid quod contra evangelicae, vel propheticae, aut apostolicae doctrinae constitutionem, successorumve eorum, sive sanctorum Patrum actum fuerit, stabit. Et quod ab infidelibus aut haereticis factum fuerit omnino cessabitur. Vos autem state in fide, viriliter agite, et omnia vestra cum charitate fiant, hujus rei gratia (ut ait Apostolus) flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in coelis et in terra nominatur, ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtutem corroborari per Spiritum ejus, in interiore homine habitare Christum per fidem in cordibus vestris in charitate radicati et fundati, ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo, longitudo et profundum et altitudo, scire etiam supereminentem scientiae charitatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei. Ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus secundum virtutem quae operatur in nobis, ipsi gloria in Ecclesia et in Christo Jesu in omnibus generationibus saeculi saeculorum. Amen. Data V Idus Decemb. Diocletiano VI, et Maximo VIII, IV cc. consul.
INCIPIUNT DECRETA MARCELLI PAPAE. (Anno Domini 304, sub Constantio et Galero.) Dilectissimis fratribus, universis episcopis per Antiochaenam provinciam constitutis, MARCELLUS.
Sollicitudinem omnium Ecclesiarum, juxta Apostolum circumferentes divinae circa nos gratiae memores esse debemus, qui nos per dignationis suae misericordiam ob hoc ad fastigium sacerdotale provexit, ut mandatis ipsius inhaerentes, in quadam sacerdotum ejus specula constituti prohibeamus illicita, et sequenda doceamus. Unde, directis per Bonifacium diaconum nostrum litteris, admonemus ut quae male pullulant abscindantur, et malefacta corrigantur, atque bona sectentur, et Patrum nostrorum exempla et statuta imitentur. Rogamus ergo vos, fratres, ut non aliud doceatis, neque sentiatis quam quod a beato Petro apostolo, et a reliquis apostolis et Patribus accepistis. Ab illo enim primo instructi estis, ideo non oportet vos proprium derelinquere Patrem, et alteros sequi, ipse enim caput est totius Ecclesiae, cui ait Dominus: « Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18), » et reliqua. Ejus enim sedes primitus apud vos fuit quae postea jubente Domino Romam translata est, cui adminiculante gratia divina hodierna praesidemus die. Nec ab ejus dispositione nos deviare oportet, ad quam cuncta majora ecclesiastica negotia divina disponente gratia jussa sunt referenda, ut ab ea regulariter disponantur a qua sumpsere principia, si vestra vero Antiochaena, quae olim prima erat, Romanae cessit sedi, nulla est quae ejus non subjecta sit ditioni, ad quam omnes quasi ad caput, juxta apostolorum eorumque successorum sanctiones, episcopi qui voluerint vel quibus necesse fuerit suffugere, eamque appellare debent, ut inde accipiant tuitionem et liberationem unde acceperunt informationem atque consecrationem. Quod omnibus minime convenit denegare episcopis, sed absque ulla custodia aut excommunicatione, vel damnatione, vel exspoliatione libere ire concedatur. Simulque idem inspirante Domino constituerunt ut nulla synodus fieret praeter ejusdem sedis auctoritatem, nec ullus episcopus, nisi in legitima synodo suo tempore apostolica auctoritate convocata, super quibuslibet criminibus pulsatus, audiatur vel judicetur, quia (ut paulo superius praelibatum est) episcoporum judicia et summarum causarum negotia, sive cuncta dubia apostolicae sedis auctoritate sunt agenda et finienda, et omnia comprovincialia negotia hujus sanctae, universalis, et apostolicae Ecclesiae sunt retractanda judicio, si hujus Ecclesiae pontifex praeceperit. Nec cui liceat sine praejudicio Romanae Ecclesiae (cui in omnibus causis debetur reverentia) custodire, relictis his sacerdotibus qui in eadem provincia Dei Ecclesias nutu divino gubernant, ad alias convolare provincias, vel aliarum provinciarum episcoporum judicium experiri vel pati, sed omnibus ejusdem provinciae episcopis congregatis judicium auctoritate hujus sedis terminetur; quod tamen (ut praefatum est) per ejus vicarios, si libuerit, erit tractandum, et quidquid injuste actum est reformandum. Pastoralis ergo cura officii nos admonet et destitutis succurrere, et cuncta neglecta vel male acta reformare, ut ignis ille, quem Dominus veniens misit in terram, motu crebro emendationis, vel crebrae meditationis agitatus sic calescat ut ferveat, et sic inflammetur ut luceat.
Saepe enim dicendum et agendum est quia mala pullulantia fraterna charitate oportet resecari, ut bona crescendi et augmentandi amplissimum locum inveniant. « Nolite ergo (ut Apostolus ait) plures fieri magistri mei, fratres, scientes, quoniam majus judicium sumitis. » In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir, potest etiam freno circumducere totum corpus. Si autem equorum frenos in ora mittimus, ad consentiendum nobis et omne corpus illorum circumferimus. Ecce et naves, cum magnae sint et a ventis validis minentur, circumferuntur autem a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit, ita et lingua modicum quidem membrum est et magna exaltat. Ecce quantus ignis qui magnam silvam incendit! Et lingua ignis est, universitas iniquitatis. Lingua constituitur in membris nostris, quae maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis nostrae inflammata a gehenna. Omnes enim naturae bestiarum et volucrum et serpentum, etiam caeterorum domantur, et domita sunt a natura humana. Linguam autem nullus hominum domare potest; inquietum malum, plena veneno mortifero. In ipsa benedicimus Deum et Patrem, et in ipsa maledicimus homines qui ad similitudinem Dei facti sunt. Ex ipso ore benedictio procedit et maledictio. Non oportet, fratres mei, haec ita fieri. Nunquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam? Nunquid potest, fratres mei, ficus olivas facere, aut vitis ficus? Sic neque salsa dulcem potest facere aquam. Quis sapiens et disciplinatus inter nos, ostendat ex bona conversatione opera sua in mansuetudine sapientiae? Quod si zelum animarum habetis et contentiones sunt in cordibus vestris, nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem; non enim est ista desursum descendens, sed terrena, animalis, et diabolica. Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum. Quae ante desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonis consentiens, plena misericordia, et fructibus bonis, indicans sine dissimulatione. « Fructus autem justitiae in pace seminatur facientibus pacem (Jac. III, 1 et seq.). » « Propter quod succincti lumbos mentis vestrae, sobrii, perfecti sperate in eam quae offertur vobis gratiam, in revelatione Jesu Christi, quasi filii obedientiae non configurati prioribus ignorantiae vestrae desideriis, sed secundum eum qui vocavit vos sanctum, ut et ipsi facti sancti in omni conversatione sitis, quoniam scriptum est: Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum. Et si Patrem, invocatis eum qui sine acceptione personarum judicat, secundum unuiuscujusque opus in timore incolatus vestri tempore conversamini. Scientes quod non corruptibili auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine Agni, quasi incontaminati et immaculati Jesu Christi, praecogniti quidem ante constitutionem mundi, manifestati autem novissimis temporibus propter vos, qui per ipsum fideles estis in Deo, qui suscitavit eum a mortuis, et dedit ei gloriam ut fides nostra et spes esset in Deo. 51 Animas vestras castificantes in obedientia charitatis, in fraternitatis amore, simplici ex corde invicem diligite attentius, renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili per verbum Dei vivi et permanentis, quia omnis caro ut fenum, et omnis gloria ejus tanquam flos feni; exaruit fenum et flos ejus decidit, verbum autem Domini manet in aeternum. Hoc est autem verbum quod evangelizatum est in vobis. Deponentes quidem omnem malitiam et omnem dolum et simulationes, et invidias et omnes detractiones, sicut modo geniti infantes rationabiles sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem, si gustatis quoniam dulcis est Dominus. At quem attendentes lapidem vivum ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum et honorificatum, et ipsi tanquam lapides vivi superaedificamini, domos spirituales, sacerdotium sanctum offerre spirituales hostias acceptabiles Deo per Jesum Christum, propter quod continet Scriptura: Ecce pono in Sion lapidem summum, angularem et electum, pretiosum, et qui crediderit in eum non confundetur, vobis igitur honor credentibus, non credentibus autem lapis, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. Et lapis offensionis et petra scandali his qui offendunt verbo, nec credunt in quo et positi sunt. Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis, ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos revocavit in admirabile lumen suum (I Petr. I, 13-25; 1-9). Estote ergo, charissimi, prudentes et vigilate in orationibus; ante omnia autem mutuam in vobismetipsis charitatem continuam habentes, quia charitas operit multitudinem peccatorum, hospitales invicem sine murmuratione unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum illam administrantes sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei. Si quis loquitur quasi sermones Dei. Si quis ministrat tanquam ex virtute quam administrat Deus ut in omnibus honorificetur Deus per Jesum Christum, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen. (I Petr. IV, 7 et seq.) » Data Kalend. Aprilis, Maxentio et Maximo IV cc. consul.