CIX | CXI |
INCIPIUNT DECRETA BONIFACII PAPAE Epistola ejusdem ad Eulalium Alexandrinum episcopum, de reconciliatione Carthaginensis Ecclesiae, directa.
BONIFACIUS episcopus EULALIO coepiscopo salutem.
Olim et ab initio tantam percepimus a beato Petro apostolorum principe fiduciam, ut habeamus auctoritatem universali Ecclesiae, auxiliante Domino, subvenire, et quidquid nocivum est auctoritate apostolica corrigere et emendare. Ad hoc enim divinae dispositionis provisio gradus diversos constituit esse distinctos, ut dum reverentiam minores potioribus exhiberent, et potiores minoribus dilectionem impenderent, una concordiae fieret ex diversitate contexio, et recte officiorum generaretur administratio singulorum, neque universitas alia poterit ratione subsistere, nisi hujusmodi magnus eam differentiae ordo servaret. Quia vero creatura in una eademque aequalitate gubernari vel vivere non potest, coelestium militiarum exempla nos instruunt, quia dum sint angeli, sint archangeli, liquet quia non aequales sunt, sed in potestate et ordine, sicut nostis, differt alter ab altero. Si ergo inter hos qui sine peccato sunt constat ista esse distinctio, quis hominum abnuat se libenter dispositioni submittere? Hinc enim pax et charitas mutua se vice complectuntur, et manet firma concordia in alterna et Deo placita dilectionis sinceritate. Quia igitur unumquodque salubriter tunc completur officium, cum fuerit unus ad quem possit recurri praepositus, vota nostra charitatem tuam latere nolumus, ne qui particeps fuit sollicitudinis, gaudiorum fructus reddatur extorris. Et ideo Carthaginensem Ecclesiam ad communionem nostram rediisse Domino propitiante tradentibus significamus alloquiis, et mandatorum quae legatis nostris dedimus seriem in omnibus fuisse completam. De qua parte, ut ad dilectionem tuam plenius perfecte gaudium perveniret, libellum Eulalii fratris et consacerdotis nostri, Carthaginensis episcopi, et Justini clementissimi principis Orientis sacrarum litterarum exemplaria pariter credidimus destinanda, judicantes nihilominus per Orientis partes plurimos episcopos sic fecisse. Superest ut a nobis competentibus precibus Divinitas exorata concedat, quatenus de aliarum quoque Ecclesiarum redintegratione gratulemur. Ea vero quae significare curavimus, in eorum sacerdotum qui fraternitati tuae vicini sunt, curabis proferre notitiam, ut et ipsi de effectu tantae rei gratias nobiscum coelestis misericordiae beneficiis referre non cessent. Aurelius enim perfecte Carthaginensis Ecclesiae olim episcopus, cum collegis suis, instigante diabolo, superbire temporibus praedecessorum nostrorum Bonifacii atque Coelestini contra Romanam Ecclesiam coepit; sed videns se modo peccatis Aurelii Eulalius a Romanae Ecclesiae communione segregatum, humilians recognovit se, pacem et communionem Romanae Ecclesiae petens subscribendo una cum collegis suis damnavit apostolica auctoritate omnes scripturas quae adversus Romanae Ecclesiae privilegia factae quoquo ingenio fuerint.
Exemplar precum ejus et Justini praedicti principis. « Prima salus est, rectae fidei regulam custodire, et a constitutis Patrum nullatenus deviare, et quia non potest Domini nostri Jesu Christi praetermitti sententia dicentis: « Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18). » Et haec quae dicta sunt, rerum probantur effectibus, quia in sede apostolica extra maculam semper est catholica servata religio. De qua spe et fide minime separari cupientes, et Patrum sequentes constituta, anathematizamus omnes qui contra sanctam Romanam et apostolicam Ecclesiam superbiendo suas erigunt cervices, sequentes in omnibus apostolicam sedem et praedicantes ejus omnia constituta; et per omnia spero ut in una communione vobiscum, quam sedes apostolica praedicat, esse merear, in quo est integra et vera Christianae religionis et perfecta soliditas, promittens sequestratos a communione Ecclesiae catholicae, id est non consentientes sedi apostolicae, eorum nomina sacra inter non recitanda esse mysteria. Quod si in aliquo a professione mea deviare tentavero, his quos damnavi complicem mea sententia me esse profiteor, hanc autem professionem meam manu mea subscripsi, et Bonifacio sancto et venerabili papae urbis Romae direxi, damnans et antecessores et successores meos, et omnes qui sanctae Romanae et apostolicae Ecclesiae privilegia cassare nituntur. »
Hinc enim supernae misericordiae documentum perdocetur quoniam et mundani principes causas fidei cum reipublicae ordinatione conjungunt, et ecclesiarum praesules quod ad dispensationem suam pertinet officii memores exsequuntur. Talibus enim indigebat post discordiae procellas religio Christiana rectoribus, qui, compressis provida dispensatione turbinibus, diu peregrinatam pacem depulsa tempestate reducerent, ut in futura post saecula ad propositi sui exempla tendentes sibi ascribendum indubitanter ostenderent quidquid Domino placitum posteris pro sua imitatione fecissent. Benedicamus Dominum, fratres charissimi, nostris hoc diebus fuisse concessum, et totis orationum et curarum viribus annitamur ut, quae Dei opere bene coepta sunt, ipso adjuvante per omnia compleantur. Sperandum enim est ut ad compagem corporis sui reliqua quae adhuc divisa sunt membra festinent, et a potioribus minora non discrepent. Ad quod cum me dilectio tua Christianae studio charitatis hortatur, debet quod invitat sequi, et quod amandum suadet amplecti. Similem enim jam fidei curam gerentes per religiosam patientiam, per etiam praemium de boni operis speramus effectu. Neque enim difficultatibus est cedendum. Non enim fatigatur asperis fides, nec ad coelorum ardua per proclive tenditur; nec remunerationem citra laboris exercitium quis meretur. Unde ne facientes bona deficiamus specialiter admonemur, etiam teste Psalmista: « Beati qui custodiunt judicium, et faciunt justitiam in omni tempore (Psal. VIII, 32), » quia non initium laboris remunerationem praemii consuevit invenire, sed terminus. Ergo studium sollicitudinis assumentes, quibus est una in communione societas et credulitas, quemadmodum de unitate sedis apostolicae et Constantinopolitanae Ecclesiae pariter exsultamus in Domino, ita de reliquorum quoque sicut affectione admones, redintegratione laetemur, et curemus praemium, ut fidem integritatemque nostram immaculatam ab omni contagione servemus. Nosti enim, frater charissime ac sanctissime, quia ecclesiastica servant vincula concordiam quae nos ab haereticorum tueatur insidiis, per quam etiam canonum custoditur integritas. His in robore suo omni circumspectione servatis remedia sperantibus conservantur. Habet enim ecclesiasticarum ordo regularum, et ipsius forma justitiae, ut medicina rationabilis benigne et fideliter sperantibus non negetur, nec quisquam est ita ab humanitate discretus, quem non a rigore districtionis inclinet cauta simplicitas. Sed ut caute hoc caeterasque querelas aut errores alicujus aevi valeas expedire, dilectissime frater, personam meam te in hoc oportet induere, scientem in hujusmodi causis, sicut praedictum est, quid cavendum sit, et ita omnia providendum, ut te non ambigas rationem dispensationis hujus Deo esse reddendam: ita tamen ut eos qui vobis fuerunt communione sociati, vel per vos sedi apostolicae vestra nobis scripta declarent, quibus etiam et quam continentiam libellorum obtulerint inseratur. Sic quoque humilitatem debemus tenere in mente, ut inde ordinis nostri dignitatem servemus in honore, quatenus in nobis, nec humilitas timenda, nec ratio sit superba. Omnipotens Deus, charissime, sua te protectione custodiat, atque ad coelestis remunerationem patriae multiplici animarum fructu perducat. Deus te incolumen custodiat, reverendissime frater. Amen. Data octavo Kalend. Octobris, Valentiniano II et Oreste IV consulibus.