Collectio decretalium/CXIV

This is the stable version, checked on 8 Septembris 2021. Template changes await review.
CXIV. Collectio decretalium

 CXIII CXV 

INCIPIUNT DECRETA VIGILII PAPAE.

1. De Priscillianistis qui ab esu carnium se subtrahunt. 2. De trina mersione. 3. De his qui ab Arianis iterum baptizantur. 4. De ecclesiarum restauratione in fabricis vel dedicatione quid sit observandum. 5. De Paschae festivitate et precum ordine ac missarum solemniis. 6. Quod in nomine Trinitatis debeat baptizari. 7. Quod beati apostoli Petri Romanae scilicet Ecclesiae sedes sacerdotalis mater sit dignitatis, atque ecclesiasticae magistra rationis.

CAP. I. Dilectissimo fratri EUTERO VIGILIUS. Directas ad nos tuae charitatis epistolas plenas catholicae inquisitionis sollicitudine gratanter accipimus, benedicentes Dei nostri clementiam, quia tales extremis mundi partibus dignatur suis ovibus providere pastores, per quos et pascuis valeant salutaribus abundare, et ab antiqui hostis rapacitate servari, ut insidias nequeant ejus subreptionis incurrere. Unde certum est quia promissae vos beatitudinis gratia subsequatur, quando a vobis coelestium perfectio doctrinarum tanta votiva suscitatione perquiritur. Scriptum est enim: « Beati qui scrutantur testimonia ejus, in toto corde exquirunt eum (Psal. CXVIII, 2). » Hoc igitur, frater charissime, propositum tuae consultationis tota mente tractantes, de te quoque provenire contendimus, qui regulam catholicae fidei iisdem studes tenere vestigiis quibus eam apostolica fide cognoscis esse fundatam. Et quamvis sonus eorum toto orbe diffusus et usque ad fines orbis terrae verba eorum distensa, dilectionis tuae corda Christo probaverint esse fidelia; tamen si quid ex his in Ecclesia, quae tuae gubernationi Deo auxiliante commissa est, necdum plena luce claruerit, ad eumdem fontem de quo illa salutaris manarat lympha, recurritis, id est quod debita charitate sumus amplexi, quia fiducialiter de his, unde apud eos observantiam esse dixistis ambiguam, nostra voluistis responsione firmari. Quapropter dilectionem tuam in Domino salutantes de singulis quid juxta catholicam disciplinam teneat apostolicae sedis auctoritas, subjectis aliquibus etiam sanctarum capitulis regularum, te credimus instruendum. Ac primum his quos Priscillianae haeresis indicasti vitiis inquinari sancta et convenienti religioni catholicae eos detestatione judicas arguendos, qui ita se sub abstinentiae simulatae praetextu ab escis videntur carnium submovere, ut hoc exsecrationis potius animo quam devotionis probentur efficere: in qua re quia nefandissimis Manichaeis esse consimiles approbantur, juste Patrum venerabilium constitutis ab hac superstitione sub anathematis sunt interminatione prohibiti, quando aliquid ciborum contagione carnium creditur esse pollutum, quia de his omnibus quae ad humanum victum misericordia Dei contulit, nihil catholicis esse videatur immundum. Sic enim Titum doctor gentium Paulus monet apostolus dicens: « Omnia munda mundis: coinquinatis autem et infidelibus nihil est mundum, sed polluta sunt eorum mens et conscientia. Deum confitentur se nosse, factis autem negant, abominabiles et increduli, et ad omne opus bonum reprobi (Tit. I, 15). » Similiter et alio in loco ad Timotheum de hujusmodi cavendis erroribus praedicavit dicens: « In novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum; in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam; prohibentes nubere, et abstinentes a cibis, quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem, quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur (I Tim. IV, 1). » Haec igitur sequentia Patrum venerabilium constituta, specialiter eos censuerunt esse damnandos, qui cum carnibus abstinerent, ea quoque credebant esse vitanda quae carnibus fuisse videbantur admista. Nam et ipse Dominus noster Jesus Christus ita praemonuit dicens: « Non quod intrat in os coinquinat homines, sed quae procedunt de ore, haec sunt quae coinquinant hominem (Matth. XV, 11). » Quapropter nec abstinentiam Deo placitam reprobamus, nec eos qui exsecrantur Domini creaturam recipimus in nostra societate.

De renascentium trina mersione

II. De baptismo quoque solemniter adimplendo, similiter quid apostolica, vel sanxerit vel conservet auctoritas, in subjectis tua charitas evidenter agnoscet; illud autem novelli esse judicamus erroris, quod cum in fine psalmorum ab omnibus catholicis ex more dicatur: « Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto, » aliqui sicut indicas, subducta syllaba conjunctiva, perfectum conantur minuere vocabulum Trinitatis, « gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto. » Quamvis ergo ipsa nos ratio evidenter edoceat, quia subducta una syllaba, personam Filii et Spiritus sancti unam quodammodo esse designant, tamen ad errorem talium convincendum sufficit, quod Dominus Jesus Christus designans in invocatione Trinitatis credentium debere baptisma celebrari, dixit: « Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). » Ergo cum non dixerit, In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, sed aequalibus distinctionibus, Patrem et Filium et Spiritum sanctum jusserit nominari, constat illos omnino a Deo doctrina deviare, qui aliquid huic voluerint confessioni derogare. Qui si in errore permanserint, socii nobis esse non possunt. III. De his etiam qui baptismatis gratia salutaris accepta, apud Arianos iterum baptizati, profundae voraginis sunt morte demersi, quid per singulos ordines vel aetates antecessorum nostrorum decreta censuerunt, quae multiplici sunt digesta ratione, et nostro scrinio relevata capitula his subjecta direximus, in quibus tamen illud speciali charitate etiam convenit observari; ut quia pro peccatis plurimis in gentibus iniquitas ipsa surrexit in aestimatione fraternitatis tuae aliorumque pontificum per suas dioeceses relinquatur, ut si qualitas et poenitentis devotio fuerit approbata, indulgentiae quoque remedio sit vicina. Quorum tamen reconciliatio non per illam impositionem manus quae per invocationem sancti Spiritus operatur, sed per illam qua poenitentiae fructus acquiritur, et sanctae communionis restitutio perficitur. IV. De fabrica vero cujuslibet ecclesiae, si diruta fuerit, instauranda, et si in eo loco consecrationis solemnitas debeat iterari. In quo sanctuaria non fuerint, nihil judicamus efficere, sed per eam minime aqua benedicta jactetur, quia consecrationem cujuslibet ecclesiae in qua Spiritus sancti ara non ponitur, celebritatem tantum scimus esse missarum, et ideo si qua sanctorum basilica a fundamentis etiam fuerit innovata, sine aliqua dubitatione cum in ea missarum fuerit celebrata solemnitas, totius sanctificatio consecrationis 268 implebitur. Si vero sanctuaria quae habebat ablata sunt, rursus earum depositione et missarum solemnitate reverentiam sanctificationis accipiet. De Paschae solemnitate et precum ordine.

V. Pascha vero futurum nos, si Deus voluerit XI Kalendarum Maiarum die celebraturos esse cognoscite. Ordinem quoque precum in celebritate missarum nullo nos tempore, nulla festivitate significamus habere divisum, sed semper eodem tenore oblata Deo munera consecrare. Quoties vero paschalis, aut ascensionis Domini vel Pentecostes, et Epiphaniae sanctorumque Dei fuerit agenda festivitas, singula capitula diebus apta subjungimus, quibus commemorationem sanctae solemnitatis, aut eorum faciamus, quorum natalitia celebramus, caetera vero ordine consueto persequimur. Quapropter et ipsius canonicae precis textum direximus subter adjectum, quem Deo propitio ex apostolica traditione suscepimus; et ut charitas tua cognoscat quibus locis aliqua festivitatibus apta connectas, paschalis diei preces simul adjecimus. His igitur fraternitatis tuae inquisitioni responsis, Dominum nostrum quantum possumus exoramus, ut omnibus catholicae religionis Ecclesiis circa universos quos fideles sibi efficit, gratiae suae dona multiplicet, et ab omnibus insidiis spiritualis hostis atque carnalis cunctos populos suos redigere dignetur immunes. Significatur etiam beatorum apostolorum vel martyrum sicut speramus sancto nos affectui tuo direxisse reliquias, praesumentes fidem vestram eorum deinceps plenius esse meritis adjuvandam.

VI. Si quis episcopus aut presbyter juxta praeceptum Domini non baptizaverit in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, sed in una persona Trinitatis, aut duabus, aut in tribus patribus, aut in tribus filiis, aut tribus paracletis, projiciatur de Ecclesia Dei. VII. Nulli vel tenuiter sentienti, vel pleniter sapienti dubium est, quod Ecclesia Romana fundamentum et forma sit Ecclesiarum, a qua omnes ecclesias principium sumpsisse nemo recte credentium ignorat: quoniam licet omnium apostolorum par esset electio, beato tamen Petro concessum est, ut caeteris praeemineret, unde et Cephas vocatur, quia caput est et primus omnium apostolorum. Et quod in capite praecessit, in membris sequi necesse est. Quamobrem sancta Romana Ecclesia ejus merito Domini voce consecrata, et sanctorum Patrum auctoritate roborata, primatum tenet omnium Ecclesiarum, ad quam tam summa episcoporum negotia et judicia atque querelae, quam et majores ecclesiarum quaestiones, quasi ad caput semper referenda sunt. Nam et qui se scit aliis esse praepositum, non moleste ferat aliquem esse sibi praelatum. Ipsa namque Ecclesia quae prima est ita reliquis ecclesiis vices suas credidit largiendas, ut in parte sint vocatae sollicitudinis, non in plenitudine potestatis, unde omnium appellantium apostolicam sedem episcoporum judicia et cunctarum majorum negotia causarum eidem sanctae sedi reservata esse liquet, praesertim cum in his omnibus ejus semper sit exspectandum consultum: cujus tramiti si quis obviare tentaverit, sacerdotum causas se non sine honoris sui periculo apud eamdem sanctam sedem noverit redditurum. Data Kalend. Martii, Wisiliano et Johanne IV consulibus.