Collectio decretalium/CI

This is the stable version, checked on 8 Septembris 2021. Template changes await review.
CI. Collectio decretalium

 C CII 

INCIPIUNT DECRETA HILARII PAPAE. INCIPIUNT CAPITULA. 3. Ut poenitentes aut inscii litterarum sive defectu

1. Ut canones Nicaeni vel apostolicae sedis decreta custodiantur. 2. Ut bigami, aut viduae, aut corruptae mariti ad ecclesiasticos gradus non accedant. membrorum, aut decisione aliquid minus habentes ad superiorem ordinem non veniant. 4. Ut ea quae illicite episcopus vel decessor ejus ordinavit, ab eo qui superest emendentur. 5. Ut nullus episcopus, sibi eligat successorem. DECRETUM.

CAP. I. Flavio Basilico, et Hermineico viris clarissimis consulibus, sub die decimo sexto Kalendarum Decembrium. In basilica sanctae Mariae residente venerabili papa Hilario una cum episcopis, numero quinquaginta, residentibus etiam universis presbyteris, astantibus quoque diaconibus, Hilarius episcopus Ecclesiae catholicae urbis Romae synodo praesidens, dixit: Quoniam religiosus sancto Spiritu congregante conventus hortatur, ut quaedam quae pro disciplina ecclesiastica necessaria sunt, cura diligentiore tractemus, si placet, fratres, ea quae ad ordinationis tenorem pertinent, juxta divinae legis praecepta, et Nicaenorum canonum constituta, juvante Domino in omne aevum mansura solidemus, ut nulli fas sit sine status sui periculo, vel divinas constitutiones, vel apostolicae sedis decreta temerare, quia nos qui potentissimi sacerdotis administramus officia, talium transgressionum culpa respiciet, si in causis Dei desides fuerimus inventi, quia meminimus quod timere debemus qualiter comminetur Dominus negligentiae sacerdotum. Siquidem reatu majore delinquit qui potiori honore fruitur, et graviora facit vitia peccatorum sublimitas dignitatum.

II. Cavendum ergo in primis ne ad sacratos gradus, sicut gestis prioribus ante scriptum est, quisquam qui uxorem virginem non duxit, aspiret. Repellendi sunt etiam quicunque in secundae uxoris nuptias contra apostolica praecepta convenerunt. III. Ut poenitentes vel inscii litterarum, aut aliqua membrorum defectu damna perpessi, vel hi qui ex poenitentibus sunt, ad sacros ordines aspirare non audeant. Quisque talium consecrator exstiterit factum suum ipse dissolvet. IV. Sed quodcunque quis commisit illicite, aut a decessoribus suis invenit admissum, si proprium periculum vult vitare, damnabit; nos enim in nullo volumus severitatem ultionis exercere. Sed qui in causis Dei vel contumacia vel in aliquo decessu deliquerit, aut ipse quod proprius praedecessor ejus fecit, abolere noluerit in se quidquid in alio non resecaverit, inveniet. Quod ut deinceps possit tenacius custodiri (si placet sententias omnes, et subscriptiones proprias commodatae) ut synodali judicio aditus claudatur illicitis. Ab universis episcopis, et presbyteris acclamatum est. Exaudi, Christe, Hilario vita, dictum est sexies. Hoc confirmamus et docemus, dictum est octies. Haec tenenda sunt, haec servanda sunt, dictum est quinquies. Doctrinae vestrae gratias agimus, dictum est quindecies. Ista in perpetuum serventur rogamus, dictum est quindecies. Ista per sanctum Petrum ut in perpetuum serventur aptamus, dictum est octies. Haec praesumptio nunquam fiat, dictum est decies. Qui haec violaverit, in se inveniet. Et facto silentio, Hilarius episcopus dixit: V. Praeterea, fratres, nova et inaudita, sicut ad nos missis de Hispaniis epistolis sub certa relatione pervenit, in quibusdam locis perversitatum semina subinde nascuntur. Denique nonnulli episcopatum, qui non nisi meritis praecedentibus datur, non divinum munus, sed haereditarium putant esse compendium. Et credunt sicut res caducas atque mortales, ita sacerdotum velut legatorio aut testamentario jure posse dimitti. Nam plerique sacerdotes, et in mortis confinio constituti, in locum suum feruntur alios designatis nominibus subrogare, ut, scilicet non legitima exspectatur electio, sed defuncti gratificatio, pro populi habeatur assensu. Quod quam grave sit existimate. Atque ideo, si placet, etiam hanc licentiam generaliter de Ecclesiis auferamus, ne (quod turpe dictu est) homini quisquam putet deberi, quod Dei est. Ut autem quod ad nos perlatum est, ad vestram etiam possit pervenire notitiam, Hispanorum fratrum et coepiscoporum nostrorum scripta legantur. Paulus notarius recitavit. Et statutum est, ne quid ultra hujusmodi a sacerdotibus praesumatur. 229 Epistola ejusdem Hilarii papae ad Tarraconenses episcopos. 1. Ut nullus sine consensu episcopi metropolitani episcopus ordinetur. 2. Ut nullus episcoporum relicta propria Ecclesia, ad aliam transeat. 3. Ut Hireneus remotus ab Artimoniensi ad propria revertatur. 4. De removendis episcopis qui illicite ordinati sunt et ne in una Ecclesia duo episcopi habeantur. 5. De damnatione Hirenei, si ad suam Ecclesiam non revertitur. Dilectissimis fratribus ASCANIO et universis episcopis Tarraconensis provinciae, HILARIUS episcopus.

Postquam litteras vestrae dilectionis accepimus, quibus praesumptiones Silvani episcopi Calagurensium Ecclesiae retundi petistis, et rursum Barcinonensium quaeritis nimis illicita vota firmari honoratorum et possessorum, Tyriasonensium, Castanensium, Calagurtanorum, Virigensium, Triciensium civitatis cum scriptionibus diversorum litteras nobis constat ingestas, per quas id quod de Silvano querela vestra deprompserat, excusabant. Sed reprehensione justissima eorum pariter allegatio non carebat, quia praeter conscientiam metropolitani fratris et coepiscopi nostri Ascanii nonnullis civitatibus ordinatos claruit sacerdotes. Unde quoniam quidquid ab alterutra parte est indicatum omni videmus perversitate confusum, temporum necessitate perspecta, hac ratione decernimus ad veniam pertinere quod gestum est, ut nihil deinceps contra praecepta beati apostoli, nihil contra Nicaenorum canonum constituta tentetur.

CAP. I. Hoc autem primum juxta eorumdem Patrum regulas volumus custodiri, ut nullus praeter notitiam atque consensum fratris Ascanii metropolitani aliquatenus consecretur antistes, quia hoc vetus ordo tenuit. Hoc trecentorum decem et octo sanctorum Patrum definivit auctoritas, cui quisquis obvias tetenderit manus, eorum se consortio fatetur indignum, quorum praeceptionibus resultat. II. In quorum contumeliam superbo spiritu etiam pars illa contemnitur quae veretur, ne quis relicta Ecclesia sua, ad alteram transire praesumat. Quod nimis improbe conniventibus, et ut doleatur gravius vobis asserentibus, Hireneus episcopus conatur admittere. Quod nostra auctoritate roborare cupitis, quos maxime de rebus illicitis magna indignatione probatis accendi, lectis ergo in conventu fratrum, quos natalis mei festivitas congregarat litteris vestris quae de ordinandis episcopis secundum statuta canonum vel praedecessorum meorum decreta fuerit probata sententia gestorum quae pariter direximus tenore discetis. III. Unde remoto ab Ecclesia Barcinonensi, atque ad suam remisso Hireneo episcopo, sedatis per sacerdotalem modestiam voluntatibus, quae per ignorantiam ecclesiasticarum legum desiderant. Quod non licet obtinere talem protinus de clero proprio Barcinonensibus episcopus ordinetur, qualem te praecipue, frater Ascani, oporteat eligere, et deceat consecrare, ne si aliter forte factum fuerit, non sine objurgatione, maxime tui nominis retundat nostra praeceptio, quod in injuriam Dei, a quo specialiter sacerdotalium est gratia dignitatum didicerimus admissum. Nec episcopalis honor haereditarium jus putetur, quod nobis sola Dei nostri benignitate confertur. IV. Ordinatos nunc ergo episcopos, qui licet dum te ignorante provecti sunt cum suis auctoribus meruerint submoveri hac ratione firmamus, si nec viduae maritus fuerit quisquam, nec in secundae conjugio nuptias ac vota convenerit, sicut et legalia constituta praecipiunt, dicendo: Sacerdos uxorem virginem accipiat, non viduam, non repudiatam, secundum quod etiam beatus Apostolus magister gentium de his qui fieri desiderant sacerdotes propria institutione non tacuit dicens, unius uxoris virum cujus tenore sane ita informati esse debetis, fratres charissimi, ut inter caetera quae cavenda sunt haec studeatis praecipue custodiri, quae noscitis ante universa mandari. In quibus etiam perspiciendum est, ne duo simul sint unius Ecclesiae sacerdotes, aut litterarum ignarus, aut carens aliqua parte membrorum, aut etiam ex poenitentibus aliquis ad sacrum ministerium prorsus sinatur accedere. Nec tantum putetis petitiones valere populorum, ut cum his parere cupitis voluntatem Dei nostri, quae nos peccare prohibet deseratis. Cujus indignatio ex hoc gravius commovetur, quia benignitas ejus, dum fiunt, illicita per eos qui sunt interpretes placationis offenditur. V. Ut autem omnia secundum haec quae scripsimus corrigantur praesentes litteras Trajano subdiacono nostro veniente direximus. Quod si Hireneus episcopo ad Ecclesiam suam deposito, improbitatis ambitu redire neglexerit, quod ei non judicio, sed humanitate praestabitur removendum se ab episcopali consortio esse cognoscat. Deus incolumes vos custodiat. Item epistola Hilarii ad Ascanium, de his quae sunt scripta superius. Dilectissimo fratri ASCANIO, HILARIUS episcopus.

Divinae circa nos gratiae memores esse debemus, qui nos per dignationis suae misericordiam ob hoc ad fastigium sacerdotale provexit, ut mandatis ipsius inhaerentes, et in quadam sacerdotii ejus specula constituti prohibeamus illicita, et sequenda doceamus. Unde directis per Trajanum subdiaconum nostrum litteris admonemus, ut qui male facta sunt, corrigantur. Et miramur admodum dilectionem tuam Barcinonensium petitiones non solum nulla auctoritate retulisse, verum etiam directis ad nos litteris, consummationem pravi desiderii postulasse adhibendo in epistolarum prooemio concilii mentionem, tanquam culpae minuerentur excessus, per multitudinem imperitorum, cum etiam sub significatione unusquisque sui nominis tecum pariter retulisset, et subscriptiones proprias factas singuli commodassent, dilectionem tamen tuam rei de qua displicet summa tangebat, quia pro loco et honore tibi debito caeteri sacerdotes docendi fuerant, non sequendi. Unde sicut in generalibus litteris indicavi, Hireneus ad propriam revertatur Ecclesiam, et Barcinonensibus de suo clero protinus consecretur antistes, cui tamen statuta canonum, et apostolica praecepta concordent. Et licet hi qui propter notitiam atque consensum tuae dilectionis ordinati sunt sacerdotes, cum suis debuerint auctoribus submoveri, ne quid tamen in tanta necessitate decernamus austerum, eos qui episcopi facti sunt ita volumus permanere, si apostolicis praeceptionibus et statutis sanctorum Patrum non reperiantur obnoxii, ac deinceps nihil quod contra disciplinam ecclesiasticam veniat, sicut hactenus factum est perpetretur, tuae sollicitudinis est, frater charissime, debitam tibi auctoritatem tueri, et illicitis non modo non praebere assensum, sed etiam cuncta quae contra regulam facta repereris coercere, atque ante omnia quae sola unitate decernimus, Hireneum ad Ecclesiam suam redire compelle. Ad quam sponte potius redire debebit, si a sacerdotali consortio meruit separari, nec unus Ecclesiae duo esse permittantur antistites, quod opportunius supradicti subdiaconi fieri delegamus, instantia quam etiam pro conservanda Ecclesiae disciplina commeare ad Hispanias dispositionis nostrae fecit auctoritas. Deus autem incolumem te custodiat, frater charissime.

Epistola Hilarii papae, ad Leontium, Veranum, Victurium, episcopos. Dilectissimis fratribus VERANO, LEONTIO, VICTURIO, episcopis, HILARIUS papa.

Movemur ratione justitiae, quae licet ab omnibus qui recta sapiunt, debeat custodiri, cum praecipue Domini sacerdotibus non est temere negligenda, quorum caeteros informari convenit institutis. Frater igitur et coepiscopus noster Ingenuus Ebredunensis Alpium maritimarum provinciae metropolitani semper honore subnixus in praejudicium suum, sicut annexa declaravit quaedam nos petente fratre et coepiscopo nostro Auxamio statuisse commemorat, quae universis in hac eadem causa defensionibus contrairent. Si quidem relationibus in nostro judicio recensitis, quas frater et coepiscopus noster Veranus ad sanctae memoriae decessorem meum cum caeteris provinciae sacerdotibus misit, et apostolicae sedis, quae tunc directa fuerat patefacta, responsione manifestatum est, nihil postea debuisse tentari, nec ad injuriam synodalium regularum quidquam per obreptionem, quae proxime facta est, oportere constitui. Nam licet ex hoc etiam quod a nobis est elicitum, censeatur infirmum, quia ex ipso insinuatum est, exsequi voluisse qui meruit, tamen ne odio vel gratia moveamur, quae in causarum disceptationibus esse non debet, ita vestrae charitati cognitionem annexae querimoniae delegamus, ut nihil adversum venerandos canones, nihil contra sanctae memoriae decessoris mei judicium valeat quidquid obreptum nobis esse constiterit. Nolumus namque, fratres charissimi, Ecclesiarum privilegia quae semper sunt servanda confundi, nec in alterius provincia sacerdotis alterum jus habere permittimus, quia per hoc non minus in sanctarum traditionum delinquitur sanctiones, quam in injuriam ipsius Domini prosilitur, cujus exspectatio fructus nostri ministerii non in latitudine regionum, sed in acquisitione ponitur animarum. Habeat itaque pontificium frater et coepiscopus noster Ingenuus provinciae suae, de cujus dudum ab apostolica sede est illicita cessione culpatus, et custoditis omnibus, quae super Ecclesiis Ceruelenensis civitatis, vel castelli Nicensis, sicut diximus sanctae memoriae decessoris mei definivit auctoritas, nihil Ecclesiarum juri noceat, quod in alterum memoratorum a praedicto fratre ad excludendam cupiditatem, quemadmodum prohibuit ambitionis alienae proxime est episcopus consecratus, sed statutae correctionis forma permaneat, ut ad unius antistitis praedicta loca regimen revertantur, quae in duos dividi non decuit sacerdotes. Dominus vos incolumes custodiat, dilectissimi fratres.

Epistola Tarraconensium episcoporum ad Hilarium papam. Beatissimo et apostolica reverentia a nobis in Christo colendo papae HILARIO, ASCANIUS et universi episcopi Tarraconensis provinciae. Quoniam curam apostolatus vester provinciarum suarum sacerdotibus gerat filio nostro illustri Vincentio duce provinciae nostrae referente cognovimus. Cujus impulsu votum nostrum in ausu scribendi prona devotione surrexit. Ergo provinciales litterario sermone debita coaonae vestrae obsequia deferentes, his quaesumus ut dignatione qua caeteros etiam humilitatem vestram in orationibus vestris, in mente habere dignemini, beatissime, et apostolica reverentia in Christo a nobis, colende Pater. Illud specialius deprecantes, ut factum nostrum quod tamen voto pene omnes provinciae quam exemplo vetustatis in notitiam nostram defertur propensis assertionibus nostris roborare dignemini. Et cum legerent ab universis episcopis et presbyteris exclamatum 230 est. Exaudi, Christe, Hilario vita, dictum est decies. Haec praesumptio nunquam fiat, dictum est sexies. Quae Dei sunt ab homine dari non possunt, dictum est sexies. Per dominum Petrum rogamus ut in perpetuum serventur, dictum est sexies. Haec ut reserventur rogamus.

Hilarius episcopus dixit: Lege. Paulus notarius recitavit. Episcopus Varohiensium civitatis, sanctus Nundinarius sortem explevit conditionis humanae. Hic episcopo venerabili fratri nostro Hireneo quem ipse antea in dioecesi sua nobis volentibus constituerat, relinquens ei quod potuit habere paupertas supremae voluntatis arbitrio in locum suum, ut substitueretur optavit. Sed defuncti judicium in ejus meritum non vacillat. Et cum legeret Probus episcopus e confessu surgens dixit: Illud licuit. Hoc non licuit: Successores Deus dat. Auctoritate vestra resistite huic rei per apostolatum vestrum.

Hilarius episcopus dixit: Percurre quod coeperas. Paulus notarius recitavit. Si quidem omnis clerus et plebs ejusdem civitatis et optimi et plurimi provinciales, ut idem ejus locum observaret a nobis speraverunt dato consensu. Nos cogitantes defuncti judicium et probantes ejus vitam, et eorum nobilitatem atque multitudinem qui petebant simul et utilitatem Ecclesiae memoratae optimum duximus, ut tanto sacerdoti qui ad divina migraverat, non minoris meriti substitueretur antistes, praesertim cum ecclesia illius municipii in qua ante fuerat ordinatus semper hujus civitatis Ecclesiae fuisse dioecesis constet. Ergo suppliciter precamur apostolatum vestrum, ut humilitatis nostrae quod juste a nobis videtur factum vestra auctoritate firmetis. Jamdudum sane questi fueramus litteris vestris de praesumptione Salvini episcopi, et miramur quod nulla epistolatus vestri responsa suscepimus. Nunc haec eadem suggerentes petimus, ut quid super his rebus observandum sit apostolicis sermonibus, nos dignemini informare. Et ne forsitan per negligentiam portitoris, aut longinqui itineris difficultatem humilitatis nostrae ad vos scripta non potuerit ex hoc negotio pervenire, etiam suggestionem nostram maluimus iterare. Et subscriptio: Ora pro nobis. Sanctum apostolatum vestrum jugi aevo divina conservet aeternitas nobis omnibus et Ecclesiae suae, domine vere noster apostolice papa.

Epistola episcoporum Tarraconensium ad Hilarium papam. Domino beatissimo et apostolica reverentia a nobis in Christo colendo papae HILARIO, ASCANIUS et universi episcopi Tarraconensis provinciae.

Etiamsi nulla dictaret necessitas ecclesiasticae disciplinae, expetendum revera nobis fuerat illud privilegium sedis vestrae, quo susceptis regni clavibus post resurrectionem Salvatoris per totum orbem beatissimi Petri singularis praedicatio universorum illuminatione prospexit. Cujus vicarii principatus sicut eminet, ita metuendus est ab omnibus et amandus. Proinde nos Deum in nobis primitus adorantes, cui sine querela servitis, ad fidem recurrimus apostolico ore laudatam, inde responsa quaerentes unde nihil errore, nihil praesumptione, sed pontificali totum deliberatione praecipitur. Cum haec ita se habeant, est tamen inter nos falsus frater, cujus praesumptionem sicut diutius tacere non licuit, ita et loqui futuri judicii necessitas imperavit. Silvanus quidam episcopus Calagurre, in ultima parte vestrae provinciae constitutus, divinationes sibi indebitas usurpando, humilitatem nostram ad hoc usque perduxit, ut contra ejus vanissimam superstitionem sedis vestrae unicum remedium flagitemus. Hic namque jam ante octo aut septem amplius annos postponens Patrum regulas, et vestra instituta despiciens, nullis petentibus populis episcopum ordinavit. Cujus praeproperum factum existimantes fraterna et pacifica posse admonitione sanari perfecit in pejus. Denique cum contra vetustatem canonum, contra synodi constituta alterius fratris nostri presbyteri spiritu tantum praesumptionis accensus, in eodem loco qui illi fuerat destinatus cui invito et repugnanti imposuerat manus, et qui nostro jam coetui fuerat aggregatus, episcopum fecit. Hinc factum est, ut de ejus miserrima temeritate ad nos Caesaraugustanae urbis frater noster universa referret, cujus diligentia et sollicitudo admodum prospexerat, si in aliquo profuisset. Siquidem cunctis in vicinia positis episcopis ne se schismatico adjungerent frequentissime contradixit; sed obstinatione damnabili totum quod erat illicitum, et quod nobis pudor est dicere, non erubuit ille solus committere. Proinde quia his praesumptionibus quae unitatem dividunt, quae schisma faciunt, velociter debet occurri, quaesumus sedem vestram, ut quid super hanc partem observare velitis apostolicis affatibus instruamur, quatenus fraternitate collecta, prolatis in medium venerandis synodi constitutis, contra rebellionis spiritum vestra auctoritate subnixi, quod oporteat et de ordinatione et de ordinato fieri intelligere (Deo juvante) possimus. Erit profecto vester triumphus apostolatus vestri temporibus si quod sancti Petri cathedra obtinet catholica audiat Ecclesia, si novella zizaniorum semina fuerint exstirpata. Et subscriptio. Orantem pro nobis sanctum apostolatum vestrum jugi aevo divina conservet aeternitas. Ut haec emendentur rogamus, dictum sexies. Ut haec recidantur rogamus, dictum septies. Ut disciplina servetur rogamus, dictum quinquies. Ut canones custodiantur, rogamus, dictum septies. Ut in praesumptionibus vindicetur, rogamus, dictum septies. Ordinatio apostolica illibata servetur, dictum septies. Exaudi, Christe, Hilario vita, dictum quinquies. Dignus papa, dignus doctor, dictum est octavies. Ut antiquitas servetur, rogamus, dictum septies. Ut disciplina servetur rogamus. Hilarius episcopus dixit: Acceptis quae recitata sunt de omnibus, nunc, fratres, speciales sententias, Deo vobis inspirante, depromite. Maximius episcopus Ecclesiae Tauritanis dixit: In custodiendis omnibus quae ad sacras ordinationes pertinent disciplinis, melius sententiae meae, professione denuntio, nihil a me unquam eorum quae prohibita sunt esse facienda. De reliquis censeo, ut quisquis talia fecerit, aut detecta in ecclesiis resecare noluerit, noverit se graves causas apostolicae in sedis judicio redditurum. In quo illi necesse erit subire sententiam. Ingenuus episcopus Ebredunensis dixit: Mihi quoque eadem de omnibus partibus sententia est, qua me ipse constringo, ne quid a me unquam de his quae sunt interdicta tentetur, quia novi statum et professionem meam; de caeteris etiam censeo, ut quisquis transgressor exstiterit, sciat se ecclesiasticae regulae laqueis innodari, et reatum apostolicae sedis incurrere. Paulus episcopus Aquae Vivae dixit: Ego quoque simili me lege constringo. Et de caeteris quae transgressores fuerint pariter censeo, nec eis sine periculo sui quidquam tale tentare liceat, quod merito debeat vindicari. Primus episcopus Ecclesiae Atellanae dixit: Hoc et ego censeo esse observandum. Pallidius episcopus Ecclesiae Salpinae dixit: Nihil me contra disciplinam ecclesiasticam vel statuta sanctorum canonum facturum esse polliceor. Tyberius episcopus Ecclesiae Sabinensis dixit: Profiteor me statuta sedis apostolicae in omnibus custodire. Et si in Ecclesia mea clericorum aliquem contra praecepta sanctorum canonum deprehendero, aut mulierem duxisse, aut duas habere uxores, ab ecclesiastico officio separare. Ab universis dictum est episcopis: Sententias fratrum omnes sequimur, omnes confirmamus, et observandas esse decernimus. Exaudi, Christe, Hilario vita, dictum sexies. Quae male admissa sunt, per te corrigantur, dictum octavies. Quod non licet, non fiat, dictum octavies. Hilarius episcopus Ecclesiae urbis Romae synodo praesidens dixit: Quoniam praesentis definitionis, formam quae secundum sanctorum statuta est sententiam, in omnium Ecclesiarum notitiam pervenire decrevimus, ne cuiquam pro sui possit ignoratione licere quod non licet edere, gesta notariorum sollicitudo curabit.