Collectio decretalium/CIV

This is the stable version, checked on 16 Septembris 2021. Template changes await review.
CIV. Collectio decretalium

 CIII CV 


EPISTOLAE GELASII PAPAE. Epistola Gelasii papae ad episcopos per Lucaniam et Brutios et Siciliam constitutos.

1. De institutis ecclesiasticis moderate pro temporum qualitate dispositis. 2. Ut ubi nulla perurget necessitas, constituta Patrum inviolata serventur. 3. Ut cum defuerint clerici, de monachis eligantur. 4. Ut si de laicis eligantur ad clerum, quantum temporis observatur 5. De bigamis aliisque personis quae ad ministerium clericatus nullatenus applicantur. 6. Ut sine praeceptione papae novae basilicae non dedicentur. 7. Ut nulla pretia de baptizandis consignandisque fidelibus exigantur. 8. De presbyteris, ut nihil de his quae episcoporum sunt praesumant. 9. Ut diaconos mensuram propriam juxta Patrum decreta custodiant. 10. Quod diaconi in presbyterio residere non possint. 11. Quod apostolica sedes paternos canones pio studio devotoque custodiat. 12. Ut praeter paschale tempus et Pentecosten, nemo baptizare praesumat, nisi eos tamen quos aegritudo extrema compulerit. 13. De presbyterorum et diaconum ordinationibus certis celebrandis temporibus. 14. De virginibus sacris quando velentur. 15. Ut viduae non velentur. 16. Ut servi sub obtentu religionis non suscipiantur in clerum vel in monasterium. 17. Ut clerici nullas negotiationes inhonestas et turpia lucra sectentur. 18. Ut nemo illitteratus, vel aliqua parte corporis imminutus, ad clerum promoveatur. 19. De his qui seipsos abscindunt. 20. De criminosis ut ad clerum non promoveantur. 21. Quod daemoniis aliisque passionibus irretitis ministeria sancta tractare non liceat. 22. Quod hi qui sacris virginibus se sociant, et foedera incesta commiscent communicare non possint, nisi publicam poenitentiam gesserint. 23. Quod viduae, ut supra dictum est, non velentur, sed si professam continentiam proposito mutato calcaverint, ipsae pro se rationem reddant. 24. Quod secunda conjugia saecularibus non negentur, quibus tamen ad clerum minime venire conceditur. 25. Ut si quis susceperit Ecclesiae propriae desertorem, et in aliqua provexerit dignitate, utrique subjaceant sententiae quam canones praefixerunt. 26. De laicis vel monachis, qui per praemium ordinantur, ut dantem et accipientem Simonis Magi crimen involvat. 27. Ut nulla basilica sub defunctorum constituta nomine dedicetur. 28. De feminis ut sacris altaribus non ministrent, vel aliquid ex his quae virorum sunt officiis deputata praesumant. 29. De redditibus Ecclesiae vel oblationibus fidelium quod in quatuor portiones fieri debeant. 30. Ut episcopus, presbyter et diaconus, qui contra haec statuta fecerit sui honoris periculum sit subiturus. CAP. I. Dilectissimis fratribus universis episcopis per Lucaniam, Brutios et Siciliam constitutis.

GELASIUS.

Necessaria rerum dispositione perstringimur, et apostolicae sedis moderamine convenimur, sic canonum paternorum decreta librare, et retro praesulum decessorumque nostrorum praecepta metiri, ut quae praesentium necessitas temporum restaurandis Ecclesiis relaxanda deposcit, adhibita consideratione diligenti, quantum potest fieri, temperemus, quo nec in totam formam veterum videamur excedere regularum, et reparandis militiae clericalis officiis quae per diversas Italiae partes, ita belli famisque consumpsit incursio, ut in multis Ecclesiis sicut fratris et coepiscopi nostri Joannis Ravanensis Ecclesiae sacerdotis frequenti relatione comperimus, usquequaque deficiente servitio ministrorum, nisi remittendo paulisper ecclesiasticis promotionibus antiquitus intervalla praefixa remaneant, sine quibus administrari nequeunt sacris ordinibus Ecclesiae funditus destitutae; atque in plurimis locis per inopiam competentis auxilii salutare subsidium redimendarum desit animarum, nosque magno reatu si tanto coarctante periculo non aliquatenus consulamus innecti.

II. Priscis igitur pro sua reverentia manentibus constitutis, quae ubi nulla vel rerum vel temporum perurget angustia, regulariter convenit custodiri, eatenus Ecclesiis quae vel cunctis sunt privatae ministris vel sufficientibus usque adeo despoliatae servitiis, ut plebibus ad se pertinentibus 233 divina munera supplere non valeant, tam instituendi quam providendi clericalis obsequii sic spatia dispensanda concedimus.

III. Ut si quis etiam de religioso proposito et disciplinis monasterialibus eruditus, ad clericale munus accedat, imprimis ejus vita praeteritis acta temporibus inquiratur, si nullo gravi facinore probatur infectus, si secundam non habuit fortasse uxorem, nec a marito rejectam sortitus ostenditur, si poenitentiam publicam non gessit, nec ulla parte corporis vitiatus apparet, si servilis aut originariae non est conditionis obnoxius, si curiae etiam probatur nexibus absolutus, si assecutus est litteras sine quibus vix fortassis ostiarium possit implere. Et si is in omnibus quae sunt praedicta fulcitur, continuo lector vel notarius, aut certe defensor effectus post tres menses existat acolythus. Maxime si huic aetas etiam suffragatur, sexto mense subdiaconi nomen accipiat. Ac si modestae conversationis honestaeque voluntatis existit, nono mense diaconus, completoque anno fit presbyter. Cui tamen, quod annorum interstitia fuerant collatura, sancti propositi sponte suscepta docetur praestitisse devotio.

IV. Si vero laicus quispiam ecclesiasticis est aggregandus officiis, tanto sollicitius in singulis quae superius comprehensa sunt, hujusmodi decet examinare personam, quantum inter mundanam religiosamque vitam constat esse discriminis, quia utique convenientia Ecclesiae ministeria reparanda sunt, non inconvenientibus meritis ingerenda, tantoque magis quod sacris aptum possit esse servitiis in eorum quaerendum est institutis, quantum de tempore quo fuerant haec assequenda decerpitur, ut morum habere doceatur hoc probitas, quod prolixior consuetudo non contulit, nec per occasionem supplendae penuriae clericalis vitia potius divinis cultibus intulisse, non legitimae familiae computemur procurasse compendia. Quorum promotionibus super anni metas sex menses nihilominus subrogamus, quoniam, sicut dictum est, distare convenit inter personam divino cultui deditam, et de laicorum conversatione venientem. Quae tamen eatenus indulgenda credidimus, ut illis Ecclesiis quibus infestatione bellorum vel nulla penitus vel exigua remanserunt ministeria renoventur, quatenus his Deo propitio restitutis, in ecclesiasticis gradibus subrogandis canonum paternorum vetus forma servetur. Nec contra eos ulla ratione praevaleat, quod pro accidentis remedio defectus providetur, non adversus scita majorum nova lege proponitur: caeteris Ecclesiis ab hac occasione cessantibus, quas non simili clade vastatas pristinam faciendis ordinationibus convenit tenere sententiam. Quo magis hac opportunitate commoniti observantiam venerandorum canonum propensius delegamus, singulorum graduum conscientias admonentes, ne in illicitos prorumpere moliantur excessus.

V. Nec fas esse confidat quisquis pontificum bigamos, aut conjugia sortientes ab aliis derelicta, sive quoslibet post poenitentiam vel sine litteris, vel corpore vitiatos, vel conditionarios, aut curiae publicarumque rerum nexibus implicatos, aut passim nulla temporis congruentis exspectatione discussos, divinis servituros applicare ministeriis, neque pro suo libitu jura studeant aliena pervadere, absque sedis apostolicae justa dispositione mandante.

VI. Basilicas noviter institutas non petitis ex more praeceptionibus dedicare nemo audeat, nec ambiant sibimet episcopi vindicare clericos potestatis aliae.

VII. Baptizandis consignandisque fidelibus pretia nulla praefigantur, nec illationibus quibuslibet impositis exagitare cupiant renascentes, quoniam quae gratis accipimus, gratis dare mandamur, et ideo nihil a praedictis prorsus exigere moliantur, quo vel paupertate cogente deterriti, vel indignatione revocati, redemptionis causas suae audire despiciant; certum habentes quod qui prohibita deprehensi fuerint admisisse, vel commissa non potius sua sponte correxerint, periculum subituri proprii sint honoris.

VIII. Nec minus etiam presbyteros ultra modum suum tendere prohibemus, nec episcopali fastigio indebita sibimet audacter assumere, non conficiendi chrismatis, non consignationis pontificalis adhibendae sibimet accipere facultatem, non praesente quolibet antistite, nisi fortasse jubeantur, vel orationis, vel actionis sacrae suppetere sibi praesumant esse licentiam, neque sub ejus aspectu, nisi jubeantur, aut sedere praesumant, aut veneranda tractare mysteria; nec sibi meminerint ulla ratione concedi, sine summo pontifice subdiaconum, aut acolythum jus habere faciendi, nec prorsus id dubitent, si quidquam ad episcopale ministerium specialiter pertinens suo motu putaverint exsequendum, continuo se presbyterii dignitate, et sacra communione privari. Quod fieri necesse est censeamus, si eorum praesule deferente hujusmodi fuerit praevaricatio comprobata, nec ipso eorum episcopo a culpa conniventiae, et ultione vacaturo si immoderata facientes dissimulaverit vindicare. IX. Diaconos quoque propriam constitutionis servare mensuram, nec ultra tenorem paternis canonibus deputatum quidpiam tentare, nihil eorum suo ministerio permittimus applicare quae primis ordinibus proprie decrevit antiquitas. Absque episcopo vel presbytero baptizare non praesumantur, nisi praedictis fortassis officiis longius constitutis necessitas extrema compellat. Quod et laicis Christianis facere plerumque conceditur. X. Eos non in presbyterio insidere cum divina celebrantur, vel ecclesiasticus habetur quicunque tractatus. Sacri corporis praerogationem sub conspectu pontificis seu presbyteri, nisi his absentibus jus non habeant exercendi. Cum enim decreta venerabilium sanctionum nos quoque magnopere custodire nitamur, ac sine eorum dispendio etiam illa quae pro alicujus utilitatis fortasse compendio videantur laxanda cedamus.

XI. Cumque nobis contra salutarium reverentiam regularum cupiamus temere nihil licere, et cum sedes apostolica superior his omnibus, favente Domino, quae paternis canonibus sunt praefixa, pio devotoque animo studeat tenere proposito, satis indignum est quemquam vel pontificum vel ordinum subsequentium hanc observantiam refutare, quam beati Petri sedem et sequi videat et docere, satisque conveniens sit, ut totum corpus Ecclesiae in hac sibimet observatione concordet, quam illic vigere conspiciat, ubi Dominus Ecclesiae totius posuit principatum dicente Scriptura: « Ordinate in me charitatem (Cant. II, 4). » Et iterum: « Omnia certo ordine fiant (Gen. XLI, 28). » Atque iterum Psalmista praedicante: « Circumdate Sion et complectimini eam narrate in turribus ejus. Ponite corda vestra in virtute ejus, et distribuite domos ejus, ut enarretis in progenie altera, quoniam hic est Deus noster in aeternum, et ipse reget nos in saecula (Psal. XLVII, 13-15). » Hic procul dubio qui in ecclesiasticarum narratur altitudine dignitatum, et in cujus virtute bonis operibus corda ponenda sunt, gradibus utique distributis, cunctis Deus noster et rector populi praedicandus est Christianis, ubi nemo sibimet aliquo jam existimet imminutum, cum et uniuscujusque gradus profectione nil deperit, et convenienter retinendo, quod coelesti dispensatione donatum est, pariter nobis, et cognoscibilem Deum fieri tribuit esse et rectorem. Nam et si quid indulgetur de temporum quantitate moribus aggregata strenuitate pensatur: si vitae etiam proposito continetur, quod pro relata fuerit aetate curandum, dummodo illa nullatenus dissimulata subrepant, quorum quodlibet, si inesse claruerit, merito clericalibus infulis reprobabilem convincat esse personam. Etsi illa nonnunquam sinenda sunt, quae, si caeterorum constet tegritas, sola nocere non valeant; illa tamen sunt magnopere praecavenda, quae recipi nisi manifesta decoloratione non possint. Ac si ea ipsa quae nullo detrimento aliquoties indulgenda creduntur, vel rerum temporumque cogit intuitus, vel accelerate provisionis respectus excusat: quanto magis illa nullatenus mutilanda sunt quae nec ulla necessitas, nec ecclesiastica prorsus extorquet utilitas?

XII. Baptizandi sibi quispiam passim quocunque tempore nullam credat inesse fiduciam. Praeter paschale festum et Pentecostes venerabile sacramentum, excepto duntaxat gravissimi languoris incursu, in quo verendum est ne, morbi crescente periculo, sine remedio salutari fortassis aegrotans, exitio praeventus abscedat.

XIII. Ordinationes etiam presbyterorum, et diaconorum nisi certis temporibus et diebus exercere non debeant. Id est quarti mensis jejunio septimi et decimi, sed et etiam quadragesimalis initii, ac mediana Quadragesimae die Sabbati jejunio circa Vesperas noverint celebrandas. Nec cujuslibet utilitatis, seu presbyterum, seu diaconum, his praeferre qui ante ipsos fuerint ordinati.

XIV. Devotis quoque virginibus nisi aut in Epiphaniorum, aut in albis paschalibus, aut apostolorum natalitiis sacrum minime velamen imponant, nisi forsitan, sicut de baptismate dictum est, gravi languore correptis, ne sine hoc munere de saeculo exeant, implorantibus non negetur.

XV. Viduas autem velare pontificum nullus attentet, quod nec auctoritas divina delegat, nec canonum forma praestituit. Non est ergo penitus usurpandum eis, quia sic ecclesiastica sunt conferenda praesidia, ut nihil committatur illicitum.

XVI. Generalis etiam querelae vitanda praesumptio est, qua propemodum causantur universi, passim servos et originarios dominorum jura, possessionumque fugientes, sub religiosae conversationis obtentu, vel ad monasteria sese conferre, vel ad ecclesiasticum famulatum, conniventibus quoque praesulibus indifferenter admitti, quae modis omnibus est amovenda pernicies, ne per Christiani nominis institutum, aut aliena pervadi, aut publica videatur disciplina subverti, praecipue cum nunc ipsam ministerii clericalis hanc obligationem suspicari conveniat dignitatem, cogaturque pro statu militantium sibi conditioneque jurgari, aut videri, quod absit, obnoxia. Quibus sollicita competenter interdictione prohibitis quisque episcopus, presbyter, aut diaconus, vel eorum qui monasteriis praeesse noscuntur, hujusmodi personas apud se tenentes non restituendas patronis, aut deinceps vel ecclesiasticae servituti, vel religiosis congregationibus putaverint applicandas, non voluntate forsitan dominorum, sub Scripturae testimonio primitus absolutas, vel legitima transactione concessas, periculum se honoris proprii non ambigant communionisque subituros, si super hac re cujusquam verax nos querela pulsaverit. Magnis quippe studiis secundum beatum Apostolum praecavendum est, ne fides et disciplina Domini blasphemetur.

XVII. Consequens fuit, ut illa quoque quae de Piceni partibus nuper ad nos missa relatio nuntiavit nec nunc praetereunda putaremus, id est, plurimos clericorum negotiationibus inhonestis et lucris turpibus imminere, nullo pudore cernentes evangelicam lectionem, quae ipse Dominus negotiatores e templo verberatos flagellis asseritur expulisse, nec Apostoli verba recolentes quibus ait: « Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus (II Tim. II, 4). » Psalmista quoque David surda dissimulantes aure cantantem: « Quoniam non cognovi negotiationes, introibo in potentias Domini (Psal. LXX, 16). » Proinde hujusmodi et ab indignis 234 postea quaestibus noverit abstinendum, et ab omni cujuslibet negotiationis ingenio vel cupiditate cessandum, aut in quocunque gradu sint positi mox a clericalibus officiis abstinere cogantur, quoniam domus Dei, quae domus orationis et esse debet et dici, ne officina negotiationis et spelunca potius sit latronum.

XVIII. Illitteratos quoque et nonnulla parte corporis imminutos sine ullo respectu ad ecclesiasticum venire servitium didicimus. Quod simul antiqua traditio et apostolicae sedis vetus forma non recipit, quia nec litteris carens sacris esse potest aptus officiis et vitiosum nihil prorsus Deo offerri legalia praecepta sanxerunt. Itaque de caetero modis omnibus haec vitentur, nec quisquam talis suscipiatur in clerum. Si qui vero vel temeritatem propria vel incuria praesidentium tales ante suscepti sunt, in his in quibus constituti sunt locis eatenus perseverent, ut nihil unquam promotionis arripiant, satisque habeant, hoc ipsum sibi pro nimia miseratione permissum.

XIX. De his autem qui seipsos abscindunt, paterni canones evidenter sequenda posuerunt, quorum tenorem sufficiat indidisse, dicunt enim talia perpetrantes, mox ut agniti fuerint, a munere clericali debere eos secludi, quod modis omnibus custodire nos convenit, quia fas esse nulli suppeditat quidquam praeter illa quae memorabilis decrevit forma censere.

XX. Comperimus etiam horrendis quibusdam criminibus implicatos tota discretione submota non solum de factis atrocibus necessariam poenitudinem non habere, sed nec aliquem correctione penitus succedente ad divinum ministerium honoremque contendere. Nonnullos autem in ipsis ordinibus constitutos gravibus delinquentes facinoribus non repelli, cum mandet Apostolus nemini cito manus imponendas neque communicandum peccatis alienis, et majorum veneranda constituta pronuntiant. Hujusmodi etiam si forte subrepserint, tam qui ante peccaverunt detectos oportere repelli quam sacrae professionis oblitos praevaricatoresque sancti propositi procul dubio submovendos.

XXI. Usque adeo sane comperimus illicita quaeque prorumpere, ut daemoniis aliisque passionibus irretitis ministeria sacrosancta tractare tribuatur. Quibus si in hoc opere positis aliquid propriae necessitatis occurrat, quis de sua ac fidelium salute confidat. Ubi ministros ipsos curationis humanae tanta perspexerit calamitate vexari? Atque ideo necessario removendi sunt, ne quibuslibet quibus Christus est mortuus, scandalum generetur infirmis Postremo si corpore sauciatum fortassis aut debilem nequaquam sancta contingere lex divina permittit, quanto magis doni dispensatores esse non convenit, quod est deterius mente percussos.

XXII. Virginibus autem sacris temere se quosdam sociare cognovimus, et post dedicatum Deo propositum incesta foedera sacrilegaque miscere. Quos protinus aequum est a sancta communione detrudi, et nisi per publicam probatamque poenitentiam omnino non recipi, aut his certe viaticum de saeculo transeuntibus, si tamen poenituerint, non negari.

XXIII. Nam de viduis sub nulla benedictione velandis superius late sufficienterque praediximus, quae si propria voluntate professam pristini conjugii castitatem mutabili mente calcaverint, periculi ejus intererit, quali Deum debeant satisfactione placare, quia juxta Apostolum primam fidem irritam fecerunt: sic habita secum deliberatione promissam Deo pudicitiae fidem debent custodire. Nos autem talibus nullum laqueum debemus injicere, sed solum adhortationes praemii sempiterni, poenasque proponere divini judicii, ut et nostra sit absoluta conscientia et illarum pro se rationem Deo reddat intentio. Cavendum est quippe quae de earum moribus actibusque beatus Paulus apostolus testatur, quod plenius exponere praeterimus, ne sexus instabilis non tam deterreri quam admoneri videatur. XXIV. Secundas nuptias sicut saecularibus inire conceditur, ita post eas nullus ad clericale sinitur venire collegium. Alia est enim humanae fragilitati generaliter concessa licentia, alia debet esse vita divinarum rerum servitio dedicata.

XXV. Quisquis proprie desertor Ecclesiae nullis exstantibus causis ad aliam putaverit transeundum, temereque susceptus fuerit, et promotus, reverendorum canonum vel ipse, vel receptor ejus atque provector constituta non effugiet, quae de hujusmodi praesumptoribus praefixere servanda.

XXVI. De monachis laicisque in prima copiosius praeceptionis hujus parte digestum est, vel quae quatenus his pro rerum temporumque necessitate concessa sint, vel quemadmodum ubi nullius necessitatis interesse probatur, non nisi vetus institutio debeat custodiri. Quos vero constiterit indignos meritis sacram mercatos esse pretio dignitatem, convictos oportet arceri, non nisi periculo facinus tale perpetrantes, quia dantem pariter et accipientem damnatio Simonis, quam sacra lectio testatur, involvit.

XXVII. De locorum consecratione sanctorum quamvis superius strictim fuerit comprehensum, nobis quoque patefactum est, quod absque praecepto sedis apostolicae nonnulli factas ecclesias vel oratoria sacrare praesumant; hoc sumus tamen judicio detestabiliore permoti, quod in quocunque nomine defunctorum et quantum dicitur, non omnino fidelium constructiones aedificatas sacris professionibus audacter instituere memorantur. Quae quoniam tam acerba, tam dura sunt, ut eadem vix noster ferre possit auditus, si vere Christianitatis affectus in illis regionibus certus, et fixus est, et districtius ista quaerantur, et aquibus fuerint gesta, prodantur, quoniam sicut latentibus in hac atrocitate nominibus non exstat in quem sententia debita proferatur, ita cum manifestis fuerit documentis expositus, quem tanti sceleris poscit immanitas, non vitabit ullatenus ultionem.

XXVIII. Nihilominus impatienter audivimus tantum divinarum rerum subisse despectum, ut feminae sacris altaribus ministrare firmentur, cunctaque quae non nisi virorum famulatui deputata, sexum cui non competit exhibere, nisi quod omnium delictorum quae sigillatim perstrinximus noxa omnis et crimen eos respicit sacerdotes qui vel ista committunt, vel committentes minime publicando pravis excessibus se favere significant, si tamen sacerdotum jam sint vocabulo nuncupandi qui delegatum sibi religionis officium sic prosternere moliuntur, ut in perversa quaeque profanaque proclives sine ullo respectu regulae Christianae praecipitia funesta sectantur. Cumque scriptum sit: « Minima qui spernit paulatim decidit (Eccli. XIX, 1), » quid est de talibus existimandum qui immensis ac multiplicibus pravitatum molibus ingente ruinam multimodis impulsionibus ediderint? Non ambigant qui haec ausi sunt exercere, sed etiam qui hactenus cognita siluerint sub, honoris proprii se jacere dispendio, si non quanta possint, celeritatem festinent, ut lethalia vulnera competenti medicina sanentur. Quo enim more teneant jura pontificum qui pontificalibus excubiis eatenus injuncta dissimulant, ut contraria domui Dei cui praesident, potius operantur quantumque apud Dominum possent, si ei convenientia procurarent, tamen quid mereantur aspiciant, cum exsecrabili studio sectentur adversa. Et quasi magis haec regula sit qua Ecclesiae debeant gubernari si quidquid ecclesiasticis inimicum regulis perpetratur, cum et si cognitos habeat canones unusquisque pontificum intemerata debuerit tenere custodia.

XXIX. Quatuor autem tam de redditu quam de oblatione fidelium convenit fieri portiones. Quarum sit una pontificis, altera clericorum, pauperum tertia, quarta fabricis applicanda. De quibus, sicut sacerdotis intererit, integram ministris Ecclesiae memoratam dependere quantitatem, sic clericus ultra delegatam sibi summam nihil insolenter noverit expetendum. Ea vero quae ecclesiasticis aedificiis attributa sunt huic operi veraciter praerogata, locorum doceat instauratio manifesta sanctorum, ipsam nihilominus ascriptam pauperibus portionem quamvis divinis rationibus se dispensasse monstraturus esse videatur, tamen juxta quod scriptum est: « Ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est (Matth. V, 16), » opus etiam in praesenti testificatione praedicari, et bonae famae praeconiis non taceri.

XXX. Quapropter nec clericorum qui sapientia se hujus offensae futurum confidat immunem, si in his quae salubriter sequenda deprompsimus, sive episcopum, sive presbyterum, sive diaconum viderit excedentem, non protinus ad aures nostras deferre curaverit. Sic vero modis omnibus erit unusquisque pontificum ordinis et honoris elisor, si cuiquam clericorum vel Ecclesiae totius auditui haec putaverit supprimenda. Data V Idus Martii, Asterio et Praesidio IV consulibus. Epistola Gelasii ad Siculos. 1. De bene regendis rebus Ecclesiae ab episcopis. 2. De tricenali praescriptione.


GELASIUS Romanae Ecclesiae episcopus dilectissimis et in Christo charitate unanimiter connexis fratribus episcopis qui in Sicilia sunt constituti.

CAP. I. Praesulum auctoritas nostrorum emanavit, ut facultates Ecclesiae Christi ad regendum habeant potetatem. Ita tamen ut viduarum, pupillorum, atque pauperum, necnon et clericorum stipendia distribuere debeant. Hoc eis statuimus dari quod hactenus decretum est. Reliquum sibi vindicent, ut, sicut ante diximus, peregrinorum atque captivorum largitores esse possint. II. Illud annecti placuit ut si, quod absit, facultatem Ecclesiae, necnon et dioeceses quae ab aliquibus possidentur episcopis jure sibi vindicent, quia tricenalis lex conclusit, quia et filiorum nostrorum principum ita emanavit auctoritas, ut ultra triginta annos nulli liceat appellare quos legum tempus exclusit. Data Idus Maii, Asterio et Praesidio IV consulibus. Incipit tomus de anathematis vinculo Gelasii papae. Ne forte quod solent, dicant, quod si synodus Chalcedonensis admittitur, omnia constare debeant, quae illic videntur esse deprompta, aut enim ex toto eam admitti oportere, aut ex parte si repudiabilis est, firmam ex toto constare non posse. Cognoscant igitur quoniam illud secundum Scripturas sanctas traditionemque majorum secundum canones regulasque Ecclesiae pro fide communi et veritate catholica et apostolica, pro qua hanc fieri sedes apostolica delegavit, factamque firmavit, a tota Ecclesia indubitanter admitti. Alia autem quae per incompetentem praesumptionem illic prolata sunt, vel potius ventilata, quae sedes apostolica gerenda delegavit, quae mox a vicariis sedis apostolicae contradicta manifestum; est quae sedes apostolica, etiam petente Martiano principe, nullatenus approbavit; quae praesul Ecclesiae Constantinopolitanae tunc Anatholius, nec se praesumpsisse professus est, et in apostolicae sedis antistitis non negavit, posita potestate. Quod ideo sic (ut dictum est) sedes apostolica non recepit, quia quae privilegiis venerabilis Ecclesiae contraria probantur, nulla ratione sustinet. Quid enim? Quia in libris sanctis quos utique veneramur et sequimur, quoniam quorumdam illic et profanitates esse feruntur, et scelera gesta narrantur. Ideo nobis pariter, aut veneranda sunt, aut sequenda quia in illis sanctis libris et venerabilibus continentur. Sanctus Petrus primus apostolorum, sic existimans Novi Testamenti gratiam praedicandam, ut a legis veteris non recederet institutis, quaedam per simulationem legitur inter Judaeos gentilesque gessisse. Nunquid ideo aut illa 235 ejus sequenda sunt, quae merito et coapostolus ejus redarguit, et postea consequenter vitavit, pariterque assumenda sunt, cum his quae utpote primus apostolus salubria praedicavit? Nunquidnam aut ejus recta doctrina cum his quae humanitus accesserant repudianda est, aut illa adhuc imbecillis inscitia, cum perfecta ejus suscipienda est doctrina? Nunquidnam in ipsorum haereticorum libris non multa quae ad veritatem pertineant posita releguntur? Nunquidnam ideo veritas refutanda est, quia libri, ubi pravitas interest, refutantur? Aut ideo pravi libri suscipiendi sunt eorum, quia veritas quae illic inserta est non negatur? Ait Apostolus: « Omnia probate, quae bona sunt tenete (I Thess. V, 21). » Scimus Apostolum etiam de paganorum libris aliqua posuisse. Nunquid ideo et cuncta recipienda sunt, quae cum his pariter sunt prolata? Ipse Apostolus ait: Multos praedicatores aliter atque aliter Christum praedicare, ubi tamen licet quocunque modo Christum praedicatum oportet admitti. Tamen non ideo illum morem quo non recte praedicatum est admonet evitare. Malos operarios ipse conqueritur, quorum alia refutanda, alia docet esse sectanda. Haec et hujusmodi exempla nos docent et testimonia divina confirmant, non omnia pessime a quocunque dicta vel ubicunque scripta indifferenter accipere, sed retentis bonis, quae noceant refutare. Peccatori homini mors illata est, et tamen homini Jesu Christo mors illata reum fecit esse diabolum, quia ubi causa mortis non erat, ibi peccati non debebatur et poena. Sententia praefigitur vel praefixa est semper errori. Quae sententia huic errori praefixa nunquam omnino resolvetur, sicut enim in quantum est ipse error, nunquam error esse desistit, sic a sententia nunquam praefixa resolvetur, quia error qui agnoscitur esse damnatus, eadem quandiu manet error probatur astrictus. Itaque qui in eo errore sunt sententia erroris obstricti sunt, et quandiu in eo manent nullatenus absoluti sunt, sicut nec ipse in quo sunt error absolvitur. Error enim ipse nunquam veniam promeretur, sed qui in eo veraciter caruerit, atque ab ejus participatione discedit. Quandiu ergo in eis est error damnationem suam tenet, nunquam resolvitur, quia error semper poenam meretur. Participes vero ejus sunt semper et ejus poenae participes, si in eodem perstare non desinant, aut si ab eodem recesserint quam alieni facti sunt ab errore, et ab ejus participatione discreti, tam et poenae ejus erunt consequenter alieni. Cum erranti poena praefigitur quandiu manet errans, eadem poena constringitur; quia errans esse non potest sine poena erratis. Haec eadem poena perpetua est nunquamque solvenda quandiu errans esse perstiterit. Qui si errans esse destiterit, poena quae erranti est praefixa perpetua, non erranti, id est alteri effecto, quam cui praefixa est, non solum non potest esse perpetua, sed nec etiam jam poena. Non est enim ipse cui praefixa est. Erranti enim praefixa est, nec non erranti. Quae enim erranti praefixa est, perpetua est, et perpetuo constringit errantem, non errantem non potest jam tenere. Sit erranti dicta fore perpetua, sit erranti dicta nunquam esse solvenda. Manet omnino et vere, certumque est quod in ea praefixum est, nec potest prorsus absolvi, quandiu manenti praefixa, debetur erranti. Non erranti autem nec poena potest esse, quae non erranti non debet inferri. Nec mutatur illa omnino nec solvitur quae debetur erranti. In suo ergo tenore illa praefixa est, in suo jure non potest omnino resolvi; in non suo tenore quae esse non potest jam docetur esse vacuata, et jus illic penitus non habere, ubi causam non habet existendi. Plenae sunt sanctae Scripturae tali forma justitiae. Dicitur: « Pereant peccatores a terra, ita ut non sint (Psal. LXVII, 3), » ut non sint peccatores, ut desistant esse peccatores: secundum Prophetae sententiam usquequaque deperirent, ut substantialiter non subessent, qui salvari potuissent a Redemptore nostro qui venit non justos vocare sed peccatores, vel de quibus dicit Apostolus: « Christus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum, et cum peccatores essemus misit Deus Filium suum (I Tim. I, 15; Gal. IV, 4), » et caetera hujusmodi. Hic revera plurimi etiam substantialiter perierunt peccatores, in peccatis suis utique permanentes, veraque in eis sententia dicta permansit, nunquamque resoluta est, et tamen eadem in talibus, quibus praefixa est, permanente perpetua, quodam genere factum est, ut in talibus non usquequaque manentibus et in peccatis suis, non usquequaque durantibus sententia tamen praefixa talibus permaneret. Nam ipsi pereunt, sed esse peccatores, ut dictum est, non poenaliter, sed remedialiter quodam et ipsi genere perierunt. Quodam genere et in ipsis mansit praefixa sententia, donec permanens eos efficeret non esse peccatores, vel peccatores non esse perficeret. Completa est in eis sententia, nec quo tenore peracto permanens illa sententia pereuntibus peccatoribus, ita ut non essent utique peccatores. Ea jam in non peccatoribus manere non potuit, quia in eis in quibus inflicta non fuerat, jus manendi penitus non habebat. Ita nunc in suo jure vel tramite ullatenus sententia resoluta est, et eadem in his in quibus inflicta est permanente, ab his qui ab ejus jure discreti sunt, aliena prorsus effecta est, ne in his salva sui conditione fas haberet manendi quibus inflicta non erat. Dixit Dominus quod in Spiritum sanctum peccantibus nec hic esset nec in futuro saeculo remittendum. Quantos autem cognoscimus in Spiritum sanctum delinquentes sicut haereticos diversos, Arianos, Macedonianos, ad fidem catholicam revertentes, et hic remissionnem suae percepisse blasphemiae et in futurum spem sumpsisse indulgentiae consequendae? Nec ideo non vera est Domini sententia, aut putabitur esse ullatenus resoluta, cum circa tales, si hoc esse permaneant, nunquam omnino solvenda persistat, effectis autem non talibus non irrogata. Sicut etiam consequenter et illud beati Joannis apostoli: Est peccatum ad mortem, non dico ut oretur pro eo. Est peccatum non ad mortem, dico ut oretur pro eo. Est peccatum ad mortem in eodem peccato manentibus. Nullum est quippe peccatum pro quo aut non oret Ecclesia remittendum, aut quod, data sibi divinitus potestate, desistentibus ab eodem non possit absolvere, vel poenitentibus relaxare, cui dicitur: « Quaecunque dimiseritis super terram dimissa erunt et in coelis, et quaecunque solveritis super terram, erunt soluta et in coelis (Matth. XVI, 18). » In quibuscunque omnia sunt quantacunque sint et qualiacunque sint: veraci nihilominus manente sententia, quae nunquam solvenda esse denuntiatur; in eorum tenore consistens in Acacii sententia rationabiliter intuendum est, in qua non etiam ab eodem post recedens. Quod etiam si ei dictum est nunquamque solvendus, non est adjectum tamen etiamsi resipueris, etiamsi ab errore discesseris, etiamsi praevaricator esse destiteris. Quapropter in aperto est ita dictum, nunquam solvendus si talis scilicet, qualis est et ligatus, non autem talis effectus sicut ligandus non erat, sic absolutus esse docebatur. Sicut carebat obligatione cum obligationis causa caruisset, sic utique absolutus existeret, quatenus et ipse non necessitate dictae sententiae videretur non posse quodammodo jam solvi, nisi talis effectus et obligatione carens fieret absolutus, et circa tales praefixa sententia nullomodo solubilis redderetur. Nunquid enim misit, quaesivit, expetiit et abjectus est, itaque ipse in se insolubilem fecit esse sententiam qui talis permanere delegit, qualis veraciter non possit absolvi, et voluit talis effici, circa qualem, permanente sententia circa talem, effectum non talem insolubilis sententia non permaneret, quae circa effectum non talem non haberet licentiam permanendi. Quo magis ut dictum est exemplo atque periculo moniti qui eodem tenore sunt constricti festinare debent, ut non tales esse permaneant, quibus sententia illa non solvenda praefixa est, et esse tales incipiant, qualibus non insolubilis praefixa sententia possit esse solubilis. Quoniam autem effecto non tali quali non solvenda praefixa sententia est, effecto, inquam, non tali, potest solubilis esse sententia; quia jam Acacio non volenti non talem esse sicut tali usque in finem permanenti permansit in absoluta sententia, ita jam non tali effici non volenti solubilis non potest esse sententia. Nonne tantos habebat Acacius, quorum exemplum sequi potuisset antistites qui in Ephesino prolapsi latrocinio, quolibet modo in consensione reciderent pravitatis? Utique tamen et si dictum non erat, et perpetuam damnationem ferre potuissent, nisi resipiscentes non tales effici quales illic facti fuerant, damnationemque perpetuam merebantur, resolvi circa se damnationem recedentes a perpetuae damnationis causa meruerunt, quam qui perstitere circa se insolubilem reddiderunt. Nihil interest igitur, nihil differt, utrum dicatur quia ecclesiastica sententia reos et praevaricatores obligat. Quia sicut ei non potest quod non est suffragari, quod non est dictus nunquam solvendus, sed si in errore permanserit insolubilis modis omnibus perseverat, nec potest inde nisi non talis effectus absolvi: sic cuiquam praejudicare non potest: tametsi dictum est nunquam esse solvendum manifesta ratione monstrante quia nun quam sit omnino solvendus, si talis qualis ligatus esse persistat, vel talis utique nunquam solvendus qualis est obligatus. Non abjecto autem etiam si resipiscat et corrigat, patere prorsus et liberum non dubium sit, ut non talis effectus qualis nunquam dictus, nunquam esse solvendus, sed talis qualis non est dictus nunquam esse solvendus, id est correctus et emendatus consequenter correctus et possit solvi. Notandum quod quolibet genere blasphemantibus in Spiritum sanctum si resipiscant et corrigant, et hic eis et in futuro saeculo remittatur, nec inde possit Domini mutari sententia, quae circa tales utique permanentes permanere dicta est, non circa non tales effectos Quandiu autem in hoc manent, tales sunt, qualibus non remittendum esse praefixum est. Cum autem ab hoc recesserint, non tales efficiuntur, qualibus non remittendum esse praedictum est. Et ideo non talibus effectis potest et hic et in futuro saeculo jam dimitti. Alioquin, quod absit, frustra videtur Ecclesia hujusmodi sua reconciliatione suscipere. Quia autem frustrari non potest, hoc intellectum modis omnibus. salva Domini sententia, praedicandum est quantum ad nos pertinet, omnino non posse. Talis igitur dictus est Acacius qualis ligatus est nunquam esse solvendus. Talis usque in finem permansit, talis esse non destitit, ita talis est hodie qualis est dictus. Non talis esse jam non potest, nunquam igitur talis permanendo solvendus est, quia si talis esse desisteret non in non tali permansisset, et nunquam esse solvendum, quia non talis qualis dictus est, nunquam esse possit absolvi, et non tali nunquam solvi recederet, et ideo ut solvi posset accederet. Quod sedes apostolica non consensit, nunc imperator imposuit, nec Anatolius usurpavit. Totumque, ut dictum est, in sedis apostolicae potestate. Ita quod firmavit in synodo sedes apostolica, hoc robur obtinuit, quod refutavit habere non potuit firmitatem, et sola rescindit, quod praeter ordinem congregatio synodica putaverat usurpandum. Non promulgatrix iteratae sententiae, sed cum apostolica sede veteris exsecutrix. Hoc tamen quod de uno eodemque homine dictum est, sive tali persistente qualis sententiam competenter accepit, sive non tali effecto et ab illa sententia quae non tali non dicta est absoluto, et in unaquaque civitate legitur, similiter esse praefixum, et in populo ac simul gente-depromptum potius, quae in toto orbe portio est. Idem enim mundus est qui et periturus est dictus, et sermo Dei non potest excidere, et in ipso mundo nihilominus a pravis intentionibus recedente non promitur. Sic Tyrus et Beriton gaza, et Aegyptus pronuntiatae sunt periturae quas postea per Evangelium novimus esse salvatas. Perierunt itaque duplici modo: aut permanentes in eo quod talem sententiam susceperunt, aut deficientes ab eo quo tales fuerant; quibus est illa sententia ut consequenter ad non tales non pertineret illa sententia quae non talibus praefixa non fuerat. Sic etiam de gente Judaeorum adeo etiam per Isaiam prophetam peremptorie veluti pronuntiatum est: 236 « Claude oculos eorum, et obtura aures eorum, et videntes non videant, et audientes non audiant (Isai. VI, 10), » ne quando intelligant, et obdura cor populi hujus, ne unquam convertantur, et sanem illos. Hic etiam correctio et emendatio interdicta monstratur, et resipiscendi quoque spes prorsus abscinditur. De quo inde populo apostolos et Ecclesiam primitivam novimus processisse, et tot millia hominem una die de baptismate fuisse salvata. Ecce et in persistentibus qualis est illa sententia promulgata permansit, nec ad correctionem prorsus venire sanitatis admissi sunt, sed adjudicati sunt in sua nequitia deperire, et, manente divina sententia, non per ipsorum propriam emendationem suoque intellectu vel motu, suaque virtute vel possibilitate conversi sunt, ut sanarentur, sed per gratiam sanati sunt, ut converterentur: Ne convertantur, inquit, et sanem eos, ne sua sponte, ne suis operibus quibus utique confidebant, ne suam justitiam sectantes, justitiae Dei non debeant esse subjecti, de suis viribus confidentes, non divinae se misericordia illuminationique subdentes. Et ideo inhibetur eis superbae praesumptionis effectus, ne convertantur suis intentionibus, suis nisibus, ut putarant, et sanem eos, ne eorum quasi ex meritis, ex propria facultate venientibus salvatrix gratia daretur, atque ita gratia jam non esset gratia, si non gratis dare esset immeritis, sed merces tanquam meritis restituta. Non ergo ipsi convertantur, et sanem eos, sed sanati per gratiam qualiter ad humilitatem Christi convertantur, agnoscant. Ita in utrisque, hoc est, et in eo permanentibus in quo talem sententiam perceperunt, et in salvatis exinde sententia Dominica fixa permansit, et tamen cum permanente sic eis miro genere sanitas introducta est, ut illa sententia non mutata videretur, sed eadem perdurante sanitas non eorum confidentia, sed divino munere proveniret. Quod si haec tentare formidant, nec ad suae pertinere cognoscunt modulum potestatis, cui tantum de humanis rebus permissum est, non etiam eam praeesse divinis, quomodo de his per quos divina ministrantur judicare praesumunt? Fuerint haec ante adventum Christi, ut quidem figuraliter, adhuc tamen in carnalibus actibus constituti, pariter reges existerent, et pariter sacerdotes. Quod sanctum Melchisedech fuisse sacra prodit historia. Quod in suis quoque diabolus imitatus est, utpote qui semper quae divino cultui convenirent sibimet tyrannico spiritui vindicare contendit, ut pagani imperatores iidem et maximi pontifices dicerentur.

Sed cum ad verum ventum est, eumdem regem atque pontificem ultra sibi nec imperator pontificis nomen imposuit, nec pontifex regale fastigium vendicavit. Quamvis enim membra ipsius, id est, veri regis atque pontificis secundum participationem magnifice utrumque in sacra generositate sumpsisse dicantur, ut simul regale genus et sacerdotale subsistant, quoniam Christus memor fragilitatis humanae, quod suorum saluti congrueret dispensatione magnifica temperavit, sic actionibus propriis dignitatibusque distinctis officia potestatis utriusque discrevit, suos volens medicinali humilitate salvari, non humana superbia rursus intercipi, ita ut et Christiani imperatores pro aeterna vita pontificibus indigerent, et pontifices pro temporalium cursu rerum imperialibus dispositionibus uterentur, quatenus spiritalis actio a carnalibus distaret incursibus; et ideo militans Deo minime se negotiis saecularibus implicaret, ac vicissim non ille rebus divinis praesidere videretur, qui esset negotiis saecularibus implicatus, ut et modestia utriusque ordinis curaretur, ne extolleretur utroque suffultus; et competens qualitatibus actionum specialiter professio aptaretur. Quibus omnibus rite collectis satis evidenter ostenditur a saeculari potestate, nec ligari prorsus, nec solvi posse pontificem. Quo manifestius approbatur Alexandrinum Petrum per imperialem tantummodo sententiam nullo modo potuisse prorsus absolvi; ubi si pontificum quoque sociatur assensus, quaerimus utrum processerit, an fuerit subsecutus. Si subsecutus est nihilominus ad id redditur, ut absolutio saeculari potestate praecepta et principaliter inchoata valere non possit, pontificumque secutus assensus adulationis potius fuerit, quam legitimae sanctionis. Si praecessit, doceatur a quibus et ubi ille sit gestus, si secundum Ecclesiae regulam celebratus, si paterna traditione profectus, si majorum more prolatus, si competenti examinatione depromptus. Ubi procul dubio requirendum est, si synodali congregatione celebratus, quod in receptione damnari, et depulsione catholici, quia nova est causa, fieri certissimum est; si ad primam sedem, cujus intererat sententiae, qua Petrus tenebatur, obstrictus, et secundum regulas est relatum; si eadem quae ligavit, absolvit; si illa quae non ligaverat resolvente, imo etiam nesciente potuisset dissolvi. Si haec gesta non sunt, quo more, quo ritu Alexandrinus Petrus praetenditur absolutus, cum nec a pontificibus legitime, et ecclesiasticis legibus fuerit expeditus, nec a saeculari potestate potuerit praeter Ecclesiae tramitem prorsus absolvi? Tanto magis poscenti imperatori a pontificibus fuerat suggerendum, ut si eum legitime vellet absolvi legitima ecclesiastici tenoris absolutio proveniret, et haec omnia quae superius dicta sunt secundum Ecclesiae tramitem servarentur: praecipue cum de secundae sedis ageretur antistite, nec ab inferiore qualibet, sed a prima sede jure possit absolvi. Inferior quippe potiorem absolvere non potest, sola ergo potior inferiorem convenienter absolvit. Proinde inferioris loci pontifices qui nullatenus se noverant potiorem sibi sine prima sede posse resolvere, praecipue quem ejus sententia noverant obligatum, praevaricatoria absolutione potius non illum penitus exuerunt, sed praevaricatione potius nexuerunt. Ita Petri absolutio ex utroque non constat, quia nec praevaricatoria absolutione rei reum absolvere potuerunt, et depulsis undique pontificibus catholicis haereticisque suppositis, vel his qui haereticorum tenebantur communione polluti, etiam sacrae religionis in sinceritate polluti, participem suum, tam absolvere nequiverunt, quam ipsi non erant absoluti. Ac proinde tam ecclesiasticae regulae praevaricatores quam sacrosanctae communionis integritatem maculantes consortio perfidorum, quod de reo simillimo potuerunt ferre judicium. De catholicis enim pontificibus per totum Orientem, aut quicunque perstitit, est ejectus, aut ille restitit qui consensit errori, et se ab errantium contagione retraxit. Quod igitur eorum potuit de cujusquam errore esse judicium, qui nunquam non errasse monstrantur, sed haereticorum similiter catholicorumque confessione permista cunctas religionis verae et sincerae sedes turbasse, catholicam apostolicamque confudisse puritatem. Ecce qui reum absolvere, qui rei prae omnibus docebantur effecti. Ecce cum quibus de absolvendo reo synodus fuerat ineunda. Si fides et communio catholica retinebatur, cur catholici pellebantur antistites, quomodo tantummodo haeretici servabantur?

Item epistola Gelasii papae ad Faustum magistrum fungentem legationis officio Constantinopoli. Ego quoque mente percepi Graecos in sua obstinatione mansuros, ne cui velut insperatum videri potest, quod est in ante praecognitum. Quapropter non tam propter legationis causas student dispositionibus publicis obviare, sed potius per occasionem legationis regiae catholicam fidem moliuntur evertere, et tali commento nituntur sperata praestare. Quid sibi vult autem quod dixerit imperator, a nobis se in religione damnatum, cum super hac parte et praedecessor meus non solum minime nomen ejus attigerit, sed insuper quando principia adeptus regiae potestatis exercuit, in ejus se rescripsit imperii promotione gaudere, et ego nulla ipsius unquam scripta percipiens honorificis nostris eum litteris salutare curaverim? Praedecessores mei sacerdotes qui praevaricatoribus se communicasse propria voce confessi sunt, a communione eos apostolica submoverunt. Si ita placet se miscere damnatis, nobis non potest imputari si ab eis velit abscedere, tanto magis a nobis non potest esse damnatus, sed potius ad gratiam sincerae communionis admissus. Ad senatum pertinet Romanum, ut memor fidei quam a parentibus se suscepisse meminit, contagia vitet communionis externae, neque ob hoc communionis sedis apostolicae (quod absit) reddatur externus, et veniam sibi dari debere praeponat. Legatur, ex quo est religio Christiana, vel certe detur exemplum in Ecclesia Dei a quibuslibet pontificibus, aut ab ipsis apostolis, ab ipso denique Salvatore veniam non corrigentibus fuisse concessam. Auditum autem sub ipso coelo, nec legitur omnino nec dicitur, quod eorum voce depromitur, Date nobis veniam, ut tantum nos in errore duremus. Id quoque parum est. Ostendant qui nobis canones nituntur opponere, quibus hoc canonibus, quibus regulis, qua lectione, quove documento, sive a majoribus nostris, sive ab ipsis apostolis quos potiores merito fuisse non dubium est, seu ab ipso Domino Salvatore qui judicaturus creditur vivos et mortuos, sive factum est unquam vel faciendum esse mandatur. Mortuos suscitasse legimus Christum. In errore mortuos absolvisse non legimus. Et qui hoc certam faciendi solus habuit potestatem, beato Petro principaliter mandat apostolo: « Quae ligaveris super terram, ligata erunt et in coelo, et quae solveris super terram erunt soluta et in coelo (Matth. XVI, 18). » Super terram, inquit, nam in hac ligatione defunctum nunquam dicit absolvi. Quod ergo nunquam factum est vel mente conspicere formidamus, scientes in divino judicio non posse penitus excusari. Si autem, quod nunc praetendunt, a Romana Ecclesia se divisuri sunt, id jamdudum fecisse monstrantur, eo minus vere miror si ignorantiam suam ipse non perspicit qui dicit Acacium ab uno non potuisse damnari. Itane non perspicit secundum formam synodi Chalcedonensis Acacium fuisse damnatum, nec novit aut se nosse dissimulat, quantos utique per numerosam sententiam sacerdotes erroris hujus auctores constat fuisse damnatos, sicut in unaquaque haeresi a principio Christianae religionis et factum fuisse et fieri manifesta rerum ratione monstratur, praedecessoremque meum exsecutorem fuisse veteris constituti, non novae constitutionis auctorem. Quod non solum praesuli apostolico facere licet, scilicet cuicunque pontifici, ut quoslibet et quemlibet locum, secundum regulam haereseos ipsius ante damnatae a catholica communione discernant.

Acacius quippe non fuit novi vel proprii inventor erroris, ut in eum nova scita procederent, sed aliorum facinori suam communionem miscuit. Itaque necesse est ut in illam recideret justa lanice sententiam quam cum suis successoribus per conniventiam synodalem susceperat auctor erroris. Nobis opponunt canones, dum nesciunt quid loquantur. Contra quos hoc ipsi venire se produnt quod primae sedi sana rectaque suadenti parere fugiunt; ipsi sunt canones, qui appellationes totius Ecclesiae ad hujus sedis examen voluere deferri. Ab ipsa vero nusquam prorsus appellari debere sanxerunt, ac per hoc illam de tota Ecclesia judicare, ipsam ad nullius commeare judicium, nec de ejus unquam praeceperunt judicio judicari, sententiamque illius constituerunt non oportere dissolvi, cujus potius decreta sequenda mandarunt. In hac ipsa causa Timotheus Alexandrinus, et Petrus Antiochaenus, Petrus, Paulus, Joannes, et caeteri non solum unus, sed plures nomen sacerdotii praeferentes, sola sedis apostolicae sunt auctoritate dejecti, cujus rei testis etiam docetur ipse Acacius qui praeceptionis hujus exstitit exsecutor. Quod utique sicut apostolicam sedem juxta formam synodicam fecisse manifestum est, sic neminem resultare potuisse certissimum. Hoc igitur modo recidens in consortium damnatorum est damnatus Acacius, qui eorum damnationem antequam praevaricator existeret, fuerat exsecutus. Nobis ausi sunt facere canonum mentionem, contra quos vos semper ambitionibus illicitis tenendi esse monstrantur. Qua in synodo vel secundum cujus synodi formam Alexandrinum Joannem de Ecclesia cui ordinatus fuerat expulerunt? Qui nullis causis evidentibus, nec ante conventus. nec postea provocatus, etiam in judicio competenti potuit accusari. Quod si dicunt: Imperator hoc fecit, hoc ipsum quibus canonibus, quibus regulis est praeceptum? Cur huic tam pravo facto consensit Acacius cum auctoritas divina dicat: 237 Non solum qui faciunt prava reos esse, sed etiam qui consentiunt facientibus. Quibus canonibus, quibusve regulis Calendion exclusus est, vel primi urbium diversarum catholici sacerdotes? qua traditione majorum apostolicam sedem in judicio vocant? An secundae sedis antistites, et tertiae caeterique bene sibi conscii sacerdotes debuerunt, et qui religionis existit inimicus, depelli non debuit? Viderint ergo si alios habent canones, quibus suas ineptias exsequantur. Caeterum isti qui sacri, qui ecclesiastici, qui legitimi celebrantur, non solum sedem apostolicam ad judicium vocare non possunt; et Constantinopolitanae civitatis episcopus, quae utique per canones inter sedes nullum nomen accepit, in communionem recidens perfidorum non debuit submoveri? An qui homini mentitus dicitur imperatori, et imperatorem laesisse perhibentur depelli debuerunt, et in Deum qui summus est imperator Acacium delinquentem sinceramque communionem divini sacramenti studentem miscere cum infidis, secundum synodum qua est damnata perfidia non oportebat excludi? Sed velint nolint ipsius judicio antiqua canonum constitutione firmabuntur. Sed religiosi viri atque perfecti secundum canones concessam sedi apostolicae potestatem nimirum conantur eripere, et sibimet eam contra canones usurpare contendunt? O canonum magistros atque custodes, nobis nullum fas est inire certamen cum hominibus communionis alienae, divina Scriptura praedicante, hominem haereticum post primam et secundam correptionem devita. Sciens quod hujusmodi delinquat proprio judicio condemnatus. Ecce cognoscant, quia non solum ab alio, sed a se proprie quoque damnetur haereticus, illud autem nimis est impudens, quod Acacium veniam postulasse confingunt, et nos exstitisse difficiles.

Testis est frater vester vir illustris filius meus Andromachus, qui et a nobis abundanter instructus est, ut cohortaretur Acacium deposita obstinatione resipiscere, et ad sedis apostolicae remeare consortium, quique se sub jurejurando magnis cum eodem molitionibus egisse testatur, nec ad ea quae recta sunt potuisse deflecti, sicut rerum probatur effectu. Certe proferatur judicium quando miserit, quando veniam postularit correptionemque suam nobis promiserit exhibendam, nisi forte hunc animum gessit quem successores ejus habere perspicimus. Ut tamen si veniam postularet impendi, sic sibi vellet, ut nihilominus in errore persisteret; ubi utique non tam a nobis recipi videretur, quam nos potius in suam traducere pravitatem. Quem reatum se confessurum asseruit ante certamen? Si reatus est, utique corripiendus est. Si corrigendum non putant, fallaciter se reatum perhibent profiteri; nisi quod est infelicius, cum et fatentur reatum, et non aestimant corrigendum. Illud quoque me ridere libuit, quod ait: Si necesse fuerit veniam postulare, et existimans nimirum tunc se peccati veniam necessario postulare, si ei concedamus ne peccare desistat, imo etiam (quod absit) certe cum eodem consentiamus nos quoque peccare. Nescio inter quae mundi prodigia haec vox possit admitti. Remitti culpa de praeterito potest correctione sine dubio subsequente. Nam si deinceps sinitur mansura perversitas, non est benignitas remittentis, sed consentientis assensio. Non mirum si isti sedem beati Petri apostoli blasphemare praesumunt, qui talia portenta vel corde gerunt, vel ore diffundunt, et nos insuper superbos esse pronuntiant, cum eis prima sedes, quidquid est pietatis, non desistat offerre, illi eam ipso protervo spiritu subjugare posse confidant. Sed captos mente facere ista non mirum est. Si phrenetici solent medicantes quoque velut hostes putare vel caedere. Quaero tamen judicium ab his quod praetendunt, ubi nam possit agitari: an apud ipsos ut iidem sint inimici et testes et judices? Sed tali judicio nec humana debent committi negotia, nedum divinae legis integritas. Si quantum ad religionem pertinet, non nisi apostolicae sedi juxta canones debetur summa judicii totius. Si quantum ad saeculi potestatem ille a pontificibus, et praecipue a beati Petri vicario debet cognoscere quae divina sunt, non potest ipse eadem judicare, nec sibi hoc quisquam potentissimus saeculi, qui tamen Christianus est, vindicare praesumat, nisi religionem forsitan persequentes. Quid tamen dicerent, si non chartis suis in omnibus vincerentur? Ineptias utique suas sibi servent, nisi resipiscant, potius cogitantes Christi vocem non esse superfluam quae confessione beati Petri apostoli inferni portas nunquid praevalituras asseruit. Quapropter non veremur, ne apostolica sententia resolvatur, quam et vox Christi, et majorum traditio, et canonum fulcit auctoritas, ut totam potius Ecclesiam semper ipsa dijudicet. Sed cogitent magis, si quis in ejus religionis est sensus, ne pravitatem suam nullatenus deponentes apud Deum hominesque sedis apostolicae perpetua constitutione damnentur. Sic autem dicitur fuisse definitum, ut deinceps de negotio nihil dicatur quasi vel nunc eos (quemadmodum nostis) meo duxerim nomine specialiter alloquendos. Neque plane cum istis non corrigentibus ineunda congressio, quemadmodum cum aliarum quoque haeresium sectatoribus dimicatio renuenda. Vos autem salvos et sospites quantocitius huc reverti, continuis divinitatem votis expetimus.

Epistola Gelasii ad Anastasium Augustum.

Famuli vestrae pietatis, filii mei, Faustinus magister et Hirenaeus viri consulares atque eorum comites publica legatione, fungentes ad Urbem reversi, clementiam vestram quaesisse dicuntur, cur ad vos meae salutationis scripta non miserim. Non meo fateor instituto. Sed cum directi dudum de partibus Orientis vel videndi me licentiam sibi vestris praeceptionibus abnegatam, tota Urbe disperserint a litteris credidi temperandum ne onerosus potius quam officiosus existerem. Videtis igitur non mea dissimulatione provenisse, sed competentis fuisse cautelae, ne respuentibus animis molestiam irrogarem. Sed ubi serenitatis tuae benevolentia comperi, praefatis indicantibus, humilitatis meae clementer expetisse sermonem jam revera perpendi imputandum non immerito mihi si tacerem, quia, gloriose fili, te sicut Romae natus Romanum principem, amo, colo, suscipio, et sicut Christianus cum eo qui zelum Dei habet, secundum scientiam veritatis habere desidero, et qualiscunque apostolicae sedis vicarius, quodcunque plenae fidei catholicae deesse comperero, pro meo modulo suggestionibus opportunis supplere contendo. Dispensatio etenim mihi divini sermonis injuncta: Vae mihi est, si non evangelizavero. Quod cum vas electionis beatus Paulus apostolus formidet, clamet, multo magis mihi exiguo metuendum est si divinitus inspiratum, et paterna devotione transmissum subtraxero ministerium praedicandi. Pietatem tuam precor, ne arrogantiam judices divinae rationis officium. Absit, quaeso, a Romano principe, ut intimatam suis sedibus veritatem arbitretur injuriam.

Duo quippe sunt, imperator Auguste, quibus principaliter mundus hic regitur, auctoritas sacra pontificum, et regalis potestas. In quibus tanto gravius est pondus sacerdotum, quanto etiam pro ipsis regibus hominem in divino reddituri sunt examine rationem. Nosti etenim, fili clementissime, quod licet praesideas humano generi dignitate, rerum tamen praesulibus divinarum devotus colla submittis, atque ab eis causas tuae salutis exspectas, inque sumendis coelestibus sacramentis, eisque, ut competit, disponendis, subdi te debere cognoscis religionis ordine potius quam praeesse. Itaque inter haec illorum te pendere judicio. Non illos ad tuam velle redigi voluntatem. Si enim quantum ad ordinem pertinet publicae disciplinae, cognoscentes imperium tibi superna dispositione collatum legibus tuis, ipsi quoque parent religionis antistites, ne vel in rebus humanis exclusae videantur obviare sententiae, quo rogo te decet affectu eis obedire, qui prorogandis venerabilibus sunt attributi mysteriis? Proinde sicut non leve discrimen incumbit pontificibus siluisse pro divinitatis cultu quae congruit, ita his (quod absit) non mediocre periculum qui cum parere debeant, despiciunt. Et si cunctis generaliter sacerdotibus recte divina tractantibus fidelium convenit corda submitti, quanto potius sedis illius praesuli consensus est adhibendus, quem cunctis sacerdotibus et divinitas summa voluit pervenire, et subsequens Ecclesiae generalis jugiter pietas celebravit? Ubi pietas tua evidenter advertit nunquam quolibet et penitus humano consilio elevare se quemquam posse illius privilegio vel confessioni quem Christi vox praetulit universis. Quae Ecclesia veneranda confessa superest, et habet devota primatum. Impeti non possunt humanis praesumptionibus quae divino sunt judicio constituta. Vinci aut quorumlibet potestate non possunt. Atque utinam sic contra nitentibus perniciosa non sit audacia, quemadmodum quod ab ipso sacrae religionis auctore praefixum est, non potest ulla virtute convelli. Firmamentum enim Dei stat. Nunquidnam cum aliquibus infesta religio est, quantacunque potuit novitate superari, et non magis haec invicta permansit, quo aestimata est posse succumbere? Desinant ergo, quaeso te, temporibus tuis quidam per occasionem perturbationum ecclesiastica praecipitanter ambire quae non licet, ne et illa quae male appetunt nullatenus apprehendant, et modum suum apud Deum et homines non teneant. Quapropter sub conspectu Dei sincere pietatem tuam deprecor, obtestor, et exhortor, ut petitionem meam non indignanter accipias; rogoin quam ut me in hac vita potius audias deprecantem, quam (quod absit) in divino judicio sentias accusantem. Nec me latet, imperator Auguste, quod pietatis tuae studium fuerit in privata vita. Optasti semper fieri particeps promissionis aeternae.

Quapropter noli irasci, si te tamen diligo, ut regnum. quod temporaliter assecutus es, velim te habere perpetuum, et qui imperas saeculo. possis regnare cum Christo. Tuis certe legibus, imperator, pateris nihil perire; Romano nomini nulli admittis ingerere detrimentum, itane verum est, princeps egregie, quod non solum praesentia Christi beneficia, sed desideras et futura, ut religioni, ut veritati, ut sinceritati catholicae communionis et fidei temporibus tuis non patiaris quemquam inferre dispendium? Qua fiducia, rogo te, illic ejus praemia petiturus es, cujus hic damna non prohibes? Non sint gravia, quaeso te, quae pro tuae salutis aeternitate dicuntur. Scriptum legisti: Meliora sunt vulnera amici quam oscula inimici. Quaeso pietatem tuam, ut quo affectu dicuntur a me, eo tuis sensibus intimentur. Nemo pietatem tuam fallat, verum est quod singulariter per prophetam Scriptura testatur: « Una est columba mea, una est perfecta mea (Cam. VI, 8), » una est Christiana fides, quam veneratur universa Ecclesia catholica; catholica autem veraciter illa est, quae ab omnium perfidorum atque ab eorum successoribus atque consortibus, sincera, pura, immaculata communione divisa est. Alioquin non erit divinitus mandata discretio, sed miseranda confusio. Nec ulla causa jam superest, si hoc in quolibet contagio voluerimus admittere, ne cunctis haeresibus aditum januamque pandamus. « Qui enim in uno offenderit, omnium reus est, et qui minima spernit, paulatim decidit (Jac. II, 10; Eccli. XIX, 1), » hoc est, quod sedes apostolica magno praetaxavit, ut quia mundo radix est Apostoli gloriosa confessio, nulla rima pravitatis, nulla prorsus contagione maculetur. Nam si, quod Deus avertat, quod fieri non posse confidimus, tale aliquid proveniret, vel unde cuiquam resistere auderemus errori, vel unde correptionem errantibus posceremus? Proinde si pietas tua unius civitatis populum negat posse pace componi, quod nos de totius orbis terrarum sumus universitate facturi, si (quod absit) nostra fuerit praevaricatione deceptus? Si totus correctus est mundus, profana primum suorum traditione despecta, quomodo non corrigatur unius civitatis populus, si praedicatio fidei succedat? Ergo, gloriose imperator, nolo ego Ecclesiarum pacem, quam etiamsi cum mei sanguinis impendio provenisse posset, amplector. Sed precor cujusmodi debeat esse pax ipsa, non utcunque scilicet veraciter Christiana mente libremus. Quod enim potest esse pax vera, cui charitas intemerata defuerit? Charitas autem qualiter esse debeat nobis evidenter Apostolus praedicat, qui ait: « Charitas de corde puro et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I, 5). » Quomodo, quaeso te, de corde 238 erit puro, si contagio inficiatur externo? Quomodo de conscientia bona si pravis fuerit malisque commista? Quemadmodum fide non ficta si maneat sociata cum perfidis? Quae cum a nobis saepe jam dicta sint, necesse est tamen incessabiliter iterari, et tandiu non tacere quandiu nomen pacis obtenditur, ut nostrum non sit, ut, invidiose jactatur, facere pacem. Sed talem velle doceamus qualis et sola pax esse, et praeterquam pax nulla esse monstratur. Euthycianum dogma contra apostolicae sedes cautelam pervigilat, si creditur salva fidei catholicae posse veritate constare, promatur, asseratur, et quantislibet viribus astruatur, ut non solum per seipsum quam inimicum sit fidei Christianae possit ostendi, sed quantae et quam lethales haereses in sua contineat colluvione monstrari. Si autem, ut magis confidimus, a catholicis judicatis mentibus excludendum, quaeso te, cur non contagia simul eorum qui hac probantur esse polluti, decernitis refutanda, cum dicat Apostolus: Qui non solum non facienda faciunt reos videri, sed etiam qui consentiunt facientibus. Proinde sicut non potest perversitatis communicatore suscepto non pariter perversitas approbari, sic non potest refutari perversitas, complice perversitatis admisso. Legibus certe, fratres, criminum conscii susceptoresque latrocinantium pari judiciorum poena constringuntur, nec expers facinoris aestimatur, qui, licet ipse non fecerit, facientes tamen familiaritatem foedusque receperit.

Proinde cum Chalcedonense concilium pro fidei catholicae atque apostolicae veritate communioneque celebratum damnaverat Eutychem detestandi furoris auctorem, non satis habuit, nisi ut pariter ejus quoque consortem Dioscorum caeterosque propelleret. Hoc igitur modo sicut in unaquaque haeresi vel factum semper vel fieri non habetur ambiguum, successores eorum Timotheum, Petrum, atque alterum Antiochenum Petrum non viritim propter singulos quosquis rursus facto concilio, sed synodi semel jacta regula consequenter elisit. Quemadmodum ergo non evidenter apparet etiam cunctos simili tenore constringi, et qui eorum communicatores et complices exstiterunt, atque omnes omnino a catholica atque apostolica merito communione discerni. Hinc Acacium quoque jure dicimus a nostro consortio submovendum qui maluit in sortem transire perfidiae quam in catholicae atque apostolicae communionis sinceritate constare, cum fere triennium ne id veniret apostolicae sedis epistolis doceatur competenter instructus. Postquam vero communionis est factus alienae, non potuit non catholicae et apostolicae mox societate praecidi, ne per eum si vel paululum cessaremus, nos quoque videremur subisse contagia perfidorum. Sed revera vel tali percussus poena resipuit, correctionem promisit, emendavit errorem. Aut ille tractatus lenius valeat coerceri, qui etiam verbera dura non sensit? Quo in sua perfidia et damnatione manente, tam ejus in ecclesiastica recitatione non potest nomen ascribi, quam externae contagium communionis admitti. Quapropter aut doceatur ab haeretica participatione sincerus, quorum si ille communioni permiscuit, aut cum iisdem non potest non repelli. Si aut susurrant Orientis episcopi ad eos sedes apostolica non ista conscripserit, quasi vel ipsi de recipiendo legitime Petro sedem apostolicam suis litteris fecerint certiorem, vel hujus receptionis inconditae non jam pariter complices exstitissent, quem sicut vere non possunt docere ab haeretica pravitate fuisse purgatum, ita se haereticorum nullatenus poterunt excusare consortes. Quod si fortassis astruxerint quod ad apostolicam sedem de susceptione Petri per Acacium cuncta consona voce retulerint per eumdem sibimet omnes pari vice sentiunt fuisse rescriptum, apostolicae vero sedis auctoritas, quod cunctis secundis Christianis et Ecclesiae praelata sit universae et canonum series paternorum et multiplici traditione firmatur. Sed licet hinc vel utrum sibi quisque contra Nicaenae synodi constituta quippiam valeat usurpare, collegio potest unus communionis ostendi non mentibus externae societatis aperiri. Apud illos si quis confidit egrediatur in medio, et apostolicam sedem de utraque parte revincat et instruat. Tollatur ergo nomen e medio quod Ecclesiarum discretione procul a catholica communione operatur, ut sincera pax fidei communionisque repararetur, et unitas. Et tunc quisquis nostrum contra venerandam vel insurrexit, vel nitatur insurgere vetustatem, competenter et legitime perquiratur. Et illic apparebit quis modesto proposito custodiat formam traditionemque majorum, quis supra haec irreverenter insiliens, quis rapinam aequalem posse fieri arbitretur. Quod si mihi populi Constantinopolitani persona proponitur, per quam dicatur nomen scandali, id est, Acacii non posse removeri, id est, taceo quia et haeretico quodam Macedonio pulso, et Nestorio nuper ejecto plebs Constantinopolitana catholica permanere delegerit, quam majorum praesulum damnatorum affectione retineri. Taceo quos ab eisdem ipsis damnatis praesulibus, quibus baptizati fuerant in fide catholica manentes nulla sint exagitatione turbati. Taceo quod rebus ludicris populares tumultus, nunc est vestrae pietatis auctoritas refrenarit, atque ideo multo magis pro salute animarum suarum necessario nobis Constantinopolitanae civitatis obtemperare multitudo, si eam ad catholicam et apostolicam communionem vos principes reducatis. Etenim, imperator Auguste, si contra leges publicas aliquid (quod absit) quispiam fortasse tentaret, nulla pati ratione potuisses ad unitatis puram sinceramque devotionem. Ut tibi plebs subdita redigatur conscientiae tuae non putas interesse. Postremo, si unus populi civitatis animus non putatur offendi, ne divina, ut res postulat, corrigantur, quanto magis ne divina offendantur catholici nominis universi piam fidem, nec laedere debemus omnino, nec possumus? Et tamen idem nostra se poscunt voluntate sanari. Competentibus ergo sinant curari se posse remediis. Alioquin (quod absit) in eorum transeundo perniciem cum illis perire possumus; ipsos vero salvare non possumus. Jam hic quid sit magis sequendum sub divino judicio vestrae conscientiae derelinquo utrum sicut nos optamus similiter omnes certam redeamus ad vitam, an sicut illi poscunt, manifestam redeamus ad mortem. Sed adhuc apostolicam fidem sibi medicinalia suggerentem, superbam vocare arrogantemque contendunt. Habet hoc qualitas saepe languentium, ut accusent medicos congruis observationibus ad salubria revocantes, quam ut ipsi suos noxios appetitus depromere vel reprobare consentiant. Si nos superbi sumus qui animarum remedia convenientia ministramus, quid vocandi sunt qui resultant? Si nos superbi sumus qui obediendum paternis dicimus institutis, qui refragantur quo appellandi sunt nomine? Si nos elati sumus, qui divinum cultum puro atque illibato cupimus tenore servare, qui contra divinitatem quoque sentiunt, dicant qualiter nuncupentur? Sic et nos caeterique qui in errore sunt, aestimant quod eorum non consentiamus insaniae, ubi tamen Spiritus superbiae veraciter consistat et pugnet, veritas ipsa dicat.

Item Gelasius ad episcopos Dardaniae Acacium a sede apostolica competenter fuisse damnatum. Dilectissimis fratribus universis episcopis per Dardaniam constitutis GELASIUS.

Valde mirati sumus, quod vestra dilectio quasi novam et veluti difficilem quaestionem, et adhuc tanquam inauditum quidpiam nosse desideratis, quod Eutichianae pestilentiae communicatores, non habentes quod pro suae perditionis observatione respondeant frequenti jam ratione convicti sola contentione submurmurant, non quia sit alicujus momenti quod garriunt, nec inveniant penitus quid loquantur, ubi magis eos qui catholicis sensibus instituti sunt, adhuc haerere miramur, quam illos qui a veritate exciderunt, et ab antiqua Ecclesiae traditione sunt devii, profanas vocum novitates et ineptas caducae perversitatis obtendere quibus eos retulit vestra dilectio jactare. Ideo Acacium non putare jure damnatum, quod non speciali synodo videatur fuisse dejectus, et insuper dementiam suae vanitatis accumulatur pueriliter dicentes, praecipue pontificem regiae civitatis. Quapropter stultitiam respuentes inanium querelarum, percurrere vos oportet, ab ipsis beatis apostolis et considerare prudenter, quoniam Patres nostri catholici, videlicet docti pontifices in unaquaque haeresi quolibet tempore suscitata, quidquid pro fide, pro veritate, pro communione catholica atque apostolica secundum Scripturarum tramitem praedicationemque majorum facta semel congregatione sanxerunt, inconvulsum voluerunt deinceps firmum constare; nec in eadem hac causa denuo quae praefixa fuerant, retractari qualibet recenti praesumptione permiserint, sapientissime providentes, quoniam si decreta salubriter cuiquam liceret iterare nullum contra singulos quosque prorsus errores stabile persisteret Ecclesiae constitutum, ac super iisdem furoribus recidivis omnis integra definitio turbaretur. Nam si limitibus etiam praefixis positarum semel synodalium regularum non essent elisae pestes resumptis certaminibus contra fundamentum sese veritatis attollere, et simplicia quaeque corda percutere. Quid fieret, si subinde fas esset perfidis inire concilium? Cum quaelibet illi manifesta sit veritas, nunquam desit quod perniciosa depromat falsitas tametsi ratione vel auctoritate deficiens, sola tamen intentione non caedens. Quae majores nostri divina inspiratione cernentes, necessarie praecaverunt, ne contra unamquamque haeresim quod acta semel synodus pro fide, communione, et veritate catholica atque apostolica promulgasset, non sinerent novis post haec recitationibus mutari, ne pravis occasio praeberetur, quae medicinaliter fuerant statuta pulsandi, sed auctore cujuslibet insaniae ac pariter errore damnato sufficere judicarunt, ut quisquis aliquando hujus erroris communicator existeret, principali sententia damnationis ejus esset obstrictus, quoniam manifeste quilibet vel professione sua vel communione possit cognosci. Et ut brevitatis causa priora taceamus, quae diligens inquisitor facile poterit investigare Sabellium damnavit synodus, nunc fuit necesse, ut ejus sectatores postea damnarentur, singulas viritim synodos celebrari, sed pro tenore constitutionis antiquae, cunctos qui vel pravitatis illius vel communionis exstitere participes, universalis Ecclesia dixit esse refutandos. Sic propter blasphemias Arii forma fidei communionisque catholicae Nicaeno prolata conventu, Arianos omnes, vel quisquis in hanc pestem sive consensu, sive communione deciderit sine retractatione conclusit. Sic Eunomium, Macedonium, Nestorium synodus semel gesta condemnans ulterius ad nova concilia veniri non sinat, sed universos quocunque modo in has blasphemias recidentes tradito sibi limite synodali, refutavit Ecclesia nec unquam recte cessisse manifestum est, qualibet necessitate cogente novis ausibus quae fuerant salubriter constituta temerasse. Non autem nos latet in tempestate persecutionis Arianae plurimos pontifices de exsiliis, pace reddita, respirantes per certas provincias congregatis secum fratribus Ecclesias composuisse turbatas. Non tamen utilius synodi Nicaenae quidquid de fide et communione catholica definierant, immutarent, nec nova quemquam prolapsum damnatione percellerent. Sed illius terrore decreti, nisi resipuissent, judicarent damnatos esse, quibus convenienter, ut dictum est, ex paterna traditione perpensis, confidimus quod nullus jam veraciter Christianus ignoret uniuscujusque synodi constitutum, quid universalis Ecclesiae probavit assensus, nullam magis assequi sedem prae caeteris oportere quam primam, quae et unamquamque synodum sua auctoritate confirmat, et continuata moderatione custodit, pro suo scilicet principatu, quem beatus Petrus apostolus Domini voce praeceptum. Ecclesia nihilominus subsequente, et tenuit semper, et retinet. Haec dum Acacius certis comperisset indiciis a veritate apostolica deviasse diutius ista non credens, quippe quem noverat exsecutorem saepe necessariae dispositionis se contra haereticos exstitisse, per triennium fere litteris destinatis eumdem monere non destitit, sicut per diversos missa familiariter scripta testantur. Quibus ille dum primum tanquam debito silentio, nihil respondere proponeret, tandem aliquando missis litteris profitetur, sed Alexandrino Petro quem expetita apostolicae Sedis auctoritate exsecutor ipse quoque damnaverat, absque Sedis apostolicae notitia communione permistum, beati autem Petri sedes quae Alexandrinum Petrum se tantummodo damnasse non etiam solvisse noverat, non recepit, atque ideo ne per 239 Acacium in Petri consortium duceretur, ipsum quoque a sua communione submovit et multis modis transgressionem a sua societate fecit alienum. Hic si examinatio quaeritur, jam judicio non erit opus, postquam litteris suis ipse confessus est. Si auctoritatis pondus inquiritur Chalcedonensis synodi tenore illius definitionis exsecutio reperitur, quo damnati illic erroris communicator effectus, praefixe nihilominus particeps damnationis existeret, quoniam idem ipse error qui semel est cum suo auctore damnatus in participe quolibet pravae communionis effectum, et exsecrationem sui gestat et poenam. Quo tenore Timotheus etiam atque ipse Alexandrinus Petrus, qui secundam certe sedem tenuisse videbant, non repetit a synodo, sed auctoritate tantummodo sedis apostolicae, ipso quoque Acacio postulante vel exsequente probantur esse damnati. Quod si utrum errori vel praevaricationi communicarent, Acacius forsitan dicatur oportuisse constare, breviter praebemus ad ista responsum. Aut enim ipsi doceant Petrum legitime veraciterque purgatum, et ab omni contagione haereticorum rite discretum, cum ei communicavit Acacius, si ejus communicatorem putant Acacium aliquatenus excusandum, aut si ut magis est verum convenienter atque legitime Petrum non probaverint expiatum.

Restat ut ejus inexpiatione fuerit, et qui ei communicavit infectus. Nec plane tacemus, quod cuncta per mundum novit Ecclesia, quoniam non quorumlibet sententia ligata pontificum sede beati Petri apostoli vis habeat resolvi, utpote quae de omni Ecclesia fas habeat judicandi, neque cuiquam de ejus liceat judicare judicio. Siquidem ad illam de qualibet mundi parte canones appellare voluerunt, ab illa autem nemo sit appellare permissus. Quapropter satis constet Acacium nullum pontificium habuisse sententias sedis apostolicae sine ulla ejus notione solvendi. Qua certe synodo hoc ille praesumpsit, quod nec sit ab apostolica sede fas quidem haberet efficere, cujus sedis episcopus, cujus metropolitanae civitatis antistes. Nonne parochiae Erraclensis Ecclesiae? Si illi certe licuit sine synodo sententiam apostolicae Sedis abrumpere, nulla citius consultatione quaesita, ita ne vero non licuit primae sedi Chalcedonensi synodi constituta, sicut decuit exsequendi hujusmodi praevaricatorem se auctoritatem detrudere? Sed nec illa praeterimus quod apostolicae Sedi frequenter datum est more majorum, etiam sine ulla synodo praecidente exsolvendi quod synodus iniqua damnaverat, et damnandi nulla existenti synodo, quos oportuit, habuerit facultatem, sanctae memoriae quippe Athanasium synodus Orientalis addixerat. Quem tamen exceptum sedes apostolica, quia damnationi Graecorum non consensit, absolvit. Sanctae memoriae nihilominus Joannem Constantinopolitanum synodus etiam catholicorum praesulum certe damnaverat, quem simili modo sedes apostolica etiam sola, quia non consensit, absolvit. Item sanctum Flavianum, pontificem Graecorum, congregatione damnatum pari tenore, quoniam sola sedes apostolica non consensit, absolvit potius quam illic receptus fuerat. Dioscorum secundae sedis praesulem sua auctoritate damnavit, et impiam synodum non consentiendo submovit sola et auctoritate ut synodus Chalcedonensis fieret sola decrevit. In qua ergo ut sola vis habuit absolvendi eos quos synodica decreta protulerant, sic etiam sine synodo in hac eadem causa plurimos etiam metropolitanos damnasse cognoscitur. Quod si quis haec ab apostolica sede, ut sancta synodo acta reprehendit, praeter quod prisca rerum probatione convincitur. Iterum multo magis Acacium non licuisse fatebitur. Dicat ergo qua ipse synodo secundae sedis antistitem, qualemcunque certe catholicum et a catholicis ordinatum, nec de catholica fide et communione aliquatenus impetitum duxerit excludendum, et haereticum manifestum Petrum sua quoque exsecutione damnatum, pontifici catholico permisit subrogandum. Qua synodo tertiae sedis apostolicae episcopum sanctum Calendionem fecit expelli, ac nihilominus eidem Petrum tam haereticum manifestum, ut eidem palam nec se communione praetenderet sua passis dispositione substitui. Qua denique per totum Orientem synodo ejectis orthodoxis, nullo crimine maculatis, pravos quosque et criminibus involutos sua provisione supposuit? Qua synodo tot aliena privilegia nefandus populator invaserit? Sed libri non sufficerent, si tragoedias ejus quas per Ecclesias totius Orientis exercuit sigillatim describere moliamur. An illud ipsius argumentum nobis aestimavit opponendum, quo facinora sua in imperialem visus est jactare personam. Cur igitur, quando voluit, obsistit Basilisco tyranno certe et haeretico vehementer infesto? Cur ipsi imperatori Zenoni, quia palam Antiocheno Petro communicare noluit, suam nimirum subdidit voluntatem. Ecce potuit in aliis resultare, sed noluit. Annon Apostolus dixit: « Non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus (Rom. I, 32) » reatu pariter sunt irretiti. Sed ut ea quae latius explicanda sunt omittamus, quidquid ipse Zeno imperator suis litteris profitetur cuncta se ex Acacii gessisse concilio, nec hoc enim litteris suis fallere ipse quoque testatur Acacius. Qui et eum nihilominus universa recta gessisse conscripsit, et suo concilio haec eadem gesta non tacuit. Quasi vero tantum in Alexandrini Petri communione Acacius praevaricator exstiterit, et non in omnibus quos fecit, vel depulsis catholicis pontificibus, unquam tyrannos Ecclesiis praeponi ut taliter praepositis perversa communione permistus est. Qui hoc ipso secundum canones fuerant ab ecclesiastica communione pellendi quod se passi sunt successores vivis sacerdotibus adhiberi. Quis autem non perspiciat Christianos qui, catholicis pontificibus propria sede dejectis, nonnisi haeretici potuerunt introduci? Quibus tamen cunctis vel auctor fuit Acacius, subrogandis vel subrogatis communicator accessit; his itaque, quia communione haereticorum nullatenus discrepabant. Cur igitur vel cum haec fieri viderit, non sicut sub Basilisco jam fecerat, ad apostolicam Sedem referre curavit, ut si solus ipse non poterat conjunctis cum eodem consiliis atque tractatibus apud imperatorem, quae regioni competerent, allegaret. Nam si Basiliscus (ut dictum est) tyrannus haereticus, scriptis apostolicae Sedis vehementer infestus, a pluribus revocatus ad eum accessibus, quanto magis legitimus imperator qui se catholicum videri volebat, potuit cum apostolica sede cunctorum quoque pontificum moderata suggestione mitigeri, praecipue cum ejusdem Acacii esset specialis fautor et amator, et qui litteris suis, tam ipsum Acacium quam sanctum papam Simplicium magnis laudibus extulisset, quod haereticis constantissime restitissent. Cur tanto tempore Acacius inter ista conticuit, nisi quia prohibere nolebat ullatenus quae desiderabat expleri. Paremus tamen etiam, si nulla synodus praecessisset, cujus apostolica sedes recte fieret exsecutrix. Cum quibus erat de Acacio synodus ineunda? Nunquid cum his qui jam participes tenebantur Acacio, et per Orientem totum catholicos sacerdotes violenter exclusissent. Per exsilia diversa relegatis sociis evidenter existebant communionis aeternae, nec prius se ac haec consortia transferentes, quam sedis apostolicae scita consulerent. Cum quibus ergo erat synodus ineunda? Catholici pontifices fuerant undique jam depulsi, solique remanserant socii perfidorum, cum quibus nec licebat habere conventum, dicente Psalmista: « Non sedi in concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo (Psal. XXV, 4), » nec ecclesiastici moris est cum his qui pollutam habent communionem permistamque, cum perfidis miscere concilium. Recte igitur per Chalcedonensis synodi formam hujusmodi praevaricatio repulsa est potius quam ad concilium, quod nec opus erat post primam synodum, nec cum talibus habere licebat. Nam et quid ageretur de fide catholica intelligere, si vellent ignorare, non poterant, cum viderent catholicos pontifices nulla synodi discussione, nullo concilio, praecipue cum novas causas esse perpenderent, toto Oriente depelli, et caeteri quid caverent ex illorum discere qualitate potuissent. Restat igitur ut illius partis illos fuisse haereseos sit clarum, cui se post tot experimenta dederunt, meritoque apostolica sede caeterisque catholicis non jam consulendi erunt, sed potius notandi. Risimus autem quod praerogativam volunt Acacio comparari, quod episcopus fuerit regiae civitatis. Nunquid apud Mediolanum, apud Ravennam, apud Firmium, apud Treveros multis temporibus non constitit imperator. Nunquid harum urbium sacerdotes ultra mensuram sibimet antiquitus deputatam quidpiam suis dignitatibus usurparunt. Nunquid Acacius ut Joannem quantumlibet hominem catholicum, tamen a catholicis ordinatum de Alexandria excuteret Petrumque in haeresim jam dejectum atque damnatum absque sedis apostolicae consultatione reciperet. Aliqua synodo saltem illic habita hoc audacter arripuit. Ut Calendionem de Antiochia depelleret, haereticumque Petrum ipse damnaverat, absque notitia sedis apostolicae rursus admitteret aliqua synodo id fecisse monstratur.

Si certe de dignitate agitur civitatum, secundae sedis et tertiae major est dignitas sacerdotum, quam ejus civitas quae non solum inter sedes minime numeratur, sed nec inter metropolitanorum jura censetur. Nam quod dicitis regiae civitatis, alia potestas est regni saecularis, alia ecclesiasticarum distributio dignitatum. Sicut enim, quamvis parva civitas, praerogativam praesentis regni non minuit, sic imperialis praesentia mensuram dispensationis religiosae non mutat. Sic clara urbs illa potestate praesentis imperii religiosa sub eodem tunc firma, tunc libera, tunc provecta consistit, si potius hoc praesente propriam teneat sine ulla perturbatione mensuram. Sed dicatur forsitan de Alexandrino et Antiocheno, certis ex causis principem magis illa quae gesta sunt non Acacium praecepisse. Sed principi Christiano decuerat suggerere sacerdotem, maxime cujus familiaritate et favore fruebatur, salvam fore de ejus injuria contumeliaque vindictam, tantum ut Ecclesiae sineret Christianus princeps regulas custodiri, quia et nova in utroque pontifice causa esset exorta, et novam discussionem consequenter inquireret, et sicut semper esset effectum sacerdotali concilio de sacerdotibus judicia provenirent, non a saeculari viderentur qualescunque pontifices, etsi errore humanitatis accidente, non tamen contra religionem ullatenus excedentes potestate procelli. Aut et haec juxta rationem principis suggerenda non erant. Regiae civitatis honore sublimis, si factus erat regia civitate sublimior, tanto magis in his suggerendis debuit esse constantior. Si autem in his quae pro religione fuerant exerenda exstitit contemptibilis, aut despectus, aut segnis, aut fiduciam non habens intimandi, in quo per regiam civitatem major effectus est. Nathan prophetam palam publiceque in faciem regi David et commissum pronuntiavit errorem, et ipsum commisisse non tacuit, et confessione correctum consequenter absolvit (II Reg. XII). Hic autem vir bonus et sacerdos egregius in tantum se et suggerere potuisse monstravit et noluisse deprompsit, imo fuisse patefecit, ut et imperator cuncta se ex ejus concilio gessisse taceret, et ipse imperatorem magnis praeconiis elevaret ista facientem, seseque proderet his agendis rebus fuisse participem. Sed esto Calendion nomen imperatoris abstulerit Joannis principi mentitus fuisse jactetur. Quae tamen cum novae essent causae, nova debuerit ecclesiastica pervenire discussio, qui in hominem imperatorem peccasse dicebantur, nullatenus venientes synodo dejici debuerunt, et in Deum, qui summus et verus est imperator, Acacium delinquentem sinceramque communionem divini sacramenti studentem miscere cum perfidis sancta synodo qua haec est damnata perfidia; non oportebat excludi? Quid per totum Orientem de innumeris urbibus pulsi catholici sacerdotes et haeretici subrogati? Nonne certe erant causae, et his consequenter una synodus debebatur. Cur tamen non venit in mentem, ut in talibus causis peteret a principe saltem qualemcunque synodum celebrandam, ut quocunque colorato judicio traditionis ecclesiasticae passim pontifices viderentur exclusi, non solum quarumcunque urbium sacerdotes, sed metropolitani incunctanter antistites. His omnibus cum non restitit suggestione qua potuit consensit Acacius communicando cunctis qui catholicorum in locum haeretici fuerunt subrogati. Apostolus autem dicit, non solum « qui faciunt, 240 sed qui consentiunt facientibus (Rom. I, 32), » reos indubitanter ascribi. An haec licuit saeculari potestati et actis talibus Acacio consentiente absque ulla synodo, quam ipsa rerum novitas exigebat absque sedis apostolicae consultatione perficere, et sedi apostolicae non licuit, secundum tenorem synodi Chalcedonensis, in veteri utique causa et veteri constituto justa utique definitione damnatum inimicis synodi Chalcedonensis Acacium communicantem a sua communione depellere. Sed, inquiunt, Acacius principibus obviare non potuit, cur Basilisco, quia voluit obviavit. Cur ipsi Zenoni, ne palam Petro Antiocheno, quamvis latenter hoc fecerit, communicare videretur, non communicavit assensum. Ecce resultanti non restitit imperator. Ecce vim nolenti non intulit. Ecce fugienti contagia manifesta concessit. Postremo cur tanto tempore cum ista gererentur, lex gerenda cognosceret, et non ad sedem apostolicam, a qua sibi curam illarum regionum noverat delegatam referre curaverit. Sed prius laudator factus est ipse gestorum, quia lex praemoneret talia non esse tentanda vel ne tentarentur obsisteret, sicut sub Basilisco jam fecerat. Cur illis caeteris communicare consensit, qui depulsis catholicis sacerdotibus indubitanter haeretici singulis urbibus fuerant substituti. Postremo, si ille defuit suis partibus, et quae sacerdoti catholico competerent, agere non curavit, ideo sedes apostolica quod ad eam pertinebat non potuit, nec debuit praeterire. Quolibet modo haereticorum complicem refutavit et consortem communionis externae a sua communione dimovit.

Nec opus fuit nova synodo cum veteris constituti sufficienter haec forma praescriberet, nec opus fuit haec facienda episcopis Orientis intimare, quos et expulsione catholicorum, quae agebantur in causa fidei non ignorasse manifestum sit, et communicando haereticis subrogatis facto tali consensisse non dubium est, etiam externae communionis effectos, atque ideo cum eis nec jam potuisse, nec debuisse sedis apostolicae scita tractari. Ecce agnoverunt in eorum professione, qui constantissime perdurarunt, quid fidei communionique catholicae deberetur. Ecce agnoverunt, quemadmodum a talibus recedendo, imo talibus contraria moliendo, a fide et communione catholica atque apostolica deviarit Acacius, seque cum eodem pariter errori subdiderunt. Ecce agnoverunt quam justis ex causis pro fide et communione catholica atque apostolica, cui et illi qui in ea perstiterant, congruebant, et illi qui perstantibus obviabant ab eadem docebantur alieni sedis apostolicae auctoritate sit remotus Acacius, ejusque pariter quicunque complices exstiterint, atque ab illorum merito cum his communione discretus, a qua se ipse primum cum suis consortibus catholicis pontificibus discrepando cognoscitur separasse, jureque sententiam ille damnationis excepit caeteris consortibus promulgandam qui solus pro omnibus suis consortibus in communione se recidisse perfidiae ad apostolicam sedem missis est professus. Cui si communicaverant Orientales episcopi antequam referretur huc, pari utique reatu sine dubio probabantur involvi, jureque per illum transgressionis sententiam susceperunt, tanquam facti cum eodem communionis externae. Qui utique non consuli tanquam nostrae communionis homines jam deberent. Sed tanquam in contrario positi consortio refutari. Si vero non communicaverant antequam Acacius huc referretur, et communicantem notare debuerant, ipse de eodem potius huc referre, atque apostolicae sedis vigore perculsum merito comprobare. Cumque sede apostolica tantisque illis pontificibus magis tenere concordiam. Sed quia ab eorum societate desciverant, et eorum successoribus communicare delegarant, ideo cum sede apostolica minime congruebant, quia in sectam reciderant praevaricatoris Acacii illius sine dubio providebant sententia consequenter constringi, et ob hoc videri eum nolebant damnatum, quia se cognoscebant in eadem praevaricatione damnatos, in qua hodie manere persistunt. Sed sicut hi simili conditione constricti complicem suum non possunt judicare, non jure damnatum, neque rei reum possunt competenter absolvere sic ille jure praevaricatore damnato, isti quoque pari jacent damnatione prostrati, neque nisi resipiscentes inde poterunt prorsus absolvi, quia sicut per unum scribentem eorum omnium vulgata transgressio est qui in eamdem perfidiae reciderant actionem, sic in unum eumdemque qui pro omnibus scripserat vel scribendo prodiderat voluntates transgressione punita cunctorum quae ad instructionem vestrae dilectionis fassatis abundeque sufficere judicamus, quamvis eadem latius, si Dominus concesserit facultatem studeamus exponere, quatenus et fidelium quisque cognoscat, nihil apostolicam sedem, quod absit, propere censuisse. Quae tamen sententia in Acacio destinata, et si nomine tantummodo praesulis apostolici cujus erat utroque potestatis legitime probatus esse deprompta praecipue cum secretim dirigenda videretur, ne ostensa ubique praesentis dispositio salutaris quibuslibet difficultatibus impedita necessarium habere non posset effectum, tamen quia orthodoxis ubique disjectis et haereticis tantummodo, eorumque consortibus jam relictis in Oriente catholici pontifices aut residui omnino non essent, aut nullam gererent libertatem plurimorum in Italia catholicorum congregatio sacerdotum rationabiliter cognovit in Acacium fuisse prolatam. Quae congregatio facta pontificum non contra Chalcedonensem, non tanquam nova synodus contra veterem primamque convenit, sed potius secundum tenorem veteris constituti particeps apostolicae exsecutionis effecta est, ut satis appareat Ecclesiam sedemque apostolicam, quia alibi jam omnino non posset ubi potuit, et cum quibus potuit nihil penitus omisisse quod ad fraternum pertineret pro intemerata fide et sincera communione tractatum. Quid ergo isti prudentes viri et argutis mentibus totius regionis interna rimantes in Orientis partibus constituti, si cognoverunt hujusmodi personam in Antiochena Ecclesia constitutam. Cur communicandum talibus praebuere consensum. Cur non illico reclamaverunt? Cur non se tali contagio submoverunt, cum evidenter adverterent ideo Calendionem depulsum, ut haereticis panderetur introitus. Quare hic nihil de synodo, nihil de re, nihil de fide Christiana, nihil de personarum examinatione tractarunt. Si vero ille se communioni voluntarie subdiderunt, ab apostolica sede certe separati sunt cum talibus, et apud tales si esset necessarie fieri nulla posset omnino synodus provenire. Quod si ignorasse se dixerint, qualis in Antiochia post Calendionem successit antistes, quid mirum, si qui in Oriente positi, quae in regione sua contigerint scire nequiverunt ea quae apud apostolicam sedem gesta fuerant scire ignorarent. Cur tamen postquam ad eorum notitiam pervenit, qualis esset sacerdos apud Antiochiam constitutus, non ejus consortia respuerunt continuo. Cur excusationem de ignorantiae colore praetendunt, cum hodie et manifesta contagio perfidorum, et a nobis saepius exprobrata sectantur. Quo satis apparet, quia nec tunc quidem, etiam si cognoscerent, refutarent, quando nunc etiam publicata non renuunt, prorsus in quamlibet se partem excusationemque convertant, manifeste veritati, si talia quae eis suffocantur, ut suis ipsi verbis possint actibusque concludi, nec nisi solam perniciem obstinatae perfidiae residuum ventilare.

Haec autem quae de Calendione venerabili dicta sunt, et in Joannis Alexandrini conveniunt certa ratione personam, imo si causa eadem latius inquiratur, tantae illic tragoediae, tanti reperiuntur errores, ut si ipsi sunt judices qui haec perpetrarunt, cum evidenter fuerint confutati, a sua damnatione non enim temperent. Talem enim illic antequam monstratur nihil aliud quam quaesitam causam quemadmodum catholico qualicunque deposito pontifice, haeretico Petro reseraretur accessus. Nunc istud nemo discutiebat synodum nemo poscebat, passim omnia licito fieri a quibuscunque videbantur, nullum discrimen rerum, nulla examinatio postulabatur Ecclesiae, sed prout unicuique venisset in mentem, de filiis urbibus catholicis pellebatur episcopus, non solum metropolitanus, sed etiam tertiae et secundae sedis antistes. In his nulla rerum investigatio quaerebatur, nulla facienda consilia tractabantur, subrogabantur haeretici, nemo resultabat, sed velut muta pecora in captionem ducta, subditis voluntatibus perfidiam sectabantur, non mirum quidem, si nunc eos defendere moliantur, quorum indiscussam a sanctis mentibus secuti sunt vilitatem. Sed miramur cur eos non pudeat in istorum damnatione de synodo non facta causari, cum sciant tot tantosque pontifices nulla synodo fuisse depulsos, in istorum rejectionem si de non inito concilio conqueruntur cognoscant se, cur non et hoc in aliorum rejectione quaesiverunt accusari. Si vero in caeterorum rejectione concilia necessaria non fuerunt, nec in istis necessaria fuisse cognoscant. An in catholicorum dejectione non fuit opus, et fuit magnopere congregandi in praevaricatoris damnatione confessi. Quid igitur restat, nisi ut dicant haereticos non fuisse. Non ergo de synodo conquerantur, qui se palam communionis externae perhibent sectatores. Cur ergo eis synodus necessaria fuisse videatur, qui se contra Chalcedonensem synodum venire cognoscunt. Quid Eutichianus error cum suis auctoribus generalis Ecclesiae voce damnatus est. Nec dubium quod sicut in unaquaque haeresi, quod incessabiliter repetendum est, quia firmum esse nullus ambigit Christianus, omnes complices sectatores communicatores damnatae semel pravitatis pari sorte censentur. Ideoque sit consequens, ut sicut Timotheus atque Petrus talium sectatores secundum illius synodi tenorem nulla recenti facta pontificum congregatione damnati sunt, sic et Petro quia communicavit Acacius, ut criminis particeps, ita consors sit factus et poenae. Quid igitur ambagibus et nebulis ista praetexunt, ut impudentiam suam mentemque vesanam inanibus potius fabulis celare letaliter quam perdendo medicinaliter sanare contendant? Nihil enim vobis commune cum hominibus communionis externae. Ideo vocatur ad judicium certum quaecunque persona, ut aut fateatur objecta, aut convincatur objectis. Post confessionem porro litterarum tenore deprompto, cur ad judicium vocaretur Acacius qui se confessus est Petro, quem petiit a sedis apostolicae praeceptione damnari communione sociasse, nec ei jam credi externae communionis effecto, vel pro sua, vel pro illorum, vel pro Petri defensione jam posset, cujus se superius miscuerat nefando consortio. Feceratque se cum ejus causa sine dubitatione communem, cui examinatione praemissa et legitima esset, si ita purgatione suscepta regulariter misceretur. Sed cum eodem non legitime discusso atque purgato communione sociatus, quam adhuc reo se miscuit, tam pro eodem non habuit loquendi fiduciam. Nam Acacius cum nullo privilegio fulciretur, ut de secunda sede posset ferre judicium, potuit jure damnari simili modo, nisi primae sedis auctoritate percepta, nec examinandi Petri jus habuit, nec recipiendi penitus potestatem. Quia regulariter constitit, nec apud nos Petro ullatenus absoluto quem damnasse nos novimus examinasse vel absolvisse nescimus. Restat ut illud demonstremus eumdem Petrum quem se purgatum communione recepisse praetendit Acacius, nunquam ab haereticae communionis contagione cessasse, nec non solum ipso tempore quo communicavit ei Acacius semper Alexandrinum Petrum, et in haereticorum collegio perdurasse atque ita et per hunc Acacium perfidae communionis suscepisse contagium, et per eamdem illis haereticis, quibus Petrus communicabat eadem peste convictum. Qui praesumpsit non servato ordine Petrum suscipere nec examinatum eum, nec agnoscitur recepisse purgatum, et ideo praeter sedis apostolicae licentiam, non legitimam sibi ejus receptionem usurpare voluisse, ut examinationem ejus et purgationem posset pro sua voluntate mentiri, atque eum nec examinatum, nec reciperet omnino purgatum. Quem si revera vellet examinatum purgatumque recipere, ordinem in ejus examinatione ac receptione potius custodisset, sed ut videretur magis quam veraciter esset jure prorogari. Sicut ergo ante non prius damnavit, quam et referret et posceret ab apostolica potestate damnandnm, sic et recipiendo modum servare debuisset, ut priusquam se ei communioni misceret per sedem apostolicam posceret examinari eum, et legitima ratione purgari, cum nec examinandi aut recipiendi eum haberet ipse pontificium, et nonnisi per illius sedis auctoritatem 241 consensumque hoc posset implere, sine cujus auctoritate eum non poterat ipse damnare, et cum principali diligentia, et discuti potuit, et purgari, et ad communionem convenientem admitti. Cum enim constet super auctoritate sedis apostolicae hujusmodi personas, aut discussas vel esse purgatas, aut sic ab aliis quibus competebat episcopis absolutas, ut tamen absolutio earum ex sedis apostolicae consensione penderet, ubi utrumque defuit, nec discussionem legitimam, nec purgationem firmam, ac per hanc receptionem fuisse constat indebitam. Si tu absque mea communione Petrum judicasti esse catholicum, meque despecto tuo eum jure recepisti, quod causaris, si illum ego a communione mea quam tu voluisti contemptam, tanquam absque tua notitia vel consultatione repellerem. Vis acquiescere, meus es: non vis acquiescere, meus non es. « Qui enim mecum non est, contra me est, et qui mecum non colligit, spargit (Matth. XII, 30). » Quaero abs te, Petrum haereticum fuisse putes, an catholicum, an ab haeresi postea esse correctum? Si haereticum, nullatenus ei communicare debuisti, et eidem communicando, haeretici te manifestum est factum fuisse participem, et ejus consequenter ex synodi tenore venientem damnatione constringi. Si catholicum, palam totius dogmatis es defensor, quod catholicum, pronuntias ac nihilominus illius erroris censeris, si haereticum fuisse definias, ac postea correxisse praetendas, eique te purgato communicasse pronuntias. Interim cujus persona me negligendum esse credidisti? Causari non potes quod in hac eadem neglexerim, deinde quod sine me jus non habueris vel absolvendi vel recipiendi hujusmodi rite personam. Hanc enim personam nec purgatam legaliter, nec regulariter constat esse receptam, quam regulariter non receptam tam legaliter non constat esse purgatam. Et ideo non jure purgatam, quia legaliter non receptam. Mea enim in illum mea manente sententia, tu sine pontificio meo, ut meam sententiam resolveres jus non habens, qua potestate vel discussus est vel qua auctoritate receptus asseritur. Ecce interim in his causis vestra nutat et labitur auctoritas, et si haec sola sit prorsus tota subruetur. Sed adducite adhuc aliud quod ad cumulum vestrae commotionis accedat. Quid enim si doceatur non solum priusquam in ejus communionem veniretis, neque tantummodo cum ad ejus communionem venistis, postea in haereticorum nihilominus communione durasse, nonne aut per illum apud vos communio perveniebat haeretica, aut in haereticorum communionem vos ejus commercio transibatis. Docete igitur Petrum Alexandrinum ab Antiocheni Petri unquam communione descisse, et non usque ad diem cum Antiochenus Petrus in hac luce versatus est individuum utriusque fuisse consortium. An dicturi estis, et Antiochenum Petrum fuisse correctum. Cur isti usque in finem non communicasse gloriabatur Acacius. Sed quid profuit quod per seipsum communicare non voluit, cum eidem per Alexandrinum Petrum sine ulla se communicare putaret invidia. Quid facimus de tot tantisque civitatibus ex quibus catholici pontifices sunt expulsi. Si catholici subrogati sunt, cur catholici sunt rejecti? Si evidenter apparet, quia cum catholici sunt rejecti, non catholici fuerunt subrogati, restat ut catholici non sunt, sed haeretici quicunque successerunt. Cur eis temere communicastis? Cur non ut ista nova facies rerum, et tanta tragoedia de pontificum successione viventium synodo discuteretur, egistis? An de uno dolent Acacio, quod speciali synodo non fuerit confutatus, cum proprium crimen litteris suis ipse detexerit, nec audiri debuerit, jam sponte confessus, et de tantis pontificibus catholicis non dolent, sine ulla discussione seclusis. Si catholicos nossent eos, quorum communionem vitaverant, his potius communicare maluissent quam non communicantes eis dura persecutione depelli. Ecce catholici tanti sacerdotes hoc ipso se judicant, quid apostolica sedes censuerit cognovisse, constanterque probasse retinendum, qui communionem catholicam resonantes, et eos qui apostolicae sedi communicarent, usque ad persecutionis incursus tenuere consortes. Certe quae sedes apostolica decreverat orientalibus episcopis non innotuisse jactatur. Unde ergo tot tantique pontifices unum idemque cum sede apostolica sentientes, eamque probantes aperte religione sacrosanctam, veraque sanxisse quae non solum sequenda sibi judicaverunt, sed etiam usque ad persecutionem viriliter exercenda. Ecce habuistis qui apostolicae constitutionis et notitiam vobis ingererent et retinendi constantiam ministrarent. Si apostolica sedes misisse, vix duos aut tres dirigere potuisset. Ecce tot pontifices apostolicae sedis scita sectantes, ingerunt nobis notitiam, et praebent servandae veritatis exempla qui contra tantos clausistis oculos ibidem constitutos, quomodo duos vel tres audire possetis. Hoc ipso sine dubio cognovistis, illos apostolicae sedi placere, quo vobis displicere videbatis. Aut illos ergo sectamini per quos intelligebatis sedis apostolicae voluntatem, aut ad nihilum quidem de ignorantia velitis obtendere, cum judiciis tantis et talibus abutentes sedis apostolicae constituta testimoniis praedicantibus respuere potius quam recipere maluistis. Nunquid omnes isti quos memoravimus episcopi imperatori mentiti sunt? Nunquid omnes imperatoris nomen ex dipticis abstulerunt? Cumque pellerentur et vivis pontificibus catholicis, successores haeretici, et non de inferioribus quibusque civitatibus, sed etiam metropolitani pontifices in catholica communione jugiter durantes, cur igitur compassi non estis tantis fratribus vestris, cur non adiistis imperatorem? Cur non Ecclesiae causam et sacerdotii miserabilem decolorationem continuatis vocibus deflevistis, allegantes nunquam de pontificibus, nisi Ecclesiam judicasse non esse humanarum legum de talibus ferre sententiam absque Ecclesiae principaliter constitutis, obsequi solere principes Christianos decretis Ecclesiae non suam proponere potestatem, episcopis caput subdere principem solitum, non de eorum capitibus judicare, quibus Ecclesiae consiliis, qua synodo pellerentur, quid denique commisissent, ut sine ulla discussione rerum tot ecclesiarum praesules pro humano libitu et saecularis potestatis arbitrio pellerentur, inauditos, indiscussos, inconvocatos non debere percelli, maxime cum novae causae et nova rerum facies appareret, ut rectores ipsi plebium repentinis incursionibus pro mundanae potentiae voluntate sacris dignitatibus privarentur ex nulla veteri causa, ex nullo collegio reatus nec participatione cujuslibet erroris jam ante damnatos teneri eos convincique consortes, ut tanquam ex praeterita definitione judicarentur obstricti. Et ideo quia nullus ante praecedentibus causis recentes essent, cur ejicerentur incursus qui illi essent debent monstrari, et ecclesiasticis legibus ut semper oportere constare saltem vel pro vestro loco illorum duceretis miseriis consulendum, formidantes in vobis quod in aliis cernitis, praeter illum morem violenter admitti, si crimine respersi erant. Aliquid de ecclesiastica debuit examinatione cognosci, taceo, et ad sedem apostolicam ex more referri, ne nostra privilegia curare videamur. Satis sit ostendere quid secundum regulas Patrum et canones facere deberetis, praecipue cum etiam ipsae leges publice ecclesiasticam regulam sequentes, tales personas non nisi ab episcopis sanxerunt judicari. Si vero de qualibet haeresi fuerint impetiti, tanto magis eos decuit ista cognoscere, qui et secundum religionis tenorem possent ista discutere, et haberent pristinum, ex quo est christiana religio, pontificium judicandi, aut catholici enim erant, aut haeretici, de quibus passim illa ludibria gerebantur et latrocinia detestanda saeviebant; si haeretici prodi, discuti, et legitime convinci modis omnibus debuerant, vel suis confessionibus, vel aliorum vocibus confutari, taceo quia ad nos paterna fuerat consuetudine referendum, tantumque commoneo quid fieri ecclesiastico jure convenerat, si vero catholici probantur vos qui non solum in eorum depulsione cessatis, sed etiam subrogatis communicare delegistis indubitanter haereticis, quibus depulsis catholicis succedentibus non ignorastis causam fidei, communionisque catholicae per tantos antistites toto orbe patefactos. Sed plane scientes volentesque sine ulla discussione rerum, sine ulla synodali examinatione, sine ulla sedis apostolicae reverentia et assensistis haereticis libenter habentes, patienterque sinentes catholicos antistites inaudita prius et miserabili sorte detrudi. Quos si a fide integra communioneque catholica putaretis errare ad apostolicam sedem secundum scita majorum, et sicut semper est factum referre debuistis, sicut de Petro Alexandrino vel Antiocheno Petro de Joanne Pauloque fecisse monstratur Acacius. Sed quia noveratis eos cum apostolica sede sentire, et quid sedes apostolica sua definitione censeret, per illos tantos ac tales episcopos constat Orientales antistites nullatenus ignorasse, et per illos catholicae atque apostolicae communioni prodiisse contrarios, et ab eadem defecisse cum non illis estis passione conjuncti, sed potius persecutoribus eorum societate connexi. Hic vobis synodus nunquam venit in mentem, et certe de personis (ut dictum est) nulla veteri lege constrictis. Hic nullo concilio, non unius urbis vel unius episcopi, sed totius orientis Ecclesiam subiit animum vestrum facto sacerdotali concilio, debere curari. Sed homines qui in contrariam partem toto proposito et toto recideratis affectu, concilia potius necessaria etiam studio declinastis, ne per eadem tale aliquid censeretur, quo vobis rebus evidenter offensis et legitime confutatis, in haereticorum non licere venire consortium. Quid ergo de ignorantia praetenditis, cum per totum Orientem catholicam fidem communionemque sinceram sedi apostolicae congruentem non solum cognovisse tot pontifices videbatis, etiam usque ad extremum constantissime defendisse. Si vos non audieratis quid de fide et communione catholica atque apostolica censeremus, illos aspicere debuistis et aut sequi si credebatis esse catholicos, aut apud apostolicam sedem potius accusare, si credebatis errasse quid illos aut suo proposito illam tenuisse sententiam, aut cognoscendo quid sedes apostolica definiret, et aut igitur collegas et fratres de proximo in conspectu vestro vel catholicos sequi debuistis, vel impetere si credebatis errare; nec illos a quibus nullo discrimine vexabantur praebere consensum, donec veritas ex omnibus patefacta constaret, et regulariter de eis ecclesiastici judicii forma procederet. Sin vero sedis apostolicae regulam subsequendo perspiciebatis illos hanc tenere constantiam, consequenter per illos, et quid nostra definitio contineret, non habuistis incertum, et illorum persecutoribus annuendo a sedis apostolicae non ignorantes ejus sententiam consortio retraxistis, et adhuc dicitis ignorare vos quid sedes apostolica censuisset. Cum illis sacerdotibus catholica fide et communione nolentibus non verbis aut litteris, sed personis praesentibus didiceritis universa, et ab eadem vos proprio judicio separasse videamini, et adhuc dicitis synodum in unius hominis personam debuisse tractari, quam in damnandis totis pontificibus catholicis non quaesistis. Quibus autem vultis ut de talium causarum relatione credamus catholicis an haereticis ab omni contagione haereticorum discretis, an haereticorum communione pollutis? Quis autem non videat illos Ecclesiae catholicos, et ab omni haeretica peste, prorsus alienos, qui propriis urbibus detrusi, et in exsilium sunt redacti, et eos qui superstitibus catholicis successores fieri ausi sunt, catholicos omnino non esse, sed aut Eutichiani manifesti, aut eorum sectatoribus communicantes haec pestis apud eos hodieque perdurat. Siquidem et cum Petro Alexandrino et cum Antiocheno Petro indifferenter hi qui catholicis successerant, communione permisti sunt, et successoribus utriusque Petri hodieque miscentur. His adde etiam illos qui catholicis, licet non successerunt, sed cum catholici pontifices haberentur talium se communioni junxerunt, haec illa mistura. Haec est illa confusio quae per Orientem totum inter catholicam, haereticamque, communionemque nulla discretio est. Imo qui discerni tentaverit potius haereticus habetur, persecutione percellitur, exsiliis et afflictione multatur.

Restat ergo ut in hac colluvione cunctorum, sicut quisquis ab eadem separatus comprobatur, ita quisquis sincerae est communionis, et ideo catholicus, ita quisquis illius detestandi, commercii particeps invenietur, quantum a sincera communione, tantum a catholica atque apostolica sit remotus. Nec praetendat quisquis quod alicui forsitan evidentiori non communicasset 242 vel non communicare videatur haeretico. Quid enim juvat, si illi non communicet, et his tamen communione jungantur qui ab illius non sunt communione diversi? Quid si eorum nulli communicavit vel omnino non communicat? Hic erit ille sincerae, catholicaeque, apostolicaeque communionis et fidei, alioquin nullo modo poterit indiscretae illius mistionis insincerum vitare contagium. Hoc modo etiam ille vir bonus Acacius Antiocheno Petro, cui se palam non communicare jactabat per alios sine ambiguo communicasse detegitur. Neque enim ab omnium qui Antiocheno Petro communicabant, semet Acacius communione suspendit, ac per hoc quid profuit quod videri volebat. Illi palam non communicare, cui per suos complices sub signo communionis nectebatur, Alexandrino Petro communicavit Acacius. Sed donec advixit Antiochenus Petrus, qui utique post Acacianum cum Petro Alexandrino foedus initum defunctus ostenditur nunquam Antiocheno Petro Alexandrinus Petrus communicare desinit. Quod catholicorum continet relatio sacerdotum sanctorumque in catholica fide durantium. Nec conscientiam latere potest totius Orientis. Et ut taceam quod per ipsum Zenonem imperatorem, qui utique Antiocheno Petro quem introduxerat, et cujus sacerdotium comprobaverat, sine dubio communione permistus communicabat Acacius. Plurimos diversarum urbium praesules possumus demonstrare, quibus cum Antiocheno Petro communicantibus, nihilominus communicabat Acacius, et per illos Antiochenos communicabat consequenter et Petro. Sed haec apud Graecos facilis et inculpabilis putatur esse permistio, apud quos nulla est veri falsique discretio. Et cum omnibus reprobis volunt esse communes, in nulla monstrantur probitate constare. Hic autem ille est Petrus Antiochenus, quem nec per poenitentiam, aut communionem catholicam recipi, etiam a sede apostolica poposcit Acacius, ac per hoc quod queruntur a nobis Acacium fuisse damnatum cum hac professione praemissa, et per anfractus Antiocheni petitur recepta communione se doceatur ipse damnasse. Ubi tamen non solum reus tenetur Acacius, sed omnes pontifices Orientis, qui pari modo in haec recidere contagia, meritoque simili damnatione tenentur obstricti. Nec inde possunt ullatenus expediri, nisi, dum supersunt, a talibus abstinendo. Nec nos oportet in talibus causis, nisi illis credere qui aut omnino se sciant ab hujus perfidiae nexibus divino beneficio servare discretos, aut ab his qui a perfidorum consortio recesserunt. Nam in perfidorum contagio constitutis, quam fidem pro sincerae communionis testificatione possumus adhibere, qui in sincera communione sunt positi, nec eorum testimoniis inniti pro veritate poterimus qui impugnare nituntur falsitatibus veritatem. Restat, ut non nisi illis credere debeamus qui ab omni contagione sunt liberi.

Epistola Gelasii papae ad Eunifimium.

Dilectissimo fratri EUNIFIMIO, GELASIUS.

Quod plane cupimus atque sincera fidei communionisque catholicae reintegratione firmari, asserit tua dilectio. Quod alteri solus non sufficiat auditus, nisi per litteras spectaverit significant provocantem, de his quae circa nos dispensatio divina perfecit, ut si in secundis vicem salutationis impenderem. Non arbitramur vel dilectionem tuam vel aliquam se hoc sperare potuisse, ut putaret nos vel aliquempiam potiorem quae sunt gesta referentes debuisse responsa promereri, qua nimis judicaretur arrogans, si de prima sede taliter existimasset. Quod si magis opinamur, quasi sociis, quibus praeesse Christi munere delegata est, apostolicam sedem institutum sibi noviter sacerdotem praeeuntibus oportuisse, dixisti litteris indicare. Fuit quondam ecclesiastica vetus haec regula apud Patres nostros quibus una catholica, apostolicaque communio ab omni praevaricatorum libera pollutione constabat. Nunc autem cum societatem praeferre malitis extraneam quam ad beati Petri purum redire illibatumque consortium. « Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena (Psal. CXXXVI, 4). Quomodo dispositionis apostolicae antiqua foedera praebeamus hominibus communionis extraneae? Quemadmodum nobis ordinationem renuntiatura est, cui vestro etiam testimonio haereticos damnationemque praeponitis. Dicat forsitan tua dilectio haereticos damnatos dici Acacium et Petrum. Cur, si fas non est, praesentibus saltem litteris colloquamur? Quia aliter appellamus Dominicae mensae participes, aliter qui in ejus nobiscum societate dissentiunt, quia ipse Dominus alio modo verba faciebat a sua praedicatione discretis, alio discipulis regni coelestis secreta pandebat. Consequenter quoque Apostoli non ita a suo collegio separatis, quemadmodum fidei domesticis consortibusque loquebantur. Sed ait dilectio tua tantum circa me sese charitatis habuisse, ut non solum ad scribendum fueris contentus affectu audire, lege sententiam: « Fides ex auditu, auditus autem per verbum Dei (Rom. X, 17), » illud scilicet Verbum quod confessioni beati apostoli Petri « portas inferni nunquam praevalituras esse promisit (Matth. XVI, 18). » Atque ideo rationabiliter existimasti, quia fidelis Deus in verbis suis non nisi aliquid tale promisisset, institueret, unam sponsionis suae promissionem impleret. Ait denique nos divinae providentiae gratia tua dilectio quod ille monstraverit sanctarum Ecclesiarum se non descrere charitatem, quia me in pontificali sede locaverit non indigentem, sicut ait doceri, sed intendentem omnia necessaria ad ecclesiastici corporis unitatem. Ego quidem sunt omnium hominum minimus satis immeritus tantae sedis officium, nisi quod superna gratia semper operatur magna de parvis. « Quid enim de me sentiam cum hoc ipse id de se magistro gentium ille testetur, qui se ultimum, et non vocari dignum apostolum profitetur? » (I Cor. XV, 9.) Verumtamen ut ad dilectionis tuae verba redeamus, si veraciter exsecutus es haec divinitus mihi fuisse collata, quae et profecto quaecunque sunt bona dona sunt Dei, sequere ergo hortamenta non indigentis doceri, et secundum supernam dispositionem universa cuncta inspicientis quae ad Ecclesiarum pertinent unitatem. Et adversus diabolum conturbatorem vere pacis atque compagis, ut asseris, fortiter resistentem. Si ergo de me ista pronuntias, aut sectanda tibi sunt quae a Christo, ut prohibes, constituta sunt, aut palam te quod Christi dispositionibus obviare depromis, aut ad veniam luxuriae de me cognosceris ista jactare. Sed consequenter adnectis condescendibilem me, et optima dispositione revocare posse concordiam. Proinde quoniam isto verbo frequenter utimini, quid sibi velit explorem. Optima enim illa est Ecclesiae catholicae atque apostolicae dispositio quae ad meliora proficiendo conscendere non ad inferiora descendendo deficere. Cum autem dicis conscendere nos debere vobiscum. Interim jam vos, aut descendere aut descendisse monstratis. Unde, quaeso, vel quo ista descensio est? Utique ex superiori quodam loco ad inferiora quaeque deponitis a catholica apostolicaque communione ad haereticam damnatamque prolapsos videtis, cognoscitis, non negatis, et non solum vos in infirmis jacere delectat, sed etiam in superiore manentes sede vultis impelli. Condescendere nos vobiscum invitatis, ad ima de summis nos coascendere vos nobiscum rogamus ad summa de imis. Nunc igitur conspectu illius excelsae justitiae judicet genus humanum, quis nostrum debeat alteri obedire. An dicis ut caetera nunc omittam, descendit Dominus ipse de coelo? Descendit plane, sed ut hominem ab errore liberaret, non ut ejus misceretur errori. Nonne ipse praemonuit, ut qui in tecto consisterent non descenderent, nec ad ea quae in domo videntur esse tollenda? Nonne pro omnibus Apostolus « clamat unus, qui, plus omnibus laboravit (I Cor. XV, 10), » cum de custodia veritatis ageretur, quibus nec ad horam cessimus subjectionis gratia et veritas Evangelii permaneret apud vos? Videtis coelestem Magistrum condescendere noxiis recusantem? Postremo faciamus aliquem corruisse ad quem benignissimae sublevandum paululum quispiam velit inflecti. Ergo ut erigatur jacens miserantem convenit inclinari non ut cum eodem praecipitetur in foveam. Igitur per litteras, quos per Sinelicium diaconem destinastis de his quos baptizavit, quos ordinavit Acacius majorum traditione confectam, et vera praecipue religionum sollicitudini vestrae congruam praebemus sine difficultate medicinam. Quo nos vultis ultra descendere? Quid tacetis? Quid verecundamini verbis exprimere quod corde gestatis? Ipsa vos saltem verecundia quod nonnunquam sit debuit commonere. An forsitan ut haereticorum damnatorumque, et his vel eorum successoribus communicantium nomina consentiamus admitti? Hoc non est condescendere ad subveniendum, sed evidenter in inferna demergi. Parcite, quaeso, et nobis et vobis. Quod si curam vestri adeo non habetis, date veniam nobis. Dolere et flere possumus et debemus, in haec abrupta deduci nec possumus, nec debemus, qui, praestante Deo nostro, sinceram puramque paternae traditionis fidem communionemque retinere, et ab omni praevaricatorum contagione discretam etiam intentato periculo mortis optamus eligentes (si velit Deus) quaelibet illa perpeti, quam causas incidere damnationis aeternae. Date, inquam, veniam, si cum vos propter amorem cujuslibet hominis, vel timorem haec libenter incurritis. Nos propter amorem Dei, et timorem gehenna talia refutamus. Nec vos credatis dissimulando causas atque personas cujuslibet amicitiis posse subripere, quia neque vos ita subtiles estis, qui non possitis intelligi, et nos praestante Deo nostro non reperitis incautos.

Nonne missis huc saepe litteris indicastis cum caeteris haereticis vos Eutichen quoque respuere. Hoc si verum, aut eos qui communicaverunt Eutichetis successoribus pariter abdicatae, aut aliorum quoque haereticorum successoribus communicantes admittite. Sed Acacius, inquis, nihil contra fidem sicut Eutiches et successor ejus legitur ubicunque dixisse, quasi non sit deterius, et non ignorasse veritatem, et tamen communicasse veritatis inimicis. Si enim cum aliquis recte sapiens de fide catholica communicet illis haereticis inter quos Euticheten posuistis, vel successoribus eorum, non est fas eos inter catholicorum altaria nominare. Ita ne ergo illius Eutichetis successoribus communicando simili sorte tenetur obnoxius. De talibus quippe convenienter dicitur: « Descendant in infernum viventes (Psal. LIV, 16), » qui dum illa vita, qua justus vivit, vera atque catholica putantur vivere, repente aut in prona pravitatis, aut in haereticae communionis inferna vergunt. Ecce quales Christo dicitis esse praeponendos. Cum ille nec animas nostras sibimet praecipit anteponi. Imo et adhuc quaeritis quando fuerit damnatus Acacius, quasi revera etiamsi eum nullus ante damnasset non fuerit orthodoxae et apostolicae communionis, cujus praevaricator exstitit et desertor participatione secludi. Sicut etiam quilibet qui fuerit ante catholicus, cuicunque haeresi communicans merito judicatur a nostra societate removendus, aut in tali sorte defunctus inter catholicorum nomina nullatenus computari. Miramur tamen quomodo ista profertis, hoc est ut et synodum Chalcedonensem vos suscipere pro fide catholica profiteamini, et eos quos damnavit sectantium communicatores non pariter generaliterque putetis fuisse damnatos. Ostendite ergo quae synodus in unaquaque haeresi cum erroribus successores eorum his communicantes simulque omnes non damnet, et complices. Itaque ille vester Acacius qui Eutichianis haeresibus detestabili communione factus est particeps ab eadem synodo sine dubitatione damnatus est. Quae Eutichen Dioscorumque cum successoribus corum hisque communicantes synodico tenore prostavit. Sic vos sequaces quoque eorum Timotheum Petrumque simili definitione 243 dejecit. Proinde si ea quae in synodo Chalcedonensi pro fide et communione catholica lege apostolica definita sunt, vere certeque sectamini, sicut vestra professione multiplici continetur, aut successores ab illa synodo damnatorum hisque communicantes abjicite, aut si istos admittitis ea quae nulla synodo pro fide, et communione catholica et apostolica sunt perplexa, non solum falso vos retinere perpenditis, sed insuper labefactare conamini, et in Eutichianam haeresim sine retractatione reciditis meritoque a catholicis probamini esse vitandi, quia, ut talem pestilentiam perpetuo possemus evadere, ea quae contra ipsam ab illa congregatione sanctorum Patrum salubriter decreta leguntur nullatenus mutilanda, non solum sedis apostolicae praesules, sed etiam Orientalium regionum catholice censuere pontifices. An Petrum dicitis fuisse purgatum, cui communicavit Acacius, verum assertionibus edocete. Hoc ostendite, hoc probate. Quibus ille modis. Quibus ille regulis ab Eutichiana fuerit professione vel communione mundatus, ut cum id nihilominus evidenti rerum claruerit demonstratione convictum, palam aperteque possitis advertere, aut vos debere cedere veritati, aut adversus hanc manifesta dimicatione confligere, nec vobis blandiamini, quia fidem catholicam profitemini vos tenere qui Euthicis nomen adjuvistis, quia ea veluti praedicare videamini quae orthodoxa praedicavit antiquitas. Clamat enim vobis illa evangelica sententia: « Aut facite arborem bonam et fructus ejus bonos, aut facite arborem malam, et fructus ejus malos (Matth. XII, 33). » A fructibus enim arbor cognoscitur, id est, si voce, si fide, si professione catholica et apostolica fideliter veraciterque gloriamini hujus et communionem recipite. Si vero haereticorum scilicet damnatorumque vel his aut successoribus eorum communicantium communio vobis placet. Quid statis? Quid circumspicitis simul et eorum aperte manifesteque remotis obstaculis dogma defendite. Quid enim juvat? Imo et satis gravat dictis polliceri, quod factis negatur ut non solum ipsa per se haeresis Eutichiana, quam sit funesta Christiano sacramento possitis agnoscere, sed quanta et quam gravia haeresis in sui definitione contineat. Ecce ad quae nos praecipitia condescendere provocatis, atque nos vitae aeternae pericula cupitis inclinare, hoc descensu salvare est aegrotantem, an cum languente consumi? Haec erit optima dispositio illa quam memoras reparandae concordiae. An illa potius, ut rejectis contagiis perfidorum integra fide sincera sui communione potiatur communio catholica atque apostolica haereticorum tabe depulsa, intemeratam suae fidei confessionem nitatur astruere, atque invicem sibimet congruentis orthodoxae professionis communionisque sit unitas? Hanc sicut dilectionis tuae litterae cohortantur, meis quoque temporibus custodiri, qua valeo, prece deposco quae per tot annos ab illis Patribus gloriosis illibata intactaque servata est. Haec enim est, sicut ipse dicis, quam Deus noster de omnibus bene futuram, et secundum suam veritatem, et regulam gubernandam, et praescius ante constituit, et singulis quibusque temporibus sua dispositione convenienter aptavit. Haec est voluntas Dei, cujus tu ingeris mentionem quam ego quoque pro meo modulo, quem Dominus donare dignetur, cupio prorsus implere, ut non reus de hujus talenti coelestis diminutione reperiar, in hoc talento, sicut ipse quoque nos admones, incrementum Christi postulo consequi, et nullum prorsus incidere detrimentum. Hinc est quod prioribus dilectionis tuae litteris, sicut tua quoque pagina designavit, pro vestra sumpsi salute tristitiam, ubi comperi quod erat vobis noxium, et verae pacis contrarium reperi. Contristatur enim Apostolus de errore deviantium, et laetitiam recipit de eisdem sua praedicatione correctis, si autem tua charitas, ut dixit, nescio quorum necessitate constringitur, quod pace tua dixerim, sacerdos pro veritate promenda, nec facere deberet omnino non dicere, ignoscite nobis hominibus timidissimis, si cohortante nos terribili, et divini judicii grandi necessitate constringimur, sicut qualescunque ministros Christi decet, nos animas nostras ponere pro veritate salvandas, quam eas lucrari velle veritatis diminutione perdendas, ut non dicam cujuslibet contra fidem libitis abdicandas. Istae mihi sunt quas dilectio tua commendat certae fidei perpetuae cum eo quicunque voluit in Christi visceribus amicitiae. Hic non tam optamus praeponi aliis, sicut praedicis, quam cum fidelibus cunctis sanctum et Deo placitum habere consortium.

Haec mihi, quam mandat dilectio tua, pax solida. Inconvulsa et perennis hoc unum vinculum, sicut etiam ipse desideras salutare, quo cuncta uniri possit Ecclesia. Hoc quibus est creditum, sicut et ipse deprecaris, protectio divina perficiat. Haec est quae « Deus est charitas (I Joan. IV, 8), » qua poscis « de corde puro et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I, 5). » Quomodo ergo de corde puro, si haereticorum fuerit participatio polluta? Quomodo conscientia bona, si malorum fuerit confusione permista? Quomodo fide non ficta, si fuerit mista cum perfidis? Quae si prudentia tua, sicut Deum praedicamus, diligenter advertat, perspicit apostolicam sedem non vitare pacem, sed haereticorum damnatorumque vitare vestigia. Quae etiam vos rationabiliter intuentes creditis componendum populum Constantinopolitanum, non permittere submoveri nomine perfidorum. Quisnam hoc in Ecclesia Dei, quaeso te, possit audire, cum utique pastorem sequi grex debeat ad pascua salutaria revocantem, non per devia gregem pastor errantem. Dic mihi, rogo te, grex, pro te, an te pro grege redditurus es rationem? Certe, si vobis hoc placet, multo magis causa nobis est justior, qui populum Romanum a fide illa sua laudabili, majorum traditione percepta declinare nos penitus non sinentem libenter audivimus, si vos Constantinopolitanam plebem ab haeretica communione discedere, recusantem non vultis offendere, sed nos dicitis debere dirigere qui eam valeant mitigare. Quomodo me auditura est quem videtur habere suspectum, si praesules suos despicit admonentes, nonne ipsis apostolis est praeceptum in aliquibus regionibus verbi praedicatione non uti? Hi quippe, inquis, non fuerant audiendi, veniemus, frater Eunifimi, sine dubitatione veniemus ad illud pavendum tribunal Christi, ut taceam quia ex hoc sit metuenda vindicta, et circumstantibus illis a quibus fides ipsa defensa est. Non illic inficiationibus, non dilationibus, non inclusionibus est agendum, sed manifestissime comprobandum, utrum beati Petri gloriosa confessio cuiquam eorum quos regendos accepit, quidquam subtraxerit ad salutem. An eam occultare nollet, etiam cum suo periculo rebellis exstiterit obstinata pernicies. Ibi certe dilucidabitur utrum ego, sicut putatis, acerbus, asper, et nimis durus difficilisque sim vobis qui cum ratione vestram salutem parturio, qui clamo etiam, si austerum videtur antidotum, accipite, quaeso, bibite, vivite, nolo moriamini. An vos qui a noxiis prohibiti medicos ducitis exsecrandos, imo qui vultis vobiscum medicos aegrotare quam vos recipere sanitatem. Et alia manu. Dominus te incolumem custodiat.

Ordo Veteris Testamenti, quem sancta et catholica Romana suscipit et veneratur Ecclesia, digestus a Gelasio papa, cum LXX episcopis. Genesis liber unus. Exodi liber unus. Levitici liber unus. Numeri liber unus. Deuteronomii liber unus. Jesu Nave liber unus. Judicum liber unus. Ruth liber unus. Regnorum liber unus. Paralipomenon libri duo. Psalmorum CL liber unus. Salomonis libri III. Proverbiorum, Ecclesiastes et Cantica canticorum. Item, Sapientiae liber unus. Ecclesiasticus liber unus. Item, ordo prophetarum. Isaiae liber unus. Jeremiae liber unus. Emoch, id est, de lamentationibus suis. Ezechielis liber unus. Danielis liber unus. Osee liber unus. Amos liber unus. Michaeae liber unus. Joel liber unus. Abdiae liber unus. Jonae liber unus. Nahum liber unus. Habacuc liber unus. Sophoniae liber unus. Aggaei liber unus. Zachariae liber unus. Malachiae liber unus. Item, ordo historiarum. Job liber unus. Tobiae liber unus. Esdra liber unus. Esther liber nnus. Judith liber unus. Machabaeorum liber unus. Item, ordo Scripturarum Novi et aeterni Testamenti. Evangeliorum libri IV. Secundum Matthaeum liber unus, secundum Marcum liber unus, secundum Lucam liber unus, secundum Joannem liber unus. Actuum apostolorum liber unus. Epistolae Pauli apostoli, numero XIV. Ad Romanos epistola una. Ad Corinthios epistolae duae. Ad Ephesios epistola una. Ad Thessalonicenses epistolae duae. Ad Galathas epistola una. Ad Philippenses epistola una. Ad Timotheum epistolae duae. Ad Titum epistola una. Ad Philemonem epistola una. Ad Hebraeos epistola una. Item, Apocalypsis Joannis liber unus. Item, canonicae epistolae, numero VII; Petri apostoli epistolae duae. Jacobi apostoli epistola una. Joannis apostoli epistolae tres. Judae Zelotis apostoli epistola una.

Incipiunt decreta Gelasii papae. Decretum cum LXX episcopis habitum de apocryphis Scripturis. Post propheticas, evangelicas atque apostolicas Scripturas, quibus Ecclesia catholica per gratiam Dei fundata est, illud etiam intimandum putamus, quod quamvis universae per orbem catholicae Ecclesiae unus thalamus Christi sit. Sancta tamen Romana, catholica et apostolica Ecclesia nullis synodicis constitutis caeteris Ecclesiis praelata est. Sed evangelica voce Domini et Salvatoris nostri primatum obtinuit: « Tu es Petrus, inquiens, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam, et tibi dabo claves regni coelorum, et quaecunque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelo; et quaecunque solveris super terram, erunt soluta et in coelo (Matth. XVI, 18, 19). » Cui data est etiam societas beatissimi Pauli apostoli vasis electionis, qui non diverso, sicut haeretici garriunt, sed uno tempore, uno eodemque die gloriosa morte cum Petro in urbe Roma, sub Caesare Nerone agonizans, coronatus est, et pariter supradictam sanctam Romanam Ecclesiam Christo Domino consecraverunt, talesque omnibus urbibus in universo mundo sua praesentia atque venerando triumpho praetulerunt. Est ergo prima Petri apostoli sedes Romana Ecclesia non habens maculam neque rugam, nec aliquid hujusmodi. Secunda autem sedes apud Alexandriam beati Petri nomine a Marco ejus discipulo, et evangelista consecrata est. Ipseque a Petro apostolo in Aegypto directus, verbum veritatis praedicavit, et gloriosum consummavit martyrium. Tertia vero sedes apud Antiochiam ejusdem beatissimi Petri apostoli habetur honorabilis, eo quod illic, priusquam Romam venisset, habitavit. Et illic primum nomen Christianorum novellae gentis exortum est. Et quamvis « aliud fundamentum nullus possit ponere praeter id quod positum est, qui est Christus Jesus (I Cor. III, 11), » tamen ad aedificationem nostram eadem sancta Romana Ecclesia post illas Veteris et Novi Testamenti quas regulariter suscepimus, etiam suscipi non prohibet Scripturas, id est, sanctam synodum Nicaenam trecentorum decem et octo Patrum, mediante Maximo Constantino Augusto. Sanctam synodum Ephesinam, in qua Nestorius condemnatus est, consensu beatissimi Coelestini papae, mediante Cyrillo Alexandriae sedis antistite, et Arcadio ab Italia destinato. Sanctam synodum Chalcedonensem, mediante Martiano Augusto et Anatolio Constantinopolitano episcopo, in qua Nestoriana et Euthiciana similiter cum Dioscoro ejusque complicibus damnatae sunt, et si quae sunt concilia a sanctis. Patribus instituta. Post horum auctoritatem, et custodienda, et recipienda mandamus. Item opuscula beati Cyrilli, Cypriani martyris, et Carthaginensis episcopi. 244 Item, opuscula beati Gregorii Nazanzeni episcopi. Item, opuscula beati Basilii Cappadociae episcopi. Item, opuscula beati Athanasii Alexandrini episcopi. Item, opuscula beati Cyrilli Alexandrini episcopi. Item, opuscula beati Joannis Constantinopolitani episcopi. Item, opuscula beati Theophili Alexandrini episcopi. Item, opuscula beati Hilarii Pictavensis episcopi. Item, opuscula beati Ambrosii Mediolanensis episcopi. Item, opuscula beati Augustini Hipponensis episcopi. Item, opuscula beati Hieronymi presbyteri. Item, opuscula Prosperi vir religiosissimi. Item, epistola Leonis papae ad Flavianum Constantinopolitanum episcopum destinata. Cujus textum quispiam, si usque ad unum Iota disputaverit, et non eam in omnibus venerabiliter receperit, anathema sit. Item, opuscula atque tractatus omnium orthodoxorum Patrum qui in nullo a sanctae Ecclesiae Romanae consortio deviarunt, nec ab ejus fide vel praedicatione sejuncti sunt, sed ipsius communionis per gratiam Dei usque in ultimum diem vitae suae fuere participes legendos decernimus. Item, decretales epistolas quas beatissimi papae diversis temporibus ab urbe Romana pro diversorum Patrum consolatione dederunt venerabiliter recipiendas. Item, gesta sanctorum martyrum qui multiplicibus tormentorum cruciatibus, et mirabilibus confessionum triumphis irradiant. Quis ista catholicorum dubitet, et majora eos in agonibus fuisse perpessos, nec suis viribus sed gratia Dei et adjutorio universa tolerasse? Sed ideo secundum antiquam consuetudinem singulari cautela in sancta Romana Ecclesia non leguntur, quia et eorum qui conscripsere nomina penitus ignorantur, et ab infidelibus idiotis superflua, aut minus apta quam rei ordo fuerit esse putantur, sicut cujusdem Cyrici et Julitae, sicut Georgii aliorumque hujusmodi passiones quae ab haereticis perhibentur compositae, propter quod, ut dictum est, ne vel levis subsannandi oriretur occasio in sancta Romana Ecclesia non leguntur. Nos tamen cum praedicta Ecclesia omnes martyres, et eorum gloriosos agones qui eis magis quam hominibus noti sunt omni devotione veneramur. Item, vitas Patrum, Pauli, Antonii, Hilarionis, et omnium eremitarum eas tamen, quas vir beatissimus descripsit Hieronymus cum omni honore suscipimus. Item actus beati Silvestri apostolicae sedis praesulis. Licet ejus qui conscripsit nomen ignoretur, a multis tamen in urbe Roma catholicis legi cognovimus, et pro antiquo usu multa haec mutantur Ecclesiae. Item, scripturam de inventione crucis Dominicae, et aliam scripturam de inventione capitis Joannis Baptistae novellae quaedam relationes sunt et nonnulli eas catholici legunt. Sed cum haec ad catholicorum manus adveniunt beati Pauli apostoli praecedat sententia. Omnia probate, quod bonum est tenete. Item, Rufinus vir religiosus plurimos ecclesiastici operis edidit libros nonnullas etiam scripturas interpretatus est. Sed quoniam beatus Hieronymus eum in aliquibus de arbitrii libertate notavit. Illa sentimus quae praedictum beatum Hieronymum sentire cognoscimus, et non solum de Rufino, sed etiam de diversis quos vir saepius memoratus zelo Dei, et fidei religione reprehendit. Item, Origenis nonnulla opuscula quae vir beatissimus Hieronymus non repudiat legenda suscepimus, Reliqua autem omnia cum auctore suo dicimus esse renuenda, Chronica Eusebii Caesariensis et ejusdem ecclesiasticae Historiae liber quamvis in primo narrationis suae libro tepuerit. Et postea in laudibus atque excusatione Origenis schismatici unum conscripserit librum, propter rerum tamen notitiam singularem, quae ad instructionem pertinent usquequaque non dicimus renuendos. Item, Orosium virum eruditissimum collaudamus, quia valde nobis necessariam adversus paganorum calumnias dignam ordinavit historiam, miraque brevitate contexuit. Item, veneramur sedulii Paschale opus, quod heroicis descripsit versibus, et insigni laude praeferimus. Item, Juvenci nihilominus laboriosum opus non spernimus, sed miramur.

Caetera quae ab haereticis sive schismaticis conscripta vel praedicata sunt nullatenus recipit catholica et apostolica Romana Ecclesia, e quibus pauca quae ad memoriam veniunt, et a catholicis vitanda sunt credimus esse subdenda. Item, notitia librorum apocryphorum qui non recipiuntur. Armunensem synodum a Constantio Caesare Constantini filio congregatam, mediante Tauro praefecto, ex tunc et nunc, et usque in aeternum confitetur esse damnatam. Itinerarium nomine Petri apostoli quod appellatur sancti Clementis libri numero decem apocryphi. Actus nomine Andreae apostoli apoc. Actus nomine Thomae apostoli apoc. Actus nomine Philippi apoc. Evangelium nomine Matthiae apoc. Evangelium nomine Petri apostoli apoc. Evangelium nomine Jacobi apoc. Evangelium nomine Barnabae apoc. Evangelium nomine Thomae, quo utuntur Manicheae apoc. Evangelium nomine Bartholomaei apostoli apoc. Evangelia quae falsavit Lucianus apoc. Liber de infantia Salvatoris apoc. Evangelia quae falsavit Esitius apoc. Liber de nativitate Salvatoris et de Maria et obstetricae apoc. Liber qui appellatur Pastoris apoc. Libri omnes quos fecit Lucius discipulus diaboli apoc. Liber qui appellatur Fundamentum apoc. Liber qui appellatur Thesaurus apoc. Liber de filiabus Adae Geneseos apoc. Liber qui appellatur actus Teclae et Pauli apostoli apoc. Liber qui appellatur Nepotis apoc. Liber Proverbiorum qui ab haereticis conscriptus et sancti Syrti nomine praenotatus est apoc. Revelatio quae appellatur Thomae apostoli apoc. Revelatio quae appellatur Stephani apoc. Revelatio quae appellatur Pauli apoc. Liber qui appellatur Transitus, id est, assumptio sanctae Mariae apoc. Liber qui appellatur Poenitentia Adae apoc. Liber Ogiae nomine gigantis qui cum dracone post diluvium pugnasse perhibetur apoc. Liber qui appellatur Testamentum Job, apoc. Liber qui appellatur poenitentia S. Cypriani, apoc. Liber qui appellatur poenitentia Januae et Mambrae, apoc. Liber qui appellatur Sortes apostolorum, apoc. Liber qui appellatur Laus apostolorum, apoc. Liber Phisiologus, qui ab haereticis conscriptus est, et beati Ambrosii nomine signatus, apoc. Historia Eusebii Pamphili apoc. Opuscula Tertulliani apoc. Opuscula Lactantii apoc. Opuscula Africani apoc. Opuscula Postumani et Galli apoc. Opuscula Montani, Priscillae, et Maximillae apoc. Opuscula omnia Fausti Manichaei apoc. Opuscula Commod ni apoc. Opuscula alterius Clementis Alexandrini apoc. Opuscula Tascii Cypriani apoc. Opuscula Arnobii apoc. Opuscula Tyconii apoc. Opuscula Cassiani presbyteri Galliarum apoc. Opuscula Victorini Pitabionensis apoc. Opuscula Fausti Regensis Galliarum apoc. Opuscula Frumenti ceci Centon de Christo Virgilianis compactum versibus, apoc. Epistola Jesu ad Abagarum regem apoc. Epistola Abagari ad Jesum apoc. Passio Cyrici et Julitae apoc. Passio Georgii apoc. Scriptura quae appellatur Contradictio Salomonis apoc. Philacteria omnia quae non angelorum, ut illi confingunt, sed daemonum magis arte conscripta sunt, apoc. Haec et omnia similia Simon Magus, Nicolaus Cerintus, Marcion, Basilides, Ebion, Paulus etiam Samosathaenus, Photinus, et Bonosus, et qui simili errore defecerunt. Montanus quoque cum suis obscenissimis sequacibus, Apollinaris, Valentinus, Faustus, Africanus, Sabellius, Arius, Macedonius, Eunomius, Novatus, Sabbatius, Coelestius, Donatus, Eustathius, Jovinianus, Pelagius, Julianus Celanensis, Coelestius, Maximinus, Priscillianus ab Hispania, Nestorius Constantinopolitanus, Maximus unicus, Lampetius, Dioscorus, Eutichius, Petrus et alius Petrus, e quibus unus Alexandriam, alius Antiochiam maculavit, Acacius Constantinopolitanus cum consortibus suis, necnon et omnes haeresei haereseorumque discipuli sive schismatici docuerunt, quorum nomina minime retinentur, non solum repudiata, sed ab omni Romana, catholica et apostolica Ecclesia eliminata, atque cum suis auctoribus, auctorumque sequacibus sub anathemate insolubili vinculo in aeternum confitemur esse damnata.