Collectio decretalium/CXVIII

This is the stable version, checked on 8 Septembris 2021. Template changes await review.
 CXVII CXIX 

INCIPIUNT DECRETA SECUNDI PELAGII PAPAE.

Dilectissimis fratribus, universis episcopis, qui, illicita vocatione Joannis Constantinopolitani episcopi, ad synodum Constantinopolim convenerunt, PELAGIUS.

Manifesto, sicut optavimus, per gratiam Dei lumine evangelicae veritatis ab universali Ecclesia perniciosissimi erroris nocte depulsa, ineffabiliter gaudemus in Domino, sed non modico contristamur moerore, quia ea quae olim calcata fuerant et funditus damnata, nec unquam fieri debuerant, redivivis radicibus germinant atque pullulant. Et quoniam multa, quae poenitudinem possunt generare proveniunt, necesse est accusare quae contra ordinem et omnem auctoritatem facta esse noscuntur. Unde, fratres, relicta penitus audacia, quae contra apostolicam sedem, contra ipsam Domini Salvatoris vocem, qua dictum est: « Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18); » sumpta est disputandi contra Domini praecepta, vana errantium corda conquiescant, nec liceat defendi quod non liceat agere. Relatum est ergo ad apostolicam sedem Joannem Constantinopolitanum episcopum, universalem se subscribere, vosque ex hac sua praesumptione ad synodum convocare generalem, cum generalium synodorum convocandi auctoritas apostolicae sedi beati Petri singulari privilegio sit tradita, et nulla unquam synodus rata legatur quae apostolica auctoritate non fuerit fulta. Quapropter quidquid in praedicto vestro conventiculo, quia synodus taliter praesumpta esse non potuit, statuistis ex auctoritate sancti Petri apostolorum principis, et Domini Salvatoris voce, qua beato Petro potestatem ligandi atque absolvendi ipse Salvator dedit, quae etiam potestas in successoribus ejus indubitanter transivit, praecipio omnia quae ibi statuistis et vana et cassata esse, ita ut deinceps nunquam appareant nec ventilentur. Ait enim ipse Salvator beato Petro, sicut ipse per se Veritas loquitur, dicens: « Quaecunque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelo, et quaecunque solveris super terram, erunt soluta et in coelo (Ibid., 19). » Multis denuo apostolicis et canonicis atque ecclesiasticis instruimur regulis non debere absque sententia Romanorum pontificum concilia celebrari, quapropter, ut jam dictum est recte, non concilium, sed vestrum conventiculum vel conciliabulum cassatur, et quidquid in eo actum est irritum habetur et vacuum. Vos quoque deinceps videte, ut nullius hortatu talia praesumatis, si apostolicae sedis communione carere non vultis. Modo vero ideo suspenditur ultio, ut locum possit habere correctio. 271 Praedecessores vero Joannis, et ipse Joannes, non semel, sed saepissime, epistolas atque libellos propria manu subscriptos sanctis antecessoribus nostris miserunt, quibus coram Domino protestati sunt nihil unquam proterve contra apostolicam sedem agere, nec de illius aut aliorum privilegiis quidquam usurpare, qui hactenus in archivo sanctae Romanae Ecclesiae sub sigillis chirographis eorum roborati habentur integri. In ipsis enim epistolis vel libellis, anathematis vinculo se et successores eorum constrinxerunt, si unquam aliquod contra eos praesumpsissent, aut contra apostolicam vel ullius alterius episcopi sedem quidquam adversi quoquo modo essent moliti. Idcirco eos non est necesse excommunicare aut anathematizare, quia ipsi anathematis vinculo, propriis manibus professiones suas, suaque scripta roboranda constrinxerunt; sciat se tamen et ipse Joannes, nisi errorem suum cito correxerit, a nobis excommunicandum fore, et apostolicae sedis atque omnium sanctorum episcoporum communione carere; universitatis quoque nomen, quod sibi illicite usurpavit, nolite attendere, nec vocatione ejus ad synodum absque auctoritate sedis apostolicae unquam venire, si apostolicae sedis et caeterorum episcoporum communione vultis frui; nullus enim patriarcharum hoc tam profano vocabulo unquam utatur, quia si unus patriarcha universalis dicitur, patriarcharum nomen caeteris derogatur. Sed absit hoc a fidelis cujusquam mente, hoc sibi vel velle quempiam arripere ut honorem fratrum suorum imminuere ex quantulacunque parte videatur. Quapropter charitas vestra neminem unquam suis epistolis universalem nominet, ne sibi debitum subtrahat, cum alteri honorem offert indebitum. « Adversarius namque diabolus, » qui contra humiles saeviens « sicut leo rugiens circuit, quaerens quem devoret (I Petr. V, 8), » non jam, ut cernimus, caulas circuit, sed ita valide in quibusdam Ecclesiae necessariis membris dentem figit, ut nulli sit dubium, quia nisi unanimiter favente Domino cunctorum provida pastorum turba concurrat, omne (quod absit) citius ovile dilaniet. Perpenditis, fratres charissimi, quid et vicinio subsequitur, cum et in sacerdotibus erumpunt tam perversa primordia, quia enim juxta est ille de quo scriptum est: « Ipse est rex super universos filios superbiae (Job XLI, 25), » quod non sine gravi dolore dicere compellor, dum frater et coepiscopus noster Joannes mandata Dominica et apostolica praecepta, regulasque Patrum despiciens, eum per elationem percurrere conatur in nomine. Vestrae autem beatitudini indicet omnipotens Deus quam gravi considerationis hujus gemitu torqueor, quod ille quondam mihi notissimus, ille omnibus dilectus, orationibus atque jejuniis videbatur occupatus, et ex eo quo foetebat cinere, ex ea quam praetendebat humilitate jactantiam sumpsit, ita universa sibi tentet ascribere, et omnia quae soli uni capiti cohaerent videlicet Christo, per electionem pompatici sermonis ejusdem Christi sibi studeant membra subjugare. Nec mirum quod ille tentator, qui « initium omnis peccati scit esse superbiam (Eccli. X, 15), » et tunc ea in primo homine ante omnia usus est, et nunc eam in quibusdam hominibus ponit in fine virtutum; et, qui aliquatenus bonis vitae studiis videbatur crudelissimas manus ejus effugere, eis in ipsis mentis boni operis, et in ipsa quodammodo apponat perfectionis conclusione tendiculum. Unde magnopere orandum est et omnipotens Deus assiduis precibus implorandus, ut hunc a mente illius avertat errorem, hoc ab unitate atque humilitate Ecclesiae malum superbiae et confusionis amoveat, et favente Deo omnibus viribus concurrendum atque providendum, ne in unius veneno sermonis viventia in Christi corpore membra moriantur. Si enim dici hoc licenter permittitur, honor patriarcharum omnium negatur, et fortasse is in errore perit qui universalis dicitur, et nullus jam episcopus remansisse in statu veritatis invenitur. Oportet ergo ut constanter ac sine praejudicio servetis, sicut accepistis Ecclesias, et nihil sibi in vobis haec tentatio diabolicae usurpationis ascribat. State fortes, state securi, scriptaque universalis nominis falsa nec dare unquam, nec accipere praesumatis. Omnes episcopos curae vestrae subjectos ab hujus adulationis inquinatione prohibete, ut universa vos Ecclesia patriarchas, non solum in bonis operibus, sed etiam in veritatis auctoritate cognoscat. Si qua autem forsitan adversa subsequantur, unanimiter persistentes etiam moriendo debemus ostendere, quia in damno generalitatis nostrum specialiter aliquod non amamus; dicamus cum Paulo: « Mihi vivere Christus est, et mori lucrum (Philip. I, 21). » Audiamus quod primus omnium apostolorum dicit: « Si quid patimini propter justitiam, beati eritis (I Petr. III, 14). » Mihi enim credite, quia honorem quem pro praedicanda suscepimus veritate, si necessitatis causa exigat, securius pro eadem veritate relinquimus quam tenemus. Orate, fratres, ut honor ecclesiasticus nostris diebus non evacuetur, nec unquam Romana sedes qui instituente Domino caput est omnium Ecclesiarum, privilegiis suis usquam careat aut exspolietur. « Confidimus autem de vobis, charissimi, meliora atque viciniora saluti (Hebr. VI, 9), » quia « neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia, « magistro gentium docente, « poterit nos separare a charitate Domini nostri Jesu Christi, et quae in ipso est recta fide (Rom. VIII, 38, 39). » « Nolite itaque amittere confidentiam vestram quae magnam habet remunerationem. » Patientia enim nobis necessaria est ad colluctationes adversariorum, quatenus fidem intemeratam usque in finem conservantes, repromissionem percipiamus quam repromisit his qui legitime certare deproperant. « Adhuc enim modicum quantulum qui venturus est veniet, et non tardabit (Hebr. X, 37). » « Ecce enim judex ante januam assistit (Jac. V, 9), » coronas hilariter promittens his qui pro eo passionibus submittuntur; quod si quis se subtraxerit non placebit animae meae, sed cadet de promissione propter negationem. « Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animae (Hebr. X, 39). » « Propter quod assumite arma Dei, ut possitis resistere in die malo (Ephes. VI, 13) » adversus omnes inimicos sanctae Dei Ecclesiae et vestros, « et induite loricam justitiae, calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis, in omnibus assumentes scutum fidei in quo possitis omnia jacula nequissimi ignea exstinguere, et galeam salutis accipite, et gladium Spiritus sancti, quod est verbum Dei, per omnem orationem et obsecrationem (Ibid., 14-18) » « radicati, et fundatis (Ephe. III, 17) » in solatio fratrum pro Christo Jesu Domino nostro.

Sed et nunc, fratres, commendamus vos omnes in Domino, et verbo gratiae ejus qui potest perficere, et dare haereditatem vobis cum omnibus sanctis. « Ipse autem Deus pacis et consolationis det vobis idipsum sapere in alterutrum (Rom. XV, 5), » ut vobis invicem succurratis, et non sitis divisi, ut unanimes, uno ore, et uno corde honorificemus eum in concordiam et consolationem fratrum, qui potens est confirmare vos secundum Evangelium ejus, et juxta revelationem mysterii aeternis temporibus scilicet perpetuis quibus vobis futurorum gaudiorum largienda sunt munera. Summopere etiam considerare debetis quod hi qui fratribus invident, eosque damnare aut perdere cupiunt per se, et sua dogmata destruuntur. Dicit enim Dominus: « Omne regnum in se divisum non stabit (Matth. XII, 25), » et omnis scientia et lex adversum se divisa non stabit. Ideoque necesse est, ut concorditer salubres suscipiatis hortatus, et nihil per contentionem agentes, sed ad omne studium devotionis unanimes divinis et apostolicis constitutionibus pareatis, et in nulla patiamini providentissima canonum decreta violari, quatenus et Nicaenorum canonum constituta, quae a nobis, vel a praedecessoribus nostris sunt provide et salubriter decreta, intemerata permaneant in futuro. Et in Apocalypsi Dominus per Joannem loquitur, dicens: « Noli timere, ego sum primus, et novissimus, et vivus, et fui mortuus, et ecce sum vivens in saecula saeculorum, et habeo claves mortis, et inferni (Apoc. I, 17, 18). » Et paulo post: « Vincenti dabo edere de ligno vitae quod est in paradiso Dei mei (Apoc. II, 7). » Item idem: « Esto fidelis usque ad mortem. Et dabo tibi coronam vitae (Ibid., 10). » Et iterum: « Qui vicerit, et custodierit usque in finem opera mea, dabo illi potestatem super gentes, et reget illas in virga ferrea, et tanquam vas figuli confringentur (Ibid., 26, 27). » Item idem: « Ecce sto ad ostium et pulso. Si quis audierit vocem meam, et aperuerit januam, introibo ad illum, et coenabo cum illo, et ipse mecum. Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici, et sedeo cum Patre meo in throno ejus (Apoc. III, 20, 21). » « Vos, fratres, si non vultis cum eo damnari, quia non solum qui faciunt, sed qui consentiunt facientibus (Rom. I, 32) » rei sunt, hortamini eum, et monete recedere a praefatis illicitis, et memor sit unde exciderit et agat poenitentiam, et prima opera faciat (Apoc. II, 5). Si minus non mea loquor verba, sed ipsa Domini salvatoris quae per praedictum Joannem in jam dicto libro locutus est, replicans aio: « Veniam et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi poenitentiam egeris (Ibid.). » Ipse enim magis tenet doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israel (Num. XXII, 7), sicut iste docet vos scandalizare sanctam matrem Ecclesiam, et universum coetum sacerdotum, unde et in supradicto libro continetur ita: Semper enim potius vos verbis Domini salvatoris ferire, et instrui cupio quam meis, licet et ipsa apostolica auctoritate sint ponderibus plena: « Novi opera tua novissima pejora prioribus, sed habeo adversus te, quia praemittis mulierem Jezabel quae se dicit prophetam docere et seducere servos meos, fornicari et manducare et idolothytis, et dedi illi tempus ut poenitentiam ageret, et non vult poenitere a fornicatione sua. Ecce ego mitto eam in lectum, et qui moechantur cum ea in tribulationem maximam, nisi poenitentiam egerint ab operibus suis, et filios ejus interficiam in mortem. Et scient omnes Ecclesiae, quia ego sum scrutans corda et renes, et dabo unicuique vestrum secundum opera vestra (Apoc. II, 19-23). » Haec, fratres, valde cavenda sunt, et praecepta Domini, atque sanctae sedis apostolicae quae vice Domini salvatoris legatione fungitur, fideliter amplectanda et peragenda. De caetero, fratres, super provinciae causa unde sedem apostolicam dudum consulere voluistis, videtur nobis sufficienter tractatum a sanctis praedecessoribus nostris. Sed quia denuo nostram mediocritatem de eadem re interrogare dignum duxistis, scitote certam provinciam esse, quae habet decem vel undecim civitates, et unum regem, et totidem minores potestates sub se, et unum episcopum aliosque suffragatores decem vel undecim episcopos judices, ad quorum judicium omnes causae episcoporum, et reliquorum sacerdotum ac civitatum causae referantur, ut ab his omnibus juste consona voce discernantur, nisi ad majorem auctoritatem fuerit ab his qui judicandi sunt appellatum, unde non oportet ut degradetur, vel dehonoretur unaquaeque provincia, sed apud semetipsam habeat judices, sacerdotes, et episcopos singulos, videlicet juxta ordines suos; et quicunque causam habuerit a suis judicibus judicetur, et non ab alienis, id est, a suae justis judicibus provinciae, et non ab externis, nisi ut jam praelibatum est, a judicatis fuerit appellatum. Si vero in qualibet provincia ortae fuerint quaestiones, et inter ipsius provinciae episcopos discrepare coeperit ratio, atque inter episcopos dissidentes non conveniat, ad majorem tunc sedem referantur. Et si illic facile et juste non discernuntur, ubi fuerit synodus regulariter congregata, canonice et juste judicentur. Majores vero et difficiles quaestiones ut sancta synodus statuit et beata consuetudo exigit, ad sedem apostolicam semper referantur. Caeterum sanctorum Patrum statuta sequentes synodali auctoritate omnes qui adversus Patres armantur, ut Patrum invasores et mactatores infames esse censemus, quoniam ea vulnera quae fomentis non sanantur, ferro abscindi vel curari necesse est. Unde, fratres, cessent injustae aemulationes, cessent insidiae, cessent falsae criminationes, ne infirmus quisquam propter quem Christus mortuus est, talibus laceretur insidiis, ne ovis pretio Christi redempta lupinis a fratre saucietur morsibus. Merito ergo causa nos respicit, si talibus favere coeperimus. Corripiantur semper talia nec illis qui haec exercere conantur, aut 272 Patribus vel fratribus insidiantur libere loqui concedatur, aut pro voluntate sermo proferri permittatur. Liquet omnino quod conniveant illis qui talia eos loqui permittunt, quoniam occurreret veritas, si falsitas et calumnia displiceret, vel odium. Desinat igitur falsitas incessere veritatem; desinat suspicio quae juste repellitur insidiari, desinat odium et inimicitia persequi Patres vel fratres; desinat conspiratio, quae ab omnibus est repudianda, infestare magistros. Horum igitur vitiorum auctores vepatratores non sunt in accusatione pontificum reci piendi, sed penitus repellendi; quoniam jubent canonica decreta Patrum ut accusatio vel testimonium eorum qui odio quoslibet insequuntur, vel qui inimici aut suspecti habentur, nullo modo recipiantur. Quorum statuta et nos firmantes eadem omnibus inviolabiliter futuris temporibus tenere censemus. Quidquid autem super hac causa Patres nostri decernendum duxere dignum ut condecet, necesse est, cum labefactari, vel infirmari coeperit apostolica denuo auctoritate firmari ac renovari fratribusque dari. Data Kalend. Martii, indictione 15.

Item, epistola secundi Pelagii papae Benigno archiepiscopo, de mutatione episcoporum. Dilectissimo fratri BENIGNO archiepiscopo PELAGIUS episcopus.

Lectis fraternitatis tuae litteris, vigorem fidei tuae, quem dudum noveramus, agnovimus, congratulantes dilectioni tuae quod, ad custodiendum gregem Christi, pastoralem curam vigilanter impendis, et pro tibi subditis sollicitus existis. Ad nostram enim laetitiam et benefacta perveniunt, et si aliqua secus quam oportet provenerint, non modico nos moerore conturbant. Magnam enim gratulationem divina concedit gratia, quando tribuit inter nos salutaris disciplinae normam litteris conferre, et provenire ad pacificorum studia facit praeoptata. Exigit ergo dilectio tua consulta sedis apostolicae, si licitum foret episcopum transire aut mutari de civitate ad civitatem, dum quidam canones, ut tibi videtur, hoc fieri prohibeant. Significasti etiam litteris tuis quemdam fratrum, nomine et actu Dei Servum causa utilitatis te velle mutare in locum et civitatem defuncti, licet quidam dicant hoc fieri non licere nisi consensum apostolicae sedis habuisses. Quapropter scias, frater dilectissime, aliud esse causam necessitatis et utilitatis, et aliud causam praesumptionis et propriae voluntatis. Non ergo mutat sedem qui non mutat mentem, id est, qui non causa avaritiae, aut dominationis, aut propriae voluntatis, vel suae electionis migrat de civitate ad civitatem, sed causa necessitatis aut utilitatis mutatur. Nam plurimorum utilitas unius utilitati aut voluntati praeferenda est. Aliud est enim mutare, aliud mutari, sicut aliud est ministrare, et aliud ministrari. Unde Dominus in Evangelio loquitur, dicens: « Non veni ministrari sed ministrare (Matth. XX, 28). » Quod enim in canonibus iegitur non debere episcopum de civitate ad civitatem transire vel transferri, non de his dicitur, qui aut vi expulsi, aut necessitate coacti, aut auctoritate majorum hoc agunt, sed de his, qui avaritiae ardore inflammati sponte sua prosiliunt, et potius ambitioni quam utilitati Ecclesiae servire, et ut dominationem agant, insistere cupiunt. Unde et in subjectis canonibus continetur: Si aliquis exstiterit temerarius, qui forsitan excusationem afferat quod populi litteras acceperit, et ideo migraverit, dum manifestum sit praemio et mercede paucos qui sinceram fidem non habent, potuisse corrumpi, ut clamarent in Ecclesia, et ipsum petere viderentur, omnino has fraudes removendas esse censemus. His verbis et aliis multis exemplis liquet non de his dicere, ut paulo superius praelibatum est, qui pulsi aut non recepti a civibus, vel a quibuscunque, aut necessitate cogente, vel auctoritate majorum transeunt de civitate ad civitatem, sed de his qui sponte prosiliunt, aut temeritatis aut ambitionis causa hoc faciunt. Nam et aliud est coacte aut necessitate venire; unde non isti mutant civitates, sed mutantur, quia non sponte sed coacte hoc agunt. Quis enim unquam audet dicere sanctum Petrum apostolorum principem non bene egisse, quando mutavit sedem de Antiochia in Romam? Aut quis eum negat ob id sanctum non esse, aut dignitatem, aut meritum unquam apostolatus tam in coelis quam in terris perdidisse? Aut quis negat sanctos non esse multos alios episcopos, qui de civitatibus ad civitates translati sunt, aut meritum pontificatus perdidisse? Quorum nomina si coeperim enumerare, ante dies pertransiet quam haec omnia conscribere possem, et prolixior erit epistola quam necesse sit. Aut quis unquam potest approbare sanctum non esse Alexandrum, qui Heirosolymam de altera civitate translatus est; aut sanctum Gregorium Nazianzenum, qui in Nazianzo constitutus est, aut sanctum Proclum qui de Cyzico translatus et Constantinopolim intronizatus est? Non ergo bene intelligunt ecclesiasticas regulas qui hoc negant causa utilitatis aut necessitatis fieri posse, quoties communis utilitas aut necessitas persuaserit. Nullum enim ex his, aut ex aliis, qui meliori consilio mutaverunt civitates necessitate quadam vel utilitate ecclesiastica, aut laica communione, carere reperimus; nec ullatenus unquam fieri debet. Sententia vero, quae in Antiocheno concilio habetur, ut episcopus ab alia parochia nequaquam migret ad aliam, tota atque omnes sententiae de ea re vim superius comprehensam retinent, et nihil praetaxato modo translationibus episcoporum actis, aut agendis nocent, sed magis robur eis ac donum Salvatoris quae omnes canonicos superexaltat libros, auctoritatem praestant. Tales autem quaestiones magis ex invidia quam ex charitate aut utilitate nasci videntur, cum ipsa per se Veritas dicat: « Si vos persecuti fuerint in unam civitatem, fugite in aliam (Matth. X, 23), » et reliqua. Huic ergo sententiae nullus catholicorum usquam contradicere potest, quae non alterius sed ipsius proprio Domini ore prolata, et firmata esse dignoscitur. Cui si aliquis contradixerit, non solum extorris, sed etiam anathematizatus ab Ecclesia pellatur. Et Dominus in Evangelio alias dicit: « Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam (Matth. V, 10). » Si eos Dominus beatos dicit, qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quis eos damnare potest? Et si ipse de civitate ad civitatem, propter persecutionem fugere praecepit, quis eos detrahere aut damnare propterea audet vel potest, quod verbis Dominicis obtemperant? Profecto his qui contradicit aut resistit, seipsum damnat, quia ori Domini contumax, et inobediens exsistit. Unde et ipsa per se Veritas dicit: « Quis ex vobis arguet me de peccato? Si veritatem dico, quare vos non creditis mihi? Qui ex Deo est, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis (Joan. VIII, 46, 47). » Omnino « oportet Deo obedire plus quam hominibus (Act. V, 29); » et idcirco quod Deo obedimus, de civitate ad civitatem, ipso praecipiente, persecutionis causa, id est, necessitatis, aut utilitatis transimus, damnandi sumus? Non omnino, sed potius venerandi atque portandi, quoniam nec ipsis episcopis hoc imputari potest. « Qui his resistit, profecto Dei ordinationi resistit (Rom. XIII, 2), » et « est infideli deterior (I Tim. V, 8), » quia melius est non cognoscere viam veritatis, quam post agnitionem retrorsum abire. Nam et ipse Dominus de loco ad locum recessit, id est, transivit, Judaeis illum quaerentibus. « Fugiens ille quaerentes et persequentes se (Joan. VIII, 59), » et de civitate ad civitatem transire praecepit, dicens: « Si vos persecuti fuerint in civitatem istam, fugite in aliam (Matth. X, 23), » et caetera talia his similia. Nam si fugere malum est, persequi multo deterius. Hic quidem ne moriatur, absconditur; hic tamen persequitur ut occidat, et ut fugiatur praecipitus, et quia qui quaerit occidere praevaricatur legem, et magis fugiendi praebet occasionem. Si fugam improperant persequentes, erubescant potius semetipsos, et quiescant insidiari, et quiescent continuo fugientes. Nemo enim mitem fugit aliquando, sed magis ferocem simul et callidum. Omnis enim qui gemebat et vexabatur a Saul fugiebat et veniebat ad David (Reg. XXXI, 7). Si ergo piissimus atque justissimus David sciret peccatum esse persecutionem fugientes, et transeuntes de loco ad locum, et de civitate ad civitatem, tales nequaquam reciperet, nec secum teneret, nec in aliis civitatibus eos collocaret. Qui enim persequuntur Domini episcopos, eosque de civitatibus ad civitates transire compellunt, non eos tantum persequuntur quantum Dominum nostrum Jesum Christum, « cujus legatione funguntur (II Cor. V, 20), » nec ipsi in hoc peccant episcopi, quoniam non sponte sed coacte hoc agunt, sed illi a quibus persequuntur, nec ipsis episcopis hoc imputari potest, sed illis qui eos hoc agere cogunt. Sanctus enim protomartyr Stephanus lapidabatur, sed Jesus suscipiebat plagas (Act. VII, 58), ideoque unicuique praevidendum est, ne aliquem injuste persequatur, judicet vel puniat, ne Jesum persequatur, judicet et puniat. Qui autem negant misericordiam faciendam fugientibus ac necessitatem patientibus, ipsum Christum negant, qui est misericordia et veritas, et omnibus necessitatem patientibus subvenire jubet. Pauca sunt, frater, quae asserui, sed quanta ex his pendeant tua providentia poteris aestimare. Quare hanc annituntur malevoli interrumpere misericordiam? Cur laedere vanis intentionibus felicitatem? Excusationem jam non habet furor iste credentibus, nec interest quibus itineribus « ad mundi principem (Joan. XII, 31) » currat, qui a benevolentia fratrum delitescit, aut necessitatem patientibus misericordiam negat. Negat misericordiam patientibus qui populis indigentibus divinis mysteriis, et non habentibus proprium episcopum, qui eos instruat causa utilitatis atque necessitatis, aut ex alia civitate, licet minor sit, in eam quae non habet episcopum, doctiorem vel utiliorem, meliori consilio non sponte transeuntem, sed majorum exhortatione mutare, aut episcopum ejectum, et persecutionem patientem causa utilitatis aut necessitatis intronizare non permittit. Apud veteres enim sine ulla differentia de una civitate ad alteram migrabat episcopus, dum utilitas aut necessitas evocaret. Quapropter ipsam etiam regulam huic epistolae placuit inseri, ut monstretur eos mentitos esse qui episcopum non posse intronizare dixerunt; unde et in canonibus legitur ita: Si quis episcopus ordinatus ad parochiam, in qua ordinatus est, minime proficiscitur, non sua culpa, sed aut populo respuente, aut propter aliam quamlibet causam, non necessitate factam, hunc honore ministerioque participare tamen; nec eum misceri rebus Ecclesiae in qua collectas celebrat, sed sustinere quod provinciae synodus suo judicio terminaverit. Huic regulae contradicere nullus potest, quae etiam causa utilitatis aut nece sitatis intronizare episcopum jubet, et mutare ac transire eum de civitate ad aliam civitatem non proprium habentem episcopum, sinit. Pingues hostias litat diabolo, qui his resistere nititur, aut misericordiam et utilitatem Ecclesiae jam dictis negat, id est, et episcopis, et populis. In vanum ergo contra simplices, qui haec olim dicentes agere prohibuerunt, tendicula deinceps parabunt, cum his et aliis armati adminiculis, noverint quid super his sit agendum, et quid vitandum. Nimis enim armatus est, qui illa quae adversarius misericordiae, utilitatis atque concordiae ministrat, tela contemnit. Sufficit ergo contra omnia jacula jurgiorum fidei nuda oppositio. Scio te non ignorare, frater, memoratas canonum sententias apud evangelicas sanctiones, novas non esse, sed nostro assensui mancipari. Cur his contradicentes emigrationes episcoporum utilitatis et necessitatis causa fieri prohibentes, ut saepe dictum est, et non avaritiae aut temeritatis in perniciem sacerdotum ac populorum laedunt sacerdotale concilium? Cur lacerant sententiam in qua inspirante Christo oracula superna patuerunt, et inter Deum et homines interpres exstitit lingua pontificum? Illa enim coeli curia variarum dotibus aucta curulium, et multo Redemptoris nostri auro ostroque decorata, nihil in illa decisione auctore se protulit, sed per humanae linguae ministerium divino militavit imperio. Intellexit non esse suum quidquid impulsa constituit, nihil quoque habet in illa sententia, nisi unde de sola devotione gratuletur. Nam dum profanis memoratorum verbis ceditur, et suae vesaniae inscitiam produnt et livorem, quis hic locus erroris, ubi congruentia pari ductu exempli, et historiae verba concurrunt? Nec diversum est ab intellectu catholico et lectionibus quod profertur. Nam non bene nodus in scirpo quaeritur, dum involvit nebula praedicatae lucis 273 auctores; foeda namque a nitore Domini sui obligatione dissolvitur, qui statutis coelestibus minus mera fide dependit officia. Talium ergo dictiones vel prohibitiones indignae etiam fiunt memoratu. Profunda est ergo nimis imperitia eorum, « et sepulcrum patens guttur eorum, quia linguis suis dolose agebant (Psal. V, 11). » Non est enim in ore eorum rectum, interiora eorum insidiae, densis cor eorum vepribus suffocatur, et interna vitia aliis certant ascribere. Nobilitatem ergo dat facinoribus, qui in talibus ventilationem ipsorum in exemplum sumit, aut ad aures posteras digna relatione transmittit. Tibi autem non sit cura talium quaestionum, sed sequere sententiam beati Pauli apostoli, qui monet per discipulum cunctos, et clamat, dicens: Inanes quaestiones devita; inanes namque, juxta Apostolum, quaestiones semper devita, et age quod meliori consilio non avaritiae, vel temeritatis, vel utilitatis, et necessitatis, ut saepe dictum est, causa faciendum utiliter perspexeris.

Quapropter, charissime, his apostolicis fultus auctoritatibus, muta episcopum causa necessitatis aut utilitatis, super quo consulere nos voluisti, et alios fratres nostros quibus hoc faciendum necessitas aut utilitas compulerit, agere doce, quia hoc quod tibi soli scribimus generaliter omnibus tenere mandamus; quia sicut potestatem habemus episcopos et sacerdotes regulariter titulare, et ordinare, ita, ut praedictum est, causa necessitatis, aut utilitatis habes et mutare, ac de titulo ad titulum translatare, licet de minori ad majorem urbem mutandus sit; hoc tamen summopere praevidendum est, ne causa arrogantiae aut avaritiae unquam fiat, quia hi a praedictis canonibus damnantur, non illi qui necessitate, aut utilitate majorum consilio et sana ac pura, et Deo placita intentione hoc faciunt. Tu, frater semper sectare justitiam, pietatem, fidem, charitatem, patientiam et mansuetudinem. Certa etiam bonum certamen fidei, et apprehende vitam aeternam, in qua vocatus es, quoniam spiritus timentium Dominum quaeritur ab illo, et in respectu illius benedicitur. Spes enim illorum in salvantem illos, et oculi Domini in diligentes se. Qui timet Dominum, nihil trepidabit, et non pavebit, quoniam ipse est spes ejus. Timentis Dominum beata est anima. Ad quem respicit, et quis est fortitudo ejus? Oculi Domini super timentes eum, protector potentiae, firmamentum virtutis, tegmen ardoris, et umbraculum meridianum, et praedicatio offensionis, et adjuterium casus, exaltans animam, et illuminans oculos, dans sanitatem, et vitam, et benedictionem. Immolantis ex iniquo oblatio est maculata, et non sunt beneplacitae subsannationes injustorum, Dominus solus sustinentibus se in via veritatis, et justitiae. Dona iniqui non probat Altissimus, nec respicit in oblationibus injustorum, nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis. Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui. Panis egentium vita pauperis est, qui defraudat illum homo sanguinis est. Qui aufert in sudore panem, et sudantis cibos quasi qui cecidit proximum suum. Qui effundit sanguinem et qui facit fraudem mercenario, fratres sunt: unus aedificans, et unus destruens: quid prodest illi nisi labor? Qui baptizatur a mortuo et iterum tangit eum, quid proficit lavatio ipsius? Sic homo qui jejunat in peccatis suis, et iterum eadem faciens, quid proficit humiliando se? Orationem illius quis exaudiet? Qui conservat legem, multiplicat orationem. Sacrificium salutare est attendere mandatis, et discedere ab omni iniquitate, et propitiatio litare sacrificium super injustitiam, et deprecatio pro peccatis recedere ab injustitia. Retribuit gratiam qui offert similaginem, et qui facit misericordiam offert sacrificium. Beneplacitum est Deo recedere ab iniquitate, et deprecatio recedere ab injustitia. Non apparebis ante conspectum Dei vacuus: haec enim omnia propter mandatum Domini fiunt. « Oblatio justi impiguat altare, et odor suavitatis est in conspectu Altissimi. Sacrificium justi acceptum est, et memoriam ejus non obliviscetur Dominus. Bono animo gloriam redde Deo, et non minuas primitias frugum tuarum. In omni dato fac hilarem vultum tuum, et in exsultatione sanctifica decimas tuas. Da Altissimo secundum datum ejus, et in oculo bono adinventionem fac manuum tuarum, quoniam Dominus retribuens est, et septies tantum reddet tibi. Noli offerre munera prava, non enim suscipiet illa, et noli inspicere sacrificium injustum, quoniam Dominus judex est, et non est apud illum gloria personae. Non accipiet Dominus personam in paupere, et precationem laesi exaudiet. Non despiciet preces pupilli nec viduam, si effundat loquelam gemitus. Nonne lacrymae viduae ad maxillam descendunt, et exclamatio ejus super deducentem eas? A maxilla enim ascendunt usque ad coelum, et Dominus exauditor non delectabitur in illis. Qui adorat Dominum, in oblatione suscipietur, et precatio illius usque ad nubes propinquabit. Oratio humiliantis se nubes penetrabit, donec propinquet, non consolabitur, et non discedet, donec aspiciat Altissimus, et Dominus non elongabit; sed judicabit injustos, et faciet judicium, et fortissimus non habebit in illis patientiam, ut contribulet dorsum ipsorum, et gentibus reddet vindictam, donec tollat plenitudinem superborum, et sceptra iniquorum contribulet; donec reddat omnibus secundum actus suos, et secundum opera Adae, et secundum praesumptionem illius; donec judicet judicium plebis suae, et oblectabit justos in misericordia sua (Eccli. XXXV, 8-25). » Deus autem, frater charissime, impleat desiderium, et ministerium tibi divinitus collatum secundum divitias suas in gloria in Christo Jesu Domino nostro, Deo autem Patri nostro gloria in saecula saeculorum. Amen. Data XIII die Augusti, indictione quartadecima.

Item epistola Pelagii papae ad universos episcopos Italiae. Dilectissimis atque charissimis fratribus universis episcopis, et cunctis specialiter per Campaniam, et Italiae provincias militantibus Domino PELAGIUS salutem.

Sollicitudinem omnium Ecclesiarum juxta Apostolum circumferentes divinae circa nos gratiae memores esse debemus, quod nos per dignationis suae Dominus misericordiam ad hoc fastigium sacerdotale provexit, ut mandatis ipsius inhaerentes in quodam sacerdotum ejus speculo constituti prohibeamus illicita, et sequenda doceamus. Omnes, charissimi, qui volunt in Christo pie vivere, necesse est ut ab impiis et dissimilibus patiantur opprobria, et despiciantur tanquam stulti, et insani qui ideo praesentia bona perdunt, ut invisibilia, ac sibi profutura acquirant. Sed haec despectio, et irrisio in ipsos retorquebitur dum et abundantia eorum in egestatem, et superbia eorum transierunt in confusionem. Justo enim judicio datur plerumque potestas peccatoribus, qua sanctos ejus persequantur, ut qui Spiritu Dei juvantur et aguntur, fiant per laborum exercitia clariores. Et quanquam, fratres, ita haec se habeant, non tamen sunt consentiendi, sed reprobandi, qui praelatos suos vel reprehendunt, vel accusant; unde canonica sanctorum Patrum statuta, ne columnae sanctae Ecclesiae vacillent, sequentes, ac roborantes omnes infames cunctosque suspectos vel inimicos, et eos qui non sunt eorum gentis, vel quorum fides, vita, et libertas nescitur, et qui non sunt bonae conversationis, vel quorum vita est accusabilis ab omni accusatione episcoporum funditus submovemus. Similiter et omnes quos divinae leges mortuos appellant, submovendos esse ab eadem accusatione, et publicae poenitentiae submittendos judicamus; neque dum Ecclesiae alicujus episcopi, aut possessiones, vel res ab aemulis ejus, vel a quibuscunque aliis non sua sponte detinentur, aliquid illi debet, aut potest a quoquam ante reintegrationem omnium rerum suarum objicere, sed prius illi legibus reintegranda sunt omnia, et postea tempore a Patribus praefinito sunt negotia ventilanda: refutandi sunt etiam raptores, fures, sacrilegi, adulteri, et horum similes; manifestum est enim quod semper tales magis discordiam quam pacem sectantur. Nullus quoque monachus talia unquam arripiat, nec saecularia, aut ecclesiastica negotia perturbare praesumat, quia mortua in talibus vox est eorum; immobiles enim Dominus suos summos semper vult manere praedicatores, et non a quibusdam temerari, sed sibi libere et quiete famulari, unde et ipse ait: « Qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei (Zach. II, 8). » Et qui vos contristat, me contristat. Et qui fecerit injuriam, recipiet quod inique gessit. Et alibi: « Qui vos recipit, me recipit; et qui vos spernit, me spernit (Matth. X, 40); » ita quoque et a plebibus, vel caeteris generaliter omnibus sunt timendi, et feriendi, atque venerandi pastores, et praedicatores Ecclesiae, ut sub exercitatione bonae voluntatis sustineantur temporalia, sperentur aeterna. Auget enim merita virtutis qui propositum non violat, sed auget religionis. Charitas vero semper hominem invocat. Et sicut malignitas veteres ita dilectio novos facit, fides eorum qui Deum visuri sunt, quod non videt, credit. Nam si videt, non est fides. Credenti colligitur meritum, videnti redditur praemium. Tunc pretiosum pastoris diadema est, quando suasioni ejus grex ecclesiasticus dum ad probitatem graditur, non repugnat, ille sine fuco monitorem, et feriato ore diligit, qui ejus instituta sectatur. Praebent hominibus naturae institutionem, et muta responsum; redit ad mortales vicissitudo clamosae sollicitudinis, quia unusquisque prout gesserit, recipiet. Nam perit quod linguae acceperunt, frustra beneficium nisi legitime coeptum fuerit negotium, et canonice peractum. De fiducia enim partium nostrarum mittitur, quod apostolica mandat auctoritas, vos tantummodo praesules Christi benigni vestra salva aurium animorumque aequitate, et bona voluntate semper praestare. Nam adversus impetus juvare, peregrinantem reducere post intervalla, est justitia. Libat enim Domino prospera qui ab afflictis pellit adversa. Statutus, venerandi praesules, sudoris fructus est judicio reddendus purissime, ut in utroque congruus nitor nec suscipientem devenustet, si indigna auctoritate pervenerit, nec si conferatur, immerito maculet largientem. Sit semper adversus pravos et impios atque servorum Dei persecutores libera vox, et oris gladio feriantur et redarguantur, persequantur et repellantur, confundantur et avertantur, nec laedendi pie viventes ullam habeant facultatem. Plerumque periculis plena sunt quae videntur esse tutissima; videte quantis laborent tales insidiis; ideo absconditum esse non licet, quod addimus. Jam latebat nostra persecutio manifesta; misericordia est circa persecutores et facinorosos servata districtio. Ergo sopori quietem tribuite, coelestium mandatorum hostem quoque depellite, ne candida conversatio vobiscum habitantium fusca supervenientis contagione violetur. Ante enim providenda sunt remedia quam morbus increscat, sanctorum quoque apostolorum, et reliquorum sacerdotum petamus exercitum, et praedictorum persecutorum ora claudamus. Saeculi conversatio legum metu retinetur, ecclesiastica quoque custodia regularum frenis servatur et regitur. Deus, charissimi, semper procul avertat invidiam. Vos ergo armamini, juxta Apostolum, gladio spiritus, quod est verbum Dei, et apostolicae auctoritatis clypeo, ut ecclesiasticae fecunditatis jura nulla saevientis procellae possint impulsione subverti; nolite ullo unquam praejudicio gravare quemquam, sed inspicite semper quae regularum testimonio declarantur. Superest salute praelata, ut ad gaudia semper, frater, devote properetis, quia divina beneficia gradibus saepe accedunt, et quibus bona conferunt meliora pollicentur; semper enim incrementis ad culmen ascenditur, ubi supernus favor praestat exordium. Deus omnipotens indulta semper custodiat, augeatque successibus profutura. Omnia vobis semper in charitate fiant, et detrahentes nolite detrahere, quoniam detrahentibus detrahere non est bonum, ne ad ea quae scripta sunt commoti minime certamen faciant. 274. Non debemus timere opprobrium hominum, neque eorum exprobrationibus vinci, quoniam hoc nobis Dominus jubet per Isaiam prophetam: « Audite me, qui scitis judicium; populus meus in quorum cordibus lex mea est, nolite timere opprobrium hominum, et blasphemias eorum ne timeatis (Isa. LI, 7), » considerantes quod in psalmo scriptum est: « Nonne Deus requiret ista. Ipse enim novit occulta cordis, et cogitationes talium hominum, quoniam vanae sunt, vana autem locutus est unusquisque ad proximum suum, labia dolosa in corde, et corde locuti sunt mala. Sed disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam. Qui dixerunt: Linguam nostram magnificabimus, labia nostra a nobis sunt, quis noster Dominus est? (Psal. XLIII, 22; XCIII, 11; XI, 3-5) » Nam si haec in memoria retinerent minime ad tantam prosilirent iniquitatem, non enim per probabilem et pristinam doctrinam hoc faciunt, sed ut suam exerceant in servos Dei vindictam. Scriptum est enim: « Via stulti recta in oculis ejus (Prov. XII, 15); et: Sunt viae quae videntur homini justae, novissima autem earum deducunt ad mortem (Prov. XIV, 12); » nos enim qui haec patimur judicio Dei haec reservare debemus, qui reddet unicuique juxta opera sua. Qui etiam per ministros suos intonuit, dicens: « Mihi vindictam ego retribuam (Rom. XII, 19); » vos enim in recta fide ac pura et bona voluntate succurrite vicissim, nec aliquis a supplemento fratris subtrahat manum, quoniam in hoc, ait Dominus, cognoscent omnes, quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem. Data Kalend. Novemb., indictione 15.