Collectio decretalium/CXI

This is the stable version, checked on 7 Septembris 2021. Template changes await review.
CXI. Collectio decretalium

 CX CXII 

INCIPIUNT DECRETA JOANNIS PAPAE.

Reverendissimo fratri VALERIO episcopo JOANNES.

Scripta tuae sanctitatis suscipiens plena ea fidei regula qua primum polles inveni, et Deo gratias retuli quod anima et corpore te bene vigere didici. Sane ea quae significasti quosdam dicere quod non sit Filius aequalis Patri, et quod in Evangelio scriptum sit: « Pater major me est, » scias non recte intelligere tales fidei regulas, nec rectam fidem penes se habere. Paulus apostolus non secundum deitatis naturam Christum creatum insinuat, sed secundum humanae naturae substantiam eumdem creatum affirmat, ipso Ephesiis conscribente: « Renovamini, inquit, spiritu mentis vestrae et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis. (Ephes. IV, 23) » Et ad Hebraeos: « In eo enim in quo passus est ille et tentatus, etiam potest his qui tentantur auxiliari. Unde sanctae vocationis participes, considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae Jesum, fidelem existentem ei qui creavit eum (Hebr. II, 18). » Et ad Colossenses: « Nunc autem deponite et vos universa: iram, indignationem, malitiam, blasphemiam; turpiaque ex ore vestro non procedant. Nolite mentiri invicem, exspoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, et induentes novum cum eo qui renovatur in agnitione secundum imaginem ejus qui creavit eum (Col. III, 8). » Nunquid is qui universam creaturam, visibilia et invisibilia a propria potestatis virtute procreavit ac fecit, seipsum antea vel postmodum, quod dicere nefas est, creavit vel facere potuit. Filius minor est Patre in assumpti hominis forma, aequalis vero Patri est in deitatis naturae substantia; eodem protestante: « Ego et Pater unum sumus 266 (Joan. X, 30). » Et iterum: « Qui me videt, videt et Patrem (Joan. XIV, 9). » Et iterum: « Qui odit me, odit et Patrem (Joan. XV, 23). » Et iterum: « Ut omnes honorificent Filium, sicut honorificavit Patrem (Joan. V, 23). » Et iterum: « Ut sint in nobis unum, sicut et nos sumus unum (Joan. XV, 21). » Et iterum: « Tu in me et ego in eis (Ibid.). » Et iterum: « Omnia mea tua sunt (Ibid., 10). » Et iterum: « Ego in Patre, et Pater in me (Ibid.). » Et iterum: « Pater in me manens, facit opera haec (Joan. XIV, 10). » Et Joannes evangelista ait: « In principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). » Et iterum ipse ad Parthos: « Tres sunt, inquit, qui testimonium perhibent in terra: aqua, sanguis et spiritus. Tres in nobis sunt, et tres qui testimonium perhibent in coelo, Pater, Verbum et Spiritus. Et hi tres unum sunt. » Nos itaque in natura deitatis, quia unum sunt Pater et Filius, nec Patrem credimus aliquo tempore praecessisse, ne major sit Filio, nec Filium postea natum esse, ut deitate Patris minoretur. Si aequalis Patri Filius non est, cur ita de illo Joannes evangelista testatus est: Propterea, inquit, persequebantur Judaei Jesum et quaerebant eum occidere, quia non solum solvebat Sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo. Et Paulus apostolus: « Hoc sentite in vobis, inquit, quod et in Christo Jesu. Qui cum in forma Dei esset constitutus, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens (Philipp. II, 5). Et in Salomone: « Qui genuit me requievit in tabernaculo meo (Eccli. XXIV, 12). » Et Isaias: Sicut est ab initio, ita usque in saeculum, neque adjectus est ei, neque minuetur illi; ipse est enim dominus creaturae suae, qui nihil eguit ab aliquo. Et in psal LXXII: « Quid enim mihi est in coelo, et ad te quid volui super terram. » Haec omnia Filium non inferiorem natura demonstrant, sed aequalitatem deitatis annuntiant, quoniam qui utraque locutus est, verum dixit, quia Veritas mentiri non potuit. Taliter, frater charissime, semper age, caeterosque omnes agere mone, ut abolito hoc qui natus videbatur errore, in laudem et gloriam Dei per totum mundum una fides sit et una eademque confessio, « ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philipp. II, 10). » Data . . . Nonas Augusti, Justiniano et Athalarico IV consulibus.