CXVI | CXVIII |
INCIPIUNT DECRETA BENEDICTI PAPAE. Reverendissimo fratri episcopo DAVID, BENEDICTUS salutem in Domino.
Respondere litteris vestris plenius cogitavi, sed, cum hoc meditarer, tantus me dolor tetigit, ut magis flere quam aliquid dicere delectatus sim. Sed ne funditus remaneret, pauca vobis rescribere curavi, ad potiora vos tempora congrue invitans. Quod autem litterae tuae testes sunt quosdam intra provinciam Baeticam esse, qui dicerent neminem veraciter posse probare Trinitatem unitatem fieri; cum neque tres unum, neque unum in tribus posse quemquam proprie approbari: quas ob causas, dilectissime fili, consulta ibi apostolicae sedis misimus, ut aut eos ad rectam fidem converti facias, aut ab Ecclesia, antequam pestis haec latius divulgetur, repellas. His, frater, Scripturarum testimoniis unitatem Trinitatis agnosce, et desine Arianorum pravitatem sequi, ut ab eadem possis peccatorum indulgentia promereri, Isaia propheta dicente: « Vidi Dominum sabaoth sedentem super thronum excelsum, et Seraphim stabant in circuitu ejus, sex alae uni, et sex alae alteri; duabus velabant faciem, duabus autem velabant pedes; et duabus volabant et clamabant ad alterutrum, dicentes: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth (Isa. VI. 1-2). » Si trinitas non est, quare tertio « sanctus » dixerunt? Et si unitas non est, quare sub trina repetitione unum Deum ac Dominum intimarunt? Si trinitas non est, cur in Geneseos dicitur: « Dixit Deus, fecit Deus, et benedixit Deus (Gen. I, 24, 27). » Si vero unitas non est, quare tertio dixit: « Deus, » et non tertio « deos » plurali numero commendavit? Et si trinitas non est, quare in Exodo dictum est tertio « : Domine, Domine, Domine, miserator et misericors (Exod. XXXIV, 6). » Si unitas non est, quare dum tertio diceret Domine, postea « miserator » singulariter dicit, et non miseratores, ut plures ostenderet, intimavit? Si trinitas non est, cur Abraham ad ilicem Membre sedens, tribusque occurrens, uni « Domine » (Gen. XVII, 3) dixit, et non ut viderat tribus salutationis obsequium reddit? Si unitas non est, quare cum Moysi « Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, » tertio diceret, unitatem ostendens, « hoc mihi nomen est (Exod. III, 15) » dixit: Nonne haec sunt quae nostra nomina designavit? Si trinitas non est, quare David tertio dixit: « Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus (Psal. LXVIII, 8). » Si unitas non est, quare cum « Deus » tertio nominasset, « benedicat » et non benedicant adjunxit? Si trinitas non est, cur Isaias denuo dixit: « Domine, Deus sabaoth, Deus Israel, qui sedes super Cherubim? » (Isa. XXXVII, 16.) Si unitas non est, quare qui « sedes » dixit, et non qui sedetis adjunxit? Si trinitas non est, quare in Regnorum libro dicitur: « Domine, Deus omnipotens, Deus Israel, sermones tui fideles sunt? » (II Reg. XXII, 3.) Si unitas non est, quare « tui » dicitur, et non vestri potius intimatur? Si trinitas non est, cur in psalmo quinquagesimo octavo cantatur: « Domine virtutum, Deus Israel, intende ad visitandas omnes gentes? » Si unitas non est, quare « intende » posuit et non intendite, ut praedicatus est, intimavit? Si trinitas non est, quare in Apocalypsi tertio dixit: « Sanctus, sanctus, sanctus Dominus, Deus omnipotens, qui est et qui erat? » (Apoc. IV, 8.) Si unitas non est, quare non qui sunt pluraliter, sed qui « erat » designavit? Si trinitas non est, quare in Deuteronomio dictum est: « Dominus Deus tuus, Deus misericors est, et audiet vocem tuam (Deut. IV, 31). » Si unitas non est, quare « audiet » posuit, et non audient intimavit? Si trinitas non est, quare in Jesu Nave dicitur libro: « Dominus Deus deorum est (Deut. X, 17). » Si unitas non est, quare « est » dixit, et non sunt, more locutionis, induxit? Si trinitas non est, quare Elias hortando: « Domine, Domine, Domine, Deus Israel, ostende quia tu es Deus meus (III Reg. XVIII, 36), » dixit? Si unitas non est, quare « ostende » et non ostendite posuit? Si trinitas non est, cur Mardochaeus orando: « Domine, Deus omnipotens, omnia in potestate tua sunt (Esth. XIV, 12) » dixit? Si unitas non est, quare in « tua » posuit, et non in vestra signavit? Si trinitas non est, cur etiam Judith orando dixit: « Domine, Domine, Deus omnium virtutum, respice in orationem meam? » (Judith. IX, 3.) Si unitas non est, quare « respice » posuit, et non respicite designavit? Si trinitas non est, quare in Jeremia dicitur: « Dominus Deus vester Deus verax est? » (Jerem. X, 10.) Si unitas non est, quare in Apocalypsi scriptum est: « Dominus, Deus, et Spiritus prophetarum misit angelum suum ostendere servis suis quae oportet fieri cito? » (Apoc. XXII, 6.) Si unitas non est, quare cum Patrem et Filium et Spiritum sanctum nominasset, « misit » Dominus dixit, et non miserunt, sub praetextu trium personarum et nomen introduxit? Si trinitas non est, quare in Deuteronomio dicitur: « Dominus Deus vester, hic est Deus? » (Deut. I, 30) Si unitas non est, quare « hic est » dixit, et non hi sunt plurali numero designavit? Si trinitas non est, quare in eodem dicitur libro: « Dominus Deus tuus, Deus magnus et potens est? » (Deut. X, 17.) Si unitas non est, quare « magnus et potens » non pluraliter nominatur? Si trinitas non est, cur Tobias filium suum cum in Rages civitatem cum Raphaele angelo mitteret, benedicens eos, ita dixisse docetur: « Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, ipse impleat benedictionem suam in vobis? » (Tob. VII, 15.) Si unitas non est, quare « ipse impleat » dixit, et non ipsi impleant intimavit? Postremo si trinitas non est, quare Dominus discipulos suos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti universas gentes posuit baptizare? (Matth. XXVIII, 19.) Si unitas non est, quare « in nomine » dixit, et non in nominibus praecipiendo perdocuit? Si trinitas non est, quare apostolus Paulus ait: « Ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia? (Rom. XI, 36.) » Si unitas non est, quare « ex ipso » posuit, et non ex ipsis astruxit? Si enim certo certius volueris unitatem Trinitatis agnoscere a saepedicto doctore gentium apostolo, poteris universa condiscere, et sequi catholicam fidem et Arianorum pravitatem respuere; gratia Domini nostri Jesu Christi, inquit, et charitas Dei et communicatio sancti Spiritus (III Cor. XIII, 13), ipsa est Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Quomodo in Trinitate unum sunt, quia natura atque ab invicem separari non possunt?
Caeterum, frater charissime, quae tua continebant scripta ex subjectis sententiis maxime omnia poteris colligere. Necesse est, frater charissime, adesse divinum, ubi humanum cessat auxilium. Et ut juxta Apostolum dicamus, licet verba replicemus quae ipse Timotheo scribit, dicens: « Ecclesia Dei vivi columna et firmamentum est veritatis. Et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, praedicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria (I Tim. III, 15, 16). » « Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide attendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam, prohibentium nubere, abstinere a cibis, quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione, fidelibus et his qui cognoverunt veritatem, quia omnis creatura Dei bona, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur, sanctificatur enim per verbum Dei et orationem. Haec proponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu, enutritus verbo fidei et bonae doctrinae, quam assecutus es. Ineptas autem et inanes fabulas devita, et exerce teipsum ad pietatem. Nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est. Pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitae, quae nunc est et futurae. Fidelis sermo et omni acceptione dignus. In hoc enim laboramus et maledicimur, quia speramus in Deum vivum, qui est Salvator omnium hominum, maximeque fidelium. Praecipe haec et doce. Nemo adolescentiam tuam contemnat; sed exemplum esto fidelium, in verbo, in conversatione, in charitate, in fide, in castitate. Dum venio, attende lectioni, exhortationi, doctrinae. Noli negligere gratiam quae data est tibi per prophetiam cum impositione manuum presbyteri. Haec meditare, in his esto, ut profectus tuus manifestus sit omnibus. Attende tibi et doctrinae, insta in illis; hoc enim faciens et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt (I Tim. IV, 1-16). » Famae enim nimis affligitur quam clade atque aliis anxietatibus vexatus, longam epistolam minime scribere valui. Tempore congruo denuo, si necesse fuerit, mitte, et ea quae desideraveris sume. Deus te incolumem custodiat, frater charissime. Amen.
Data IV Nonas Aprilis, Justiniano et Libio IV consulibus.