Collectio decretalium/CXIII

This is the stable version, checked on 8 Septembris 2021. Template changes await review.
CXIII. Collectio decretalium

 CXII CXIV 


INCIPIUNT DECRETA SILVERII PAPAE Epistola Amatoris episcopi ad eumdem.

Beatissimo SILVERIO AMATOR episcopus

A quibusdam, Pater dilectissime, illic a Patribus adventatibus audivimus vos a sede sancti Petri injuste pulsum exsilio destinatum. Quod nimis grave ferentes misimus parva munuscula, id est argenti libras XXX, ad vestram vestrorumque sustentationem, quae petimus ut ita grato animo suscipiatis sicut grata mittuntur intentione. Precamur quoque ut per vestram epistolam nobis remendare non dedignemini qualiter circa vos sit actum vel modo agitur, ut certam rationem de vobis scire et fratribus valeam nuntiare. Quid enim putas de nobis fieri, Pater summe, cum de summo pastore et vicario sancti Petri talia fiunt? Vos tamen nolite multum tristari, sed confortamini semper in Domino, quoniam potens est divinitas immensae tempestatis incerta bono serenitatis amovere. Ora pro nobis, beatissime papa.

Rescriptum ejusdem ad Amatorem episcopum. Dilectissimo atque amantissimo AMATORI episcopo, SILVERIUS.

O quam bona est charitas quae absentia per imaginem praesentia sibimetipsi exhibet per amorem. Divisa tangit, confusa ordinat, inaequalia sociat, imperfecta perficit. Quam recte praedicator egregius vinculum perfectionis vocat, quia virtutes quidem caeterae perfectionem generant, sed tamen eas charitas ligat, ut ab amantis mente dissolvi jam nequeant. Hac itaque virtute, frater charissime, plenum te reperio dum non solum de me suscitando et visitando curam habes, sed etiam bonis tuis me fulcire et sustentare non desinis. Quanta autem mala in me peracta sunt, nec enarrare, nec scribere tibi per omnia possum. Ante omnia vero patricia infesta mihi erat, eo quod non restituebam Antemium dudum patriarcham Constantinopolitanum, quem sanctae memoriae Agapitus praedecessor meus suis meritis damnavit. Urgente quoque ejus jussione exierunt quidam falsi testes dicentes adversum me crimina, quorum particeps non fui. 267 Sed dum multi in eadem accusatione persisterent, timuit Julisarius patricius noster, et mandavit me ad se venire pacifice pro quibusdam ecclesiasticis dispositionibus in palatium principis et ad primum et secundum velum retinuit omnem clerum et populum qui mecum veniebat, et nullum permisit introire, nisi me solum et Vigilium diaconem meum. Me vero vi retento, et ante praedictam patriciam deducto miserunt in exsilium, in quo modo sustentor pane tribulationis et aqua angustiae. Ego tamen propterea non dimisi nec dimitto officium meum, sed cum episcopis quos congregare potui, eos qui talia erga me egerunt anathematizavi; et una cum illis apostolica synodali auctoritate statui nullum unquam taliter decipiendum sicut deceptus sum, et si aliquis deinceps ullum unquam episcoporum ita deciperet, anathema maranatha fieret in conspectu Dei et sanctorum angelorum. Similiter sanctorum Patrum roborantes decreta statuimus, licet saepissime jam statutum fuerit, nec falsos, nec inimicos suspectos accusatores vel testes unquam super episcopos suscipi, eisque nocere nullatenus posse, quia falsam aut odiosam vocem aut funestam potius interdici quam audiri sanctis Patribus placuit. Summopere, charissime, tales cavendi sunt, et avertendi atque rejiciendi, si nocentes apparuerint, quia non solum ecclesiasticae, sed etiam saeculi leges tales non suscipiunt, sed repellunt; unde scriptum est: « Os impiorum devorat iniquitatem (Prov. XIX, 28); » et Dominus per prophetam loquitur dicens: « Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocenter agis. Cum electo electus eris, et cum perverso perverteris (II Reg. XXII, 26); » et Apostolus inquit: « Pervertunt mores bonos colloquia mala (I Cor. XV, 33); » idcirco, ut jam praelibatum est, mali semper cavendi, et bonis atque benevolis est inhaerendum, ut periculum desidiae, quantum possumus, devitemus; et ne pestis haec latius divulgetur, severitate qua possumus abscindamus, quoniam non temeritas intervenit praesumptionis ubi est diligentia pietatis. Agat semper unusquisque vestrum hac informatione apostolica fultus juxta vires suas, et fraterna dilectione a sancta religione mores proprios conservare et in communione alterutrum adjuvare, et in charitate permanere, et Dei voluntati indesinenter studeant inhaerere, ut simul laudantes Dominum indefessas illi gratias semper agamus. Vale in Christo semper, et praedicta prout melius poteris, Domino ope ferente, adimplere, et reliquos fratres apostolica auctoritate informare studeto. Data IX Kalend. Decembris, Justiniano V et Julisano IV consulibus.

Epistola Silverii papae ad Vigilium papam.

SILVERIUS episcopus VIGILIO.

Multis te transgressionibus irretitum sacerdotalis jamdudum novit generalitas. Et quia cruciatus [cruentis] humano sanguine manibus decessoribus nostris pervicacia tua subripiens leviticis praesumpseris excubare mysteriis, plerique noverint fidelium. Nam quia contra jura canonica temporibus sanctae memoriae Bonifacii papae, ipso vivente successor ejus designari conabaris, nisi tibi amplissimi senatus obviasset justitia, tunc providentia pastorali auspicia tua pontificali auctoritate exsecranda jam debuerant detruncari. Sed dum parvum vulnus in te neglectum est, insanabile accrevit apostema, quod nisi ferro altius abscindatur, fomentorum sentire non potest medicinam: quippe qui nequissimi spiritus audacia, ambitionis frenesim concipiens, in illius apostolici medici cui animas ligandi solvendique collata et concessa potestas est, versaris contumeliam, novumque scelus in apostolica sede rursus nitaris inducere et in more Simonis, cujus discipulum te ostendis operibus, data pecunia, * neque repulso qui favente Domino tribus jam jugiter emensis temporibus ei praesidio tempora mea nitaris invadere. Habe ergo cum his qui tibi consentiunt poenae damnationisque sententiam, sublatumque tibi nomen et munus ministerii sacerdotalis agnosce sancti Spiritus judicio, et apostolica a nobis auctoritate damnatus. Sic enim decet fidem sanctorum Patrum in Ecclesia servari catholica, ut quod habuit amittat, qui improbabili temeritate quod non accepit assumpserit. Data octavo Kalend. Julii principii Basilii. Caelius Silverius papa urbis aeternae huic decreto anathematis in Vigilio pervasore facto, ad omnia statuta consensum praebens subscripsi pariter, et quatuor episcopi subscripserunt, id est, Terrocinensis, Fundanus, Firmensis et Meterrensis. Data ista chartula per Anastasium subdiaconum.