Collectio decretalium/LIX

This is the stable version, checked on 6 Septembris 2021. Template changes await review.
LIX. Collectio decretalium
295

 LVIII LX 

INCIPIUNT DECRETA MARCELLINI PAPAE. (Anno Domini 295, imperatore Maximiano.)

MARCELLINUS, episcopus sanctae Ecclesiae catholicae urbis Romanae, SALOMONI coepiscopo in Domino salutem.

Quam laudabiliter pro catholicae fidei veritate movearis et qui sollicite Dominico gregi devotionem officii pastoris impendas, tradita nobis per diaconum tuum fraternitatis tuae scripta demonstrant, quibus notitiae nostrae insinuare curasti qui errorum morbi in regionibus vestris modo exorti sunt. Nam epistolae sermo, et commonitorii series et libelli tui textus eloquitur quod quidam, errore decepti, dicunt ideo Patrem majorem Filio esse, quia illi soli sacrificium immolatur et quod Filius nullam cum Patre communionis operam habeat, et quod illud propheticum de solo Patre dictum sit: « Sciant gentes, quoniam nomen tibi Deus, tu solus Altissimus super omnem terram (Psal. LXXXII, 19), » sive quod ideo minor est Filius, quia ipse in cruce pendens dixit: « Deus, Deus meus, quare me dereliquisti (Matth. XXVII, 46; Marc. XV, 34). » Quibus competens et congruum reddatur responsum, quia sicut Patre, ita etiam Filio non solum Christianis temporibus, verumetiam a priscis temporibus sacerdotibus, variis multisque modis probamus sacrificium fuisse oblatum, Daniele, propheta dicente: « Non est locus (inquiunt tres pueri) ad sacrificandum nomini tuo et invenire misericordiam, sed in anima contrita et in spiritu humilitatis suscipiamur. Et sicut holocaustomata arietum et taurorum agnorumque pinguium, ita fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie ut placeat tibi (Dan. III, 38 et seq.), » et ut Filium fuisse agnoscas, cui hi tres pueri sacrificium se confessi sunt obtulisse, ex ipsius regis ac tyranni qui eos in fornacem ignis mitti praeceperat confessione addisce qui se cum tribus, quartum in ipso aestuantis camini incendio sociatum prodidit conspexisse. « Nonne, inquit, tres viros misimus in fornacem vinctos? Et dixerunt ei: Vere rex; et dixit: Ecce ego video quatuor viros solutos, et deambulantes in medio ignis, et aspectus quarti similis Filio Dei est (Ibid., 91 et 92). » Idem Dei Filius per prophetam loquitur dicens: « Tibi offerent reges munera (Psal. LXVII, 30). » Et ut haec de Filio Dei se dixisse doceret, dixit: « Reges Tharsis et insulae munera offerent, reges Arabum et Saba dona adducent, et adorabunt eum omnes reges, omnes gentes servient ei (Psal. LXXI, 10 et 11). » Et ut haec omnia superius designata Christo Filio Dei doceamus fuisse oblata, in nativitate ejusdem Dei quae secundum carnem facta est probamus fuisse completa Evangelio comprobante: « Cum natus esset Jesus in Bethlehem Judae in diebus regis Herodis, ecce magi ab Oriente venerunt Hierosolymam, dicentes: Ubi est qui natus est rex Judaeorum (Matth. II, 1 et 2). » Et infra: « Et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre ejus, et procidentes adoraverunt eum, et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus, myrram (Ibid., 11). » Sacrificium itaque quod a Christianis sacris altaribus admovetur non solum Deo Patri sed etiam Filio communi devotione offertur, quoniam nec Pater sine Filio potest offerri, neque a Filio sine Patre sentiri.

Quod autem communem operam habeant Pater et Filius, hoc modo docetur dum primi hominis plasma Deus ad imaginem Dei communi operationis virtute fecisse fertur, Scriptura dicente: « Faciamus hominem ad imaginem et simulitudinem nostram (Gen. I, 26). » Item ibi: « Descendamus et confundamus ibi linguam eorum (Gen. II, 7). » « Et pluit Dominus a Domino ignem et sulphur super Sodomam (Gen. XIX, 24). » Et in Evangelio: « Pater meus usque modo operatur et ego operor (Joan. V, 17). » Similiter et « opera quae ego facio non sunt mea, sed ejus qui misit me Patris (Ibid., 36), » quae omnia non discretam Patris et Filii potentiam monstrant, sed unam divinitatis operationem annuntiant. Et is qui paternum opus exsequitur, a paternis operibus alienus esse non creditur. Si autem ex evangelio Filium Dei cognosceres Altissimum nuncupatum, nunquam Filio derogans hoc de solo Deo Patre dictum poneres testimonium, cum scriptum sit: « Tu, puer, propheta Altissimi vocaberis (Luc. I, 76). » Et ut Filius cum Patre indiscrete in altissimis habitasse credatur, Salomonis testimonio comprobatur: « Ego (Sapientia inquit) habitavi in altissimis et thronus meus in columna nubis (Eccli., XXIV, 7). » Et in psalmo nonagesimo secundo: « Tu autem Altissimus es in aeternum, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt. » Nam cum diabolus thronum suum contra Creatoris sui thronum in altissimis collocaret, elatus superbia, haec ausus est nefando ore depromere: « Ponam sedem meam ad Aquilonem (inquit); ascendam super sidera coeli, sedebo super montes excelsos, et ero similis Altissimo (Isa. XIV, 13 et 14). » Item in Salomone: « Ne dixeris, peccavi, et quid accidit mihi triste, Altissimus enim patiens est redditorum (Eccli. V, 4). » Si auditum cordis tui Scripturis non vis accommodare divinis, quae Filium doceant Altissimum nuncupatum, vel diabolo crede qui contra Opificis sui thronum sedem sibi voluit collocare. Ut eum agnoscatis Filium a Patre (ut vos suspicamini) non fuisse penitus derelictum, hoc de se in Evangelio posuit testimonium: « Pater qui me misit, mecum est et non reliquit me solum, quia quae placita sunt ei facio semper (Joan. VIII, 29). » Unde pro surreptione mandamus, ut omnis cura atque sollicitudo invigilet, nec fides temeretur aut violetur. Jam nullus est ignorantiae locus, nullus utatur simplicitatis excusatione praeterita. Scienti peccare necessaria est confusio, et quod errore contraxit scientia reformetur. Ista, frater, tene, et haec doce. Utinam ad plenioris affatus satietatem praesentiae tuae nobis gaudia contigissent, ut gratularemur nos et colloquio et praesentia tui frui quam sumus ante scripta complexi. Verumtamen probasti, dilectissime frater, quo christianam fidem veneraris affectu, dum ea quae ad regulas Patrum pertinent, et ad mandata catholica sine aliqua culpae transgressione servare et, spreta haeretica et nociva doctrina, catholica et apostolica tenere praecepta, et rectae fidei regulas docere atque servare. Haec, frater charissime, et alia quae Patrum regulis continentur in labiis et cordibus nostris indivisa retractatione meditemur, et sicut scriptum est: « Narremus ea finis nostris, ut ea meditentur in cordibus suis, sedentes in domo, ambulantes in itinere, dormientes atque surgentes (Deut. VI, 7), » quia « beatus in Domino, qui in lege ejus meditabitur die ac nocte (Psal. I, 2). » Hoc et Magister gentium secutus discipulum suum instruens admonet; « Haec meditare, in his est (I Tim. IV, 15), » subjicies plenitudinem, attende doctrinae tibi, quoniam si fidelibus sine intermissione incumbimus institutis, separamur a vitiis, dum impensa cura divino operi, humano locum non relinquit errori. Quod si ea quae praedicta sunt validis teneantur fixa radicibus, nec a paterna traditione receditur, et constanter quaestionibus obviatur ac pravorum intentio cassatur, bonorumque fides et constantia roboratur. Data VIII Idus Septemb., Diocletiano et Constantino C. cc. consulibus.