Collectio decretalium/CVI

This is the stable version, checked on 8 Septembris 2021. Template changes await review.
CVI. Collectio decretalium

 CV CVII 


INCIPIUNT DECRETA SIMMACHI PAPAE.

1. Ut res ecclesiae non alienentur, sed clericis vel monachis aut peregrinis in usum tantummodo largiantur 2. Ut nullus honorem praemiis accipiat. 3. Ut raptores viduarum vel virginum ab ecclesiae communione pellantur. 4. Ut viduae vel virgines professae continentiam, ultra non nubant. 5. Ut nullus per ambitum ad episcopatum accedat.

Dilectissimo fratri CAESARIO SYMMACHUS.

Hortatur nos aequitas postulationis desiderio tuae fraternitatis gratanter annuere, quia de singulis quae ab apostolica sede concedere supplicas quod a Patrum cautela et provisione non discrepat. Et quamvis ecclesiasticae poenae regulae omnia comprehendant, taen superfluum esse non credimus, nunc quae sunt saepius interdicta repetere.

CAP. I. Possessiones igitur, quas unusquisque ecclesiae propriae dedit aut reliquit arbitrio, alienare quibuslibet titulis atque distractionibus vel sub quocunque argumento non patimur, nisi forsitan aut clericis honorum meritis, aut monasteriis religionis intuitu, aut certe peregrinis si necessitas largiri suaserit, sic tamen ut haec ipsa non perpetuo sed temporaliter perfruantur. II. Illud magnopere commonens ut hi qui non Dei gratia, sed promissione rerum ecclesiasticarum praemissa ad sacerdotium conantur accedere desideriorum talium reprimantur effectus. Qui autem ab hujusmodi se intentione non cohibent vindictis canonum sciant se sine dubitatione subjiciendos, ne facile ad sacerdotium permittantur accedere, quibus et gradus et tempora constituta sunt, per quae ad hanc dignitatem debeant aspirare, quia quicunque sine statuto promovetur non facile caret offensa, et sine experimento non potest quis electionis obtinere sententiam. III. Raptores igitur vel viduarum vel virginum ob immanitatem tanti facinoris detestamur, illos vehementius persequendo qui sacras virgines vel volentes vel invitas matrimonio sociare tentaverunt Quos pro ea nefandissimi criminis atrocitate a communione suspendi praecipimus. IV. Neque viduas ad nuptias transire patimur, quae in religioso proposito diurna observatione permanserunt. Similiter virgines nubere prohibemus, quas annis plurimis in monasteriis aetatem peregisse contigerit. 246 V. Nullus itaque per ambitum ad episcopalem honorem permittatur accedere. Nam cum hic excessus in laica conversatione culpetur, quis dubitat quod religiosis et Deo servientibus incurrat opprobrium? Siquis episcopatum desiderans, data pecunia potentes personas minime suffragatrices adhibeat, nec ad decretum sibi faciendum clericos vel cives subscribere, adhibito cujuslibet generis timore, compellat, vel praemiis aliquibus hortetur. Decretum sine visitatoris praesentia nemo conficiat, cujus testimonio clericorum ac civium possit unanimitas declarari. Hortamur itaque ut pro catholicae religionis intuitu Ecclesiarum pace haec universa fideles devota mente custodiant, quia non est dubium praevaricatores interdictorum talium juxta venerandos canones propriae communionis subire jacturam, hoc tamen ad omnium episcoporum volumus efferri notitiam. Deus te incolumem custodiat, frater charissime. Data VIII Idus Januarii, Probo C. consule. Incipiunt capitula primae synodi Romanae sub Symmacho papa. 5. Ut si quis ambientes, vel fautores ambientium conjuratoresque prodiderit, non solum purgatus videatur esse, si fuerit particeps, verum etiam remuneratione 1. Suggestio Fulgentii archidiaconi Ecclesiae Romanae de congregata synodo ex praecepto papae Symmachi. 2. Interlocutio Symmachi ut episcopalis ambitus radicitus amputetur. 3. Sententia synodi ut si quis papa superstite pro Romano pontificatu cuiquam quolibet modo favorem praestare convincitur, loci sui ordine vel communione privetur. 4. Ut papa praeventus morte non potuerit ante de sui successoris electione decernere, is ordinetur antistes quem cunctus clerus, aut certe pars major elegerit. dignissimus aestimetur. Post consulatum Paulini, viri clarissimi, Kalendas Martii in basilica beati Petri apostoli, synodo praesidente beatissimo papa Symmacho, Fulgentius archidiaconus dixit:

CAP. I. Beatitudo vestra directis antehac per provincias auctoritatibus frequenter Italiae sacerdotum synodum convocavit, quorum praesentia in vestris videtur oculis constituta. Nunc beatitudo vestra quae ad ecclesiasticas indemnitates vel ad pacem totius Ecclesiae pertinent, sive concordiam dignetur tractabiliter ordinare. Acclamatum est ab omnibus episcopis et presbyteris: Exaudi, Christe, Symmacho vita. Dictum decies. Cujus sedem et annos, dictum est nonies. Ut facias rogamus, dictum est decies. II. Symmachus, episcopus Ecclesiae catholicae urbis Romae, dixit: Concilium dilectionis vestrae neglecta hiemis asperitate, sollicitudo vestra pro ecclesiastica indemitate specialiter congregavit, ut episcopalem ambitum et confusionis incertum, vel popularem tumultum quem per subreptionem diaboli usurpatione aliquorum tempore ordinationis meae constat exortum, communicato pariter tractatu in futurum possimus robuste ac vivaciter amputare. Atque ideo caveamus in posterum, ne subversio disciplinae, aut audacia praesumentium gestiat tentare similia, et pari adjuvatione tractemus expressis, scilicet sententiis sancientes quid circa Romani episcopi ordinationem debeat custodiri. Universi episcopi vel presbyteri dixerunt, ut fiat rogamus, dictum est decies; ut scandala amputentur rogamus, dictum est nonies; ut ambitus exstinguatur rogamus, dictum est decies; exaudi, Christe, Symmacho vita, dictum est septies. Cujus sedem et annos, dictum est quinquies; ut de praesenti fiat, dictum est decies. Symmachus episcopus dixit: Quoniam fraternitas vestra curam provisionis nostrae suis exhortationibus incitavit, et parilem circa Ecclesiae tranquillitatem Dei nostri contemplatio animum praestat, sicut praefati sumus, de liberatione in praesenti habita quid placeat ex omnibus vestris informate in sententiis quae in hoc venerabili concilio per ecclesiastica recitentur officia. Cumque surrexissent, et paulo post iterum consedissent, Emilianus notarius synodi decreta vulgavit. III. Propter frequentes ambitus quorumdam et Ecclesiae nuditatem, vel populi collisionem quae moleste et incompetenter episcopatum desiderantium generavit aviditas, ut exstinguatur futuris praesumptio, tam perniciosa temporibus constituit sancta synodus, ut si quis presbyter, aut diaconus, aut clericus papa incolumi, et eo inconsulto, aut subscriptionem pro Romano pontificatu commodare, aut pretia promittere, aut sacramentum praebere tentaverit, aut aliquod certe suffragium polliceri, vel de hac causa privatis conventiculis factis deliberare, aut decernere, loci sui dignitate atque communione privetur, universa synodus surgens, acclamavit: Exaudi, Christe, Symmacho vita, dictum est decies; hic pax cum Symmacho, dictum est quindecies; cujus sedem et annos, dictum est octies. Pari severitate feriendo eo qui hoc vivo sicut dictum est pontifice quolibet modo fuerit convictus, aut certe tentasse omnibus pariter hujus culpae reis anathematis poena plectendis. Symmachus episcopus dixit. Ergo universitati placet, et omnibus recognoscitur vel probatur ista sententia. Universa synodus dixit: Placet, et quod omnibus placet, fiat. IV. Si, quod absit, transitus papae inopinatus evenerit, ut de sui electione successoris (ut supra placuit) non possit ante decernere, siquidem in unum totius inclinaverit ecclesiastici ordinis electio consecretur electus episcopus. Si enim, ut fieri solet, studia coeperint esse diversa eorum de quibus certamen emerserit, vincat sententia plurimorum. Synodus dixit, placeat, dictum est decies. V. Propter occultas autem fraudes quas hujus sententia districtionis consequitur. Si quis ad ecclesiasticam pertulerit notitiam consilia eorum qui contra hanc synodum de pontificatus egerint ambitu, et rationabili probatione convicerit particeps actionis hujusmodi, non solum purgatus ab omni culpa sit, sed etiam remuneratione quae non indigna sit, sublevetur, universa synodus dixit: Placent omnia. Et adjecit: Exaudi, Christe, Symmacho vita dictum est tredecies; ut ista serventur rogamus, dictum est decies. Symmachus episcopus catholicae Ecclesiae urbis Romae dixit, acclamationes vestras synodique indicium praesentia gesta suscipient. Et adjecit: Ea quae ad sopiendos veternosae praesumptionis errores vel infensae rebus ecclesiasticis aegritudinis morbos quibus universalis inficiebatur Ecclesia, deliberatio religioni congrua pacique restituit firmitatem perpetim sortiantur, ut praestante Deo quem custodem rerum constat esse bonarum synodalis ordinatio vigeat, atque omnis qui sine personae alicujus distinctione venire praesumpserit, indicta superius districtione plectetur. Et subscripserunt Celius Symmachus, episcopus Ecclesiae catholicae urbis Romae, his synodalibus constitutis a me probatis atque firmatis consentiens subscripsi. Celius rusticus episcopus civitatis Minturnensis subscripsi et consensi synodalibus constitutis, atque in hac profiteor me manere sententia. Celius Bonifacius episcopus Ecclesiae Beliternensis subscripsi et consensi synodalibus constitutis, atque in hac me profiteor manere sententia. Mesenus, Humanus, Rufinus Camisinus, Cresconius Tudertinus, Clarus Allifanis, Basilius Toletanus, Vitalis Fundanus, Decius Trincabernus, Innocentius Nubanatis, Vitalianus Rosellanus, Maximus Bresanus, Constantius Capuanus, Benignus Aquieninensis, Fortunatus Suesanus, Palladius Sulmontinus, Vindemius Anteatinus, Constantius Utriculanus, Joannes Ariminensis, Germanus Pisaurensis, Martinus Terracinensis, Candidus Tiburtinus, Laurentius Tribensis, Titalianus Narmiensis, Pachasius Vultinuensis, Fortunatus episcopus Ecclesiae Anagninae pro sanctulo episcopo civitatis Signinae, quia subscribere non potuit pro eodem subscripsi; Valerius Calenotanus, Felicissimus Forosumpromensis, Valentinus Amiterninuas pro Romano episcopo Ecclesiae Pitanitium subscripsi; Colonius Foroliviensis, Epiphanius Beneventanus, Joannes Spoletinus, Constantius Benefranus, Maximianus Perusinus, Salustius Camenus, Lucianus Tarquinensis, Molensis Centumcellensis, Florentius Plestanus, Maximianus Subaugustanus, Fortunatus Fulgentanus, Joannes Vinonensis, Gaudentius Tadinatis, Mercurius Surtinus, Serenus Murnentanus, Justus Acerontinus, Adeodatus Ceronsis, Stephanus Mirsinensi, Dulcitius Sabinensis, Fortunatus Anagninus, Felix Nepesinus, Serenus Nolanus, Ancilpius Puteolanus, Timotheus Abellinaris, Rosarius Surrentinus, Stephanus Neapolitanus, Rosarius episcopus pro fratre meo Urso episcopo subscripsi Bellator Ostiensis, Gaudentius Vulcinensis, Marius Tisernitius. Item Gaudentius episcopus Vulcinensis, Lampadius pro Projecto episcopo Forononano, Adeodatus Formensis, Quintus Theanensis, Ursus Stabianus Gaudentius Salernitanus, Saturninus Herdonitanus. Subscripserunt episcopi numero septuaginta tres, Celius, Laurentius archipresbyter tituli Lixidae, hic subscripsi et consensi synodalibus constitutis, atque in hac me profiteor manere sententia. Januarius presbyter tit. Vestinae, Sebastianus pr. tit. Equitii, Martianus pr. tit. sanctae Ceciliae, Valentinus pr. tit. Eusebii, Gordianus pr. tit. Pammachi, Anastasius pr. tit. Anastasiae, Petrus, pr. tit. sancti Clementis, Genasius pr. tit. Nichomedis, Urbicus, pr. tit. sancti Clementis, Dionisius pr. tit. Emilianae, Paulirius pr. tit. sancti Julii, Epiphanius pr. tit. apostolorum, Valens pr. tit. sanctae Sabinae, Aceritus pr. tit. Faciolae, Agapitus pr. tit. apostolorum, Adeodatus pr. tit. Equitii, Petrus pr. tit. Grisogonii, Benedictus pr. tit. Gaii, Sopanus pr. tit. Vestinae, Dominicus pr. tit. Priscae, Isterius pr. tit. Pudentis, Redemptus pr. tit. Trigidae, Felix pr. tit. Equitii, Severus pr. tit. Gaii, Redemptus pr. tit. Grisogoni, Stephanus pr. tit. Marcelli, Prorecticius pr. tit. Damasci, Crescentius pr. tit. apostolorum, Jovinus pr. tit. Emilianae. Julianus pr. tit. Anastasiae, Bonus pr. tit. Crescentianae, Septimus pr. tit. Julii, Paschasius pr. tit. Eusebii, Ciprianus pr. tit. Marci, Joannes pr. tit. Pammachii, Epiphanius pr. tit. Faciolae, Sebastianus pr. tit. Nichomedis, Bonefacius pr. tit. Ceciliae, Martinus pr. tit. Ciriaci, Petrus pr. tit. Praxedis, Andreas pr. tit. sancti Timothei, Timotheus pr. tit. Marcelli, Epiphanius pr. tit. Ciriaci, Hilarius pr. tit. Lucinae, Servusdei pr. tit. sancti Clementis, Victorius pr. tit. Sabinae, Opilio pr. tit. Vestinae, Laurentius pr. tit. sancti Laurentii. Petrus pr. tit. Grisogoni, Eutices pr. tit. Emilianae, Romanus pr. tit. Trigildiae, Julianus pr. tit. Anastasiae, Marcellinus pr. tit. Julii. Marcus pr. tit. Lucinae, Dominicus pr. tit. Crescentianae, Vicemalus pr. tit. Crescentii, Abundantius pr. tit. Sabinae, Abundius pr. tit. Marci, Marcellus pr. tit. Romalii. Venantius pr. tit. Marcelli, Asellus pr. tit. Vitantii, Stephanus pr. tit. Eusebii, Agatho pr. tit. Vizantis. Paulinus pr. tit. sancti Laurentii. Subscripserunt episcopi [forte presbyteri] numerosexaginta tres. Cyprianus diaconus sanctae Ecclesiae Romanae regionis septimae his subscripsi et consensi synodalibus constitutis, atque in hac me profiteor manere sententia. Anastasius diaconus regionis primae subscripsi, Citonatus diaconus quintae regionis, subscripsi, Joannes diaconus regionis secundae subscripsi, Tarensis diaconus regionis primae subscripsi. Tertullus diaconus regionis quartae subscripsi.

247 Exemplar constituti facti a Domino Symmacho papa de rebus ecclesiae conservandis. Flavio, viro clarissimo juniore consule, sub die octavo Iduum Novembrium in basilica beati Petri apostoli, residente venerabili viro papa Symmacho, una cum venerabilibus viris Laurentio, Maximo residentibus episcopis, etiam Petro, Laurentio, Emiliano, Trigidio, Felice Bassiano, Cresconio, Pacatiano, Benigno, Rusentio, Innocentio, Joanne, Maximo, Stephano, Joanne, Sereno, Eulalio, Proculeio, Fortunato, Laurentio, Eustachio, Martiano, Jocundo, Candido, Fortunato, Felice, Euticio, Helpidio, Aprile, Innocentio, Mercurio, Hilario, Fortunato, Concordio, Asello, Innocentio, Stephano, Gerontio, Paschasio, Vitale, Memore, Severino, Hilario, Venerioso, Innocentio, Casto, Colonico, Silvino, Maximiliano, Arestone, Severio, Propinquo, Martino, Valentino, Sebastiano, Romano, Vindemio, Dulcitio Victore, Urso, Mercurio, Asello, Servodei, Adeodato, Asterio, Martiniano, Felice, Eusebio, Augusto, Projecticio, Crisogono, Venantio, Rustico, Salustio, Probo, Amando, Basilio et Florentio episcopis; residentibus etiam. Projecto, Martino, Epiphanio, Sebastiano, Servodei, Octaviano, Epiphanio, Anastasio, Abundantio, Vicomalo, Paulino, Juliano, Marcello, Agathone, Benedicto, Crescentiano, Paschasio, Juliano, Severo, Paulino, Adeodato, Joanne, Timotheo, Laurentio, Hilario, Marco, Stephano, Binantio, Petro, Petro Crisogono, Littorio et Crisogono, Timulo vel Maximino, Fortunato presbyteris, astantibus quoque diaconibus, Anastasio, Hormisda, Joanne et Agapito, Symmachus, episcopus Ecclesiae urbis Romae dixit:

Bene quidem fraternitas vestra ecclesiasticis legibus obsecuta. Sub divini timore judicii, quae erant instituenda diffinivit, et ad justitiae cumulum perduxit sufficienter dum universa complectitur, nec adjectione indiget plenitudo, maxime de clericis quos amor damnationis invasit, et jugum disciplinae ecclesiasticae fecit respuere, quos propterea schisma fecisse apud vos constitit, quibus misericordiam tamen quam Deus mandat universis impendi, ut oportuit non negastis, si duritia cordis eorum non sibi acquirat poenam dum contemnit oblata remedia. Quorum excessus ad enarrandum difficile est, unum tamen quod occurrit venerando ordini vestro intimare non differo. Dixerunt inter alia scripturam quamdam illustris memoriae Basilium quasi per ecclesiasticae amore substantiae conscripsisse, in qua nullus Romanae Ecclesiae nec interfuit, nec subscripsit antistes per quem potuisset sortiri legitimam firmitatem. Ne ego inde disputem, unde potest vestrum judicare concilium requiratur et deferatur in medium, ut lectione agnoscatis cujusmodi possit habere constantiam. Sancta synodus respondit: Deferatur in medium, utcu jusmodi sit possit agnosci. Et dum diceret Hormisda diaconus recitavit.

Cum in unum apud beatum Petrum apostolum resedisset, sublimis et eminentissimus vir praefectus praetorio atque patricius agens etiam vices praecellentissimi regis Odoacris Basilius dixit: Quanquam studii nostri et religionis intersit, ut in episcopatus electione concordia principaliter servetur Ecclesiae, nec per occasionem seditionis status civilitatis vocetur in dubium, tamen admonitione beatissimi viri papae nostri Simplicii quem ante oculos semper habere debemus, hoc nobis meministis sub obtestatione fuisse mandatum, ut praeter ullum strepitum et venerabilis Ecclesiae detrimentum, si eum de hac luce transire contigerit, non sine nostra consultatione cujuslibet celebretur electio. Et cum legeret, Cresconius episcopus civitatis Tudertinae Ecclesiae surgens e consessu dixit: Hic perpendat sancta synodus, ut praetermissis religiosis personis, quibus maxime cura est, de tanto pontifice in suam redigeret potestatem, quod contra canones esse manifestum est. Item Hormisda diaconus legit, ne quid confusionis atque dispendii venerabilis Ecclesia sustineret, miramur praetermissis nobis quidquam fuisse tentatum cum sacerdote nostro superstite nihil debuisset assumere. Quare si amplitudini vestrae vel sanctitati placet incolumia omnia quae ad futuri antistitis electionem respiciunt, religiosa honoratione servemus. Hanc legem specialiter praeferentes, quam nobis haeredibus pro nostris Christianae mentis devotione sancimus, ne unquam praedium, seu rusticum sive urbanum, vel ornamenta, aut ministeria ecclesiarum, quae nunc sunt vel ex quibuslibet titulis ad ecclesiarum jura pervenerunt, ab eo qui nunc antistes sub electione communi fuerit ordinandus et illis qui futuris saeculis sequentur, quocunque titulo atque commento alienare voluerit, inefficax atque irritum judicetur, sitque facienti, consentienti, accipientique anathema. Maximus episcopus. Pledanae Ecclesiae dixit: Modo sancta synodus dignetur edicere, licuit laico homini anathema in ordine ecclesiastico dictare, aut si potuit laicus sacerdoti anathema dicere, et contra canones quod ei non competebat constituere. Dicite nobis quid videtur de me licuit laico legem dare. Sancta synodus dixit, non licuit. Et adjecit, lege sequentia. Hormisda diaconus legit. Et his qui praedium rusticum vel urbanum juris ecclesiastici fuerit consecutus, noverit se nulla lege vel praescriptione munitum, sed sive is qui alienaverit, sive eum qui frequenter et voluntate contraria praedium hujusmodi alienatum revocare tentaverit, id cum fructibus restituat, qui illud fuerit consecutus. Et cum legeret Stephanus episcopus Venusinus Ecclesiae surgens, e consessu, dixit, perlegatur. Hormisda diaconus legit: Quam etiam poenam placuit accipientis haeredes prohaeredesque respicere, in qua re cuilibet clericorum contradicendi libera sit facultas; iniquum est enim et sacrilegii instar, ut quae vel pro salute, vel pro requie animarum suarum unusquisque venerabili Ecclesiae pauperum causa contulerit, aut certe reliquerit, ab his quos maxime servare convenerat in alienitatem transferantur. Plane quaecunque in gemmis auro vel argento, necnon et vestibus minus apta usibus vel ornatui ecclesiae videbuntur, quae servari ac diu manere non possunt, sub justa aestimatione vendantur, et erogationi religiosae proficiant. Cumque lecta fuissent Laurentius, Mediolanensis Ecclesiae episcopus, dixit. Ista scriptura nullum Romanae civitatis potuit obligare pontificem, quia non licuit laico statuenti in Ecclesia praeter papam Romanum habere aliquam potestatem, cui obsequendi manet necessitas, non auctoritas imperandi, maxime cum nec papa Romanus subscripserit, nec alicujus secundum canones metropolitani assensus legatur. Petrus episcopus Ravennatis Ecclesiae dixit. Scripturam quae in nostra congregatione vulgata est, nullis etiam viribus sustineri manifestum est, quia nec canonibus convenit et a laicali concepta persona videtur, maxime quia in ea nullus praesul sedis apostolicae interfuisse, vel propria subscriptione firmasse monstratur. Eulalius episcopus Siracusanae Ecclesiae dixit: Scriptura quae in sacerdotali concilio recitata est evidentissimis documentis constat invalida. Primum quod contra Patrum regulas a laicis quamvis religiosis quibus nulla de ecclesiasticis facultatibus aliquid disponendi legitur unquam attributa facultas factam videtur. Deinde quod nullius praesulis apostolicae sedis subscriptione firmata docetur. Quod si cujuslibet provinciae sacerdos intra suos terminos concilio habito, quidquid sine metropolitani suive antistitis auctoritate testatus fuerit irritum esse debere Patres sancti sanxerunt, quanto magis quod in apostolica sede non existente praesule qui per praerogativam meriti beati Petri apostoli per universum orbem primatum obtinens sacerdotii statutis synodalibus consuevit tribuere firmitatem a laicis illis consentientibus aliquantis episcopis, qui tamen pontificio quo consecrari probantur praejudicium inferre non potuerunt praesumptum fuisse cognoscitur, viribus carere non dubium est, nec posse inter ecclesiastica ullo modo statuta censeri?

Sancta synodus dixit, licet secundum prosecutiones venerabilium fratrum nostrorum Laurentii, Petri, Eulalii, Cresconii, Maximi, vel Stephani, nec apud nos incertum habetur hanc ipsam scripturam nullius esse momenti, quam etiam, si aliqua possit subsistere ratione, modis omnibus in synodali conventu provida beatitudinis vestrae sententia enervari conveniebat, et in irritum deduci, nec in exemplum remaneret praesumendi quibuslibet laicis, quamvis religiosis vel potentibus, in quacunque civitate quolibet modo aliquid decernere de ecclesiasticis facultatibus, quarum solis sacerdotibus disponendi indiscusse a Deo cura commissa docetur. Symmachus episcopus dixit: Modo quia Deus praesentiam vestram votivam mihi sub qualibet occasione concessit, volo, si placet, rem fieri firmam quam credo ecclesiasticis facultatibus convenire, ut noscant omnes quos in me vanus furor excitavit nihil me magis studere quam ut salvum esse possit quod mihi est a Deo sub dispensatione commissum, sed etiam quibuslibet Dominum timentibus gratum esse debeat, et ad ecclesiastici custodiam patrimonii pertinere. Sancta synodus dixit: Scimus provisionem tuam necessariis studere, et ideo in vestra est potestate sequenda disponere. Symmachus episcopus Ecclesiae catholicae urbis Romae dixit: Magna quidem veneranda et sacerdotali debetur cura proposito cui imminet de studio quae recta sunt non de necessitate disponere. Sed quoniam in aliquibus, in aliena postulantibus vitiorum mater avaritia repudiatis honestatis repagulis, totum putat expedire quodlibet, et ita dum praeda inhiat patientia supernae pietatis abutitur exspectantibus correctionem coelo moderante judiciis se existimant non teneri, cum clarum sit quod apud certos in occasionem rapiendi procedat divinae mora sententiae. Sed nobis quos pastoralis cura et ecclesiasticae astringit pro dispensatione credita ratio reddenda substantiae opus est, ut sollicitudinem nostram non solum ad praesentia, sed etiam ad secutura saecula porrigamus, ne ad animae nostrae detrimenta contingat; sed hi qui possunt statutis debere innocentiam praesumentes de libertate deliquerant, cum religiosa possint et nostra et successoris nostri potestate fulciri, legibus ecclesiasticis servientes.

His ergo perpensis mansuro cum Dei nostri divina consideratione decreto, sanximus ut nulli apostolicae sedis praesuli a praesenti die donec disponente Domino catholicae fidei manserit doctrina Salvatoris liceat praedium rusticum quantaecunque fuerit vel magnitudinis vel exiguitatis, sub alienatione perpetua vel commutatione ad cujuslibet jura transferre. Nec cujusquam excusentur necessitatis obtentu, quippe cum non sit personale quod loquimur, nec aliquis clericorum vel laicorum sub hac occasione accepta tueatur, sed nec in usu fructuario aliquibus dare liceat, nec data retinere praeter clericos et captivos et peregrinos, nec male tractationis ministretur occasio cum liberalitate illi alia itinera reserventur.

Sane tantum domus cujuslibet et urbibus constitutae quarum statum necesse est expensa non modica sustentari acceptis offerri si contigerit sub justa aestimatione redditibus et divini timore judicii commutentur.

Pari etiam Ecclesiarum per omnes Romanae civitatis titulos qui sunt presbyteri vel quicunque fuerint astringi volumus lege custodes, quia nefas dictum est obligationem quam se per charitatem Christi connectit summus pontifex, ea hominem secundi in ecclesia ordinis non teneri. Quicunque tamen oblitus Dei et decreti hujus immemor cujus Romanae civitatis sacerdotes volumus religionis nexibus devinciri, in constitutum praesens committens quidquam de jure titulorum vel Ecclesias superius praefatas quolibet modo praeter aurum, argentum vel gemmas vestes quoque si sunt vel si accesserint aliqua mobilia ad ornamenta divina minime pertinentia perpetuo jure exceptis duntaxat sub praefata conditione domibus alienare tentaverit donator, alienator, ac venditor honoris sui amissione multetur.

Praeterea qui petierit aut acceperit, aut qui presbyterorum, aut diaconorum seu defensorum danti subscripserit, 248 quo iratus Deus animas percutit anathemate feriatur, sitque accipienti vel subscribenti de personis superius comprehensis, id est, quis anathemate feriri censuimus, instituta poena contubernalium servata, quam praemisimus in alienatore vindicta, nisi forte et alienator sibi dum repetit, et qui acceperit celeri restitutione prospexerit.

Quod si minore animae suae cura quisquam remedium oblatum forte neglexerit, supra ea poenarum genera quae superius tenentur ascripta contra fas, si quod conceptum fuerit documentum universis viribus quamvis ab initio nullas habuerint, efferetur, sed etiam liceat quibuscunque ecclesiasticis personis vocem contradictionis offerre, et ecclesiastica auctoritate fulciri, ita ut cum fructibus possit alienata reposcere, ne aliquo se ante tribunal Christi obstaculo muniat, quia religiosis animabus vel substantiam pauperum derelicta contra fas sine aliqua pietatis consideratione dispergit. Hujus autem constituti legem in apostolica tantum sede volumus servari, universis ecclesiis per provincias secundum animarum considerationem quem proposito religionis convenire rectores earum viderint more servato. Et subscripserunt. Celius Symmachus episcopus Ecclesiae Romanae huic constituto a nobis facto conscripsi. Celius Laurentius episcopus sanctae Mediolanensis Ecclesiae huic constituto a venerabili papa Symmacho sancto subscripsi. Petrus episcopus Ecclesiae catholicae Ravennatis, huic constituto a venerabili papa Symmacho sancto subscripsi. Eulalius episcopus Ecclesiae Syracusanae huic constituto a venerabili papa Symmacho sancto subscripsi. Felix Terraconensis, Chrysogonus Tudertinus, Emilianus Vercellensis, Jocundus Augustanus, Tigridus Taurinatis, Vitalis Fundanus, Bassus Mutinensis, Pacatianus Colaminensis, Maximus Bleranus, Martyrius Traconensis, Rufentius Signinus, Vindemius Anteatinus, Candidus Tiburtinus, Fortunatus Fuligenatis, Proculeianus Sepinatis, Fortunatus Anagninus, Paschasius Vulturnensis, Martianus Ecamensis, Maximianus Perusinus, Chrysogonus Albanensis Euticius Tranensis, Laurentius Vobianensis, Marcus Samninus, Aprilis Micernius, Memor Canusinus, Innocentius Forosimpromensis, Florentinus Plestinensis, Felix Nepesinus, Concordius Mesenatis, Amandus Potenninus, Ansellus Plommensis, Basilius Tullentinus, Martianus Ostensis, Benignus Aquiminensis, Fortunatus Vessaniensis, Severinus Lundarniensis, Eucarpius Messanensis, Joannes Spoletinus, Stephanus Venusinus, Valentinus Amiterninus, Romulus Praenestinus, Probus Carmeniensis, Colonius Foroclodiensis, Helpidus Voliterninus, Projectus Formovi, Veneriosus Pellensis, Bonefacius Foroflaminensis, Sebastianus Siranus, Rusticus Buxantinus, Venantius Sinogalliensis, Victor Dunensis, Innocentius Tifernantius Tybernorum, Sylvinus Veliterninus Justus Simensis, Arestonius Ostensis, Augustus Liparitanus, Felix Nepessinus pro Urso, Asterius Quinatis, Propinquus Trebiatis, Eusebius Favestris, Romanus Numentanus.

Incipit synodus quarta romana sub Theodorico rege ex diversis regionibus congregata. Rufo magno, Fausto, Ameno, viris clarissimis consulibus sub die Kalendarum Novembrium sancta synodus apud urbem Romam ex praecepto gloriosissimi regis Theodorici ex diversis regionibus congregata in Christi nomine dixit: Cum ex diversis provinciis ad urbem Romam convenire sacerdotes regia praecepisset auctoritas, ut de his quae venerabili papae Symmacho apostolicae sedis praesuli ab adversariis ipsius dicebantur impingi sanctum concilium judicaret, Liguriae, Emiliae, vel Venetiarum episcopos quos ad praesentiam principis spe itineris ductos attraxit consulimus regem incubuit necessitas consulendi, qua nos voluisset aetate fractos, debilitate et impotentia corporis invalidos congregari, respondit praefatus rex piissimus bonae conversationis affectu plura ad se de papae Symmachi actibus, horrenda fuisse perlata, et in synodi oportet, si vera esset inimicorum ejus objectio, indicatione constare. Memorati pontifices quibus allegandi imminebat occasio, suggesserunt ipsum qui judicabatur impetitus debuisse synodum convocare, scientes, quia ejus sedes primum Petri apostoli meritum vel principatus. Deinde secuta jussione Domini, conciliorum venerandorum auctoritas singularem in Ecclesiis tradidit potestatem, nec antedictae sedis antistitem inimicorum subjacuisse judicio in propositione facile simili forma aliqua testaretur, sed piissimus princeps ipsum quoque papam in colligenda synodo voluntate sua litteris demonstrasse significavit. Unde a mansuetudine ejus paginae postulatae sunt, quas ab eo directas constabat. Has dari sacerdotibus sine tarditate constituit, vel quidquid in eodem negotio actum scriptis Romam ex diversis terrarum vel regionum partibus Dei prosecutione perventum est. Et dum venerabili collectione, de incipiendo haberetur negotio, prout poscebat causa tractatus. Sanctus papa Symmachus basilicam Julii in qua pontificum erat congregatio, prout habuit cura coelestis ingressus est, et de evocatione synodali clementissimo regi gratias tulit, et rem desiderii sui evenisse testatus est. Causa ergo de sacerdotum animis quae de concilio nondum firmato tristitiam ministrabat abscissa est. Auctoritatem ordini colligendo sicut poscebant ecclesiastica statuta in omnium qui ibidem convenerant episcopi, praesentia se dare professus est, sperans, ut visitator qui contra religionem, contra statuta veterum, vel contra regulas majorum a parte cleri vel ab aliquibus laicis fuerat postulatus, ex ordinatione antistitum sicut dicebat sanctum propositum firma fronte caederet, et omnia quae per suggestiones inimicorum suorum amiserat potestati ejus ab honorabili concilio redderentur, et tanti loci praesul legaliter prius statui pristino redderetur, et tunc non ante veniret ad causam, et si ita recte videretur, accusantium propositionibus responderet. Digna res visa est maximo sacerdotum numero, atque mereretur; effectum decernere tamen aliquid synodus sine regia notitia non praesumpsit, sed suggestio justa per legatorum negligentiam non meruit, secundum vota responsum jussus est regis praeceptionibus papa Symmachus ante patrimonii vel Ecclesiarum quas amiserat receptionem cum impugnatoribus suis in disceptatione confligere. Qui potestatis suae privilegia, et quae pro conscientiae quantum juste aestimamus emundatione submiserat, ne hac voluit vice resumere.

Sed dum esset synodus in Hierusalem basilica Sessoria palatii constituta, aliquibus sacerdotibus visum est, ut libellus quem accusatores paraverant qui quotidie seditionibus appellabant, susciperetur a synodo; in quo suscepto, duo erant quae vel veritati inimica essent, vel ipsi quantum ostenditur ecclesiastico proposito repugnarent. Unum, quia dicebant crimina memorati superius Symmachi papae apud regiam constitisse notitiam: quod falsum esse declaravit. Non enim quasi novam causam audientiae commisisset, si ejus conscientia convicta de errore solam se sciret exspectare sententiam. Aliud quod per servos de his quae objiciebant se eum loquebantur posse convincere, addentes quod ipse mancipia traderet, quibus quantum ille asserebant, possit in indicatione superari. Quae res canonibus et ipsis publicis erat legibus inimica, cum Patrum statuta sanxissent, ut quos ad accusationem leges saeculi non admittunt, his dicendi in cognitione vel assequendi aliquid denegandam esse licentiam. Et dum inter ista quae essent facienda tractabatur, praefatus papa, ut causam diceret, occurrebat. Qui veniens ab irruentibus turbis aemulorum suorum ita tractatus est, ut multis presbyteris qui cum ipso erant per caedem ipsam mortis fuisset occasio, et recentium adhuc vestigia vulnerum illustris vir comes Aligenius, et sublimes viri Gudila, et Vedeulfus majores domus regiae perspexissent, quos secum unde egressus fuerat, ad beati Petri apostoli septa convexerit. His ita actis, et rebus varia confusione turbatis, iterum nos ad justitiam contulimus principalem, scientes divinitate propria regere Dominum, quem ad Italiae gubernacula provideret ipse. Cujus mansuetudini omnia per relationis seriem, sicut res poscebat, ingessimus, intimantes etiam saepe nominatum papam per sedem, cui subjacuerat cum suis, si voluntatem rursus haberet exeundi, ad judicium fuisse commonitum, sed allegasse eum per directos episcopos mandatis canonibus sibi concessisse affectu purgationis suae culmen humiliat quantis periculis pene oppressus dominum regem habere quod vellet faciendi se interim justitiae renitentem statutis canonicis non posse compelli. Ad haec serenissimus rex taliter Deo aspirante, respondit in synodali esse arbitrio in tanto negotio sequenda perscribere, ne aliquid ad se praeter reverentiam de ecclesiasticis negotiis pertinere, committens etiam potestati pontificum ut sive praepositum vellent audire negotium, sive nollent, quod magis putarent utile, deliberarent, dummodo venerandi provisione concilii pax in civitate Romana Christianis omnibus redderetur. Quae cum juste offertur mandata Dei complentur Italiae suae dare rectorem. Agnoscentes nullum nobis laborem remansisse, nisi ut dissidentes cum humilitate propositi nostri ad concordiam hortaremur, quia unum tantae rei restabat, unde Deo pareremus, ut sanctae principis voluntati invitemus senatum amplissimum, quali oportuit legatione destinata monentes, et instruentes causas Dei ipsius judicio esse committendas, qui valet corpus occidere, et animam mittere in gehennam, qui dixit mihi vindictam, et ego retribuam, apud quem conscientia nuda est, cui non absconduntur occulta. Cogitare prudentes viros oportere, quanta inconvenienter, et praejudicialiter in hujus negotiis principis contigissent, et nos viam per hanc quam ipsi vocabant remissionem peccatis non aperire sed claudere, qui quod dicebatur majoris judicii servamus instruentes eos, quia per nos illius Christus innotuit, non esse ovium lupi insidias praevidere sed pastoris. Maxime quia in causa praefata multos qui se dedignabantur cognoscere, et Deo satisfacere error involverat, et quia non poterant plura sub hac occasione Ecclesiae membra dispergi, sed magis per mansuetudinem sustineri. Sicut boni nos operis Paulus magister instruxerat, dicens: Sanandos esse plurimos per patientiam et doctrinam; et quicunque putantur rei, et gravibus peccatis involuti, quamvis nullus sit qui delicto careat, sicut Joannes testatur apostolus: Si dicam quoniam peccatum non habeo; mendax sum, eos tamen magis pressuris hominem sustentari et praeterreri, hasque passiones judicio divino suspendi. Maxime cum illa quae praemisimus inter alia de auctoritate sedis obstarent, quia quod possessor ejus quondam beatus Petrus meruit in nobilitate possessionis accessit, et claritatem veterem vobis dat, det Christi rectoribus devote clamantibus; scriptum esse per prophetam ex persona Dei: Nunquid non valet manus mea ad consumendum eos qui erraverunt? Haec eadem saepissime ut oportuit commonentes ut habita intentione discederent, et factum nostrum quod Deus inspiraverat juxta mandatum principis non discuterent, sed sequerentur, sicut decebat filios Ecclesiae, nec sub hac intermissione contenderent, et crescerent Ecclesiae detrimenta quae res poscebat cum festinatione succurri, et nobis hujus celeritatis, et illius obedientiae necessitas imminebat. Maxime cum omnem pene plebem cernimus ejus communioni indissociabiliter adhaesisse, cujus nos non modica quidem cura stimulabat, ne in aliquo laberetur errore. Quibus allegatis Dei nostri obtestatione decernimus, harum necessitatum vel religionum consideratione astricti, et coelesti perpensis omnibus quae in causa erant inspiratione secretis Symmachus papa sedis apostolicae praesul ab hujusmodi propositionibus impetitus quantum ad homines respicit, quia totum causis obsistentibus superius designatis, constat 249 arbitrio divino fuisse dimissum, sit immunis, et liber, et Christianae plebi sine aliqua de objectis oblationem in omnibus ecclesiis suis ad jus sedis suae pertinentibus tradat divina mysteria, quia eum ab impugnatorum suorum petitione, et propter superius designatas causas obligari non potuisse cognovimus unde secundum principalia praecepta quae nostrae huic tribuunt potestati, ei quidquid ecclesiastici intra sacram urbem Romam, vel foris est juris reformamus totam causam Dei judicio reservantes universos hortamur, ut sacram communionem sicut res postulat ab eo percipiant, et Dei animarum suarum meminerint, quia et ipse amator pacis est, et ipse pax est qui monet: « Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis (Joan. XIV, 27). » Et in quacunque civitate pacem esse confirmandam affirmant beatos esse pacificos. Haec quicunque ex instructione nostra quod non aestimamus, vel non admitti, vel detrectari posse, crediderit, videat, quia in divino judicio contemptus sui rationem est (sicut de Deo confidimus) redditurus. De clericis memorati papae qui ab episcopo suo ante tempus alicujus, contra regulas discesserint, et schisma fecerint, hoc fieri decernimus, ut eos satisfacientes episcopo, sua misericordia subsequatur, et officiis ecclesiasticis se gaudeant restitui, quia Dominus et redemptor noster oves perditas ab errore laetatur inventas, et super profugum filium paternam liberalitatem coelestis mediator accommodat. Quisquis vero clericorum post hanc formam a nobis probatam, quocunque sacrato Deo loco in Ecclesiam Romanam missam celebrare praesumpserit praeter conscientiam papae Symmachi, dum vivit statutis canonicis, velut schismaticus percellatur. Ista sufficiant, nunc cum Dei notitia sincere protulisse. Laurentius episcopus Ecclesiae Mediolanensis, huic statuto nostro in quo totam causam Dei judicio commisimus, subscripsi. Petrus episcopus Ravennanus huic statuto nostro in quo totam Dei judicio commisimus, sub. Felix Terracinensis, Bonifacius Aquemuensis, Maximus Bleramus, Emilianus Furanus, Maximus Ticinensis, Cassianus Mutinensis, Gerontius Fidudensis, Stephanus Venusinus, Laurentius Boensis, Fortunatus Fulginensis, Mercurius Sutrinus, Stephanus Neapolitanus, Hilarius Tensanus, Maximilianus Perusinus, Innocentius Fortunatus, Concordius Mesinatis, Vitalis Fundanus, Castus Portuensis, Aristus Ostensis, Martyrius Terracinensis, Victor Lunensis, Asterius Aquinatis, Chrysogonus Albanensis, Amandus Potentinus, Romanus Numentanus, Ursus Reatinus, Paschasius Vulternensis, Innocentius Forsimpromensis, Felix Nepesinus, Hilarius Tempranensis, Innocentius Tarentinus, Tyberniorum, Severinus Tundaritanus, Sylvanus Veliternus, Sebastianus Suranus, Mercurius Gavinati, Felix Atellanus, Rusticus Bruxantinus, Propinquus Tribensis, Adeodatus Fornitanus, Bonefacius Cameritanus, Justus Signatinus, Vindemius Anteatinus, Augustus Liparitanus, Valentinus Amiterninus, Fortunatus Suestanus, Jocundus Augustanus, Tigidius Taurigranus, Viticanus Celunensis, Joannes Ariminensis, Porculeianus Sepniatis, Candidus Triportinus, Cresconius Tudertinus, Innocentius Binatis, Joannes Spoletinus, Eustasius Cremonensis, Laurentius Verginatis, Eucarpius Meresapae, Rufentius Agnatinus, Serenus Nolanus, Martianus Acanus, Euticius Tranensis, Fortunatus Anagninus, Aprilis Laterianensis, Asellus Populoniensis, Memor Canusinus, Adrudatus Silvae Candidae, Venerius Pallensis, Rogatus Taurominitanus, Servusdei Ferensis, Probus Carmeianensis, Dulcitius Sancti Antimi.

Incipit praefatio Ennodii in librum sequentem. Solet dicendi affectum multarum rerum ardor exigere. Si autem avarus laudis avidus est, et favorem desiderat sudore mercari, aut per blandimenta gloriae crucem narrantis ignorat, aut lucri astrictus compedibus linguae vendit obsequium, ut dum animus habendi cupidine subjugatus praesumptum aestimat jam tenere compendium, sic ingruentia per styli exercitium nescit timere discrimina, aut necessitate conclusus profert eloquium sine quacunque lima captivum, et nesciam pudoris frontem monstrat in medium, ut dum intentioni famulatur, diligentiam decoris aburat, quia dicendi ornamenta non sunt intentionis negotii, sed quietis, nec militiae sunt picta verba, sed otii. Campus fortem postulat, pax profunda redimit ornatum, qui profutura asserit, loquelam quae periculo artis est colorata contemnit. His ergo ita se habentibus causam narrationis insinuo, et coactam vocem pravorum latratu religiosis mentibus commendo, scriptum esse reminiscens « tempus tacendi, et tempus loquendi (Eccle. III, 7), » vel post fidem prophetici oraculi cujusdam oratoris exemplum qui refert, nisi cum necessariam dicendi nimis ineptam esse conditionem. Oris ergo ministerium pro valitudine ingenii sacerdotibus dedi, adversus quos sibilantium effusa sunt venena linguarum, licet scuto munita fidei spiculorum imbrem patientia religiosa non timeat, et ad auctorem redeant tela, quae sine bellandi arte diriguntur. Quibus enim pro lorica Christus est, vim non metuunt, et inimicos longa exspectatione prosternunt. Quisquam ne tamen in hac acie praelium putet esse formidini, in qua Deo et pontificibus infertur sine virium aestimatione certamen. Quisquam ne fluxum et lacessentem hostem videat, et praeliorum causis adversarium debilem expavescat? Invidet ipse sibi victoriam qui conscientia vulneratum aggredi cessat inimicum. Ad lucrum hostis sui procedit, qui in conflictibus non prius causas quam aliud expedit. Dat vires jaculis innocentia, et mucronem acuunt ex aequo venientia vota bellandi. Percutiendi impetum plus justum dolorem scimus dedisse quam brachia, inde paucorum telis multitudo non subsistit. Dicente ergo mecum propheta plures nobiscum sunt quam cum illius, placiturum bonis, quantum aestimo opus, incipiam.

Incipit liber Ennodii sanctae Ecclesiae Romanae diaconi contra obtrectationes quartae synodi habitae Romae palmari a Symmacho papa sub Theodorico rege. Sufficeret quidem schismaticam imperitiam propositione cecidisse, maxime cum secum habeant objecta responsum, et mereatur titulus sine lectionis discussione cum auctoritate damnari, cum in praenotatione ipsa significantia operis innotescat immundi dicentium adversus synodum absolutionis incongruae. Ego tamen nunc agam quasi opus sit alieno ense perire mala proponentem. Istud proloquium potest clementissimo homini tantum inscitie ascribi. Et ne aliquis praeter vos sicut inter oves ulcerosas deputandus et erraticas, qui magnum gregem potuisset lacessere, pastorum dicente propheta: « Filios nutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me (Isa. I, 2). » Et Domino de apostolis. « Qui vos spernit, me spernit (Luc. X, 16). » Quos episcopos fuisse propheta testatur de Juda dicendo, « et episcopatum ejus accipiat alter (Psal. CVIII, 8), » et apostolo aeque Paulo proclamante, « obedite praepositis vestris, quoniam ipsi exorabunt pro vobis (Hebr. XVI, 17). » Nec hic immoremur, sed redeamus ad gravem et venerabilem non solum ex alia productam, sed mysticam propositionem. Non omnes (inquiunt) sacerdotes regis ad concilium ascivit auctoritas, nec omnes in judicatione senserunt. Mancipia tartari, et liquido Satanae ministri, quoscunque non evocavit scriptum principis novis nexibus et actuum vestrorum in volutionibus serpentis spiris cauda pertraxit. Nolo dicere in quo fuerint voto, in qua deliberatione discedentes, quibus taedium illa peperit exspectatio. Cum viderent venerabilem papam longas in vita contra fas suum inducias accepisse. Videbant aethera tantum directis a se jaculis verberari. His ne liceret infelicibus in malorum actibus consolatione secreto delitescere? Libris vestris nudantur absconditi, et per vos in turpi facto habere solitudinem non sinuntur, dicente Domino in Evangelio: « Omnis malus odit lucem (Joan. III, 20). » Post haec absentis adversarios papae Romani dici non debuisse qui praedictis prolatis petitionibus accusabant dolose videlicet hoc agentes eo quod adversarios suspectosque canonica synodalibus clamante in decretis auctoritate, in suam recipi accusationem episcopos minime oportuisse, vos non latuisset, ad assertiones fidem jungentes quod eos isto nomine praecepta regia non vocassent. O homines omni artis lima compositos, et caminis fabrilibus excoctos, qui ad stipulationem doctorum desudata invenire testimonia! Amamus reverendi viri sententiam veram, et (ut aiunt) in ipsam pedibus imus. Cognoscimus errata quae dicitis; inimicum vocet aliquis accusantem, et tragico nomine appellet contumeliam non merentem. Dehinc subjunctam quaestionem rhetorica argumentatione fibula momordistis, addendo, allegando: Testis est Romana civitas. Si omnes episcopi senes et debiles convenerunt, ecce orationem veri nervis nitentem, et ipsi Cepasio praeferendum nitore sermonum. Ergo qui se aetate valentes, et corpore imbecilles esse dixerunt, ipsi se ineptos judicio esse testantur, quoniam membrorum se dixerunt jam sustinere dispendia, maxime si hoc ingerere clementissimi Domini auribus praesumpserunt. Vos putatis ab universis Dei conspectibus pulsi illorum virorum more congressuum ubique narranda confundi, et apud principem de collectione pontificum alios praetulisse sermonem, nisi quos aetatis maturitas crudiendae loquelae fecit auctores, quibus anni veteres reverentiam contulerunt, qui putabantur bonorum meritorum suffragio in longum fuisse servati. Ipsos ergo de gravidae aetatis fatigationibus queri decuit, quos aetas jusserat allegare. Viri optimi, subditis ex praeceptis regiis evocationis causam fuisse jam cognitam, et Italiae summa moderantem non fuisse, quasi de novo negotio consulendum, plus chartae et scriptioni religionis debitum quam praesentiae principali. Nullus ergo in praedicto negotio titulus remanserat, ad cujus inquisitionem pergentes illud jure praeloquerentur exordium. Ex hinc digressi bonarum rerum in rege laudatis affectum, et colitis verbis innocentiam quam actibus ignoratis. Si tamen cultus est in loquela vestra, quam scabroso vomere velut agentes per devium arata proscinditis macenti solo zizania et lolia commendantes, recepturi pro tali impendio paleas quibus gehennae in perniciem vestram animetur ignis. Sed nunc ut quidam fertur dixisse, quae quibus anteferam? Contra Apostolum dicitis impugnatores summi pontificis non auditos, qui coelestis mandati memores partem suam a consortio adulteri subduxerunt. Hic non incesso ignorantiam rimosam memoriam non accuso. Nolo dicere quod prophetae verba Apostolo contulistis, quia novi et ipsos apostolos recte vocari, quos missos esse non nescio. David enim dicit: « Furem videbas, et currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas (Psal. XLIX, 18). » Deinde quis se de illa vestra enodem faciat quaestionem qua dicitis in criminibus objectis quod non excluditur, approbatur? Et vocem Romanae Ecclesiae militibus congruentem, in qua nescias, utrum prius nitorem praedices, an saporem. Putasne audistis legi, quod justum est juste exsequeris? Audistis de malefactis hominum, si tamen aliquando conversatio humana vos tenuit, quidquid non suis ordinibus approbatur excludi? Ubi est illud prophetae? « Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui (Isa. III, 14), » et de vobis dictum: peccatum suum quasi Sodoma 250 praedicaverunt: vae animabus eorum? Sed quid facto opus est, quoties desperatis nulla medela succurrit, nisi implorandus est Dominus qui promisit per Prophetam futurum se super omnem superbum et excelsum, et super arrogantem, ut humilietur? Sed fetidum opus vestigiis insequar et ferrata si possum, calce contundam. Ut vere dicam res cum re, causa cum causa, ratio cum ea quam putant ratione pugnabit. Oblocutos sacerdotes praeceptionibus regiis allegatis, et quoddam sacrilegium creditis, mali aliquid cum coelestem nesciatis de terreni Domini jussione sentiri, opponendo quis regi debuit dicere, papam synodum oportuisse convocare? Certe quod in hac parte constat exemplum illum praecipue qui criminosis multorum propositionibus jam jacebat, quem hoc fuerat damnare, quod argui, cui praerogativam coelitus ascriptam hostium suorum jam oblocutio tulisset. Ad hanc vos clementiam malorum actuum per gradus suos incrementa traxerunt, ut hoc credatis esse lacessere quod convincere, nec apud vos habeant a veritate doctrinam, odia quae plerunque contra meritum impediti studiis, non rationi obsequentia vota concinnant. Ubi est illud: « Priusquam agnoscas ne adjudices quemquam (Eccli. XI, 7). » Olim vos accepit grex positus in sinistra collegas, apud quos ex praejudicio excepisse sententiam creditur, qui meruit ad examen adduci et hoc est reum existere quod libram disceptationis intrare. Praelocutioni tamen optime divinum subdidistis exemplum, quod ita quadratis constat alloquiis, ut ipsum in eo Chrysippum tenere lineam putes. Peccatori dicit Deus: « Quare tu en arras justitias meas? » (Psal. XLIX, 16.) Huic dicto conserentes quasi ad sacerdotis apostrophen, qui beati Petri apostoli vicarius aestimatur: prohibetis archiatrum ejus corpori afferre medicinam. Quomodo vos animae ejus curationem exhibere renuitis? Magnum per divina ridiculum, an maxima lamenta sint nescio. Vos alienae febri curam quaeritis, vos fatiscenti animae medelam adhibere cupitis, et in lethi proximitate positi, vestri immemores, de alterius salute tractatis; quid si illud vere vobis a propheta dictum sit: « Nunquid parum vobis est quod molesti estis hominibus: quia molesti estis et Deo meo (Isa. VII, 13). » Et iterum: « Medice, cura teipsum (Luc. IV, 23). » Sed hinc alias novimus, quia sanari non potest, conclamatus et improbus in profundum deveniens mira temeritate contemnit. Sed credo vivit in istis, et in malae conversationis suae morte concilium, et potest optare quis alteri, quod ipse jam perdidit. Nunc recte vobis cum propheta dicimus: Omnia quae loquitur populus iste juratio est, et timorem ejus ne timeatis, neque formidetis. Procul sit a nobis, facessat a nobis qui in nobis est pruritus iste linguarum quos vere idem propheta arguit: Scribentes injustitiam scripserunt. Non nos beatum Petrum sicut dicitis a Domino cum sedis privilegiis, vel successores ejus peccandi judicamus licentiam suscepisse, ille perennem meritorum dotem cum haereditate innocentiae misit ad posteros. Quod illi concessam est pro actuum luce, ad illos pertinet quos par conversationis splendor illuminat. Quis enim sanctum esse dubitet, quem apex tantae dignitatis attollit? In quo si desunt bona acquisita per meritum sufficiunt quae a loci decessore praestantur. Aut enim claros ad haec fastigia erigit, aut qui eriguntur, illustrat. Praenoscit enim quid ecclesiarum fundamento sit habile, super quod ipsa moles innititur. Sed hinc actibus nostris coelestem potentiam putatis esse suffragio, quod ad praesidium beati Petri apostoli adjutricem, ut dicitis, dexteram commodatis. Nescitis solem facibus non adjuvari, nec ad praesidium diurnae lucis lychnos accendi. Scriptum est enim: « Scrutatur renes et corda Deus (Psal. VII, 10). » Sed in illa potestate quis argumentis audeat vestris respondere, nisi quia sine arte dicitur verum et fides mendacio sermonumt echnis assuitur? Cur (inquiunt) ad principem convenistis, si audiri non licebat impetitum? Sic vos in stuporem pecualem peccati nebula, aut divinus horror oblimat, ut verecundam excusationem, aut fraude mens vestra transeat, aut belluarum pressa hebetudine non agnoscat. An forte aliud putatis fuisse quod dictum est ipsum debuisse synodum convocare, cujus opus erat officio ut vos videlicet per pontificale examen divina sententia praecelleret, et quos a capitis sui compage in salutis detrimento insanus furor absciderat. Post Esau mentionem operi vestro nescio verbis an latratibus indidistis, comparantes ei antistitem vestrum qui senioris naturae beneficium unius cibi commutatione perdiderit, et primogeniti canam dignitatem amiserit faucibus obsequendo. Ad ista quid referam, qui ex omni objectorum parte concludor? Quis, rogo, vestrum Symmacho benedictionem, dum patri plus deservit, eripuit? Cui tantorum munerum Jacob vice est collata nobilitas? Quis ex vobis caeci parentis desideriis pariturus occurit? Quis vestrum devotione sua genitorem venerabilem captum oculis nulla fecit lucis damna sentire? Nonne collatione tenebrarum vestrarum nox putatur per sudum rutilans jubar ostendere? Et omnis obscuritas actibus vestris collata decorem solis assumit. Praeterea tunc Jacob quamvis congruentem moribus filii benedictionem tamen contulit jam promissam. Nunc quid his longius immoramur, cum docendi non sint, qui calces stimulis intulerunt? Credite mihi, pacis inimica sunt, impugnationi non sunt idonea quae profertis. Sed sequitur vinculum cum aenigmate quod nescio, qua replicationis arte solvamus. Tullianae enim profunditatis pelagus ingressi cymbulam nostrae sterilitatis quaestionem flatibus per littorum incerta transmittunt. In qua tamen Christo clavum tenente portum ingrediar, et sigillatim de turbinibus vestris universa discutiam, habiturus in ductu illorum facultatem, non meam. Aiunt enim: Si vera episcoporum assertio est, sedis apostolicae praesulem minorum nunquam subjacuisse sententiae, cur ad judicium districta conventione perductus est. Multum quidem annosa hic in vobis laborat infantia. Cui ille advocandus est, qui ineluctatae nobiscum semper pondus propositionis exsuperat, cum manifeste pro sacerdotibus cum propheta clamitem: « Nunquid gladiabitur securis contra eum qui secat in ea, aut exaltabitur serra contra eum qui trahit eam (Isa. X, 15), » ut sit mihi illud suffragio divinum oraculum. Quomodo si cessavit exactor, tributum quiescit, ita contrivit Dominus baculum impiorum. Tribue, Domine, quod praedixisti in illum, ut sicut errat ebrius et vomens, ita pereat incredulus, qui infideliter agit. Propter hoc propheta vobis insultans vociferatur: « Audite verbum Domini, viri illusores (Isa. XXVIII, 14), » quisquam ne causarum ex praecognitione sancit eventum, et rabidis terminum positura conflictibus sic metitur, ut pernix decisio dum inquisitione esse senior innotescit, anticipet, favorem censentis accuset. Nunc paulisper ore actibus annis indignus, pontificali voce vos arguam. Nos qui statuta nostra non una apud vos volumus lance constare, quibus de impugnatorum qualitate lati sunt canones, apud quos nefas est cana Patrum definita transcendere, quibus scriptum est in Carthaginensi concilio. Quod apostolicae sedis per Faustum episcopum qui tunc ab ea missus interfuit, probavit auctoritas; accusatoribus de inimici domo prodeuntibus non credendum, in quibus odio succensa vicinitas, per nutrimenta arida flammam persecutionum exsuscitat, et universam doli fabricam sumptu, et machinis cohaerentibus secreta dispositione componit. Istos quae domus evomeret, qui scire potuisset nostra collectio, nisi praesentes? et impugnationis qualitatem, unde nisi ex scripta propositione didicisset? in quibus sentinam criminum, dum simulato fuerunt persecutionem se debere criminibus agnovisset.

Post illa quae de accusatoribus prolata sunt, addidistis: Cur personae jussae sunt praesentari quas saepe imperialis flagitasset auctoritas. Ad defraudationem ingenii pertinere ejus qui nunc in sede apostolica quasi in quadam arce consistit. Vere vobis dicit Sapientia: « Homo infirmus et exigui temporis ad intellectum non perveniet, sed laboret ut sciat quod acceptum sit apud Dominum (Sap. IX, 5). » Et iterum dicunt Proverbia: Odit se qui negligit studia. Imperitis enim obviat mors. Quid enim illam quae in pervia scientia descendit, ignorantiam fingitis? Quid adhibetis mira latrocinandi arte falsitatem, vel dolositatum praestigia, simplicitatem fronte monstrando? De vobis nunc dictum est: Qui loquitur mendacium, ex propriis loquitur. Istam laetitiae faciem, ex judiciorum censura venientem callida provisione sacerdotis vestri oculis abstulistis, ut eum talibus adversus acies vestras instructum munitionibus et innocentiae in testimonio orbis tela deferentem ab ipsis judiciorum adytis pelleretis, providentes ut nec sine impugnatione insons viveret, nec haberet solatium de incorrupta judicum inquisitione pulsatus. Vos praefato et dedistis et invidistis examen, cum uno eodemque itinere a vobis disceptationum dubia subire, et prohibetur, et cogitur, et per singularem callem, ad causam arcendus evocatur, non manifestam salutem, aut non lacessitus obtineret, aut subriperet absolutus. Adolescentiae meae memini me legisse temporibus de quodam dictum: Exsuli exsilium imperas, nec das. Vos prophetae impetit sententia: « isti sunt viri qui conturbaverunt terram, et qui concusserunt regna (Isa. XIV, 16). » Et iterum: « Excidentur ramusculi eorum falcibus, et quae derelicta fuerint, abscindentur (Isa. XVIII, 5). » Et rursus: « Dum non speratis veniet contritio vestra, et comminuetur sicut lagena figuli multitudo vestra (Isa. XXX, 13, 14). » Nec non propheta ad hanc causam specialiter locutus intonuit: « Dominus inclinavit manum suam, et corruet qui fert malis auxilium, et cadet, cui praestat auxilium, simulque omnes consumentur (Isa. XXXI, 3). » Redeo tamen post multa exemplorum suffragia ad novellas cononum definitiones. Clamat in alio loco Carthaginense concilium, quascunque ad accusationem personas leges publicae non admittunt his impugnandi alterum, et nos licentiam submovemus, et nullae accusationes a judicibus audiantur ecclesiasticis quae legibus saeculi prohibentur. Quaero a vobis viri quibus indita est ad unguem posita polita perfectio, cujus conditionis fuerint ista mancipia quae postulata scriptis principalibus intimastis, si ea servilis adhuc in potestate alterius catena retinebat, et nulla obscenae obligationis compedibus vestigia in libertatem missa laxabant vel vobis disceptantibus fidem aliquam praedictorum verba portassent? Sed, credo, replicabitis veritatem quae sponte prolata in illis vox habere non poterat, hanc diversis cruciatibus est latebris suis religiosus tortor exegerat, ut dum poenis corpora solverentur, quae gesta fuisse noverat, anima non celaret. Sed, quaeso, primum ad leges publicas deinde ad judices ora convertite, qui possunt in defensione sua sic eloqui, nos quos Dei servitium pro istarum rerum abjectione fecit ingenuos, qui servulorum insultantium contumelias aut despicimus, aut ridemus; quibus scriptum est de famulis per Apostolum: « Mementote quia vester et illorum Dominus in coelis est (Ephes. VI, 9). » Ad haec saeculi mala revocabimur, faciendum a nobis est, quod facientem alterum profanum esse contendimus, quod per ministerium jussionis, et manus alienae incestaret aspectum vestrum nostro peragetur imperio. Nolite hanc ad universas Ecclesias mentem rapacium luporum more et natura servare, quia postquam nos maculasset forte pro desideriis vestris cruenta discussio effectum in his quo tenditis non haberet. Sed dicente vobis Propheta: « Ponamus circulum in naribus vestris, et frenum in labiis, et reducamus vos in viam qua venistis (IV Reg. XIX, 28). » Qui eodem propheta asserente impugnamini qui dicit: « Erunt quasi non sint, et peribunt viri qui contradicunt vobis (Isa. XLI, 11). »

Hoc etiam novo adversum nos subdidistis invento ipsum Dominum, et redemptorem nostrum servorum subisse judicia, et coeli operatorem particulae cuidam sponte subjacuisse terrenae, dum testatur, et loquitur: « O Juda et Hierusalem, judicate inter me, et inter vineam meam (Isa. V, 3), » hoc etiam beatum Petrum, hoc Paulum apostolum non horruisse narratis, et illam vestram elegantiam ad jus pertrahitis exemplorum 251 nexibus praecedentem quasi vobis in hac parte remanserit, cum renitente contentio, et validis facundiae vestrae digitis exigantur oblata. Samuelem etiam prophetam mifiricum de conscientiae suae serenitate vulgi dicitis implorasse testimonium. Quid enim Samuel dixit? Scire Dominum quod nullius unquam substantiam, nullius pecus abegisset, adversatum se muneribus et quod est supra hominem sponte venientia dona vitasse, providens scilicet ne pro suspicionum praejudicio Homirius damna pateretur. Postremum sub divina attestatione patefecit innocentiam, ne humanum subiret examen. Redemptoris nostri judicium quod inter se et vineam suam optat evenire, dum vestra in praesenti negotio mala respicit, magis implorat S. Athanasius Alexandrinae urbis episcopus, dum participum vestrorum argueret invidia agnoscens sibi per contumeliarum multitudinem exercitium contingere non timorem, vere ad coronae pretium junxit, quod de dignitate submisit, et ante coelestem de absolutione sententiam personam rei innocentiae bonus aestimator implevit, sic enim milites Christi sudore suo honorum sibi incrementa parturiunt, dum concessa fastigia celsiore humilitate castigant, inde laudum cumulos mercaturi, unde indepta culmina sublimi parcitate moderantur. Sed quamvis beatum Athanasium Romano antistiti quantum nosse datur imparem, locus ostendat? Facto tamen in negotiis comparantur; ille praesto fuit judicibus, iste quantum et vos dicitis advocavit, ille intentatam discussionem ut Dei famulus non refugit, iste triumphum suum in discussorum collectione constituit. Sed quid his longis collationibus immoramur? judicia et iste voluit, amavit, attraxit, ingressus est, et quod posset fidelium corda doloris justi aculeis excitare venerando concilio, auctoritatem etiam contra se, si mereretur, indulsit. Quis in hac allegationis ipsius fronte nesciret, fultum ad coepiscopos puritatis testimoniis convenisse, qui hoc quod districtionem eorum minus licebat, exhorruit, aestimans illud magis quolibet modo labefactandum quod statuisset censor invalidus. Quid praefatum incessistis canina loquacitate? Quid laeditis non moerentem? Votum ejus est, quod vestrum putatis esse terrorem. Sed astutior in vobis quam in Athanasii adversariis novelli virus serpentis insibilat. Illi nescierunt quod optime calletis qualiter triumphus tolleretur impetito; illi provocatum: Ne audiendus occurreret formidabant. Vos morem quem habebant examinari non ferentes, venientes jaculis repulistis, et taedium vobis de sententia praeparatum, ultricium armorum assumptione commutastis. O malorum commemoratio, quae vocem et praestat et subruit, dum illos quos in clamorem coegerit, eorum etiam gravitate facti verba confundit! Quis patiatur vos aequo animo garrientes? Ergo nos secundum assertionem vestram novellae utilitatis commoda non amamus, dum definitis senioribus praestare obsequium. Hic tota ingenii vela suspenditis, hic resupinae cervicis ex secessu pectoris quidquid habuit spiritus flaminis ructus evomuit. Aiunt enim: Moysi a vobis jejunia et Elisaei miracula, quae egit dum mortuum suscitavit, si annosa tantum sectamini, confundantur. Quid hic rationis invenit scrutator idoneus? Non si auri pallidus inquisitor occurrat in sensibus vestris latentium venarum motus inveniet, et insuetis lucem latebris sermonum fossor admittet. Idcirco ergo cana miracula non probamus, si juvenilibus consensum non praebemus excessibus. Si servum Domino discipulum magistro evangelii memores subjungamus, quidquid potuit prodesse negligimus. Alia sunt improbissimis hominum quae ad usum recentem sine injuria vetustatis adhibemus. Novam deinde culpam, et quam investigatio nostra transierat, reclusistis: quare papa sine exempli instituto praecedentis synodum convocavit, ut de criminum ejus objectione cognosceret.

Post haec nos falsitatis arguitis coram principe, Quae in praefato negotio scripta sunt, didicimus postulata. Praesta, Domine, ut labyrinthi hujus sine errore sinuosos superemus anfractus; dirige semitam quam flexibilis coluber juxta fabricam proprii corporis aut mentis operatur, ut vere dicamus: Dominus virtutum nobiscum, adjutor noster Deus Jacob (Psal. XLV, 8). Et cum Salomone exsultemus dicente: « Equus paratur ad diem belli, apud Dominum autem est omne praesidium (Prov. XXI, 31). » Supervacuum quidem est absurdis respondere propositionibus, dicente propheta; « Ne respondeas imprudenti ad imprudentiam ejus (Prov. XXVI, 4). » Sed si quod contemptus transierit, vereor ne quasi validus putetur; non tetigisse formido. Melius nobis est cum beato Paulo insultationis causas incidere, et plena voce testari: « Factus sum insipiens, vos me coegistis (II Cor. XII, 11). » Hoccine ergo nullo constabat exemplo, ut sacerdotum papa concilium convocaret, cujus arbitrium est collectio synodalis, aut parva erant quae de vestris cum hac multitudine facinoribus damnarentur? Nonne directa sunt verba canonum? Quicunque clericorum ab episcopo suo ante sententiae tempus pro dubia suspicione discesserit, manifestam in eum manere censuram. Hujus rei ad ministerium devotum Deo oportuit agmen occurrere, ut perditi et profligati gregis ulceribus medicorum exercitus subveniret, quia quoties morborum violentia celeri gressu ad animae secreta festinat, obvias manus affere non potest salutare consilium, nisi ex collatione multorum. Nam et hoc a rege vestra poposcit allegatio, ut abscissis clericorum praejudiciis de accusatorum papa merito per humanum os supernum judicaret imperium.

Videamus tamen, si placet, et illas disputatoris didascalici libelli vestri relegamus argutias. Habentibus etiam nobis ante oculos Patrum sanctiones, quibus excessuum vestrorum sentina ponderetur, lex ecclesiastica pontificem ab aliis accusatum priusquam sub luce objecta constiterint, exigit non relinqui. Vos divini vero utputa juris memores, quia levia errata despicitis qui peccati nobilitate gaudetis ne una vos ex desertione sacerdotis culpa respiceret, accusatis cum incrementis delictorum. Ad hanc vos valetudinem, ille qui est praevius vester adduxit, ut post desolatum, post impetitum pontificem, sine ullius rigore sententiae totius pene Italiae improbandam antistitum crederetis esse censuram. Quomodo quidam dixit de cohorte vestra: festinantem animam morti credidit vestri. Potestne mens indocilis criminum jam ditata successibus et detestabili proposito velut effeta feriari? Ille vos his locupletes malis effecit cui elationum copiae opes angelicas sustulerunt, et divinum censum nocendi quod exuberat thesaurus invidit. Sed promissionis memores universa quae operi ipsorum recolimus, inserta tangamus. Arguitur stylo splendidissimo papa Symmachus, quare conventionem praeveniens, cum populorum coetibus examen intravit, et post judicia cum evocatus quater fuisset, spreverit. Sic a vobis veri discessit affectio, ut mendaciorum nebulis urbis testimonium putetis involvi, et fallaciae periculo depicta verba, plus virium credatis habere quam veritatem Roma, quam retinet. Ergone ille disceptationem vel importunus adiit, vel exspectatus aufugit? Ergone illam multitudinem devotae plebis non pro fidei diligentia Christiana magis exspectatio, quam furor evocavit? Quisquam ne ad inferendam violentiam currens lacrymas comites habet, et qui studet esse formidini vultum timentis ostendit? Multitudo illa vincta sacerdotis officiis attulit ad nos lamenta, non jacula, nec venit telorum minax, sed fletibus miserabilis, una tantum intentionem vestram ostentatione gravatura, quia uberibus oculorum fluminibus demonstrabat quam esset per acerbitatem vestram conditione dolenda pulsati et in sobrietate venerandi examinis, afflictione propria commendabat, quem voce non poterat. Sed habetis manifestum ex hac re qui bilem furor accendat, qui pene absolutus ad judicia venit, pro quo orbis illacrymat, et dum rebus extraneam in praedictum invidiam sermone colligitis, paulisper reverentiae vestrae diu cervix superba submittitur. Sacram enim congregationem tunc vocatis, quando exstinctorem nostrum Symmachum vultis asserere, et crudeli pietate honori nostro putatis accrescere, quod residens in ecclesiarum arce perdiderit. Nos ila non solum non sensimus, sed diversa sentimus. Ad alios magis tutelae vestrae venena convertite. Non habet testimonium defensoris, qui repugnanti impendit oris obsequium. Perdit quam esse putat beneficii gratiam, qui aliquid praestat invito, quia non est munus, nisi quod velis accipere. Nunc longa non opus est admonitione jam perditis; odium debemus operi de cujus jam non superest quod damnetur auctoribus. Mulierum turbas asseritis urbanis coloribus cum praefato ad judicia convenisse et illa vestra subtilitate ostenditur sexus qui majorem antistiti debuisset affectum; profanissimi hominum scriptum retineo: Aliud est dicere male, aliud accusare. Et prophetam dixisse: Reprobantes verbum sperastis in calumnia, et in tumultu, et estis in eo. Propterea erit vobis iniquitas haec sicut interruptio, quia pro nobis dicit Deus (Isa. XXX, 12, 13). Eos qui judicant vos judicabo. Et iterum ad servos suos dicit: Nolite timere opprobrium hominum, et blasphemiam eorum ne metuatis (Math. X, 26). Rursum etiam vobis clamat: Accedite huc semen adulterii et fornicarii, super quem lusistis, super quem dilatastis os, et ejecistis linguam? Nunquid non vos filii scelesti estis semen mendax? (Isa. LVII, 3-4.) Quae quibus copulatis advertite. Dicatis in dicta causa defensoribus papa discessit; fori vobis in praesenti negotio et platearum quarum estis hypocritae exempla proponentes: Nobis scriptum est, per Paulum apostolum: « Quibus crucifixus est mundus (Gal. VI, 14). » Quid illis cum foro? Sed ista nescitis, aut quod est gravius nota contemnitis. Peregrinum credo aliquid, et a ratione separatum postulans papa discessit. Nonne hoc speraverit pro statu labentis Ecclesiae pastorali cura constrictus, quod et religiosa providentia, et causae ipsius ordo flagitabat? Quae enim judiciorum forma praecesserat ut vobis hostiliter disruptis etiam per suggestionem vestram, sublatis Ecclesiae opibus, qui diu fuerat cibus esurientium, famis mancipium videretur affectus, dum alimentis distributor egebat, ut fieret in dominatu servitus, et in servitute dominatus; usque hoc qualitas praecedentis aevi per memoriam in medium transacta redibat, qualiter habuit effici ex censura convictus indicatio in quo causam adjudicatur, praecedebat. Non fuit privilegium, quo spoliari potuit jam nudatus; unum vobis putatis residere in sacra collectione subsidium, ut ad tuendorum immanitatem criminum sacerdotes vobis comites jungeritis, et fieret impunitum facinus pollutione multorum; nusquam convenienti tempore censor asciscitur, quia ad decisum pene negotium convocantur criminosi. Et si est meritum, tollit accusator, qui in eo plus furori suo vult licere quam judici. Dicit enim vobis impetens propheta: « Haec est pars eorum qui vastaverunt nos, et sors diripientium nos (Isa. XVII, 14). » -- « item angeli veloces ad gregem convulsum et dilaceratum ad populum terribilem (Isa. XVIII, 2). » Ad vos angelus missus est, scilicet per sacerdotes, quorum voce ac merito proferenda Christo dona suscipiunt, et placato dominante impetrata a mortalibus vota concedunt, per quos vobis oblata sunt munera repudiata concordiae, qui poenam moerentibus delectationis praemia detulerunt, qui dum se considerant in nullo quod merebamini respexerunt. Quis enim (inquit) vidit cum accusatoribus suis aperta (ut aiunt) pugna confligere? Imprudentissimi omnium qui cum quibus vultis decertare, respicite, et utriusque partis si quid salutis in vobis resedit, loca, tempora, et personas attendite, et si vos nefarie congesta cordis adhuc pravi non subegit opulentia, oculos ad Dominum paulisper attollite, et vel brevi tempore sinistri monitoris jussa contemnite. Agnoscite 252 summi regis praeceptionibus vos in his quae merito plectenda sunt non muniri, quia quamvis responsi qualitatem dictent dogmata postulata et petitio, dum existit, praevia quae sunt secutura describat. Nunquam tamen casibus vestris libera regnantis verba cepistis, nunquam desideriis per aucupiam calliditatis imperialia vobis scripta militarunt. Quoties vanis hiatibus nocendi inefficax morsus increpuit, toties de accusato quidquid spe tenuistis effugit, et vacuos imago praesumptione occupata deseruit. Deo gratias quae hanc, providentiam indidit ei cui rerum humanarum summam commisit. Spes certa quietis est, et salutis, perfecta in gubernatore sapientia. Puppis, cujus magister ad clavi regimen intellectus dote praeparatur, ubique stationem ubique portum habet in fluctibus. Certa generalitatis securitas quando rempublicam nobilibus regit artibus institutus. Sit imperatoris nostri coelo infusa dispensatio obviam manum famosis in fallendo ingeniis exhibere. Labore apud eum non opus est, quem sortita est olim nuda veritas defensorem. Cessent impia commentitia apud illum simplicitatem fraude mentiri, quidquid sit, dum justitiam noverit, mox tenetur. Nihil apud praedictum tutius innocentia est; lectione valida utitur quia aequitati res congruenter insinuat. Quae gravis est plerumque principibus impugnatio minus fidelium blanditiis non ligatur. Sed haec Deo narrantur melius a quo frugis hujus planta descendit.

Ad vos me reducit propositi operis non amica conditio, quam melioribus hactenus operam volui pervagari sermonibus, dum captivam orationem exigit imperiosa necessitas. Dixistis enim: Quomodo de ea vel qualitate ejus primitus tractabitis, etiam nunc dum haberet synodus firmitatem. O frontem dictionis immundae, et faciem libelli, quam non sola maculavit imperitia. Tractatus nostri provinciam et narratis et quaeritis. Hinc eramus nempe dubii, quia quemadmodum loquimini, non habebat synodus firmitatem. Transibat negotii qualitas audituros et plus adhuc remanserat in reverentia pulsati, quam esset in integritate collegii. Deinde post quaestionum tormenti venerabilem Laurentium, et Petrum episcopos a communione papae se suspendisse replicatis, et quidquid providit cautio convocatorum ducitis ad crimen impetiti. Ullone ergo tempore dum celebrarentur ab his sacra missarum a nominis ejus commemoratione cessatum est? Unquam pro desideriis vestris sine ritu catholico et cano more semiplenas nominati antistites hostias obtulerunt. Aliquando quod capiti vestro ascribatur, facta est apud Dominum offensa per gratiam, et exstitit nutrix peccati veniae mater oblatio; fuerunt quaedam corporis tantum conventione separati, quos loqueris, animarum tamen praesentiam non vitarunt. Si eo putas a consortio motu dissociatos quos fibula religionis pia mordente conjungit procul te ab aestimatione catholica culparum duxit affectus. Mandati coelestis obauditio nos aut miscet, aut separat. Non interest quae intervalla nos congregent, si uno in superna mansione conclavi retinemur. Vere hinc convincimus esse servos vos ventris et corporis, et per hanc sententiae vestrae vilitatem declaratis mancipia vos esse terrena. Scriptum est enim: « Animalis homo non percipit ea quae sunt spiritus (I Cor. II, 14). » Post haec versis in fugam ordinibus lymphatici more sermones addidistis: Ergo concilia sacerdotum ecclesiasticis legibus quotannis decreta per provincias, quia praesentiam papae non habent valitudinem, perdiderunt. Legite, insanissimi, aliquando in illis praeter apostolici apicis sanctionem aliquid constitutum, et non de majoribus negotiis ad collationem, si quid occurrerit, praefatae sedis arbitrio fuisse servatum. Sic enim habes: Si quis episcoporum judicio provinciali depositus fuerit, Romanum papam, si placet, rursus appellet, et ipse, si videtur, reparet judicia in opitulatione damnati. Ecce enode est quod ad laqueum praeparastis, nisi forte arctissimis in illa parte nexibus astringamur, et replicationum nobis itinera non patescant, dum callis ante praevius idem et his novella interclusione vestitur, his enim nos eloquii vepribus dum gradimur, per plana retinetis, cum dicitis Jesum principem, quare attributum visitatorem contra ecclesiasticas regulas prima voluimus fronte discedere, et nihil amplius liceret hunc vitiis ne duresceret lolium, ne profana messis nulla disciplinae ante maturitatem succisa falce decumberet, et putaretur non licere quod judices non vetabant. Unde ex aperto constat nulla vos extra praestantiam piissimi regis quam frustra desideratis noxae copulari, exemplorum auctoritate fulciri.

Superest ut et ipsum doceam in his excessibus quod bono universitatis contigit non teneri, quia directum non occasionem litis, nec fomitem jurgii, sed causam voluit esse concordiae, praevidens scilicet quod nisi simplicem jussionum suarum tutelam vallaret, cito in escam dissidii toxica vestra subriperent. Scriptum est enim: Vir simplex credit omni verbo, idcirco mandati limitem fixit, quem nulla liceret transgressione violari, praefatum ad beati Petri basilicam mox Romam fuisset perductus, mandavit occurrere faciens de sacerdotis voto regis imperium. Quis enim non putaret pontificem sponte pariturum, in ea parte quam licere sibi princeps non credidit, etiam si vetaret, ibique papam ab eo salutatum ore jussit affari, ut traderet coepiscopus mancipia nullis subdenda tormentis; servanda profecto ad disceptationem synodalis examinis. O castitatem praecepti quae dum faciem praesentibus praeferret temporibus, in umbram cogit antiquam quae rapit lumen veteribus in auspicato splendore novitatis. Quis hoc lingua dives, quanquam merito pauper vel opinionis fabricator adjunxit quis taliter commendatitiis laudibus locupletavit fama Dominum actuum suorum veritate mendicum? Non derogo vobis descriptoribus, quorum beneficio contigit ornata ad nos majorum gesta perduci, sed Dei beneficia non tacebo, quia princeps noster rebus superat decora sermonum obnoxiam linguis gloriam munerabilis causarum trutinator inspexerit, ut cum petitioni vestrae effectus artifex praestaretur, in omnibus tamen jura ecclesiastica custodiret. Quae ad hanc aestimationem, quamvis acutiora caeteris corda sufficiunt uno tempore, una scriptione, sine aequitatis detrimento desideria vestra supplentur, et eadem charta ad ministerium religionis, et vestrum destinatur ad gaudium, boni enim praevidit principis inquisitio servilem assertionem innocenti examine non probandam. In electione enim venerandorum judicum ipse accusantes extra ordinem repulit, ipse ad spem retulit accusatum. Videamus tamen ista si facta sunt, si Dei inimici, etiam terreni Domini non fuistis, dum Christum et regem parili temeritate despicitis, et unus vobis ad utramque contumeliam ductus est criminum. Destinatus antistes ab ipso complendae jussionis confinio oris vestri spiritus abripitur, et ad incentivam confusionis aptatur. Qui paci militaturus advenerat, invisis beati apostoli liminibus, ad usum furoris vestri jam nescius sui advocatur, et illud quod ex omnibus orbis cardinibus devotos attrahit positum in vicinitate transitur, ecclesiarum fundamentum adire non permittitur, structuram mediocris tunc spem bonorum fructuum perdidit a radice separatus. Dicatis forsitan apostoli genio decerpi, si putatur coeli civis terrarum locis includi. Tamen quamvis benedictio poscentibus ubique praestetur, et exigat praesentiam martyris fides, et devotio supplicantis, negari non potest diligentiae natali solo suo plus tribui, et majorem affectum loca impetrare, de quibus ad superna transitur. Quam fidem allegationi curationum multitudo jam praestitit, et utitur post obsidionem diabolicam, testibus jam sanatis. Haec licet per redemptorem nostrum in toto orbe celebrentur, est tamen non modica monumenti illius per frequentiam comparata nobilitas, quia per eum qui hominem mutavit in angelum, illustrari potuit natura telluris. Hanc visitatori vestro invidistis gratiam, aestimantes quia errorum vestrorum sectator esse desisteret, si reverendae passionis penetralia contigisset. Ecce non habetis in regia auctoritate subsidium. Ecce post coelestem commotionem juste vos et principalis, quam sperni fecistis, censura percellit.

Videamus si superest aliqua de regulari propositione defensio. Visitatores inquiunt, et aliis episcopis dedit ipse, et justum est, ut facti sui lege teneatur, non vos in hoc titulo falsitatis incesso, et diu mendaciis adhaerentia verba non arguo. Dico tamen latorem juris diffinitionis suae, nisi velit terminis non includi, et nisi princeps fastigii summa moderetur, frustra ad illud de clericis quod dederit, jus vocatur. Lex probitatis et mentis est quae hominem viventem sine lege castigat, proprie moribus impendit, quia necessitati non debet disciplinam. Aliorum forte hominum causas Deus voluerit per homines terminare, sed istius praesulis suo sine quaestione reservavit arbitrio, voluit beati Petri apostoli successores coelo tantum debere innocentiam, et subtilissimam discussoris indagini inviolatam exhibere conscientiam. Nolite aestimare eas animas de inquisitoribus non habere formidinem quas Deus prae caeteris suo reservavit examini. Non habet apud illum reus de allegationis nitore subsidium, quando ipso factorum utitur teste; quo judice, dicas forsitan, omnium animarum talis erat in illa disceptatione conditio. Replicabo uni dictum: Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et quaecunque solveris super terram, erunt soluta et in coelo (Matth. XVI, 18, 19). Et rursus sanctorum voce pontificum dignitatem sedis ejus factam toto orbe venerabilem, dum illi quidquid fidelium est, ubique submittitur, dum totius corporis caput esse designatur, de qua mihi videtur dictum per prophetam: Si hic humiliatur, ad cujus confugietis auxilium, et ubi relinquetis gloriam vestram? Quid si immunda mihi labia habenti, et nullis succensa carbonibus, ut Isaiae concessum est, ut his ablutis ipsum ad possessionis suae tuenda privilegia Petrum apostolum liceret evocare, quod ait precibus humana voce loqueretur? Quem si audiretis, haec diceret: « Filii hominum usquequo graves corde, ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium. Scitote quoniam mirificavit Dominus Sanctum suum (Psal. IV, 3-4). » Quid stabilita Christi manibus cupitis fundamenta subruere? Dehonestat venerandi reverentiam nominis, qui adjutorem se in his quae Deum jactat commissa pollicetur. Contumeliae genus est quasi in solatio adesse sublimi, juxta Apostolum: « Tu quis es, qui judicas alienum servum (Rom. XIV, 4). » Quid auribus imperitis illuditis, et graviorem vindictae speciem facitis esse quam culpae? Si odium debetis excessibus vos mundate. Cur liberius condemnatis scelera quam vitetis? Sui impugnator est, qui fornicationis officiis urget adulteria, et per animarum stupra carnis accusat. Scriptum nempe retinetis: « Maledicti omnes qui fornicantur abs te (Psal. LXXII, 27). » Foedera ergo a nitore Domini sui obligatione dissolvitur, qui statutis coelestibus minus mera fidei dependit officia; possessionis vestrae, vobis ut video claritas movit invidiam quam simulata in mali possessoris indignatione transfertis, dum desudatis impendiis. Arcem qua fuistis conspicui, crebris labefactatam ictibus, nisi obsisterem, proposuistis subruere et coelo stabilitam machinam quanta sit obtendere per ruinam. Nolite praestolari de clade vestram victoriam; nolite triumphum superando perdere meis laboribus, meo sudore quaesitum; quidquid ad triumphum ducit, obtinui, quidquid vos illustres faceret in sede congessi. Vobis tribuit claritatem fax ista quam viperino liquore putatis exstingui. In perniciem propriam accenditur, qui sic saevit in gratiae suae germina ut plantas abscidat, liberior justo iracundia plus quam alios lacessit auctorem. Symmachi quos vocatis excessus si sunt illa qua et vos exspectatione sustineo nefas est peccantem patientiam judicis non amare. Quid nisi ultionem flagitat qui dum reus et ipse sit, vindictae in alterum moras accusat? 253 Haec illis a me vox debetur studiis, quoniam Deum dixisse teneo pronum hominem esse in malitiam, et omnem carnem amicam esse peccatis. Nolo occasione personae innumeris datura dignitatem, fiat in abjectione possessio, ne dum homo incessitur lex divina frangatur; mihi credite, si sunt ista quae dicitis. Respicio quia et in illis quibus nil tale dicebatur quid fuisset, inspexi. Errat qui falli Deo proximum credit: « Mihi vindicta, ego retribuam, dicit Dominus (Hebr. XII, 19), » vos potius olim filii, de quibus spiritalis ventrem partus onerabat ad abjuratam concordiam redite. Pio vos sinu, sicut habuerit hactenus Ecclesia mater accipiat, nunquam est sera correctio. Scit diu exspectare immodico labore quaesitos, nescit pro viribus despicere magno pretio comparatos; multis gradibus recursus est ad salutem. Praeter desperantem nullus excluditur, fructus veniae proximus est coronae. Nolite Symmachum papam pressuris vestris juvare. Si reus est, mihi credite, cum cessaverit humanae impugnationis ministerium, divinum mox succedet arbitrium. Nonne splendidissimi cognitoris lance praedicto aut poena debetur, aut praemium. Syllogismos a me sermonum et schemata non quaeratis. Antiquo adhuc utor reti post hominem, et irrisam a sapientibus saeculi cymbulam non reliqui. Illa me per mundi freta sustentat, ditat probatum in captionem hominum recte quod cernitis; redite ergo quia fuga vos nec dum essetis agrestes eripuit; currite ad ovile, nec luporum vos exponatis insidiis, ne per moram amittatis gratiam sponte venientium, quia contemptam invitationem gehenna subsequitur. Ergo si quid dulcedinis, ut patet, debui, si quid districtionis ut attributus adeo magister implevi, providete ne diutius qualemcunque crucis meae angulum rara levitarum corona circumdet, ne dolenda etiam extraneis in longum solitudo dominetur, ne labor uteri mei sterilitatis in te hostilem peperisset familiam, et numerosa proles per sinistros actus infecunditatem parentis ostendat.

Pauca sunt quae asserui, sed quanta ex eis pendeant aestimate: « Venite, filii, audite me, timorem Domini docui vos (Psal. XXXIII, 12); » Romam respicite quam ab idolorum servitute sine auri, sine argenti pretio liberam sanguinis Christi fecit effusio, cui etiam meam servuli sui mortem jussit impendi, quae per multa tempora famosis cultum delubris exhibuit, quae diu venerata est in imaginibus daemonum, quae in laborante censu indiderat manus magistra terrorem, quae suspexit potestatem numinum emptam pretio metallorum, cui sublimiores deos peperit exercitatior manus artificis, et divinitatem quam homo per fabricam contulit apud homines Dei habuerit formam majorem. Ecce jam Christo propitio ad novas fornaces simulacra redierunt. Ecce jam de obsoleta superstitione usus vester accepit quod laetetur. Dum de veteri Tonante nova merito vascula praeparantur. Quid hanc adnitimini interrumpere quietem? Quid ludere vanis intentionibus felicitatem? Excusationem non habet furor iste si creditis. Non interest quibus itineribus ad mundi principem tendat, qui a sancta unitate discordat. Pingues hostias litat diabolo qui contristat Ecclesiam. Vanas ergo repudiate tendiculas, simplicem habet defensionem pacis affectus. Nimis armatus est qui illa quae adversarius concordiae ministrat tela contemnit. Sufficit contra omnia jacula jurgiorum fidei nuda oppositio. Quid Eulalii et Bonifacii tempora, dum malorum solatia quaeritis revocatis in medium? Quid incrementis excessuum praesentatis vetusta contagia, et per iniquam voluntatem senectuti in operiendis delictis facitis nil licere? Alia tunc fuit causa discordiae, et ubi narrando cogeret sustinere transacta, ostendere vobis nullum evenire solatium de comparatione factorum, quia illos quos ad pontificale fastigium intentioni obsequens fervor evexerat, utrosque repuli. Hunc elegi, quia ex illis teste exitu nemo mihi placuit de istis contra regulas nitentem profugum feci; provectum legitime mundo impugnante servavi. Scitis ista, nec nova sunt, quia dum ille truditur, iste firmatur, vester mihi militavit assensus. Deinde cur in perniciem vestram laeditis sacerdotale concilium? Cur laceratis sententiam, in qua inspirante Christo oracula superna patuerunt, et inter Deum atque homines interpres exstitit lingua pontificum? Quid generalis Ecclesiae dolorem facitis, quamvis in principali, tamen in una commissum? Illa enim coeli curia variorum dotibus aucta curalium, et multo Redemptoris nostri auro, ostroque decorata, nihil in illa discussione auctore se protulit, sed per humanae linguae ministerium divino militavit imperio, intellexit non esse suum quidquid impulsa constituit, nihil habet in illa sententia, nisi unde solata devotione gratuletur, peregrinum stylus sensit eloquium, inde sumens gloriam solam, quod infusa sibi et servavit et coluit. Quod his de exemplis evangelicis praeparasti calumniam, sicut de vobis scriptum est: « erraverunt in ebrietate, nescierunt videntem, ignoraverunt judicium (Isai. XXVIII, 7). » Nam profanis memoratos verbis caeditis, et insciliam proditis et livorem. Isti ergo resurrectionem corporis quam praedicant non credentes, haereticis miscuere contagiis; isti quidquid abjurant linguis corde sectantur. Ergo quia dixerunt eum timendum esse qui potest occidere, et animam mittere in gehennam, ideo a fide aliena texuerunt. Ecce profundam imperitiam. En beatum Lucam cujus potestis assertione convinci, quid clamat: Timete eum qui postquam occiderit corpus, habet potestatem animam mittere in gehennam. Quis locus hic erroris, nisi congruentia pari dictu exempli et historiae verba concurrunt, nec diversum est ab intellectu catholico et lectionibus quod profertur? Nunquam bene nodus in scirpo quaeritur, non involvit nebula praedicatae lucis auctores. Resurrectionem ergo carnis non credunt, quia posse confitentur corpus occidi, quia peccatricem animam gehenna mancipari, densis cor vestrum vepribus suffocatur, interna vitia aliis certat ascribere, Joannis etiam apostoli jactatis scripta violari, quia ejus verbis dictum est: « Si dicamus quia peccatum non habuerimus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). » De codicum diversitate nihil quaeror, ideo ergo corrupta sunt apostoli monita, quia non junxerunt mendaces sumus, et quia non junxerunt, nos ipsos decipimus, non solum divinae, sed etiam humanae rationis ignari. Qui veritatem non habet, timendus recte censetur, nec alia re, nisi falsitate plenus est, qui integritate vacuus innotescit. Sed haec in vobis non curanda sunt linguae oratione, sed gemituum, nec magis sunt vobis exhibenda verba quam lacrymae, quia liquido nocens est qui insontibus, aut meritum culpabilis, aut nomen opponit.

Reliqua objectionum vestrarum capita non revolvam, praestat silentio damnanda sepeliri; nobilitatem dat facinoribus qui ventilationem ipsorum multiplici ad aures posteras relatione transmittit, beati Pauli est sequendam sententia qui monet per discipulum cunctos, et clamat: inanes quaestiones evita multa enim sunt in vestris propositionibus quae ita feculentis ulnis peccandi amor amplectitur, ut fiant indigna memoratu. Plura levitas dehonestat dum subductis eviscerantur verba vestra ponderibus, et de religionis causis elocutio ventosa componitur. Auris congruenter sortita gravitatem quae in palearum abundantia nihil est horreis illatura de tritico, dum infecundam frugibus culmorum parturit ubertatem, et spem de herbae luxuria mentitur agricolis. De quibus nihil lucri ventilabra reperiunt igni debita incendioque peritura. De his scriptum est: « dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt (Psal. LXXV, 6). » Nihil est, charissimi, pace dulcius, si tamen saporem ejus non plenum amaritudine pectus excludat, breviorem quidem admonitionem debueram quam prolixam non parva vestri consideratio, et divini vobis jurgiis excitata fons protulit, usus est multa peccantium stricta allocutione non corrigi, et effusionem plurimi quam in delictis habuerunt, in monitoriis sermonibus hanc requirunt. Me satis est, et diligentiae vestrae, et jussis coelestibus obsecutum in his quae secuta sunt locum sermonibus non relinquam, quia haec refero mundi caput Romam per vestras intentiones esse prostratam, et nutricem pontificis cathedram quasi ultimum videre sedile despectam. Cujus vocem beatus Paulus excepit, et illa qua semper usus est eloquii intonuit libertate. Apostolorum principem lenitatis incessitis quod fluxis et profligatis mentibus parentis adhuc servaret affectum, ne in profundum ductis ulceribus ferro medicante succurreret, rescindenda docens lacrymis secreta morborum, et manifeste desperationi salutiferum esse vulnus adhibendum, ne dum manus medici per impietatem a sectione corruptae carnis suspenditur, de abstinentia teli invitetur exitium, quia dum parcit aegris dextera curandos interficit. Nec grandis est differentia utrum lethum inferas, an admittas, mortem languentibus qui cum possit non excludit, inflixit. His ergo adversus eos oris januam patefecit aliquis. Omnis qui judicas in quo alium judicas teipsum condemnas. Eadem enim quae judicas agis. Scimus quia judicium Dei est secundum veritatem in his qui talia agunt. Et iterum: « Beatus qui non judicat in quo probat seipsum (Rom. XIV, 22). » Quaenam est ratio, ut praedicet non furandum qui furatur, et prodigam verecundiae frontem nube vestiat impugnationis alienae. Nemo recte monitoris personam accipit, nisi qui actibus suis errata condemnat. Et amorem innocentiae conversatione demonstrat. Nam adjacet etiam publicanis amica moribus vitia damnare sermone, et sceleratoribus linguae officiis punire quod diligunt, quasi non quoddam genus sit majorum excessuum dare rei affectum labiis quam mente despicias et ingenii virus colloquii melle vestire. Haec si ago quasi vobis pudor, pudicitia, venustas aspectui liceret accusare doctorem, et adversus electum oris lividi morsus aptare, cum ante futura praescius per epistolam ad vos datam plena voce monuissem. « Quis accusabit adversus electos Dei? Deus qui justificat. Quis est qui condemnetur? » (Rom. VIII, 33.) Et iterum: « O homo qui judicas eos qui talia agunt, et facis illa, putas quoniam effugies judicium Dei? (Rom. II, 3.) » An divitias bonitatis ejus, et patientiae et longanimitatis contemnis? Accusatis malitiam repleti iniquitate, fornicatione, immunditia, avaritia, nequitia, invidia, homicidiis, contentione, dolo, malignitate, superbi, elati, inventores malorum, parentibus non obedientes, insipientes, incompositi, sine affectione, sine misericordia, docetis fornicatoribus neminem esse miscendum adulterii Laurentii, aut sequaces, aut praevii per quos ille aut exercuit quae habebat toxica, aut effundens monstravit quae accepit. Post illam illecebrosae communionis maculam, et pestem toto orbe exsecrabilem sacerdotes Dei quasi obsoleta comparatos communione culpatis, reos putatis esse qui subiere consortium nullo teste convicti, et sectamini hominem toto ecclesiasticae inscriptionis, non dicam stylo, sed ense perfossum. Quod licet, non licet; et quod non licet, licet. « Quemamodum Jamnes et Mambres restiterunt veritati (II Tim. III, 8), » sic et vos mentem reprobi circa fidem proditores protervi, inflati, amantes voluptatem magis quam Deum habentes, speciem quidem pietatis, virtutem autem ipsius abnegantes. O vim doloris interni qui nequit expedire quod concepit, qui profundis ingestum visceribus loquendi affectum quem imperat vi irrumpit.

Nihil vobis ultra plus eloquar quod de oratione remanet, lamenta supplebunt. Post haec si inter manus medicorum curatione aegrescitis, nunc aliqua coepto salutis consideratio vos reducit saltem orbis parentem urbem vestram respicite. Ipsa vos post defensores suos apostolos moerens aggreditur. Ipsa compellat, et si quid est pietatis, in reliquum orditur impetratura sermonem. Me quam Dei summi templa repudiatis favorum cultibus et novae lucis nitore gaudente fecerunt esse conspicuam, quam post sacella sordentia, et multo pecudum tabo polluta ab hostiarum cruore Dominici et apostolici sanguinis effusione purgavit, quam reducta post longum sanitas febrium fecit delubra contemnere, quam a victimis 254 liberavit oblatio, quae pacem Christi post idolorum inimicitias acquisivi, cui non fuerunt pene numerosiora dona quam numina, quam religio sua reddebat varia devotione mendicam, quam egestas oppresserat frequentia a diis suis beneficia postulantem, quae Curios, Torquatos, Camillos quos Ecclesia irregeneravit et reliquos misi plurimae prolis infecunda mater ad tartarum dum exhaustis emarcui male feta visceribus; quia Fabios servata patria non redemit decus multo sudore gloria parta nihil restitit, profugata est operum sine fide innocentia criminosis junctus est equi observantissimus, quia Christum ignoravit Scipio. Per totam vellem stylum ducere non orbate pectus sustinere pateretur infantiam. Sed quisquis lamentationis transacta relegit, lacrymarum tempora videtur optare, nemo creditur non odisse quorum relatione non laeditur, quia siccam faciem de filiorum funeribus referens servat certo teste crudelitatis arguitur. Illa posteritas plus moeroris attulit perdita, quam jucunditatis acquisita, relegamus, tamen quibus mutata sunt ista successibus. Ecce jam in illo sacrario libertatis nihil servile de idolorum cultibus invenitur. Ecce bonorum corona, orbis genius, flos Romanus qui diu veneratus est plenus sanctitate calcat altaria. Ecce jam curia mea ad coelum vocatur, laudatur, accipitur. Nec possum dicere perdidisse me sobolem post gratiam baptismi quam repentina mors abstulit. Multos trabearum, et curulium possessores supremus regnator sine dispendio cultus, aut dignitatis amplectitur. Pene jam terreni munificentia triumphi divinum mereamur affectum, et ad Christi gloriam proficit quod mundo studetis esse venerabiles, mentior nisi egena agmina consulatus nostri in subsidio miseriarum praestolantur adventum, et enim purpura vestra quo anni vocabulum nobilitatis subripientem miseris vestimentorum largitate pellit algorem, prope jam iterum necessitatibus fuerunt auxilium decora fastorum, et in veteri infidelitate deposita in tali praeparatione census dispendia efficiuntur lucra animarum. Ecce nunc ad gestatoriam sellam apostolicae confessionis uda mittunt lumina candidatos, et uberibus gaudio exactore fletibus collata Dei beneficio dona geminantur. Quis tempore quo pretiosis verba partibus quo prolem nostram aeterna genitrix rursus paritura nunc suscipit, cujus post primam nativitatem grandaevis fletibus alvus impletur, quae mihi prolem regenerando dulcem fecit esse quam peperi, quae ad se venientes senium facit exuere et ad vitae principia redire confractos? Quis hanc felicitatem, rogo, interpellatione committat? Quis per discordiam viperina mente compositam aure mihi saeculi jubet perire beneficia? Quis in renovatione mea occasum clandestinus inspirat, et per blandae frontis speciem inimicitiis vires acquirit, generosam in tali negotio prosapiam non agnosco? Si qui sunt tamen summorum quos vilibus tempestatis hujus procella sociavit aliis auctoribus facinorum participatione maculantur. Splendor sanguinis, et si communionem criminum incurrit, nescit tamen ducem se praebere peccantibus. Habet forsitan reatum de neglecta cautione, non habet dignum supplicium de scelerum principatu. Sub quadam verecundia jungitur delinquentibus qui ad adulta jurgia convocatur. Non meretur desperationem perditi, in quo facilis tantum crudelitas improbatur. Vos potius video triviorum germina. Vos agnosco in quibus naturae vilitas convenientes sibi mores peperit, quos degenerasse claritas fuerat, qui per mentitae titulum religionis gaudetis impunitate vitiorum, quorum labia nunquam aut honorum sapor tetigit, aut quietis, qui fas omne origini parendo violatis, quos de latebris et specubus productos praesens causa monstravit. Quis ante concinnationem mali hujus qui caeteris agnovit diu favistis secreta quibus vos nox generationis abdiderat. Redite potius ad amicam caecitatem, nobis serenam et diurnam lucem relinquite. Concordiam Ecclesiae, aut absentia, aut correctione praestate. Si tamen vultis vos numerari inter splendidas prosapias actuum emendatione cognoscant.

Incipit actio quintae synodi CCXVIII episcoporum sub Symmacho papa, tempore Theodorici regis. Post consulatum Ameni cum in unum annuente Domino ante confessionem beati Petri apostolorum principis resedissemus, sancta synodus dixit, libellus qui synodali auctoritate contra eos qui adversus quartam nostram synodum quae habita est Romae palmari mutire praesumpserunt ab Ennodio conscriptus est coram omnibus deferatur, et in praesentia omnium legatur atque roboretur. Quo recitato, et ab omnibus consona voce roborato sancta synodus dixit: haec futuris temporibus conserventur atque ab omnibus teneantur et in omnibus serventur. Hic libellus integerrime synodaliter ab omnibus teneatur atque inter quartae et quintae synodorum nostrorum actiones interponatur, et ita sicut harum synodorum decreta habeatur, quia synodali auctoritate conscriptus est, et roboratus. Ad quae beatissimus papa respondit juxta vestram omnium fiat voluntatem, et ut judicatus apostolica habeatur auctoritas et inter apostolica quod dicitis interponatur decreta, et sicut caetera apostolica ab omnibus teneatur decreta. Ad quae omnes ter una voce responderunt dicentes, ut fiat rogamus. Post quae acclamatum est ab omnibus episcopis et presbyteris. Illi qui papam Symmachum accusaverunt, et damnationem ei inferre tentaverunt, et illi qui eum judicaverunt, aut contra nostram synodum garrire, aut scribere praesumpserunt, ut damnentur rogamus. Et paulo post omnes episcopi et presbyteri voce magna clamantes dixerunt: Exaudi, Christe, Symmacho papae vita; dictum est octies. Cujus sedem et annos, dictum est decies; ut fiat rogamus, dictum est duodecies. Quibus cessatis, Symmachus episcopus Ecclesiae catholicae urbis Romae dixit: Quoniam fraternitas vestra singulari charitatis studio, pio ac vigilanti affectu, indefessis laboribus ac spiritu vivaci studuistis, venerandi patres, tutelam rerum ecclesiasticarum fovere, sedem apostolicam (quae solida Petri confessione stabilita est) tueri viriliter, cui licet indigni Domino sic disponente praesumus, ac pravitatem nostram jamdudum multis afflictionibus impulsam virili protectione defendistis oblocutoribus et susurrantibus resistendo, qui novis semper insidiis, semper aliquid adversum nos et famam nostram moliuntur, quos spiritus ille divisionis continuis exagitat aculeis, quibus est pax inimica, et discordia placens. Et quia vestra bonitas curam provisionis nostrae suis exhortationibus incitavit, et parilem circa Ecclesiae tranquillitatem, Domini nostri contemplationem animi praestet flagitamus, ut circa insidiatores, et persecutores nostros mitius agatis, et licet juste damnentur propter misericordiam tamen conserventur ut in nobis illa Domini declaretur sententia, qua praecipitur, ita fratribus dimitti, sicut sibi a Domino cupiunt dimitti. De caetero vero ne unquam talia, non solummodo in apostolicae sedis praesule a quoquam praesumantur, sed nec in ullo Christianorum episcopo usurpentur. Non ergo necesse est super his nova cudere, sed vetera recitare atque firmare. Est enim a multis antecessoribus nostris synodaliter decretum atque firmatum ut oves quae pastori suo commissae fuerunt eum nec reprehendere, nisi a recta fide exorbitaverit, praesumant, nec ullatenus pro quacunque re alia, nisi pro sua injustitia accusare audeant, quoniam pastoris actus gladio oris non sunt feriendi, quanquam rite reprehendendi aestimentur, nec ullos episcopos suis rebus exspoliatos, vel a sedibus vi aut dolo, aut quocunque ingenio pulsos, sicut et vos de nobis judicastis, aut ad synodum tam provincialem quam generalem posse convocare, aut in aliquo judicare antequam cuncta quae eis ablata sunt legibus potestati eorum pacifice per omnia reintegrentur, decernimus. Prius ergo oportet omnia illis legibus redintegrari, et Ecclesias quae sublatae sibi sunt cum omni privilegio suo restitui, et postmodum non sub angusto temporis spatio, sed tantum temporis spatium eis indulgeatur, quantum exspoliati vel expulsi esse videntur, antequam ad synodum convocentur, et ab omnibus quisque provinciae suae episcopis audiatur. Nam nec convocari ad causam, nec dijudicari potest, exspoliatus vel expulsus, quia non est privilegium quo exspoliari possit jam nudatus. Unde et antiquitus decretum est omnes possessiones et omnia sibi sublata atque fructus cunctos ante contestatam litem praeceptor, aut primas, possessori restituat. Et alibi scriptum habetur: ille qui violentiam pertulit, universa in statu quo fuerant recipiat, et quae possedit securus teneat. Et alibi in synodalibus Patrum decretis, et regum edictis legitur statutum, redintegranda sunt omnia exspoliatis, vel ejectis episcopis praesentialiter ordinatione pontificum, et in eorum unde abscesserunt potestate funditus revocanda quaecunque conditione temporis, aut dolo, aut captivitate, aut virtute majorum, aut per quascunque injustas causas res ecclesiae vel proprias aut substantias perdidisse suas noscuntur, ante accusationem, aut regularem ad synodum vocationem eorum, et reliqua. Est etiam in antiquis Ecclesiae statutis decretum, ut qui aliena invadit, non exeat impunitus, sed cum multiplicatione omnia restituat. Unde et in Evangelio scriptum est: « Quod si aliquid defraudavi, reddo quadruplum (Luc. XIX, 8). » Et in legibus saeculi cautum habetur: Qui rem subripit alienam, illi cujus res direpta et in undecuplum quae sublata sunt, restituat. Et in lege divina legitur: « Maledictus omnis qui transfert terminos proximi sui; et dicit omnis populus; Amen (Deut. XXVII, 17). » Talia ergo non praesumantur absque ulla ultione, nec exerceantur absque sua damnatione. Accusatoribus vero inimicis vel de inimici domo prodeuntibus, vel qui cum inimicis immorantur aut suspecti sunt ne credatur, ne irati nocere cupiant, ne laesi ulcisci se velint.

Quid ad haec vobis, charissimi fratres, videntur prudentia vestra pro ecclesiastica quiete vel indemnitate universi edicite. Universa synodus dixit: Episcopalem persecutionem et ecclesiarum vel vastationem atque servorum Dei insectationem fulti praedicta auctoritate et omnium sanctorum Patrum prohibitione, vestraque consolatione communi tractatu pariter in futurum robuste ac veraciter amputantes sanctorumque Patrum statuta firmantes expressis sententiis sancimus, ne unquam talia a quoquam nostris, aut futuris temporibus praesumantur. Et silentio facto, Symmachus episcopus Ecclesiae urbis Romae dixit: Quod si aliqui haec transgressi fuerint, et talia praesumpserint, quid super his vobis videtur pari adunatione manifestate. Cumque surrexissent, et paulo post iterum consedissent una voce dixerunt: Si quis haec quae hodie in hac sancta synodo prohibita sunt infringere praesumpserit, aut voluntarie transgredi tentaverit, si clericus est, gradu proprio penitus careat, si vero monachus aut laicus fuerit, communione privetur, et si non emendaverit, vicino anathemate feriatur. Secretas vero insidias vel manifestas pontificibus a quibuscunque illatas, vel ea quae hujus sanctae synodi sententia complectitur, si quis ad Ecclesiae pertulerit notitiam, potiatur honore, et hi qui adversa eis moliuntur, sicut a sanctis Patribus dudum statutum est, et hodie synodali et apostolica auctoritate firmatur, penitus abjicientur, et exsilio suis omnibus sublatis perpetuo tradantur, haec vero quae in hac sancta synodo statuta sunt, et ea quae in libello quem Ennodius nostra auctoritate conscripsit, sicut in praesentia nostra relecta sunt, ut propriis manibus roborentur, rogamus atque in perpetuum conserventur, sicut praedictum est, vestra apostolica auctoritate firmentur. Sed Symmachus Ecclesiae urbis Romae catholicae episcopus dixit: Acclamationes vestras synodique judicium praesentia suscipient gesta. Adjecitque et dixit: Ea quae ad suscipiendos veternosae praesumptionis errores vel infensae 255 pontificibus praesumptionis morbos quibus status affligi solet Ecclesiae servorumque ejus deliberatio religioni congrua pacique constituit, perpetua sortientur firmitate, ut annuente Domino quem custodem rerum constat esse bonarum synodalis ordinatio vigeat, atque omnis qui sine personae alicujus distinctione venire praesumpserit, imposita superius districtione plectetur, universa synodus dixit: Ut fiat rogamus, dictum est decies; ut scandala amputentur et insidiae atque detractiones erga episcopos vitentur rogamus, dictum est duodecies. Et facto silentio universi in sancta synodo congregati clamantes dixerunt: Exaudi, Christe, Symmacho vita, dictum est octies; hic est pax cum Symmacho, dictum est novies. Cujus sedem et annos, dictum est decies; ut de praesenti fiat, dictum est duodecies. Et paulo post cum resedissent, facto silentio universa synodus dixit: Quisquis clericorum aut monachorum, aut laicorum tam majoris ordinis quam etiam inferioris, post hanc formam nobis prolatam his decretis contraire praesumpserit, statutis canonicis velut schismaticus percellatur. Et subscripserunt: Celius Symmachus, episcopus sanctae Ecclesiae catholicae urbis Romae huic statuto a nobis inspirante Domino pacto subscripsi; Laurentius episcopus Ecclesiae Mediolanensis huic statuto a nobis inspirante Domino peracto subscripsi. Petrus Ecclesiae Ravennatis huic statuto a nobis inspirante Domino peracto subscripsi. Eulalius episcopus Ecclesiae Syracusanae huic statuto a nobis inspirante Domino peracto subscripsi. Felix episcopus Terracinensis subscripsi. Stephanus episcopus Ecclesiae Cordubensis subscripsi. Fortunatus episcopus Ecclesiae Valensis subscripsi. Benignus Equivensis, Joannes Spolitanus, Romulus Praenestinus, Stephanus Venusinus, Candidus Tudertinus, Valentinus Amiterninus, Fortunatus Fulgenatus, Grisogonus Albanensis, Euticius Tranensis, Amandus Poturanus, Laurentius Bobianensis, Clorensis Calestinensis, Eusebius Fanestis, Romanus Numentanus, Propinquus Trebiatis, Asterius Equinatis, Sylvanus Voliterninus, Epafroditus Cameasenus, Cintus Gerohensis, Helias Benedicanus, Paulus Tripolitanus, Polycarpus Gabalensis, Patricius Crassensis Menecratis Carosensis, Florentius Sardonensis, Julianus Ipepotanus, Paulinus Perperentinus, Noenius Insenius, Petronius Martineus, Hesperos Epitanensis, Isaias Cleas, Olimpius Evacitonacius, Rufinus Brionolitanus, Philippus Neasletanus, Basilicus Peleasicanus, Didimus Lampidensis, Justus Firmiensis, Areton Ostiensis, Augustus Liparitinus, Rusticus Bersentinus, Venantius Sinagoliensis, Victor Dunensis, Innocentius Tifernatius, Bonefacius Foroflammiensis, Sebastianus Siraninus, Asellus Populonitanus, Emplius Voliterninus, Projectus Forinovi, Venerius Pellensis, Colonius Foroclodiensis, Probus Carmamelensis, Vindemius Aventinus, Proculeianus Sepniatios, Fortunatus Abenignus, Vascasius Vulternensis, Martianus Ecamensis, Bassus Mutinensis, Pacatianus Coraliensis, Meras Corlonensis, Macedam Maidonensis, Marcellinus Illidonensis, Paulus Progloriensis, Diodorus Listiniensis, Necinus Musii, Theodorus Adria, Epiphanius Pergensis, Levansa Amphorensis, Alcimedeseides Contraconicensis, Dionysius Ananensis, Andreas Satalenus, Amaxius Salconensis, Croton Parsidonensis, Philippus Barbarensis, Theodorus Antipolleus, Leontius Araxenus, Antipatros Canimenos, Gratinus Panormitanus, Andreas Tholantanus, Nichilo Sacrafuranus, Romanus Bobonensis, Oniforus Iconiensis, Neoptolensis Chronensis, Paulus Dernensis, Patharchos Listronensis, Eugenius Careufossides, Tyrannus Imadianensis, Ascolias Lalandenus, Steros Profiadensis, Predialis Gizonus, Quintinus Focensis, Irentinus Magnisias, Manias Amitii, Quiriacus Eleae, Valerianus Bossionensis, Fominus Zitrenus, Fericius Archodonensis, Didimus Lapitensis, Steros Prodofianensis, Fnodorus Ametimos, Epafroditus Camesenus, Olimpius Canensis, Didimus Lapicensis, Barachos Laxs, Efrontius Bui, Florentius Motilensis, Joannes Rodensis, Genadius Mosonensis, Evandros Diupoleos, Joannes Trapotutanus, Philippus Ageresitanus, Thomas Tilensis, Genadius Amonensis, Caris Diapolitanus, Paulus Aristensis, Mathias Themessianensis, Eulalius Fibriensis, Amphilotius Fidecensis, Gaius Suetranensis, Eudoxius Eletensis, Martianus Corallensis, Eusebius Coctinensis, Obremus Coracesiensis, Romanus Mirrensis, Aristoditos Olimponensis, Eudoxius Cotuatensis, Palladius Capalenensis, Cirinus Patarensis, Stephanus Limirensis, Zenodotius Telmisu, Maximus Zetilonensis, Musenius Lunensis, Florentinus Adrianopolitanus, Bassones Neaspilitanius, Mesalimus Laudicensis, Fotianus Salagessunensis, Olimpius Sozopolites Alexander Seleucensis, Valerianus Aphrus, Epafrodius Camesensis, Barrachos Nazensis, Charis Dionysiopolitanus, Eusebius Clazomenus, et Baventia Mipolitanus, Thomas Arliocomenus, Eliodorus Ametimos, Pergamius Atticenus, Eutropius Adadomensis, Paulus Philodemensis, Longinus Apapermenus, Theocustus Tyreu, Forticius Metropolitanus, Ciros Simondensis, Libanus Palatonensis, Dolestos Sebastensis, Danielus Cadolensis, Municheus Lardicias, Trunitanus . . . . . . , Strategius Pilobatensis, Aquila Antodenus, Basilius Nacoriensis, Eustochius Docunius, Quiriacus Eucarpensis, Abircitius Hieropolitanus, Epiphanius Mardagensis, Philippus Liciados, Mocinius Ephesinus, Mauros Baladensis, Eusebius Dorileu, Martianus Sinalidensis, Calandion Alacarnensis, Joannes Enidensis, Theodoretus Alabaudensis, Tigamus Appollonensis, Joannes Amizonensis, Empitius Staconensis, Menandros Eracleos, Dinisius Latomenus, Panias Eristodensis, Placalus Lassu, Joannes Alinsdonensis, Dioffisius Antiochenus, Cretomanus Afrondisius, Etherius Sinirnensis, Stephanus Ephesinus, Patricius Aidonopolites, Daniel Lampsacenus, Firmas Abidensis, Theusebius Hui, Stephanus Pinameni, Pionius Trodensis, Eulalius Pianensis, David Ardimensis, Thalasius Panus, Petrus Dardanensis, Diogenis Geticonos, Olimpius Prudisiadensis, Theophilusadeo Adriopolites, Apramonus Titanos, Theodorus Eradensis, Caligonus Cladipotus, Theodorus Serunensis, Polichonus Dipodinensis, Renos Juliolpoltus, Etherius Papiu, Petrus Gagrotanus, Antiochus Sinoponus, Atticus Lanensis, Uranius Iborensis Paralius Adriponensis, Lucadius Minzitanius, Eustasius Galatinensis, Ministerus Amorrui, Aquilas Eudoxiados, Quiriacus Troanodensis, Pios Prothenissensis.

Explicit quinta synodus Romana sub Symmacho papa, indictione nona.

Incipit sexta synodus Romana sub Symmacho papa habita, tempore Theodorici regis, die Kalendas Octobris. Cum in unum apud beatum Petrum apostolum sancta sexta synodus canonice a beato Symmacho Romae congregata resedisset, Symmachus praedictus episcopus Ecclesiae catholicae urbis Romae eidem synodo praesidens dixit. Quoniam religiosus sancto Spiritu congregante conventus hortatur, ut quaecunque pro disciplina ecclesiastica necessaria sunt cura diligentiore tractemus? Nos enim et apostolicae sedis moderamine compellimur, et ecclesiasticarum dispositione constringimur, sic canonum paternorum decreta liberare et retro praesulum antecessorumque nostrorum decreta metiri, ut quae praesentium necessitas temporum restauranda sunt Ecclesiae relaxanda exposcit, adhibita diligenti consideratione quantum fieri potest auxiliante Domino temperemus, quia nos qui potissimi sacerdotis administramus officia transgressionum culpa respiciet, si in causis Dei desides fuerimus inventi, quia meminimus quod timere debemus et qualiter comminetur Dominus negligentiae sacerdotum. Sane reatu majore delinquit qui potiore honore perfruitur et graviora facit vitia peccaminum sublimitas dignitatum. Ideo tacere non debemus sed ea quae necessaria fore agnoverimus, viriliter corrigere et emendare satagamus, et ea quae nociva sunt exstirpare, prout Dominus dederit, non negligamus. Ab universis episcopis et presbyteris acclamatum est: Exaudi, Christe, Symmacho papae vita; dictum est septies. Haec, confirmamus, et haec docemus; dictum est octies. Doctrinae vestrae gratias agimus ingentes; dictum est decies. Ista teneantur et ista observentur rogamus; dictum est duodecies. Dignus papa, dignus doctor. Et facto silentio, Symmachus episcopus dixit: Communis dolor et generalis est gemitus, quod intra Ecclesiam nostris et retroactis temporibus de invasione rerum ecclesiasticarum et vexatione sacerdotum cognovimus, quae res non nos solos, sed omnes Domini tangit sacerdotes. Et, licet haec a praedecessoribus nostris jam prohibita sunt, et tales praesumptores damnati, et a sanctis canonibus anathematizati, ne tamen denuo praesumantur, est etiam super his promenda sententia, ut qui eorum casum non timent, timeant saltem eorum perpetuam damnationem, et quod saepe praesumitur, saepius ut inhibeatur necesse est. Sancta synodus dixit: Haec ne fiant denuo synodali conventu provida beatudini vestrae sententia enervari convenit, et ne in exemplum remaneat praesumendi funditus exstirpari. Symmachus episcopus dixit: Modo quia Deus praesentiam vestram votivam mihi concessit, necesse est rem fieri firmam, quam credo ecclesiasticis facultatibus convenire, ut agnoscant omnes quos vanus furor et avaritia excitavit, talia absque ultione non posse praesumi. Sancta synodus dixit: Scimus provisionem vestram necessariis studere. Et ideo in vestra est potestate sequenda disponere. Symmachus episcopus catholicae Ecclesiae urbis Romae dixit: Magna quidem venerando et sacerdotali debetur cultura proposito cum imminet de studio quae recta sunt non de necessitate disponere. Sed quoniam in aliquibus aliena postulantibus, vitiorum mater avaritia, repudiatis honestatis repagulis, totum putat expedire quodlibet; et ita dum praedae inhiat, patientia supernae civitatis abutitur exspectantibus correctionem coelo moderante judiciis se existimant non teneri, cum clarum sit quod apud certos in occasione rapiendi procedat divinae mora sententiae. Sed nobis quos pastoralis cura et ecclesiastica astringit, pro dispensatione certa ratio reddenda substantiae opus est, ut sollicitudinem nostram non solum ad praesentia, sed etiam ad futura saecula porrigamus, ne ad animae nostrae detrimenta contingat, si hi qui possunt statutis debere innocentiam praesumentes de libertate deliquerunt, cum religiosa possunt et nostra successores nostri potestate fulciri, legibus ecclesiasticis servientes. Sancta synodus dixit: Scimus spiritum Dei cor vestrum esse succensum, et instinctu Dei vos ita loqui. Quapropter omnibus summopere convenit observare ut oblationes fidelium a nemine praesumantur, et absque consensu et voluntate episcopi in cujus dignoscuntur esse parochia et potestate possidere vel dominari tententur; quoniam nonnulli memores sui pro remissione peccaminum suorum et paternae, vitae in creatione de facultatibus suis tam rerum immobilium quaedam vero per scripturas Ecclesiis tradiderunt et Deo creatori suo perpetualiter habenda dederunt; quo contra adversis Deum minus timentibus, eatenus mortifera calliditate tenentur, ut aliorum oblatio illis pertineat ad ruinam. Nec intueri corde possunt diem judicii, dum nimiae cupiditatis delectantur ardore. Unde precamur ut antiquorum Patrum regulas quae modo propter injuriam quorumdam quasi oblitae habentur, renovetis, ut tale judicium super eis fiat, ut 256 aut manifeste haeretici qui Ecclesiam Dei scindunt, et anathematizati atque ab Ecclesia Dei extorres habeantur, aut per satisfactionem Ecclesiae ad poenitentiam, et demum juxta regulas ecclesiasticas ad reconciliationem recipiantur.

Symmachus episcopus Ecclesiae catholicae urbis Romae dixit: His ergo rite perpensis, ne illi in ruinam incidant et perpetuo damnentur exitio, et sancta Ecclesia pretioso Christi sanguine redempta restauretur, eique pie famulantes non opprimantur. Sed releventur mensura cum Dei nostri consideratione una cum nostro judicio sancimus, ut quicunque immemor aut memor interitus sui res ecclesiae delegatas et Domino oblatas, absque proprii episcopi jussu possidens praesumpserit deinceps tenere, quocunque in loco et veritate comperta res Dei servis suis dissimulaverit, aut renuerit reformare, liminibus ecclesiae ab episcopo ejusdem loci prius arceatur; indigne enim ad altare Dei properare permittitur qui res ecclesiasticas audet invadere, aut injuste, id est, sine licentia episcopi possidere, aut iniqua vel injusta defensione in eis perduret. Necatores enim pauperum judicandi sunt praefixo tenore, et si non emendaverint vitium exstirpandi. Debet tamen esse provisio ut vindictam admonitio manifeste praecedat et res usurpatas injuste qui abstulit aut injuste ablatas retinet, aequitate patrocinante legibus restituat. Quod si neglexerit, et necessitas compulerit demum praedonem sacerdotalis districtio maturata percellat, neque quisquam per internas res Deum defensare nitatur, quia Dei potentia cunctorum regnorum terminos singulari dominatione concludit. Quod si praesumperit et ipsius offensam et praedictae damnationis periculum sustinebit. Competitoribus etiam hujuscemodi frena districtionis imponimus qui facultates ecclesiae sub specie largitatis regiae vel cujuscunque potestatis improba subreptione pervaserint. Sera namque de his rebus poenitudine commovemur, cum jam transactis temporibus contra hujusmodi personas canonum suffulti praesidio se sacerdotes Domini erigere debuissent, ut non mansuetudo indulgentiae ad similia perpetranda improborum audacia adhuc quotidie provocaret. Nunc corde injuriarum mole depressi damnis quoque compellentibus excitamur. Quod si is qui res Domini competit in aliis quam nisi res agitur maxime solet territoriis commorari sacerdotem loci ipsius ubi habebat episcopus hujusmodi pravitate contentus, neglectu personae litteris instructum reddat. Tunc antistes; ipsius fratris anxietate comperta, aut pervasorem rerum Dominicarum admonitione corrigat, aut praetaxata canonica districtione condemnetur. Unde et in canonibus in Gangrensi Ecclesia apostolica auctoritate conditis, de fructuum oblationibus quae ministris ecclesiae debentur, et de his quae in usus pauperum conferuntur, scriptum habetur.

Si quis oblationes ecclesiae accipere vel dare voluerit praeter episcopi conscientiam vel ejus cui hujusmodi sunt officia commissa, nec cum ejus voluerit agere consilio, anathema sit. Et iterum in eodem consilio: Si quis oblata Deo dederit vel acceperit praeter episcopum, vel eum qui constitutus est ab eo dispensandam misericordiam pauperibus, et qui dat et qui accipit, anathema sit. Valde iniquum ergo et ingens sacrilegium ut quicunque vel pro remedio peccatorum, vel salute, vel requie animarum suarum unusquisque venerabili ecclesiae contulerit, aut certe reliquerit ab his quibus haec maxime servari convenit, id est, Christianis et Deum timentibus hominibus, et super omnia a principibu est primis regionum in aliud transferri vel converti. Propterea qui haec non praeviderit et aliter quam scriptum est praedia ecclesiis tradita petierit, vel acceperit aut possederit, vel injuste defenderit aut retinuerit, nisi cito se correxerit, quo iratus Deus animas percutit, anathemate feriatur, sitque accipienti et danti et possidenti anathema, et institutae poenae contubernium assiduum. Nec aliquo se ante tribunal Christi obstaculo muniat, qui a religiosis animabus ad substantiam pauperum derelicta contra fas sine aliqua pietatis consideratione dispergit. Ab universis episcopis et presbyteris acclamatum est: Ut haec penitus abscindantur, rogamus. Dictum est quinquies: Ut haec amputentur precamur. Dictum est septies: Ut res ecclesiae quibus traditae sunt, intemerato jure serventur, rogamus. Dictum est septies: Ut se dum hoc quod persecutus est synodali conventu per omnia fiant unanimiter deprecantes rogamus. Dictum est octies: Ut in praesumptoribus vindicetur rogamus. Dictum est decies: Ut disciplina servetur rogamus. Dictum est undecies: Quae male admissa sunt, per vos corrigantur. Dictum est duodecies: Ut illicita facta amputentur, ita ut deinceps non fiant rogamus. Dictum est tredecies: Ut apostolica ordinatio illibata servetur. Dictum est quatuordecies: Dignus papa quod non licet non fiat. Dictum est quindecies: Exaudi, Christe, Symmacho vita. Dictum est sexdecies: Ut canones custodiantur rogamus. Dictum quindecies: Ut ordinatio apostolica servetur. Dignus papa, dignus doctor, dictum est novemdecies. Haec omnes unanimiter confirmamus, et ut unanimiter serventur rogamus, dictum vigesies. Per dominum Petrum ut perpetuo serventur rogamus, dictum vigesies. Qui haec violarit, in se juxta in praetaxatum modum inveniat, dictum est vigesies.

Et facto silentio, Symmachus episcopus Ecclesiae catholicae urbis Romae dixit: Praesentis diffinitionis formam quae juxta sanctorum Patrum est statuta sententias in omnium Ecclesiarum notitiam pervenire decernimus, ne cuiquam possit pro sua ignoratione licere quod non licet, et qui talia praesumpserint, sciant se praetaxato condemnatos esse modo. Similiter et hoc ad Ecclesiarum notitiam vestra cunctorum exhortatione et judicio censemus pervenire, et ab omnibus firmiter teneri, quia episcoporum res ecclesiae non dubitantur esse, si in eorum facultatibus simili fuerit crudelitate pervasores rerum memoratarum praedictae canonum districtionis feriantur vindicta, ut qui majoribus propriis ac nulla conscientiae castigatione corriguntur, saltem ecclesiasticae et canonicae vindictae perfodiantur aculeis; generaliter vero quicunque res ecclesiae confiscare aut impetere, aut pervadere periculosa aut sua infestatione praesumpserit, nisi se citissime per ecclesiae, de qua agitur, satisfactionem correxerit, perpetuo anathemate feriatur. Similiter et hi qui res ecclesiae jussu vel largitione principum, vel quorumdam potentum, aut quadam invasione aut tyrannica potestate retinuerint, et filiis vel haeredibus suis, ut a quibusdam jam factum audivimus, quasi haereditarias reliquerint, nisi cito res Dei admoniti a pontifice, agnita veritate reddiderint, perpetuo anathemate feriantur. Iniquum enim esse censemus, ut potius custodes chartarum quam defensores rerum creditarum, ut praeceptum est, judicemur. Sanandum est ergo celerius, ne longius exsecrandus animi morbus inserpat, ut si medicus, cum viderit hujus terreni corporis aliquem esse languorem, magnum suae artis aestimat documentum, si cito quis illius interventu desperatus evadat, vel cum posse vulnus aspexeris adhibet fomenta, vel caetera quibus illud posset quod natum fuerat vulnus obduci, ac si id manens sanari non poterit ne corpus reliquum sua tabe corrumpat, ferro amputet quod nocebat, quo reliquum integrum et servet intactum. Praecidendum id ergo est quod velut puro sanoque nimium corporis vulnus obrepsit: ne cum tardius abstergitur, in ipsis poenae visceribus hujus mali non haurienda sentina confidat. Ferro enim abscidenda sunt vulnera quae fomenta non sentiunt. Similiter et illi extorres debent fieri ab Ecclesia qui sacerdotali admonitione non corriguntur, dicente Domino: « Auferte malum a vobis (Deut. XIX, 19). » Universa synodus acclamavit: Ut ista fiant rogamus; dictum est octies. Ista serventur precamur, dictum est decies. Ut in perpetuum maneant et vestra auctoritate firmentur, dictum est duodecies. Exaudi, Christe, Symmacho papae vita, dictum est duodecies. Et facto silentio, Symmachus episcopus Ecclesiae catholicae urbis Romae, synodo praesidens dixit: In hoc cognoscimus omnes quia Deum diligamandata ejus faciamus minus. Haec enim charitas Dei, ut mandata ejus custodiamus, et mandata ejus gravia non sunt. Justus est enim Dominus, et omnia judicia ejus justa sunt, atque omnes viae ejus misericordia et veritas et judicium, in manu Dei potestas terrae, cui exsecrabilis est omnis iniquitas, in manu Dei potestas hominis, et super faciem scribae imponet honorem suum. Perdit Deus memoriam superborum et iniqua gerentium, et relinquit memoriam humilium et bonorum hominum; hoc autem pro certo habet omnis qui recte colit Deum, quia vita ejus si in probatione fuerit, coronabitur, et si in tribulatione, liberabitur. Si vero in correctione fuerit, ad misericordiam perveniet. Omne quod irreprehensibile est catholica defendit Ecclesia. Non licet ergo imperatori vel cuiquam pietatem custodienti aliquid contra mandata divina praesumere, nec quidquam quod evangelicis propheticisque et apostolicis regulis obviat agere, injustum enim judicium et definitio injusta regio metu vel jussu a judicibus ordinata non valeat, nec quidquam quod contra evangelicae vel propheticae aut apostolicae doctrinae constitutionem eorum, sive sanctorum Patrum actum fuerit, stabit, et quod ab infidelibus aut haereticis factum fuerit omnino cassabitur.

Nociva ergo sancti praedecessores mei damnare confidenter studuerunt, quorum et pusillitas mea, licet impar et minima, pro suscepto tamen divina dignatione ministerio pedissequi cupit existere; vae enim erit nobis qui hujus ministerii onus susceptum habemus veritatem Salvatoris nostri Jesu Christi quam apostoli praedicaverunt, praedicare neglexerimus; vae enim erit nobis si silentio veritatem oppresserimus qui erogare nummulariis jubemur, id est, Christianos populos imbuere et docere. Quid in ipsius Christi futuro dicturi sumus examine, si sermonum ejus veritatem confundimur, praedicare? Quid erit de nobis cum commissis nobis animabus et de officio suscepto rationem justus judex Deus noster districtim exegerit? Ideo nos oportet semper nociva resecare, et, auxiliante Domino, profutura erigere. Unde objurgando, hortando, suadendo, blandiendo, consulendo, prodesse quibus possumus festinemus; lingua nostra bonis fomentum sit, pravis aculeus, timidos retundat, iratos mitiget, pigros exacuat, desides hortando succendat, refugientibus suadeat; asperis blandiatur, desperatos consoletur, ut quia doctores dicimur viam salutis gradientibus ostendamus. Simus in custodia vigilantes, aditus contra hostis insidias solliciti muniamus, et si quando ovem perditam de commissis gregibus error abduxerit, toto illam adnisu ad caulas revocare Dominicas contendamus, ut de pastoris nomine, quod habemus, non supplicium, sed praemium consequamur. Quia ergo in his omnibus divinae gratiae adjutorio opus est omnipotentis Dei assiduis precibus clementiam exoremus, quatenus ad haec nobis operanda, et velle tribuat, et posse concedat, atque in ea nos via cum fructu boni operis, quam se pastor pastorum esse testatus est dirigat, ut sine quo nihil possumus per ipsum omnia implere valcamus. Universa synodus surgens acclamavit Placent omnia; ut perpetua stabilitate firmentur rogamus; dictum est octies. Et adjecit: Exaudi, Christe, Symmacho vita, dictum est octies. Ut haec intemerata serventur, dictum est decies. Ut ista intemerato jure custodiantur precamur, dictum est duodecies. Qui haec sponte violaverit, perpetuo anathemate feriatur rogamus, dictum est quindecies. Ut decreta nostra confirmes precamur, dictum est decies et octies. Et facto silentio, Symmachus episcopus Ecclesiae catholicae urbis Romae dixit: Acclamationes vestras synodique judicium praesentia gesta suscipiunt. Et adjecit: Ea quae ad sopiendos 257 veternosae praesumptionis errores vel infensae rebus ecclesiasticis aegritudinis morbos, quibus universalis afficiebatur Ecclesia deliberatio religioni congrua pacique constituit firmitate perpete socientur, ut praestante Deo quem custodem rerum constat esse bonarum synodalis ordinatio vigeat, atque omnis qui sine personae alicujus districtione venire praesumpserit, indita superius districtione plectatur. Et subscripserunt: Celius Symmachus episcopus Ecclesiae catholicae urbis Romae his constitutis synodalibus a me probatis atque firmatis annuens sub.; Petrus episcopus Ravennatis Ecclesiae his constitutis synodalibus a nobis probatis atque firmatis annuens sub.; Innocentius Direntium Tiberinorum, Felix Trarvensis, Severinus Tundaritanus, Bonefacius Aquileianensis; Silianus Veliternius, Maximus Bleranus, Sebastianus Furanus, Emilianus Furanus, Mercurius Ganinati, Maximus Ticinensis, Felix Atellanus, Cassianus Mutinensis, Rusticus Fuxentinus, Cerentius Siculensis, Propinquus Tabensis, Stephanus Venusinus, Adeodatus Formianus, Laurentius Benensis, Bonifacius Cameritanus, Fortunatus Fulginensis, Justus Signatinus, Mercurius Siviternus, Vindemius Anteatinus, Stephanus Neapolitanus, Augustus Liparitanus, Hilarius Teusanus, Valentinus Amiternus, Maximilianus Perusinus, Fortunatus Suestanus, Innocentius Ferentinatis, Jocundus Augustanus, Concordius Mesitanus, Trigidius Taurigaganus, Vitalis Fundanus, Viticanus Celemensis, Castus Portuensis, Joannes Ariminensis, Aristus Ostiensis, Proculeianus Sepinatis, Martirius Traconensis, Candidus Tiburtinus, Victor Lunensis, Aprilis Laterianensis, Asterius Aquinatis, Asellus Populoniensis, Grisogonus Albanensis, Memor Cassinuus, Amadus Potentinus, Colonius Foroclodiensis, Romanus Numentanus, Helpidius Voliternus, Ursus Reatinus, Joannes Turritanus, Cresconius Tudertinus, Adeo datus Silvae candidae, Innocentius Navenatis, Vene rius Pallensis, Joannes Spolitanus, Rogatus Tauromenitanus, Eustasius Cremonensis, Servusdei Forevensis, Laurus Vergomatis, Probus Carcimeianensis, Euscarpius Meresarpae, Dulcius sancti Autimi, Rufertius Agnatinus, Leucadius Injuricanus, Serenus Nolanus, Eufradius Galatinensis, Martianus Acanus, Theotistos Pessimitos, Euticius Tranensis, Helpidius Mencenenterius, Fortunatus Anagninus; Misterius Amorrius, Paschasius Vulternensis, Aquilas Eudoxiados, Innocentius Forosimproniensis, Quiriacus Troodanensis, Felix Nepesinus, Pios Petenissensis, Hilarius Tempranensis, Longinus Ortissu, Joannes Neapolitanus, Talasius Caesariensis, Constantinus Militinensis, Musonius Hissenus, Acasius Arimatheus, Firminus Termus, Adonius Gravissu, Patricius Tianensis, Joannes Artis, Theodotius Naciazensis, Dorocheus Neocesariensis, Aristomachus Colenensis, Ciros Cibistrinensis, Joannes Sebastensis, Ceccupius Sebastranopolis, Joannes Polemnacus, Grandus Cerassitenus, Atarbius Talebuntis, Seleuco Amassenus, Anthonius Amissenus.

Explicit sexta synodus Romana sub Symmacho papa.

Epistola ejusdem ad Laurentium Mediolanensem archiepiscopum. Dilectissimo atque charissimo fratri Laurentio Mediolanensis Ecclesiae archiepiscopo Symmachus episcopus in Domino salutem. Prodit religiosae votum conscientiae mens laudibus devota pontificum assertio ingenii est Deo obsequentibus mancipare quod loquimur, in quorum praeconiis forte angustus sermo praefulget imperitiam manifestat, tamen si abstineatur infantia quis mendicam narrationem aestimet quam vota locupletant? Saepe in facundiae dotibus pauper invenitur vena praedicantis, et e diverso thesaurus cordis irradiat in egestate verborum. Qui vice Dei judicat non desiderat picta alloquia, sed quae infucatus commendat nitor ingenii, quia in his etiam sine amore blanditur eloquentia in illis splendorem suum veritas nuda commendat. Sive falleris, est omne quod dictat affectio ad unguem fabricatur illa quae volumus non tam speciem recti habere quam similitudinem. Ad te, venerabilis mihi antistes, maxime sermo est cui immeritorum testimonio virtus cepit vocabulo in quo actus eloquitur vel quod qui nomen appellat. Provida parentum diligentia tuorum, prius te eligi voluit quam probari. Te olim saecularibus inhaerentem titulis castrensis sudor excoluit. Et ad Ecclesiae gubernacula pars adversa solidavit, sicut Dominus loquitur per prophetam: « Qui in minimo fidelis, et in magno fidelis est (Luc. XVI, 10). » Te sacrum judex et consilii comitem meruit et laboris. Bene initiandus altaribus et in laica conversatione quod sacrum esset elegisti. Tu pudicitiae in illa aetate custos inventus es. In qua et lex obsequitur desideriis. Satis est enim pueritiae ambitum, quam licentia fulcit horreri, Christus milites suos quos in personam dulcis attollat inter acies, quaerit hostiles. Ascitus Ecclesiae pontificem actibus implesti ante tempora dignitatis. Non advena benignitas fuit quae naturae innixa radicibus de cano flore germen ostendit. Temporale enim est omne quod fingitur, perpetuum quod cum aetate maturescit. Non tibi sacerdotium rem doni credimus evenisse sed praemii. Alii vulgari gratia lenocinante commendantur, tibi rigida circa culpabiles districtio dedit affectum. Manet te singularis sapientia, quae licet generaliter optanda est, tamen existit in magistro necessari frustra monitoris personam suscipit, qui impacti non praevalet aestimare pondus officii vilissimus comparandus est, nisi praecellat scientia, qui est honore praestantior. Dedit tibi apicem res judicii non favoris dignus pontifice est amor, quem censura conciliat. Devenustat institutoris genium, qui per solam gratiam vult placere. Tu his eruditus et formatus coeli beneficiis plus agendo populum instituis quam docendo. Illa monita discipulorum conscientiam erudiunt quae probantur exemplo. Sine pudore invitat ad innocentiam, qui illam fuerit ipse sectatus. Te inter secreta penetralium quo si testem metuunt qui peccare disponunt. Nascentibus culpis metus, et reverentia tua negat effectum. Qui inter exordia occurrit vitiis, et occasionem lapsuum adimit, et concupiscentiae purgat auctorem, haec beatitudini tuae quasi strictim pro linguae meae commendatione dedicavi, si precibus vitae successus arriserit gestorum tuorum plena me relatione consecrabo, ut quae universis nota sunt mansuris in posterum litteris quatenus gaudeat acta secutura serventur.

Item epistola ejusdem ad Liberium patricium. Symmachus episcopus Ecclesiae catholicae urbis Romae Liberio patricio salutem. Cum pro veneranda religione conscientiae verba dirigitis in Aquileiensis electione pontificis et divinis initiata lingua cultibus militat consecrando in ignoti nos diligentia sermonum vincula tenuerunt, quia nihil superat divitiis, quoties aliquid probatus extulerit. Quid enim sententiae sequacium derelinquat quando justitiae obsequitur, cujus in examen definitio non vocatur. Agitis bono conscientiae quod vestro vix negatur imperio. Exivit inter arbitros Marcellini venerabilis collega, maximus hominum humilitate sublimior, et ne potestati favor pro aliquos ascriberetur interpretes, quod de proprio decerpsit ingenio, laudati junxit ad pretium. Egistis mediocrem, ne praecelsi esset suscepta praedicatio, clarissimorum testimonia ut vires accipiant culmina castigantur, felix sacerdotium cui faciem praetulit plena mens luminis. Beata conversatio, quae idcirco in discussionem deducta est, ut tanto viro affabulante superaret. Quae non didicisset saporem victoriae, nisi subjacuisset incertis. Semper innocentibus gloriam adversa pepererunt, providet defensores fortissimos mediocris impugnatio. Sed quid epistolae terminos loquacitate produxi, coactas lege paginas in humana concinnatione transgressus. Jungo et ego amplissimis partibus pro modulo exiguitatis proprie vobis coelo obsequente consensum, et quod mirabile inter homines habetur consideratione vestri attrahor ad amorem, inspirata mihi per alterum placere affectio, dum manet charitas imis inserta visceribus, peregrinante persona comitem se tamen coelestis gratia desideriis jungat, et dum cupitis datur affectus, aut veniat bonum pontificatus aut faciat. Data XVIII Kalend. die, indictione VIII.