XCIX | CI |
INCIPIUNT EPISTOLAE LEONIS PAPAE.
I.-- Ad Eutycen Constantinopolitanum abbatem adversus Nestorianam haeresim.
Dilectissimo filio EUTICETI presbytero LEO episcopus.
188 Ad notitiam nostram tuae dilectionis epistolam retulisti, quod Nestoriana haeresis quorumdam rursus studiis pullularet. Sollicitudinem tuam ex hac parte nobis placuisse rescripsimus, quoniam index animi tui est sermo quem sumpsimus. Unde non ambigimus auctorem catholicae fidei Dominum tibi in omnibus affuturum. Nos autem cum plenius quorum hoc improbitate fiat, potuerimus agnoscere, necesse est, auxiliante Domino, providere, quatenus nefandum virus dudumque damnatum radicitus possit exstingui. Deus te custodiat incolumem, dilectissime fili.
II.-- Ad Theodosium Augustum.
LEO THEODOSIO Augusto.
Quantum praesidii Dominus Ecclesiae suae in fide vestrae clementiae praepararit, his etiam litteris quas ad me misisti ostenditur, ut vobis non solum regium, sed etiam sacerdotalem animum inesse gaudeamus. Siquidem propter imperiales et publicas curas, piissimam sollicitudinem Christianae religionis habetis, ne scilicet, in populo Dei, aut schismata, aut haereses, aut ulla scandala convalescant, quia tunc est optimus regni vestri status, quando sempiternae et incommutabili Trinitati unius deitatis confessione servitur. Quid autem in Constantinopolitana ecclesia perturbationis acciderit, quid ita fratrem et coepiscopum nostrum Flavianum potuerit commovere? ut Euticen presbyterum communione privaret, nondum potui evidenter cognoscere. Quamvis enim praedictus presbyter ad Sedem apostolicam per libellum doloris sui querimoniam miserit, breviter tamen aliqua praelibavit asserens se Nicaenae synodi constituta servantem frustra in fidei diversitate culpatum; Eusebii autem episcopi accusatoris ejus libellus, cujus exemplaria ad nos praedictus presbyter misit, de objectionis evidentia nihil habebat. Sed cum presbytero haereseos crimen intenderet, quem tamen nostrum sensum arguerit, non evidenter expressit, quamvis et ipse et episcopus Nicaenae synodi profiteatur in hac re se esse * decretis, propter quod non habuimus, unde aliquid diceremus. Et quia causae meritum fidei ratio et laudabilis sollicitudo vestrae pietatis exegit, necesse est, jam locum subreptionibus non patere, scilicet prius de quibus eum aestimat arguendum instrui nos oportet, ut possit de bene cognitis congrue judicari. Ad praedictum autem episcopum dedi litteras quibus mihi displicere cognosceret, quod ea quae in tanta causa gesta fuerant etiam nimio silentio reticeret, cum studere debuerit primitus nobis cuncta reserare. Quem credimus, vel post admonitionem omnia ad nostram notitiam relaturum, ut in lucem ductis his quae adhuc videntur occulta, id quod evangelicae et apostolicae doctrinae convenit, judicetur. Data ad Kalendas Martias, Asterio et Protogene consulibus.
III.-- Ad Flavianum Constantinopolitanum episcopum ubi quaerit, cur Eutices ab Ecclesia fuerit separatus. Dilectissimo fratri FLAVIANO LEO, et caetera.
Cum Christianissimus et clementissimus imperator sanctae et laudabilis fidei pro Ecclesiae catholicae pace sollicitus ad nos scripta transmiserit, de his qui apud vos perturbationis strepitum moverant. Miramur fraternitatem tuam, quidquid illud scandali fuerit, nobis silere potuisse, et non potius procurasse, ut primitus nos insinuatio tuae relationis instrueret, ne de rerum gestarum possemus fide ambigere. Accepimus enim libellum Euticetis presbyteri, qui se queritur accusante Eusebio episcopo immerito communione privatum, maxime cum evocatum se affuisse testetur, nec sui praesentiam denegasse, adeo ut in ipso judicio libellum appellationis suae asserat obtulisse, nec tamen fuisse susceptum, qua ratione compulsus sit, ut contestatorios libellos in Constantinopolitana urbe proponeret. Quibus rebus intercedentibus, necdum agnoscimus qua justitia a communione Ecclesiae fuerit separatus. Sed respicientes ad causam facti tui nosse volumus rationem, et usque ad nostram notitiam cuncta deferri. Quoniam nos qui sacerdotum Domini matura volumus esse judicia, nihil possumus incognitis rebus in cujusquam partis praejudicium definire, priusquam universa quae gesta sunt veraciter audiamus. Sed ideo fraternitas tua per idoneam maxime aptamque personam, plenissima nobis relatione significet, quid contra antiquam fidem novitatis emerserit, quid severiori sententia dignum fuerit vindicari. Nam et Ecclesiae moderatio et religiosissimi principis fides multam nobis sollicitudinem Christianae pacis indicunt, ut amputatis dissensionibus fides catholica inviolata servetur, et his qui prava defendunt ab errore revocatis, nostra auctoritate, quorum fides, probata fuerit, muniantur. Nec aliqua poterit ex hac parte difficultas afferri, cum memoratus presbyter libello proprio sit professus, paratum se esse ad corrigendum, si quid in se inventum fuerit, quod reprehensione sit dignum. Decet enim in talibus causis hoc maxime provideri, ut sine strepitu concertationum, et charitas custodiatur, et veritas defendatur, frater charissime. Et ideo quia dilectio tua de tanta causa nos videt necessario esse sollicitos quam plenissime et lucide universa nobis quod ante facere debuit, indicare festinet, ne inter assertiones partium aliqua ambiguitate fallamur, et dissensio quae in suis initiis abolenda est, nutriatur. Cum in corde nostro ea observantia, Deo inspirante, permaneat, ne constitutiones venerabilium Patrum divinitus roboratae, et ad soliditatem fidei pertinentes, prava cujusquam interpretatione violentur. Deus te custodiat incolumem, frater charissime.
IV.-- Rescriptum Flaviani ad beatum Leonem papam. 1. De subdoli hostis insidiis. 2. De fraudulenta subtilitate haereticorum. 3. De blasphemiis Euticetis. 4. De excommunicatione ejus justissima. Domino beatissimo et Deo amabili Leoni Flavianus in Domino aeternam salutem.
CAP. I. Nulla res diaboli venena compescit, nec continet mortiferas ejus sagittas. Sursum enim atque deorsum pervolans quaerit quos possit occidere, quos possit superare, quos possit devorare. Propter quam rem vigilandum est in orationibus, atque id operandum est, ut fatuas inquisitiones evitare possimus. Decet autem sequi Patres nostros, nec commutare definitionem eorum perpetuam, quorum secundum sacras Scripturas didicimus regulam. Depositis ergo fletibus et lacrymis, quia summo clericus degens gradu invasus est a fero daemone, et non potui eum liberare, nec auferre de tali lupo, qui animam meam pro illo paratus eram ponere. Quomodo raptus sit, quomodo resilivit a proposito divino, et ad illum cucurrit, qui perdere consuevit, praecepta Patrum declinans et constituta eorum despiciens, jam incipio enarrare. II. Sunt enim quidam veste sua oves significantes, interius lupi raptores, quos ex fructibus eorum debemus agnoscere. Isti prima fronte videntur esse de numero nostro, sed non sunt de numero nostro. Si enim de numero nostro essent, nobiscum mansissent. Quantum autem coeperunt assumere impietatem, illud quod occultabatur in illis aperitur, et dolus omnis fit omnibus manifestus. Inveniuntur autem infirmae fidei homines, et qui divinas lectiones nesciant, et secum eos in perditionem praecipitant, dissipantes et vituperantes Patrum disciplinas, et reliquas sanctas Scripturas ad suam perditionem, quos debemus praevidere, et a quibus multum cavere, ne in malitia sua aliqui occupati concidant de sua firmitate: « Exacuerunt enim linguam suam quasi serpentes, et venenum in labiis habent quasi aspides (Psal. CXXXIX, 4). » De his haec Propheta clamavit. III. Talis nobis Eutices emersit quondam presbyter et archimandrites, qui quasi nostrae religionis sectam sapiebat, et hanc praeferebat; Nestorii autem impietatem confirmabat, et succingebatur pro Nestorio militare in pugna, quae contra Nestorium parabatur. Trecentorum autem decem et octo sanctorum Patrum de fide expositionem factam, et sanctae memoriae Cyrilli epistolam scriptam ad Nestorium, vel ad similes ejus quibus omnes assenserunt, tentavi evellere, antiquam impii Valentini et Apollinaris reparans sectam, et non timuit praeceptum veri Dei dicentis: « Quicunque scandalizaverit unum de pusillis istis, expedit ei ut mola asinaria alligetur collo ejus, et demergatur in profundum maris (Matth. XVIII, 6). » Verecumdiam autem omnem abjecit, et quam gerebat infidelitatis pelle excutiens in sancta synodo asserebat instanter dicens: Dominum Jesum Christum non oportere confiteri de duabus naturis post humanam susceptionem, cum a nobis unius substantiae, et unius personae cognoscitur, neque carnem Domini coessentialem nobis subsistere tanquam ex nobis susceptam, et coadunatam Dei Verbo secundum substantiam. Sed dicebat Virginem quidem quae eum genuit secundum carnem consubstantialem nobis esse. Ipsum autem Dominum non suscepisse ex ea carnem consubstantialem nobis, sed corpus Domini non esse quidem corpus hominis, humanum vero corpus esse quod est ex Virgine. IV. Sed ne multa dicens longam faciam epistolam, olim quidquid egerimus, misimus ad beatitudinem vestram, quibus litteris docuimus, et presbyterio illum esse nudatum, quia sic captus est, et jussimus eum cum monasteriis nullam habere rationem, et exclusimus eum a communione nostra, ut Sanctitas vestra hoc cognoscens quod circa illum actum est, omnibus episcopis sub beatitudine vestra degentibus manifestare dignetur illius impietatem, ne nescientes aliqui quod ille sentiret quasi ad orthodoxum vel per litteras, vel per aliquam conjunctionem loquantur. V.-- Rescriptum Leonis papae ad Flavianum Constantinopolitanum episcopum contra Euticetis haeresim. 1. Quam ignorantia sanctarum Scripturarum Euticen haereticum fecerit. 2. Contra eos qui in duos filios dispensationis Dominicae mysterium scindere moliuntur 3. Contra eos qui passibilem divinitatem unigeniti Filii Dei audent asserere. 4. Contra eos qui in duas naturas Christi temperamentum vel confusionem argumentantur. 5. Contra eos qui coelestem aut alterius cujusquam substantiae existere formam servi quam ex nobis assumpsit insaniendo asserunt. 6. Contra eos qui duas quidem ante adunationem naturas Deum delirant, unam vero post adunationem confingunt. LEO episcopus FLAVIANO Constantinopolitano episcopo.
Lectis dilectionis tuae litteris quas miramur fuisse tam seras, et gestorum episcopalium ordine recensito, tandem, quid apud vos scandali contra integritatem fidei exortum fuisset, agnovimus, et quae prius videbantur occulta, nunc nobis reserata patuerunt. Quibus Eutices qui presbyterii nomine honorabilis videbatur, multum imprudens et nimis imperitus ostenditur, ut etiam de ipso dictum 189 sit a Propheta: « Noluit intelligere ut bene ageret, iniquitatem meditatus est in cubili suo (Psal. XXXV, 4, 5). » Quid autem iniquius quam impia sapere, et sapientioribus doctioribusque non credere? Sed in hanc insipientiam cadunt, qui cum ad cognoscendam veritatem aliquo impediuntur obscuro, non ad propheticas voces, non ad apostolicas litteras, nec ad evangelicas auctoritates, sed ad semetipsos recurrunt. Sed ideo magistri erroris existunt, quia veritatis discipuli non fuere. Quam enim eruditionem de sacris Novi et Veteris Testamenti paginis acquisivit, qui nec ipsius quidem symboli initia comprehendit? Et quidem per totum mundum omnium regenerandorum voce depromitur, istius adhuc senis corde non capitur. Nesciens igitur quid deberet de Verbi Dei incarnatione sentire, nec volens ad promerendum intelligentiae lumen in sanctarum Scripturarum latitudine laborare, illam saltem communionem et indiscretam confessionem sollicito apprehendisset auditu, qua fidelium universitas profitetur credere se in Deum Patrem omnipotentem, et in Jesum Christum Filium ejus unicum Dominum nostrum, qui natus est de Spiritu sancto et Maria virgine. Quibus tribus sententiis omnium fere haereticorum machinae destruuntur. Cum enim Deus et omnipotens creditur, et Pater sempiternus, eidem Filius demonstratur in nullo a Patre differens, quia de Deo Deus, de omnipotente omnipotens, de aeterno natus est coaeternus. Non posterior tempore, non inferior potestate, non dissimilis gloria, non divisus essentia. Idem vero sempiterni Genitoris Unigenitus sempiternus natus est de Spiritu sancto et Maria virgine. Quae nativitas temporalis illi nativitati divinae et sempiternae nihil minuit, nihil contulit, sed totam se reparando homini qui erat deceptus, impendit, ut mortem vinceret, et diabolum qui mortis habebat imperium, sua virtute destrueret. Non enim superare possemus peccati et mortis auctorem, nisi naturam nostram ille susciperet, et suam faceret, quem nec peccatum contaminare, nec mors potuit detinere. Conceptus quippe est de Spiritu sancto intra uterum matris virginis, quae ita illum salva virginitate edidit, quemadmodum salva virginitate concepit. Sed si de hoc Christianae fidei fonte purissimo sincerum intellectum haurire non poterat, quia splendorem perspicuae veritatis obcaecatione sibi propria tenebrarat, doctrinae se Evangelicae subdidisset, et dicente Matthaeo: « Liber generationis Jesu Christi, filii David, filii Abraham (Matth. I, 1), » apostolicae quoque praedicationis expetisset instructum, et legens in Epistola ad Romanos: « Paulus servus Jesu Christi vocatus apostolus, segregatus in Evangelium Dei, quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo qui factus est ei ex semine David secundum carnem (Rom. I, 1-3), » ad propheticas paginas piam sollicitudinem contulisset, et invenisset promissionem Dei ad Abraham, dicentis: « In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXVI, 4). » Sed ne de hujus seminis proprietate dubitaret, secutus fuisset Apostolum dicentem: « Abrahae dictae sunt promissiones, et semini ejus (Luc. I, 55). » Non dicit in seminibus quasi in multis, sed quasi in uno, et semini tuo quod est Christus. Isaiae quoque praedicationem interiore apprehendisset auditu, dicentis: « Ecce virgo in utero concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum nobiscum Deus (Isa. VII, 14). » Ejusdemque prophetae fideliter verba legisset: « Puer natus est nobis, filius datus est nobis, cujus potestas super humerum ejus, et vocabitur nomen ejus magni consilii Angelus, admirabilis, consiliarius, Deus fortis, princeps pacis, Pater futuri saeculi (Isa. IX, 6). » Nec frustratorie loquens, ita verbum diceret carnem factum, ut editus utero Virginis Christus haberet formam hominis, et non haberet materni corporis veritatem. An forte ideo putavit Dominum nostrum Jesum non nostrae esse naturae, quia missus ad beatam Mariam angelus ait: « Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te, sanctum vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35), » ut quia conceptus Virginis divini fuit operis, non de natura concipientis fieret caro concepti? Sed non ita intelligenda est illa generatio singulariter mirabilis, et mirabiliter singularis, ut per novitatem Creatoris proprietas remota sit generis; fecunditatem enim Virgini Spiritus sanctus dedit, Veritas autem corporis sumpta de corpore est, et aedificante sibi Sapientia domum « Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14), » hoc est, in ea carne quam sumpsit ex homine, et quam spiritus vitae rationalis animavit.
II. Salva igitur proprietate utriusque naturae et in unam coeunte personam, suscepta est a majestate humilitas, a virtute infirmitas, ab aeternitate mortalitas; et ad resolvendum conditionis nostrae debitum natura inviolabilis naturae est unita passibili, ut quod nostris remediis congruebat unus atque idem mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus, et mori posset ex uno, et mori non posset ex altero. In integra ergo veri hominis perfectaque natura verus natus est Deus, totus in suis, totus in nostris. Nostra autem dicimus quae in nobis ab initio Creator condidit, et quae reparanda suscepit. Nam illa quae deceptor intulit, et homo deceptus admisit, nullum habuere in Salvatore vestigium. Nec quia communionem humanarum subiit infirmitatum, ideo nostrorum fuit particeps delictorum. Assumpsit formam servi sine sorde peccati, humana augens, divina non minuens. Quia exinanitio illa qua se invisibilis visibilem praebuit, et Creator ac Dominus omnium rerum unus voluit esse mortalium, inclinatio fuit miserationis, non defectio potestatis. Proinde qui manens in forma Dei fecit et hominem, idem in forma servi factus est homo. Tenet ergo sine defectu proprietatem suam utraque natura, et sicut formam servi Dei forma non adimit, ita formam Dei servi forma non minuit. Nam qua gloriabatur diabolus hominem sua fraude deceptum divinis caruisse muneribus et immortalitatis dote nudatum, duram mortis subiisse sententiam, seque in malis suis quoddam de praevaricatoris consortio invenisse solatium, Deum quoque justitiae exigente ratione erga hominem quem in tanto honore condiderat, propriam mutasse sententiam opus fuit secreti dispensatione concilii; ut incommutabilis Deus (cujus voluntas non potest sua benignitate privari) primam erga nos pietatis suae dispensationem sacramento occultiore compleret, et homo diabolicae iniquitatis versutia actus, in culpam contra Dei propositum non periret. III. Ingreditur ergo haec mundi infima Filius Dei de coelesti sede descendens, et a paterna gloria non recedens, novo ordine, nova nativitate generatus. Novo ordine, quia invisibilis in suis, visibilis factus est in nostris. Incomprehensibilis voluit comprehendi; ante tempora manens, esse coepit ex tempore; universitatis Dominus servilem formam obumbrata majestatis suae immensitate suscepit. Impassibilis Deus non dedignatus est esse homo passibilis, et immortalis mortis legibus subjacere. Nova autem nativitate generatus, quia inviolata virginitas concupiscentiam nescivit, carnis materiam ministravit. Assumpta est igitur de matre Domini natura, non culpa; nec in Domino Jesu Christo ex utero Virginis genito, quia nativitas est mirabilis, ideo nostrae est naturae dissimilis; qui enim verus est Deus, idem verus est homo, et nullum est in hac unitate mendacium, dum invicem sunt, et humilitas hominis, et altitudo deitatis. Sicut enim Deus non mutatur miseratione, ita homo non consumitur dignitate. Egit enim utraque forma cum alterius communione quod proprium est Verbo, scilicet, operante quod Verbi est, et quod carnis est carne exsequente. Unum horum coruscat miraculis, aliud succumbit injuriis, et sicut Verbum ab aequalitate paternae gloriae non recessit, ita caro naturam nostri generis non reliquit. Unus enim idemque est, quod saepe dicendum est vere Dei Filius, et vere hominis filius: « Deus, per id quod in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1); » « homo, per id quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. II, 14); » « Deus, per id quod omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3); » homo, per id quod factus est ex muliere, factus est sub lege. Nativitas carnis manifestatio est humanae naturae. Partus Virginis divinae est virtutis indicium. Infantia parvuli ostenditur humilitate cunarum. Magnitudo Altissimi declaratur vocibus angelorum. Similis est rudimentis hominum, quem Herodes impius molitur occidere. Sed Dominus est omnium, quem magi gaudent suppliciter adorare. Jam cum ad praecursoris sui Joannis baptismum veniret, nec lateret quod carnis velamine tegeretur, vox Patris de coelo intonans, dixit: « Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Matth. III, 17). » Quem itaque sicut hominem diabolica tentat astutia, eidem sicut Deo angelica famulantur officia. Esurire, sitire, lascessere, atque dormire evidenter humanum est. Sed et de quinque panibus, quinque millia hominum satiare, et largiri Samaritanae aquam vivam cujus haustus bibenti praestat, ne ultra jam sitiat, et supra dorsum maris plantis non subsidentibus ambulare, et elationes fluctuum increpata tempestate consternere, sine ambiguitate divinum est. Sicut ergo (ut multa praeteream) non ejusdem naturae est flere miserationis affectu amicum mortuum, et eumdem remoto quatriduanae aggere sepulturae ad vocis imperium excitare redivivum, aut in ligno pendere, et in noctem luce conversa omnia elementa tremefacere, aut clavis transfixum esse, et paradisi portas fidei latronis aperire, ita non ejusdem naturae est dicere: « Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30), » et dicere: « Pater major me est (Joan. XIV, 28). » Quamvis enim in Domino Jesu Christo Dei et hominis una persona sit, alius tamen est unde contumelia, alius unde communis est gloria. De nostro enim illi est minor Patre humanitas, de Patre illi est aequalis cum Patre divinitas. IV, V. Propter hanc unitatem personae in utraque natura intelligendam, et filius hominis legitur descendisse de coelo, cum Filius Dei carnem de ea virgine, de qua est natus, assumpserit. Et rursus Filius Dei crucifixus dicitur ac sepultus, cum haec non in divinitate ipsa qua unigenitus consempiternus et consubstantialis est Patri, sed in naturae humanae sit infirmitate perpessus. Unde unigenitum Filium Dei crucifixum et sepultum omnes etiam in Symbolo confitemur secundum illud Apostoli: « Si enim cognovissent, nunquam Dominum majestatis crucifixissent (I Cor. II, 8). » Cum autem ipse Dominus noster atque Salvator fidem discipulorum suorum suis interrogationibus erudiret, « quem, inquit, dicunt homines esse Filium hominis? » (Matth. XVI, 13.) Cumque illi diversas aliorum opiniones retexuissent, « Vos autem, ait, quem me esse dicitis? » Ubi beatus Petrus divinitus inspiratus, et confessione sua omnibus gentibus profuturus: « Tu es, inquit, Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI, 16). » Nec immerito beatus est pronuntiatus a Domino, et a principali petra soliditatem, et virtutis traxit et nominis, qui per revelationem Patris, eumdem et Filium Dei est confessus et Christum, quia unum horum sine alio receptum non proderat ad salutem. Sed aequalis erat periculi Dominum Jesum Christum aut Deum tantummodo sine homine, aut sine Deo solum hominem credidisse. Post resurrectionem vero Domini quae utique veri hominis fuit, quia alter non est resuscitatus, quam qui fuerat crucifixus, et mortuus, quid aliud quadraginta dierum mora gestum est, quam ut fidei nostrae integritas ab omni caligine mundaretur? Colloquens enim cum discipulis suis, et cohabitans atque convescens, et pertractari se diligenti curiosoque contactu ab eis quos dubietas perstringebat admittens. Ideo clausis ad discipulos januis introibat et flatu suo dabat Spiritum sanctum, et donato intelligentiae lumine sanctarum Scripturarum occulta pandebat. Et rursus, idem vulnus lateris, fixuras clavorum, et omnia recentissimae passionis signa monstrabat, dicens: « Videte manus meas et pedes, quia ego sum, palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 39), » ut cognosceretur in eo proprietas divinae humanaeque naturae individua permanere, et ita sciremus Verbum non hoc esse quod carnem, ut unum Dei Filium et Verbum confiteremur et carnem. Quo fidei sacramento Eutiches iste nimium aestimandus est vacuus, qui naturam nostram in unigenito Dei nec per humilitatem mortalitatis, nec per gloriam resurrectionis agnovit. Nec sententiam beati Pauli et evangelistae Joannis expavit dicentes: « Omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse ex Deo est, et omnis spiritus qui solvit Jesum, ex Deo non est, et hic est Antichristus (I Joan. IV, 2, 3). » Quid autem est solvere 190 Jesum nisi humanam ab eo separare naturam, et sacramentum fidei per quod salvati sumus imprudentissimis evacuare figmentis? Caligans vero circa naturam corporis Christi, necesse est ut etiam in passione ejus eadem obcaecatione desipiat. Nam si crucem Domini non putat falsam et susceptum pro mundi salute supplicium verum fuisse non dubitat, cujus credit, agnoscat et carnem. Nec diffiteatur nostri corporis hominem quem cognoscit fuisse passibilem. Quoniam negatio verae carnis, negatio est etiam corporeae passionis. Si enim Christianam suscepit fidem, et a praedicatione Evangelii suum non avertit auditum, videat quae natura transfixa clavis pependerit in crucis ligno, et, aperto per militis lanceam latere crucifixi, intelligat unde sanguis et aqua effluxerint, ut Ecclesia Dei lavacro rigaretur et poculo. Audiat beatum Petrum apostolum praedicantem quod sanctificatio spiritus per aspersionem fiat sanguinis Christi. Nec transitorie legat ejusdem apostoli verba dicentis: « Scientes quod non corruptibilibus argento et auro redempti estis de vana vestra conversatione pristinae traditionis, sed pretioso sanguine, quasi agni incontaminati, Jesu Christi. (I Petr. I, 18, 19). » Beati quoque Joannis apostoli testimonio non resistat dicentis: « Sed sanguis Jesu filii Dei emundat nos ab omni peccato (I Joan. I, 17); » et iterum: Haec est victoria quae vincit mundum, fides nostra. Et quis est qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Jesus est Filius Dei? Hic est qui venit per aquam et sanguinem Jesus Christus. Non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Et Spiritus est qui testificatur quoniam Christus est Veritas. Quia « tres sunt qui testimonium dant: Spiritus, aqua, et sanguis, et hi tres unum sunt (I Joan. V, 4, 8). » Spiritus utique sanctificationis, et sanguis redemptionis, et aqua baptismatis, quae tria unum sunt, et individua manent, nihilque eorum a sui connexione sejungitur. Quia catholica Ecclesia hac fide vivit ac proficit, ut in Christo Jesu nec sine vera divinitate humanitas, nec sine vera credatur humanitate divinitas.
VI. Cum autem ad interlocutionem examinis vestri Eutyches responderit, dicens: Confiteor ex duabus naturis fuisse Dominum nostrum ante adunationem, post adunationem vero unam naturam confiteor; miror tam absurdam tamque perversam ejus professionem nulla judicantium increpatione reprehensam, et sermonem nimis insipientem, nimisque blasphemum ita omissum, quasi nihil quod offenderet, esset auditum, cum tam impie duarum naturarum ante incarnationem unigenitus Dei Filius fuisse dicatur quam nefarie, postquam Verbum caro factum est, natura in eo singularis asseritur; quod ne Eutyches ideo vel recte vel tolerabiliter aestimet dictum, quia nulla nostra est sententia confutatus, sollicitudinis tuae diligentiam commonemus, frater charissime, ut si per inspirationem misericordiae Dei ad satisfactionem causa perducitur, imprudentia hominis imperiti etiam ab hac sensus sui macula per te purgetur. Quia quidem, sicut gestorum ordo patefecit, bene coeperat a sua persuasione discedere cum ex vestra sententia coarctatus profiteretur se dicere quod ante non dixerat, et fidei acquiescere cujus prius fuisset alienus. Sed cum anathematizando impio dogmati voluisset praebere consensum, intellexisset cum fraternitas vestra in sua manere perfidia, dignumque esse qui judicium condemnationis exciperet. De quo si fideliter atque utiliter dolet, et quam recte mota sit episcopalis auctoritas, vel se reum cognoscat; vel si ad satisfactionis plenitudinem omnia quae ab eo male sunt sensa, viva voce, et in praesenti subscriptione damnaverit, non erit reprehensibilis erga correptum quantacunque miseratio. Dominus noster verus et bonus pastor qui animam suam posuit pro ovibus suis (Joan. X, 15), et qui venit animas hominum salvare, non perdere (Luc. IX, 56), imitatores nos vult esse suae pietatis, ut peccantes quidem justitia coerceat, conversos autem misericordia non repellat. Tunc enim demum fructuosissime fides vera defenditur quando etiam a sectatoribus suis opinio falsa damnatur. Ad omnem vero causam pie ac fideliter exsequendam fratres nostros Julianum episcopum et Renatum presbyterum tituli sancti Clementis, sed et filium meum Hilarium diaconum vice nostra direximus. Quibus Dulcitium notarium nostrum, cujus fides nobis est saepe probata, sociavimus, confidentes affuturum divinitatis auxilium, ut is qui erraverat, damnata sensus sui pravitate, salvetur. Data Idus Junii, Asterio et Protogene consulibus, aera CCCCLXXXVI. VI.-- Item ejusdem epistolae ad Julianum episcopum Coensem. Dilectissimo fratri JULIANO episcopo, LEO, etc.
Licet per nostros quos ab urbe pro fidei causa direximus plenissimas ad fratrem Flavianum litteras miserimus contra nimiae impietatis errorem, tamen quia per filium nostrum Basilium diaconem scripta tuae dilectionis accepimus quae multum nobis catholici sensus fervore placuerunt, etiam hanc paginam quae illis epistolis consonaret adjecimus, ut unanimiter atque constanter his qui Evangelium Christi corrumpere cupiunt resistatis; quoniam sancti Spiritus in nobis atque vobis una est eruditio eademque doctrina quam quicunque non recipit, non est membrum corporis Christi, nec potest eo capite gloriari in quo naturam suam asserit non haberi. Quid autem prodest imprudentissimo seni Nestorianae haereseos nomine eorum lacerare opinionem quorum piissimam convellere non potest fidem, cum quantum Nestorius a veritate discessit deitatem Verbi ab assumpti hominis substantia separando tantum a recto tramite etiam iste deciscat qui unigenitum Dei Filium sic de utero beatae Virginis praedicat natum ut humani quidem corporis spiritualem gesserit, sed humanae carnis Veritas Verbo unita non fuerit? De quo prodigio falsitatis, quis non videat quae opinionum monstra nascantur? Negator enim mediatoris Dei et hominum hominis Jesu Christi, necesse est ut multis impietatibus impleatur, eumque Apollinaris sibi vindicet, aut Valentinianus usurpet, aut Manichaeus obtineat, quorum nullus in Christo humanae carnis credidit veritatem. Qua utique non recepta, non solum quod secundum carnem atque animam rationalem qui erat in forma Dei manens, idem in forma servi homo natus denegat, sed etiam quod crucifixus est, et mortuus, ac sepultus, quodque die tertia surrexit, et quod ad dexteram Patris ad judicandos vivos et mortuos in eo corpore sit venturus, in quo est judicatus, abnuitur. Quia haec redemptionis nostrae sacramenta vacuantur, si Christus veram veri hominis totamque naturam suscepisse non creditur. An quia manifesta erant signa divina, falsa dicentur documenta corporea et testimonia utriusque naturae valebunt, ut creatura salvetur? Quid deitatis est, caro non minuit; quod carnis est, deitas non peremit. Idem enim et sempiternus ex Patre, et temporalis ex matre in sua virtute inviolabilis, in nostra infirmitate passibilis. In deitate Trinitatis cum Patre et cum Spiritu sancto unius ejusdemque naturae. In susceptione autem hominis non unius substantiae, sed unius ejusdemque personae, ut idem esset dives in paupertate, omnipotens in abjectione, impassibilis in supplicio, in morte immortalis. Nec enim Verbum aut in carnem, aut in animam aliqua sui parte conversum est, cum simplex et incommutabilis natura deitatis tota sit semper in sua essentia, nec damnum sui recipiens, nec augmentum, et sic assumptam naturam beatificans ut glorificata in glorificante permaneat. Cur autem inconveniens aut impossibile videatur ut videlicet et caro et anima unus Jesus Christus, et unus Dei hominisque sit Filius, si caro et anima quae dissimilium naturarum sunt, unam faciunt etiam sine Verbi incarnatione personam? cum multo facilius sit, ut hanc unitatem sui atque hominis deitati praestet potestas, quam ut eam in substantiis suis obtineat solius humanitatis infirmitas. Nec verbum igitur in carnem, nec in Verbum caro mutata est, sed utraque in uno manet, et unus in utroque est, non diversitate divisus, non permistione confusus, nec alter ex Patre, alter ex matre, sedi dem aliter ex Patre ante omne principium, aliter de matre in fine saeculorum, ut esset mediator Dei et hominum, homo Jesus Christus. In quo habitaret plenitudo divinitatis corporaliter, quia assumpti non assumentis provectio est, « quod Deus illum exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genuflectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confiteatur quoniam Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philip. II, 9, 11). » In eo quod Eutyches in episcopali judicio ausus est dicere, ante incarnationem duas in Christo fuisse naturas, post incarnationem autem unam necessarium fuerat, ut ad reddendum rationem professionis suae crebris atque sollicitis judicum interrogationibus urgeretur, ne tanquam inane aliquid praeterflueret, quod nonnisi de haustu veneratorum dogmatum apparebat effusum. Arbitror enim talia loquentem hoc habere persuasum, quod anima, quam Salvator assumpsit prius in coelis sit commorata quam de Virgine nasceretur, eamque sibi Verbum in utero copularet. Sed hoc catholicae mentes auresque non tolerant, quia nihil secum Dominus de coelo veniens nostrae conditionis exhibuit. Nec animam enim quae anterior exstitisset, nec carnem quae non materni corporis esset, accepit. Natura quippe nostra non sic assumpta est, ut prius creata post assumeretur, sed ut ipsa assumptione crearetur. Unde quod in Origene merito damnatum est, qui animarum antequam corporibus insererentur, non solum vitas, sed et diversas fuisse asserit actiones, necesse est, ut etiam in isto nisi maluerit sententiam abdicare, plectatur. Nativitas enim Domini secundum carnem, quamvis habeat quaedam propria quibus humanae conditionis initia transcendat, sive quod solus ex sancto Spiritu ab inviolata Virgine sine concupiscentia est conceptus et natus, sive quod ita visceribus matris est editus, ut et fecunditas pareret, et virginitas permaneret, non alterius tamen naturae erat ejus quam nostra, nec alia illi quam caeteris hominibus anima est inspirata principio, quae excelleret non diversitate generis, sed sublimitate virtutis. Nihil enim carnis suae habebat adversum. Nec discordia desideriorum gignebat compugnantiam voluntatum. Sensus corporei vigebant sine lege peccati et veritas affectionum sub moderamine deitatis et mentis. Nec tentabatur illecebris, nec cedebat injuriis. Verus homo vero unitus est Deo, nec secundum existentem prius animam deductus est coelo, nec secundum carnem creatus ex nihilo. Eamdem gerens in Deo Verbi Dei personam, et tenens communem nobiscum in corpore animaque naturam. Non enim esset Dei hominumque mediator, nisi Deus idemque homo in utroque unus esset et verus. Incitat equidem nos ad latitudinem disserendi materiae magnitudo, sed apud eruditionem tuam non est copia laborandum. Praesertim jam cum per nostros ad fratrem Flavianum sufficientes litteras miserimus ad confirmandos animos non solum sacerdotum, sed etiam laicorum. Praestabit, ut credimus, misericordia Dei, ut absque cujusque animae detrimento possint adversum diaboli dolos et sana defendi et vulnerata curari. Data Idus Junii, Asterio et Protogene consulibus.
VII.-- Ad Theodosium Augustum.
Caesari THEODOSIO religiosissimo et piissimo Augusto LEO papa Ecclesiae catholicae urbis Romae.
Quantum rebus humanis consulere providentia divina dignetur, sollicitudo clementiae vestrae spiritu Dei incitata demonstrat, quae in catholica Ecclesia nihil impacatum, nihil vult esse diversum, quoniam fides, quae non nisi una est, in nullo potest esse sui dissimilis.
Unde licet Eutyches quantum gestorum episcopalium ordo patefecit, imperite atque imprudenter errare detectus sit, debueritque a sua merito reprobabili persuasione discedere, quantum tamen pietas vestra, quae in honorem Dei religiosissime catholicam diligit veritatem, apud Ephesum constituit synodale concilium 191 ut imperitus in quo nimis caligat, incalescat; fratres meos Julianum episcopum, et Renatum presbyterum, et filium meum Hilarium diaconum misi, qui ad vicem praesentiae meae pro negotii qualitate sufficerent, et qui eum secum deferrent justitiae et benignitatis affectum, ut quia dubitari non potest quae sit Christianae confessionis integritas, et totius erroris pravitas damnaretur; et resipiscens qui deviaverat, si pro venia supplicaret, sacerdotalis et benevolentia subveniret. Cum in libello suo quem ad nos misit, hoc saltem sibi ad promerendam veniam reservavit ut correcturum se esse promitteret quidquid nostra sententia de his quae male senserat improbasset. Quid autem catholica Ecclesia universaliter de sacramento Dominicae incarnationis credat et doceat, ad fratrem et coepiscopum nostrum Flavianum plenius continent scripta quae misi. Data Idus Junii, Asterio et Protogene consulibus.
VIII.-- Ad Pulcheriam Augustam.
LEO PULCHERIAE Augustae.
Quantum praesidii Dominus Ecclesiae suae in vestra clementia praepararit multis saepe probavimus documentis, et quidquid nostris temporibus contra impugnatores catholicae veritatis industria sacerdotalis obtinet ad vestram maxime gloriam redundabit, dum, sicut a Spiritu sancto didicistis, illi per omnia potestatem vestram subjicitis, cujus munere et protectione regnatis. Unde quia contra integritatem fidei Christianae dissensionem quamdam in Constantinopolitana ecclesia Eutyche auctore generatam fratris et coepiscopi nostri Flaviani relatione cognovi, ita ut totius causae species synodalium gestorum textus ostenderit, dignum gloriae vestrae est, ut error qui (ut arbitror) de imperitia magis quam de versutia natus est auferatur priusquam ullas sibi vires de consensu imprudentium, et pertinacia pravitatis acquirat, quia etiam ignorantia graves nonnunquam incidit lapsus, et plerumque in diaboli ruit foveas incauta simplicitas, per quam in supradicto subrepsisse intelligo spiritum falsitatis, ut dum aestimat se religiosius de Filii Dei majestate sentire, si ei naturae nostrae veritatem inesse non dicat totum illud, quod Verbum caro factum est unius atque ejusdem putet esse substantiae. Sed quantum Nestorius a veritate excidit, dum Christum qui de matre solum hominem asserit natum, tantum etiam hic a catholico tramite deviat, qui de eadem Virgine non nostrum credit editam esse substantiam; nolens utique eam solius deitatis intelligi, ut quod in forma servi gessit, et quod nostri similis fuit atque conformis, quaedam nostrae naturae fuerit imago, non veritas. Nihil autem prodest Dominum nostrum beatae Mariae virginis filium verum perfectumque hominem dicere, si non illius generis homo creditur, cujus in Evangelio praedicatur. Dicit enim Matthaeus: « Liber generationis Jesu Christi, filii David, filii Abraham (Matth. I, 1). » Sed ita humanae originis ordinem sequitur, ut generationum lineas usque ad Joseph, cui mater Domini erat desponsata, deducat. Lucas vero retrorsum successionum gradus relegens, ad ipsum humani generis principem rediit, ut Adam primum, et Adam novissimum ejusdem ostendat esse naturae. Potuerat quippe omnipotentiae Filii Dei sic ad docendos homines apparere, quomodo et patriarchis, et prophetis in specie carnis apparuit cum aut luctamen iniit, aut sermonem conseruit, cum vel officia hospitalitatis habuit, vel etiam appositum cibum sumpsit. Sed illae imagines hujus hominis erant judicia cujus veritatem ex praecedentium Patrum stirpe sumendam significationes mystice nuntiabant. Sed ideo sacramentum reconciliationis nostrae ante tempora aeterna dispositum mille implebant figurae, quia nondum venerat Spiritus sanctus in Virginem, nec virtus Altissimi obumbraverat ei, ut intra intemerata viscera aedificante sibi Sapientia domum, Verbum caro fieret, et forma Dei ac forma servi in unam conveniente personam Creator temporum nasceretur in tempore, et per quam facta sunt omnia, ipse inter omnia gigneretur. Nisi enim novus homo factus in similitudinem carnis peccati nostram susciperet vetustatem, et consubstantialis Patri, consubstantialis esse dignaretur et matri, naturam sibi nostram solus a peccato liber uniret, sub jugo diaboli generaliter teneretur humana captivitas, nec aliter possideremus triumphantis victoriam, si extra nostram esset confecta naturam. De hac autem participatione mirabile sacramentum nobis regenerationis indulsit, ut per ipsum Spiritum per quem Christus conceptus est et natus, etiam nos qui per concupiscentiam carnis sumus geniti, spirituali iterum origine nasceremur. Propter quod ab evangelista de credentibus dicitur: « Qui non ex sanguinibus, neque ex voluptate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt (Joan. I, 13). » Cujus ineffabilis gratiae particeps non est, nec potest filiorum Dei adoptionem consequi, quisquis a fide sua hoc quod nos principaliter salvat excludit. Unde multum doleo multumque contristor, quod hic qui ante de humilitatis proposito laudabilis videbatur, contra unicam spem nostram patrumque nostrorum vana nimis et stolida audet astruere. Qui dum viderit insipientiae suae sensum catholicis auribus displicere, revocare se a sua opinione debuerat, nec ita Ecclesiae praesules commovere, ut damnationis sententiam mereretur accipere, quam utique si in sua sententia voluerit permanere nullus poterit relaxare. Sedis enim apostolicae moderatio hanc temperantiam observat, ut severius agat cum obduratis, et veniam cupiat praestare correctis. Quia ergo multa mihi fiducia est de pietatis tuae sincerissima fide, obsecro gloriam clementiae tuae, ut sicut sancto studio tuo catholica praedicatio semper adjuta est, ita nunc quoque ejus faveat libertati, quam forte ideo permisit Dominus hac tentatione pulsari, ut quales intra Ecclesiam lateant, possit agnosci. Quorum plane non est negligenda curatio, ut nec episcoporum nos contristet amissio. Augustissimus vero et Christianissimus imperator cupiens quam celerrime turbata componi episcopali concilio quod Ephesi vult habere, nimium breve et angustum tempus indixit diem Kalendarum praestituendo conventui, cum a tertio die Iduum Maiarum, quo serenitatis ejus scripta suscepimus, major pars reliqui sit temporis absumenda, ut profectio sacerdotum, qui negotio sufficiant, valeat ordinari. Nam illud quod pietatis ejus etiam me credidit debere interesse concilio, etiamsi secundum aliquod praecedens exigitur exemplum, nunc tamen nequaquam possit impleri, quia rerum praesentium nimis incerta conditio tantae urbis populis me abesse non sineret, et in desperationem quamdam animi tumultuantium mitterentur, si per occasionem causae ecclesiasticae viderer patriam et apostolicam Sedem velle deserere. Quia igitur ad publicam hanc utilitatem pertinuisse cognoscitis, ut salva clementiae vestrae venia charitati meae, et precibus civium non negarem in his fratribus meis quos vice mea misi, me quoque adesse cum caeteris aestimate, qui secundum causam satis mihi ex gestorum serie, et ipsius de quo agitur professione patefactam evidenter, et plene quid servandum esset, ostendi. Non enim de portiuncula fidei nostrae quae nimis lucide clarescat quaeritur, sed hoc stultissima resultatio audet incessere, quod Dominus noster in Ecclesia neminem sexus utriusque voluit ignorare. Siquidem ipsius catholici symboli brevis et perfecta confessio, quae duodecim apostolorum totidem est signata sententiis, tam instructa sit munitione coelesti, ut omnes haereticorum opiniones solo ipsius possint gladio detruncari. Cujus symboli plenitudinem, si Eutyches puro et simplici voluisset corde concipere, in nullo a decretis Nicaeni concilii deviaret, et hoc a sanctis Patribus intelligeret constitutum, ut contra apostolicam fidem, quae non nisi una est, nullum se ingenium, nullum elevaret eloquium. Sed ideo pro vestrae pietatis consuetudine laborare dignemini, ut quod contra singulare sacramentum salutis humanae blasphema insipientia protulit, ab omnium animis repellatur. Ac si ipse qui in hanc tentationem incidit, resipiscat, ita ut per liberalem satisfactionem proprium damnet errorem, communio ei sui ordinis reformetur. Quod etiam sancto Flaviano episcopo me clementia tua scripsisse cognoscat, ut charitas non negetur, si error aboletur.
IX.-- Ad Dioscorum Alexandrinum episc.
LEO DIOSCORO Ecclesiae Alexandrinae episcopo.
Quantum dilectioni tuae Dominicae charitatis impendamus affectum, ex hoc poteris approbare, quod tua firmius desideramus fundare initia, ne quid charitati tuae ad perfectionem deesse videatur, cum tibi specialis gratiae merita, ut probavimus, suffragentur. Paterna igitur, et fraterna collatio debet sanctitati tuae esse gratissima, et a te taliter suscipi, quemadmodum a nobis eam intelligas proficisci. Unum enim nos sentire oportet et agere, ut sicut legimus, in nobis quoque « unum esse cor, et anima una (Act. IV, 32) » comprobatur. Cum enim beatissimus Petrus apostolicum a Domino acceperit principatum, et Romana Ecclesia in ejus permaneat institutis, nefas est credere quod sanctus discipulus ejus Marcus, qui Alexandrinam primus ecclesiam gubernavit, aliis regulis traditionum suarum decreta formaverit, cum de eodem fonte gratiae unus spiritus fuerit, et discipuli, et magistri, nec aliud ordinatus tradere potuerit, quam quod ab ordinatore suscepit. Non ergo patimur, ut cum unius nos corporis et fidei fateamur in aliquo discrepemus, et alia doctoris, alia discipuli instituta videantur. Quod ergo a patribus nostris propensiore cura novimus esse servatum, a vobis volumus custodiri, ut non passim diebus omnibus sacerdotalis vel levitica ordinatio celebretur, sed post diem sabbati ejus noctis in prima sabbati quae lucescit exordia delegantur, in quibus his qui consecrandi sunt jejunis, et a jejunantibus sacra benedictio conferatur. Quod ejusdem observantiae erit, si mane ipse Dominico die continuato sabbati jejunio celebretur. A quo tempore praecedentis noctis initia non recedunt quam ad diem resurrectionis, sicut etiam in Pascha Domini declaratur pertinere non dubium est. Nam praeter auctoritatem consuetudinis quam ex apostolica novimus venire doctrina, etiam sacra Scriptura manifestat, quod cum apostolum Paulum et Barnabam ex praecepto Spiritus sancti Evangelium mitterent ad praedicandum, « jejunantes et orantes imposuerunt eis manus (Act. VI, 6), » ut intelligamus quanta et dantium et accipientium devotione curandum sit, ne tantae benedictionis sacramentum negligenter videatur impletum. Et ideo pie et laudabiliter apostolicis morem gesseris institutis, si hanc ordinandorum sacerdotum formam per ecclesias, quibus Dominus praeesse te voluit, etiam ipse servaveris, ut his qui consecrandi sunt, nunquam benedictiones, nisi in die resurrectionis Dominicae tribuantur, cui a vespera sabbati initium constat ascribi, et tantis divinarum dispositionum mysteriis consecratum, ut quidquid est a Domino insignius constitutum in hujus diei dignitate sit gestum. In hac mundus sumpsit exordium. In hac per resurrectionem Christi, et mors interitum, et vita accepit initium. In hac apostoli a Domino praedicandi in omnibus gentibus Evangelii tubam sumunt, et ferendum universo mundo sacramentum regenerationis accipiunt. In hac, sicut beatus Joannes evangelista testatur, congregatis in unum discipulis januis clausis, cum ad eos Dominus introisset, « insufflavit et dixit: Accipite Spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum detinueritis, detenta erunt (Joan. XX, 22, 23). » In hac denique promissus a Domino apostolis Spiritus sanctus advenit, ut coelesti quadam regula insinuatum, et traditum noverimus in illa die celebranda nobis esse 192 mysteria sacerdotalium benedictionum, in quo collata sunt omnia dona gratiarum. Ut autem omnibus observantia nostra concordet, illud quoque volumus custodiri ut cum solemnior festivitas conventum populi numerositatis indixerit, et ad eam tanta multitudo convenit quam recipi basilica simul una non possit, sacrificii oblatio indubitanter iteretur, ne his tantum admissis ad hanc devotionem qui primi advenerint videantur ii qui post modum confluxerint non recepti, cum plenum pietatis atque rationis sit, ut quoties basilicam in qua agitur praesentia novae plebis impleverit, toties sacrificium subsequens offeratur. Necesse est autem ut quaedam pars populi sua devotione privetur, si unius tantum missae more servato sacrificium offerre non possint, nisi qui prima diei parte convenerint. Studiose ergo dilectionem tuam et familiariter admonemus, ut quod nostrae consuetudini ex forma paternae traditionis insedit, tua quoque cura non negligat, ut omnia nobis ex fide et actibus congruant. Propter quod remeanti filio nostro Possidonio presbytero hanc ad fraternitatem tuam epistolam dedimus perferendam qui nostris processionibus atque ordinationibus frequenter interfuit, et toties admissus quid in omnibus apostolicae auctoritatis teneremus, agnovit. Data Kalendis Juliis.
X.-- Ad Ephesinam synodum secundam, in qua provocat episcopos Eutychetis blasphemias condemnare.
LEO episcopus sanctae synodo quae apud Ephesum convenit.
Religiosa excellentissimi principis fides, sciens ad suam gloriam maxime pertinere si intra Ecclesiam catholicam nullius erroris germen exsurgeret, hanc reverentiam divinis detulit institutis, ut ad sanctae dispositionis effectum auctoritatem apostolicae Sedis adhiberet, tanquam ab ipso beatissimo Petro cuperet declarari quid in ejus confessione laudatum sit, quando dicente Domino: « quem me esse dicunt homines filium hominis? » (Matth. XVI, 13.) varias quidem diversorum opiniones discipuli memorarunt. Sed cum ab eis quid ipsi crederent quaereretur, princeps apostolorum plenitudinem fidei brevi sermone complexus: « Tu es, inquit, Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI, 16); » hoc est, Tu qui es vere filius hominis, idem vere es Filius Dei vivi. Tu, inquam, verus in deitate, verus in carne, et salva geminae proprietate naturae, utrumque unus. Quod si Eutyches intelligenter ac vivaciter crederet, nequaquam ab hujus fidei tramite deviaret, propter quam ei respondetur a Domino: « Beatus es Simon Bar Jona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui est in coelis. » Et ego dico tibi: « Quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam (Matth. XVI, 17, 18). » Nimis autem a compage hujus aedificationis alienus est, qui beati Petri confessionem non capit, et Christi Evangelio contradicit. Ostendens se nullum unquam studium cognoscendae veritatis habuisse, et superfluo honorabilem visum qui nulla auctoritate cordis ornavit canitiem senectutis. Verum quia etiam talium non est negligenda cura, pie ac religiose Christianissimus imperator habere voluit episcopale concilium, ut pleniore judicio omnis possit error aboleri, fratres nostros, Julianum episcopum, Renatum presbyterum, et filium nostrum Hilarium diaconem, et cum his Dulcitium notarium probatae nobis fidei misi, qui vice mea sancto conventui vestrae fraternitatis intersint, et communi vobiscum sententia, quae Domino sint placitura, constituant. Hoc est ut primitus pestifero errore damnato, etiam de ipsius qui imprudenter erravit, restitutione tractetur: si tamen doctrinam veritatis amplectens sensus haereticos quibus imperitia ejus fuerat irretita plene aperteque propria voce et subscriptione damnaverit. Quod etiam in libello quem ad nos miserat est professus, spondens per omnia nostram secuturum se esse sententiam. Acceptis autem fratris et coepiscopi nostri Flaviani litteris plenius ad eum de his quae ad nos videtur retulisse rescripsimus, ut abolito hoc, qui natus videbatur errore, in laudem et gloriam Dei per totum mundum una sit fides, et una eademque confessio, « et in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium, et infernorum et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philip. II, 10, 11). » Data Idus Junii, Asterio et Protogene viris clarissimis consulibus, aera qua supra.
XI.-- Ad Constantinopolitanos.
LEO episcopus et sancta synodus quae in urbe Roma convenit, clero et plebi consistenti Constantinopoli.
Licet de his quae in concilio sacerdotum apud Ephesum gesta memorantur, multos nos moeror afficiat, eo quod sicut consonans fama dispersit, et ipso rerum monstratur effectu, nec justitiae illic moderatio, nec fide est servata religio, vestrae tamen devotionis pietate gaudemus, et in sanctae plebis acclamationibus, quarum ad nos exempla delata sunt, omnium vestrorum probamus affectum; quia et vivit ac permanet apud bonos filios optimi patris justa dilectio, et catholicae doctrinae eruditionem in nulla patimini parte corrumpi. Non dubie enim sicut vobis Spiritus sanctus reseravit Manichaeorum confoederantur errori, qui ab unigenito Dei Filio, verum et nostrae naturae hominem negant esse susceptum, omnesque ejus corporeas actiones simulatorii volunt fuisse phantasmatis. Cui impietati ne in aliquo praeberetis assensum, jam per filium meum Epiphanium, et Dionysium Romanae Ecclesiae notarios cohortatoria ad dilectionem vestram scripta direximus, quibus confirmationem quam expetistis ultro praebuimus, ut nos paternam vobis curam non dubitetis impendere, ac modis omnibus laborare, ut, auxiliante misericordia Dei, omnia quae ab imperitis et ab insipientibus excitata sunt scandala destruantur. Nec quisquam sibi audeat de sacerdotali honore blandiri qui potuerit in exsecrandi sensus impietate convinci. Nam si vix in laicis tolerabilis videtur inscitia, quanto magis in eis qui praesunt; nec excusatione est digna, nec venia, maxime cum etiam defendere perversarum opinionum commenta praesumunt, et in consensum suum, aut errore, aut gratia insanabiles quosque traducunt. Separentur hujusmodi a sanctis membris corporis Christi, neque sibi catholica libertas infidelium jugum patiatur imponi. Extra enim donum divinae gratiae et extra sacramentum habendi sunt salutis humanae, qui, negantes naturam nostrae carnis in Christo, et Evangelio contradicunt, et symbolo reluctantur, nec sentiunt se in hoc praeruptum sua obcaecatione deduci, ut nec in passionis Dominicae, nec in resurrectionis veritate consistant; quia utrumque in Salvatore vacuatur, si in eo nostri generis caro non creditur. In quibus isti ignorantiae tenebris, in quo hactenus desidiae torpore jacuere, ut nec audita discerent, vel lectione cognoscerent, quod in Ecclesia Dei in omnium ore, tam consonum est, ut nec ab infantium linguis veritas corporis et sanguinis Christi inter communionis sacramenta fidei taceatur? Quia in illa mystica distributione spiritalis alimoniae hoc impartitur, ut accipientes virtutem coelestis cibi in carnem ipsius qui caro nostra factus est, transeamus. Unde et ad confirmationem charitatis vestrae quae laudabili fide inimicis veritatis obnititur, apte atque opportune sermone affectuque apostoli utar et dicam. Propterea et ego audiens fidem vestram quae est in Christo Jesu, et dilectionem in omnes sanctos, non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis, ut Deus Domini nostri Pater gloriae det vobis spiritum sapientiae et revelationis, in agnitione ejus illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quae est spes vocationis ejus, quae divitiae, gloriae, haereditatis ejus in sanctis ejus, et quae sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nobis qui credidimus secundum operationem potentiae virtutis ejus quam operatus est in Christo; suscitans illum a mortuis, et constituens illum ad dexteram suam in coelestibus supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, omne nomen quod nominatur, non solum in hoc saeculo, sed in futuro, et omnia subjecit sub pedibus ejus, et ipsum dedit caput supra omnem Ecclesiam, quae est corpus ipsius, plenitudo ejus qui omnia in omnibus adimplet (Ephes. I, 15-23). Dicant hi adversarii veritatis quanto omnipotens Pater vel secundum quam naturam Filium suum super universa provexerit? vel cui substantiae cuncta subjecerit? deitas enim Verbi par in omnibus, et consubstantialis est Patri, et sempiternae atque intemporaliter una eademque potentia est genitoris et geniti. Creator quippe omnium naturarum, quoniam « per ipsum omnia facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3), » superest omnibus quae creavit, nec unquam Creatori suo non fuerunt subjecta quae condidit. Cui proprium, et sempiternum est, nec aliunde quam de Patre, nec aliud esse quam Pater est. Huic si addita est potestas, si illustrata dignitas, si exaltata sublimitas, minor erat provehente qui crevit, nec habebat divitias ejus naturae cujus indiguit largitate. Sed talia sentientem in societatem suam Arius rapit, cujus perversitati multum haec suffragatur impietas, negans Verbo Dei humanam inesse naturam, ut, dum humilitatem in Dei majestate fastidit, aut falsatam in Christo asserat imaginem corporis, aut omnes actiones ejus, passionesque corporeas deitatis potius fuisse quam carnis. Quodlibet autem defendere audeat prorsus, insanum est, quia nec pietas fidei, nec ratio recipit sacramenti, ut aliquid passa sit deitas, aut in ullo mentita sit veritas. Impassibilis igitur Dei Filius, Deus cui cum Patre, et Spiritu sancto, una incommutabilis Trinitatis essentia, hoc quod est esse perpetuum est, in ea plenitudine temporis quae sempiterno consilio fuerat praestituta, et prophetica dictorum atque gestorum significatione promissa, factus filius hominis, non suae conversione substantiae, sed nostrae assumptione naturae « venit quaerere et salvare quod perierat (Matth. XVIII, 11). » Venit autem non locali accessu, nec monitione corporea tanquam praesens factus unde abfuisset, aut illinc recessurus unde venisset, sed venit per hoc quod erat visibile, et communione cernentibus declarandus, humanam scilicet carnem atque animam in visceribus Virginis matris accipiens, ut manens in forma Dei, formam servi sibimet et similitudinem peccati carnis uniret, per quam non minueret divina humanis, sed augeret humana divinis. Talis enim erat omnium a primis ducta genitoribus causa mortalium, ut originali peccato transeunte per posteros nullus poenam damnationis evaderet, nisi Verbum caro fieret, et habitaret in nobis, in ea scilicet natura quae nostri et sanguinis esset et generis. Propter quod dicit Apostolus: « Sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic et per unius justitiam in omnes homines ad justificationem. Sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius hominis obedientiam justi constituentur multi (Rom. V, 18, 19). » Et iterum: « Quia enim per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum, et sicut in Adam omnes moriuntur, ita in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 21, 22). » Hi utique omnes qui licet in Adam sunt nati, in Christo tamen inveniuntur renati, habentes fidei testimonium, et de justificatione gratiae et de communione naturae, quam qui susceptam ab unigenito Dei Filio in utero Davidicae virginis diffitetur, ab omni sacramento Christianae religionis alienus est; et nec sponsam agnoscens, nec sponsam intelligens, nuptiali non potest interesse convivio. Caro enim Christi velamen est Verbi, quo omnis qui Christum confitetur, integre induitur. Erubescens autem illud, et quasi indignum refutans, nullum 193 ex eo habebit ornatum; ac licet se regio inserat festo, sacrisque se epulis importunus immisceat, discretionem tamen regis fallere improbus conviva non poterit, sed sicut ipse Dominus protestatus est, « tolletur ligatis manibus et pedibus, et mittetur in tenebras exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium (Matth. XXII, 13). » Unde quicunque in Christo non confitetur corpus humanum, noverit se mysterio incarnationis indignum, nec ejus sacramenti habere consortium, quod Apostolus praedicat dicens: « quia membra sumus corporis de carne ejus et ossibus ejus. Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae et erunt duo in carne una (Ephes. V, 30, 31). » Et exponens quid per hoc significetur, adjecit: « Sacramentum hoc magnum est. Ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 32). » Ab ipso ergo principio generis humani, Christus est denuntiatus in carne venturus. In qua, sicut dictum est, et erunt duo in carne una. Utique duo sunt Deus et homo, Christus et Ecclesia, quae de sponsi carne prodeunt, quando ex latere crucifixi manante sanguine et aqua sacramentum redemptionis et regenerationis accepit. Ipsa est enim nova conditio creaturae humanae, quae in baptismate non indumento verae carnis, sed contagio damnatae vetustatis exuitur, ut efficiatur homo corpus Christi, quia et Christus corpus est hominis. Unde non Deum tantum dicimus Christum sicut haeretici Manichaei, nec hominem tantum sicut haeretici Photiani, nec ita hominem ut aliquid ei desit quod ad humanam certum est pertinere naturam, sive animam sive mentem rationabilem, sive carnem quam non de femina sumpsit, sed factam de Verbo in carnem converso atque mutato, quae tria falsa et vana Apollinistarum haereticorum tres partes varie protulerunt. Nec dicimus quod beata virgo Maria hominem sine deitate conceperit, qui creatus a Spiritu sancto, postea sit susceptus a Verbo, quod Nestorium praedicantem merito justeque damnavimus. Sed dicimus Christum Dei Filium Deum verum natum de Deo Patre, sine ullo initio temporis, eumdemque hominem verum natum de matre, hominem certa plenitudine temporis, nec ejus humanitatem qua major est Pater minuere aliquid ejus naturae a qua aequalis est Patri. Hoc autem utrumque unum est Christus qui verissime dixit, et secundum Deum: Ego et Pater unum sumus; et secundum hominem: Pater major me est. Hanc fidem, dilectissimi, veram et indissolubilem, quae sola veros efficit Christianos, quamque, ut intelligimus et probamus pio studio, et laudabili amore defenditis, perseveranter tenete, et constanter asserite. Et quoniam oportet vos post divinum auxilium etiam catholicorum principum gratiam promereri, humiliter et sapienter exposcite, ut petitioni nostrae qua plenariam indici synodum postulamus, clementissimus imperator dignetur annuere, quo citius adjuvante misericordia Dei, et sanis fortitudo augeatur, et morbidis, si curari acquiescant, medicina praestetur.
XII.-- Ad Theodosium Augustum.
LEO episcopus et sancta synodus quae in urbe Roma convenit, THEODOSIO Augusto.
Litteris clementiae vestrae quas dudum ad beati Petri apostoli sedem pro catholicae fidei amore misistis, tantam fiduciam sumpsimus defendendae, per vos veritatis et pacis, ut in causa tam simplici, tamque minuta, nihil putaremus posse existere quod noceret, praesertim cum ad episcopale concilium quod haberi apud Ephesum praecepistis tam instructi sint missi, ut si scripta quae vel ad sanctam synodum vel ad Flavianum episcopum detulerunt, episcoporum publicari auribus Alexandrinus permisisset antistes. Ita manifestatione purissimae fidei quam divinitus inspiratam et accepimus et tenemus, omnium congressionum strepitus quievisset, ut nec imperitia ultra desiperet, nec occasionem nocendi aemulatio reperiret. Sed dum privatae causae religionis exercentur obtentu, commissum est impietate paucorum quod universam Ecclesiam vulneraret. Comperimus enim non incerto nuntio, sed fidelissimo rerum quae gestae sunt, narratore Hilario diacono nostro qui vix ne subscribere cogeretur, effugit, convenisse ad synodum plurimos sacerdotes, quorum utique frequentia collationi et judicio profuisset, si is qui sibi locum principalem vindicabat, sacerdotalem moderationem custodire voluisset, ut, sicut moris est, omnium sententiis ex libertate prolatis, id tranquillo et aequo constitueretur examine quod et fidei congrueret, et errantibus subveniret. In ipso autem judicio non omnes qui convenerant interfuisse cognovimus. Nam alios rejectos, alios didicimus intromissos, qui pro supradicti sacerdotis arbitrio impiis subscriptionibus captivas manus dederant, et nociturum statui scirent, nisi imperata fecissent. Talemque ab ipso prolatam esse sententiam, ut dum homo unus impetitur, in omnem ecclesiam saeviretur. Quod nostri ab apostolica Sede directi adeo impium et catholicae fidei contrarium esse viderunt, ut ad consentiendum nulla potuerint oppressione compelli, constanterque in eadem synodo, ut decuit, fuerunt protestati nequaquam id quod constituebatur Sedem apostolicam recepturam; quoniam revera omne Christianae fidei sacramentum (quod absit) a temporibus vestrae pietatis excinditur, nisi hoc scelestissimum facinus quod cuncta sacrilegia excedit, aboleatur. Quia vero diabolica nequitia subtiliter fallit incautos, et ita quorumdam imprudentiam per similitudinem pietatis illudit, ut pro salubribus persuadeat nocitura, removete, quaesumus, aurem a vestrae pietatis conscientia in periculum religionis et fidei. Quod saecularibus negotiis legum vestrarum aequitate conceditur in rerum divinarum pertractione praestare, ut Christi Evangelio vim non inferat humana praesumptio. Ecce, Christianissime et venerabilis imperator, cum consacerdotibus meis implens erga reverentiam clementiae vestrae sinceri amoris officium, cupiensque vos placere per omnia Deo, cui pro vobis ab Ecclesia supplicatur, ne ante tribunal Christi Domini rei de silentio judicemur. Obsecramus coram unius deitatis inseparabili trinitate, quae tali facto laeditur, cum ipsa vestri sit custos et auctrix imperii, et coram sanctis angelis Christi, ut omnia in eo statu manere jubeatis, in quo fuerunt ante omne judicium, donec major ex toto orbe sacerdotum numerus congregetur. Nec alieno peccato patiamini vos gravari, quia quod necesse est nos dicere, veremur ne cujus religio dissipatur, indignatio provocetur. Prae oculis habete et tota mentis acie reverenter accipite beati Petri gloriam et communes cum ipso omnium apostolorum coronas, cunctorumque martyrum palmas, quibus alia non fuit causa patiendi, nisi confessio verae divinitatis et verae humanitatis in Christo. Cui sacramento quia impie nunc a paucis imprudentibus obviatur, omnes partium ecclesiae nostrarum, omnes mansuetudini vestrae cum gemitibus et lacrymis supplicant sacerdotes, ut qui et nostri fideliter reclamarunt, et eisdem libellum appellationis Flavianus episcopus dedit, generalem synodum jubeatis intra Italiam celebrari, quae omnes offensiones ita aut repellat aut mitiget, ne aliquid ultra sit, vel in fide dubium, vel in charitate divisum. Convenientibus utique orientalium provinciarum episcopis, quorum si qui superati minis atque injuriis a veritatis tramite deviarunt, salutaribus remediis in integrum revocentur, ipsique, quorum est causa durior si consiliis melioribus acquiescant, ab Ecclesiae unitate non discedant. Quam autem post appellationem interpositam hoc necessarie postuletur, canonum Nicaeae habitorum decreta testantur, quae a totius mundi sunt sacerdotibus constituta, quaeque subter adnexa sunt. Favete catholicis vestro more parentumque vestrorum, date defendendae fidei libertatem, quam salva clementiae vestrae reverentia, nulla vis, nullus poterit mundanus timor auferre. Cum enim Ecclesiae causa statum regni vestri agamus et salutis, ut provinciarum vestrarum quieto jure potiamini, defendite contra haereticos inconcussum Ecclesiae statum, ut et vestrum Christi dextera defendatur imperium. Data III Idus Octobris, Asterio et Protogene viris clarissimis consulibus, aera qua supra.
XIII.-- Ad Pulcheriam Augustam. LEO episcopus et sancta synodus quae in urbe Roma convenit, PULCHERIAE Augustae.
Si epistolae quae in fidei causa ad pietatem vestram directae sunt, per nostros clericos pervenissent, certum est remedium vos his rebus quae contra fidem factae sunt, aspirante vobis Domino, praestare potuisse. Quando sacerdotibus, quando Christianae religioni aut fidei defuistis? Sed cum ad mansuetudinem vestram adeo non potuerint pervenire qui missi sunt, ut ad nos vix unus illorum Hilarius diaconus noster fugiens sit reversus, iteranda scripta credidimus, ut validiores preces nostrae esse mereantur, ipsorumque qui ad clementiam vestram non pervenerunt exempla subjecimus: amplioribus vos obtestationibus obsecrantes, ut quanto acerbiora facta sunt, quibus pro sede regia vos convenit contrahere, tanto majore gloria curam ejus in qua excellitis religionis habeatis, ne catholicae fidei integritas ulla humanarum concertationum occasione violetur. Quae enim congregata apud Ephesinam synodum sopienda et sananda pacis remedia credebantur, haec non solum in majora pacis dispendia, sed (quod nimis dolendum est) etiam in ipsius fidei qua Christiani sumus, excidia processerunt. Et ii quidem qui missi sunt, quorumque unus vim Alexandrini episcopi sibi omnia vindicantis effugiens, rerum gestarum nobis ordinem fideliter nuntiavit, reclamaverunt in synodo sicut oportuit unius hominis non tam judicio quam furori, protestantes ea quae per vim metumque gererentur sacramentis Ecclesiae et ipsi symbolo ab apostolis instituto praejudicare non posse, nec se ab ea fide ulla injuria separandos quam plenissime expositam atque digestam a sede beati apostoli Petri ad sanctam synodum detulissent. Cujus recitatio poscentibus episcopis non sit admissa, uti scilicet remota ea fide quae patriarchas, prophetas, apostolos, et martyres coronavit, generatio Jesu Christi Domini nostri secundum carnem, et verae mortis ac resurrectionis ejus confessio (quod horremus dicere) solveretur. Scripsimus de hac re, ut potuimus, ad gloriosissimum principem, et, quod est maximum, Christianum. Cujus epistolae pariter exempla subjecimus, ut fidem qua renatus per Dei gratiam regnat, nulla sineret novitate corrumpi. Quoniam Flavianus episcopus in nostra omnium communione persistit, atque hoc quod factum est sine consideratione justitiae et contra omnium canonum disciplinam ratum haberi ratio nulla permittit. Et quia dissensionis scandalum non abstulisset Ephesina synodus, sed auxisset, habendi intra Italiam concilium et locus constitueretur, et tempus omnibus querelis et praejudiciis partis utriusque suspensis, quo diligentius universa quae offensionem generaverant, retractentur, et absque vulnere fidei, absque religionis injuria, in pacem Christi redeant, sint sacerdotes, et soli auferantur errores. Quod ut obtinere mereamur probatissimae nobis fidei pietas tua, quae labores Ecclesiae semper adjuvit, supplicationem nostram apud clementissimum principem sive specialiter a beatissimo Petro apostolo legationem commissam dignetur asserere, ut priusquam civile hoc exitiale bellum intra Ecclesiam hoc convalescat, redintegrandae unitatis copiam Deo auxiliante concedat, sciens imperii sui viribus profuturum quidquid catholicae libertati benigna ipsius fuerit 194 dispositione collatum. Data pridie Idus Octobris, Asterio et Protogene viris clarissimis consulibus, aera qua supra.
XIV.-- Ad eamdem.
LEO episcopus PULCHERIAE Augustae, etc.
Gaudere me plurimum et exsultare in Domino pietatis tuae scripta fecere, quibus evidenter ostenditur quantum catholicam diligas fidem, et quantum haereticum detesteris errorem. Haeresis quippe est nimis impia, et Evangelio veritatis inimica quae non portionem aliquam laedere, sed ipsa religionis Christianae conatur fundamenta convellere, negans sempiterni Patris Filium sempiternum de utero beatae Virginis matris veram carnem nostrae sumpsisse naturae; et eos damnatione percellens qui ab evangelica et apostolica fide nullo deduci errore potuerunt, illudque frustra praetendens quod Nicaenae synodi fidem teneat, cujus eum constat esse alienum gloriosissima Augusta. Unde quia non deserit Ecclesiam suam divina protectio, dicente Domino: « Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20), » eodemque opere et tempore spiritus Dei et clementiae vestrae sollicitudinem et curam nostri cordis accendit, ut de remediis procurandis, eadem utrique cuperemus, quae prius poposci. Nunc quoque instantius peto, majore utens fiducia deprecandi, posteaquam praesidium venerandae exhortationis accipi, sperans affuturam misericordiam Dei, ut cooperante vestra clementia, pestiferi erroris possit morbus auferri: ut quidquid ipse inspirante atque auxiliante potuerit salubriter fieri, cum vestrae fidei laude peragatur, quoniam res humanae aliter tutae esse non possunt, nisi quae ad divinam confessionem pertinent, et regia et sacerdotalis defendat auctoritas. Data decimosexto Kalendas Aprilis, Valentiniano Augusto septimo, et Anieno viris clarissimis consulibus, aera CCCCLXXXVIII.
XV.-- Ad Martianum et Faustum presbyteros.
LEO episcopus MARTIANO FAUSTOque presbyteris.
Bonorum operum et spiritualium studiorum Deum auctorem esse non dubium est, qui quorum incitat mentes adjuvat actiones. Quod nobis praesenti experimento evidenter apparuit. Si quidem inter discretarum spatia longinqua regionum unum sumpserint corda nostra consilium, ut quod a nobis desiderabatis, eo vobis tempore quo epistolae vestrae mittebantur, occurrerit. Si tamen dilectioni vestrae tradi scripta nostra potuere, quae non solum apostolicae Sedis auctoritate, sed etiam sanctae synodi quae ad nos frequens convenerat, unanimitate directa sunt, ut in his quantam curam totius Ecclesiae habeamus, appareat, hortando scilicet omnium fidelium mentes et clementissimorum principum praesidia ad defensionem fidei postulando, quorum pios et catholicos animos non diffidimus opem atque auctoritatem suam justis petitionibus praestituros, quo citius, auxiliante Domino, perniciosa haeresis et dudum sanctorum Patrum auctoritate damnata quae nuper Ephesi male adjuta est, auferatur. Interim vero det operam quantum fieri potest vestra dilectio ut omnibus Ecclesiae filiis innotescat, quod impium sensum secundum doctrinam evangelicam et apostolicam praedicamus. Quia licet plene quae semper fuisset, atque esset catholicorum sententia scripserimus, tamen nunc quoque ad confirmandas omnium mentes non parum exhortationis addidimus. Memor enim sum me sub illius nomine praesidere, cujus a Domino Jesu Christo est glorificata confessio, et cujus fides omnes quidem haereses destruit, sed maxime impietatem praesentis erroris expugnat; et intelligo mihi aliud non licere quam ut omnes conatus meos ei causae in qua universalis Ecclesiae salus infestatur, impendam. Ne autem aliqua negligentiae occasione scripta nostra ad vos non potuerint pervenire, exemplaria eorumdem nunc mittenda credidimus, ut nullo modo fidei quam defendimus, praedicatio nostrae notitiae subtrahatur. Data decimo sexto Kalendas Aprilis, Valentiniano Augusto VII et Ameno V consulibus.
XVI.-- Ad Theodosium Augustum.
LEO episcopus THEODOSIO Augusto, etc.
Omnibus quidem vestrae pietatis epistolis inter eas sollicitudines quas pro fide patimur spem nobis securitatis maximam praestitistis Nicaenum commendando concilium, adeo ut ab illo, sicut saepe jam scribitis, non patiamini sacerdotes Domini deviare. Sed ne aliquid in praejudicium catholicae defensionis viderer egisse de ordinatione ejus qui Constantinopolitanae coeperit ecclesiae praesidere, nihil interim in alterutram partem temere rescribendum putavi, non dilectionem negans, sed manifestationem catholicae veritatis exspectans. Quod aequanimiter ferat, obsecro, vestra clementia, ut cum talem se erga fidem catholicam qualem cupimus, approbarit, de sinceritate ipsius copiosius et securius gaudeamus. Ne vero aliqua illum de nostro animo mordeat sinistra suspicio, occasionem totius difficultatis amoveo, nec aliquid exigo quid aut arduum videatur aut dubium, sed ad id quod nullus catholicorum refutet invito. Noti enim sunt per universum mundum atque manifesti qui ante nos, sive Graeca, sive Latina lingua in catholicae veritatis praedicatione fulserunt, ad quorum scientiam atque doctrinam quidam etiam nostrae aetatis cedunt, de quorum scriptis par et multiplex profertur instructio. Quae sicut Nestorianam haeresim destruxit, ita etiam hunc qui nunc repullulat abscidit errorem. Relegat itaque sollicite quae a sanctis Patribus incarnationis Dominicae fides fuerit custodita semperque similiter praedicata, et sanctae memoriae Cyrilli Alexandrini episcopi epistolam qua Nestorium corrigere et sanare voluit, pravas praedicationes ipsius arguens et evidentius fidem Nicaenae diffinitionis exponens, quanquam ab eo missam apostolicae Sedis scrinia susceperant, praecedentium sensui perspexerit consonantem, Ephesinae etiam synodi gestare censent, quibus contra Nestorii impietatem et a sanctae memoriae Cyrillo inserta, et allegata sunt de incarnatione Domini catholicorum testimonia sacerdotum. Non aspernetur etiam meam epistolam recensere, quam pietati Patrum per omnia concordare reperiet. Cumque a se hoc quod eidem profuturum sit expeti desiderarique cognoverit, catholicorum sententiis toto corde consentiat. Ita ut sinceram communionis fidei professionem absolutissima subscriptione coram omni clero et universa plebe declaret, apostolicae Sedi et universis Domini sacerdotibus atque ecclesiis publicandam, ut, pacificato per unam fidem mundo, possimus omnes dicere quod angeli nato de Maria virgine Salvatore cecinerunt: « Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). » Quia vero et nos et beati Patres nostri, quorum doctrinam et veneramur et sequimur, in unius fidei concordia sumus, sicut provinciarum omnium protestantur antistites, agat clementiae vestrae devotissima fides, ut quamprimum ad nos Constantinopolitani episcopi, qualia debent probati et catholici sacerdotis scripta perveniant, aperte scilicet, atque dilucide protestantia, quod si quis de incarnatione Verbi Dei aliud aliquid credat aut asserat quam catholicorum omnium et mea professio protestatur, hunc a sua communione secernat, ut ei fraternam in Christo charitatem merito possimus impendere. Ut autem salubribus curis velocior pleniorque, auxiliante Domino, per vestrae clementiae fidem praestetur affectus, ad pietatem vestram fratres et coepiscopos nostros Abundium et Asterium, sed et Basilium et Senatorem presbyteros, quorum mihi devotio est probata, direxi, per quos quae nostrae forma sit fidei manifestatis instructionibus quas misimus, possitis dignanter agnoscere, ut si Constantinopolitanus antistes in eamdem confessionem toto corde consentit, securi (ut dignum est) de ecclesiastica pace laetemur, neque aliud residere videatur ambiguum, ut de superfluis forsitan suspicionibus laboremus. Sin vero aliqui a puritate nostrae fidei atque Patrum auctoritate dissentiunt, concilium universale intra Italiam sicut synodus quae ob hanc causam Romae convenerat, mecum petit, clementia vestra concedat, ut in unum convenientibus omnibus his qui aut ignorantia, aut timore prolapsi sunt correctionis remediis consulatur, nec cuiquam ultra sit liberum ita Nicaenae synodi facere mentionem, ut ejus fidei inveniatur esse contrarius. Quoniam universae et Ecclesiae et vestro hoc imperio profuturum est, si unus Deus, et una fides, unum sacramentum salutis humanae, unius totius mundi confessione teneatur. Data decimo septimo Kalendarum Augusti.
XVII.-- Ad Pulcheriam Augustam.
LEO episcopus PULCHERIAE Augustae.
Gaudeo fidei clementiae vestrae quod religiosum studium dignanter impenditis, ut pax ecclesiastica renovetur, quae eorumdem dissensionibus videtur esse turbata. Debetur enim hoc vestrae specialiter gloriae, ut ablatis omnibus scandalis quae contra catholicam fidem inimicus excitaverat, una eademque sit per totum mundum confessio veritatis, quae facilius certiusque reparabitur si pravorum sensuum nulla semina, nulla vestigia relinquantur. Quod tamen mearum partium est, praeterire non debeo, ut scilicet quid de incarnatione Filii Dei a Constantinopolitane episcopo teneatur agnoscam, praesertim cum in ordinatione ipsius dura praecesserint, taliaque ad nos debuerit scripta dirigere quae illum a contagione hujus qui nuper emersit erroris alienum evidenter ostenderent. Optans itaque securam cum eo habere concordiam, gratiamque illi fraternae charitatis impendere, scribere ei interim distuli non dilectionem negans, sed manifestationem catholicae veritatis exspectans. Simplex enim est atque absolutum, quod posco, ut, remoto longarum disputationum labore, sanctae memoriae Cyrilli Alexandrini episcopi epistolae quam ipse ad Nestorium miserat, acquiescat, in qua et errorem Nestorii arguit et fidem Nicaenae definitionis exposuit, et epistolae meae quae ad sanctae recordationis Flavianum episcopum est directa, consentiat. Quibus vigilanter inspectis, Constantinopolitanus antistes repudiandum sibi quod ausa est contra puram et singularem fidem imperita insipientia definire, incunctanter agnoscat; quia et mea et sanctorum Patrum de incarnatione Domini consors et per omnia et una confessio est. Quam si quis aestimaverit non sequendam, ipse se a compage catholicae veritatis abscindet, cum tamen nos ut in integrum omnia revocentur optemus. Ad effectum vero salubrium dispositionum velocius obtinendum, fratres et coepiscopos meos Abundium et Asterium, sed et Basilium et Senatorem presbyteros probatissimos viros misi, qui clementiae vestrae formam fidei secundum doctrinam venerabilium Patrum praedicamus, offerent, et remotis circumlocutionibus, quibus obscurari veritas solet, quid de incarnatione Filii Dei a totius orbis probatis sacerdotibus defensum fuisset, ostenderent. Quos post divinam gratiam sancto vestrae pietatis auxilio dignum est adjuvari, ne in totius Ecclesiae perturbationem imprudens praecedat contentio, cum correctione adhibita omnes oporteat in unius confessionis redire concordiam: a qua si forsitan ab aliquibus discrepatur, universale concilium sacerdotum haberi intra Italiam clementia vestra annuente jubeatur; quo remota arte fallendi, tandem pateat quid altiore tractatu aut coerceri debeat, aut sanari. Data tertio decimo Kalendas Augusti, Valentiniano Augusto VII et Ameno viris clarissimis consulibus, aera qua supra.
195 XVIII.-- Pulcheriae Augustae per Theosticum magistrianum.
Religiosam clementiae vestrae sollicitudinem, quam catholicae fidei indesinenter impenditis per omnia recognosco; et Deo gratias ago, quod tantam universalis Ecclesiae curam habere vos video, ut quod justitiae et benevolentiae congruere arbitror confidenter insinuem, quo celerius quae propitio Christo pietatis vestrae studio irreprehensibilem hactenus gesta sunt ad gratulandum perducantur effectum. Quod ergo synodum Chalcedonensem haberi clementia vestra praecepit cum a me ut in Italia haberetur mansuetudo vestra retineat postulatum, ut omnes nostrarum partium convocati antistites, si securitas temporis suppeteret convenirent, adeo tamen non aspernanter accepi, ut binos de coepiscopis meis et compresbyteris ordinarem, qui vicem meam implere sufficerent, datis ad venerabilem synodum congruentibus scriptis quibus fraternitas advocata cognosceret quam formam servare in hac dijudicatione deberet, ne ulla temeritas aut fidei regulis, aut canonum statutis, aut benignitatis remediis obviaret. Sicut enim a principio hujus causae frequentissime scripsi, hanc inter discordes sensus et carnales aemulationes moderationem volui custodiri, ut integritati quidem fidei nihil evelli, nihil liceret apponi, ad unitatem vero pacemque redeuntibus remedium veniae praestaretur. Quia tunc operum diaboli potentiae destruuntur, cum ad Dei et proximi dilectionem hominum corda revocantur. Sed quam contraria tunc his monitis atque observationibus meis acta sint multum est explicare; nec opus est epistolari pagina comprehendi, quod in illo Ephesino non judicio, sed latrocinio potuit perpetrari. Ibi primates synodi nec resistentibus sibi fratribus nec consentientibus praeceperunt, cum ad infringendam catholicam fidem, et ad exsecrabilem haeresim roborandam alios privilegio honoris exuerint, alios consortio impietatis infecerint, saeviores profecto in eos, quos persuadendo ab innocentia separabant, quam in illos, quos beatos confessores persequendo faciebant. Verumtamen quia tales sibi maxime sua iniquitate nocuerunt, et majoribus vulneribus diligentior est adhibenda medicina, nullis unquam epistolis definivi etiam talibus si resipiscerent veniam denegandam. Et quamvis incommutabiliter inimicissimam Christianae religioni haeresim detestemur, ipsos tamen si corrigantur, et digna se satisfactione purificent, ab ineffabili misericordia Dei non judicamus alienos, sed potius cum gementibus gemimus, cum flentibus flemus, et sic utimur justitia commotionis, ut non amittamus remedia charitatis. Quod sicut pietas vestra cognoscit non verbis solis promittitur, sed etiam factis docetur. Siquidem pene omnes qui in consensum praesidentium aut traducti fuerant, aut coacti resistendo, quod statutum fuerat ab illis, et condemnando quod scripserant perpetuam culpae abolitionem et apostolicae pacis gratiam sunt adepti. Si ergo clementia vestra propositum nostrum considerare dignetur, probabit in eo concilio cuncta gessisse, ut sine cujusquam animae detrimento haeresaeos tantum obtineretur exstinctio, et ob hoc circa auctores saevissimorum turbinum quiddam consuetudinis minuisse, ut ad indulgentiam postulandam compunctione aliqua possit eorum tarditas excitari. Qui etsi post illud judicium suum tam impium quam injustum non sunt catholicae fraternitati ita honorabiles ut fuerunt, suas tamen adhuc obtinent sedes, et episcopatus sui honore potiuntur aut per veram et necessariam satisfactionem pacem Ecclesiae recepturi, aut si haeresim (quod absit) tuebuntur, professionis suae merito judicandi. Data tertio decimo Kalendas Augusti Helpidio V. C. consul.
XIX.-- Ad Faustum, Martinum, etc.
LEO episcopus, FAUSTO, MARTINO, PETRO, MANOHELI, JOB, ANTIOCHO, ABRAHAMO, THEODORO, PIENTIO, EUSEBIO, HELPEDIO, PAULO, ASTERIO et CHARASO, presbyteris et archimandritis, et JACOBO diacono et archimandritae.
Causa fidei in qua salus Christiana consistit multa me sollicitudine laborare compellit, metuentem ne pravitas quae in suis fuerat amputanda principiis processu temporis et pertinacior fiat et latior. Nam, cum clementissimus imperator talia ad nos scripta direxit, quibus sollicitudinem suam pro pace universalis Ecclesiae demonstraret, et ipse Constantinopolitanus episcopus, et ii qui eumdem consecrarant, praeter id quod ad ordinem novi antistitis pertinebat, nihil nobis de compressis vel abdicatis erroribus indicarunt, quasi in illa ecclesia nullum scandalum, nulla exstitisset offensio; aut non praecipue fuerint ordinati ad meritum demonstrandum, si aliena a se quae catholicorum sensibus sunt adversa docuisset. Ne ergo quod inter longinquas regiones accidere solet, ut nimias dilationes tenderent veritatis examina, fratres et coepiscopos nostros Habundium et Asterium, sed et Basilium et Senatorem, presbyteros, probatissimos viros et probatissimum principem cum sufficienti paternarum auctoritatum instructione direxerimus. Quos in omnibus, fratres charissimi, diligentia ac sollicitudine vestra cupimus adjuvari, ut impietas quae caecis ausibus in exitialia abrupta processit, simplices quosque decipiendi ulterius non habeat potestatem, cum aptiore medicina etiam illis cupiamus per correctionis remedia subveniri, qui aut imperitia sunt lapsi, aut errore traducti. Et ideo vos qui justificamini per fidem, qui catholicam diligitis veritatem, et de singulari sacramento salutis humanae per Spiritum sanctum estis edocti, collaborate nobiscum, et quanta potestis devotione id agite, ut falsitate destructa, et fidei soliditate defensa, secura per totum mundum Dei pace potiamur. Data decimo sexto Kalendas Augusti, Valentiniano, et Augusto VI, et Anieno, viris clarissimis consulibus aera qua supra.
XX.-- Ad Martianum Aug.
LEO MARTIANO Augusto.
Sanctum clementiae vestrae studium quo ad reparationem pacis ecclesiasticae synodum habere voluistis adeo libenter accepi, ut quamvis eam fieri intra Italiam poposcissem, et aptius exspectari tempus optassem, quo scilicet plurimi possent episcopi etiam de longinquis provinciis evocari, mox tamen ut mihi pietatis vestrae scripta sunt tradita: et Bonifacium de compresbyteris meis ab urbe direxerim, et de episcopis fratrem meum Paschasium de Sicilia fecerim navigare, qui vicem meam sufficienter implerent, datis per eosdem epistolis ad eos qui legationem ante susceperant, ut ipsi quoque praedictis adimplendas partes meae praesentiae jungerentur. Unde quamvis nimis arctus dies synodo fuerit constitutus, spero tamen affuturum Omnipotentis auxilium, quo omnes valeant ad praefinitum tempus occurrere, et unanimiter cum sanctae fraternitatis assensu quae universali Ecclesiae congruant, definire. Compressa enim vel remota inquietudine ac pravitate paucorum facile firmabitur probanda concordia, si in eam fidem, quam evangelicis et apostolicis praedicationibus declaratam per antiquos Patres nostros accepimus et tenemus, omnium corda concurrant, nulla penitus disputatione cujusquam retractationis admissa, ne per vanam fallacemque versutiam aut infirma videantur aut dubia quae in ipso lapide angulari Christo fundata sunt et sine fine mansura. Hoc nobis indesinenter orantibus, ut a sacramento singularis fidei nemo inveniatur alienus, sed damnata impietate haereseos nullum de perditione cujusquam catholica Ecclesia sentiat detrimentum. Quod autem pietatem vestram de his per quos meas misi epistolas obsecravi, nunc quoque simili fiducia precor, ut vice mea acturos commendatos per omnia habere dignemini, quo facilius et diligentius quae optimo fidei vestrae ordinata sunt studio salubri impleantur affectu. Data quarto decimo Kalendas Augusti, Adelphio viro clarissimo consule.
XXI.-- Ad eumdem.
LEO episcopus MARTIANO Augusto, etc.
Quamvis per Constantinopolitanos clericos ad pietatem vestram ante rescripserim, sumptis tamen clementiae vestrae litteris per virum illustrem praefectum urbis, filium meum Tatianum, magnam materiam gratulationis accepi, quia studiosissimos vos ecclesiasticae pacis agnovi. Cui sancto desiderio digne aequitate confertur, ut quem statum esse cupitis religionis, eumdem habeatis et regni. Nam inter principes Christianos spiritu Dei confirmante concordiam, gemina per totum mundum fiducia roboratur, quia profectus charitatis et fidei utrorumque armorum potentiam insuperabilem facit, ut propitiato per unam confessionem Deo, simul et haeretica falsitas et barbara destruatur hostilitas, gloriosissime imperator. Aucta igitur per imperialem amicitiam spe coelestis auxilii confidentius pietatem vestram pro sacramento salutis humanae incitare praesumo, ne cujusquam procaci impudentisque versutia, quasi de incerto quid sequendum sit sinatis inquiri. Et cum ab evangelica apostolicaque doctrina, nec uno quidem verbo liceat dissidere, aut aliter de Scripturis divinis sapere quam beati Apostoli et patres nostri didicere atque docuerunt, nunc demum indisciplinatae moveantur et impiae quaestiones, quas olim mox ut eas per apta sibi corda diabolus excitavit, per discipulos veritatis Spiritus sanctus exstinxit. Nimis autem iniquum est, ut per paucorum insipientiam ad conjecturas opinionum et bella revocemur, tanquam reparata disceptatione tractandum sit, utrum Eutyches impie senserit, et utrum impie Dioscorus judicarit, qui in sanctae memoriae Flaviani condemnatione se perculit, et simpliciores quosque ut in eamdem ruinam provolverentur impegit, quorum multis jam, ut cognovimus, ad satisfactionis remedia conversis, et veniam de inconstanti trepidatione poscentibus, non cujusmodi sit fides tractandum est, sed eorum precibus qualiter annuendum. Unde piissimae sollicitudini vestrae quam de indicenda synodo habere dignamini per legationem quae confestim ad dementiam vestram Deo annuente perveniet, quidquid ad causae utilitatem arbitror pertinere, plenius atque opportunius suggeretur. Data nono Kalendas Maii, Adheiesio viro clarissimo consule, aera qua supra.
XXII. Ad eumdem.
LEO episcopus MARTIANO Augusto.
Poposceram quidem a gloriosa clementia vestra, ut synodum quam ad reparandam orientalis Ecclesiae pacem, a nobis etiam petitam necessariam judicastis aliquantisper differri ad tempus opportunius juberetis, ut liberioribus ab omni perturbatione animis, illi quoque episcopi quos hostilitatis metus detinet convenirent. Sed quia pio studio humanis negotiis divina praeponitis, et rationabiliter ac religiose regni vestri viribus creditis profuturum, si nulla sit in sacerdotum sensibus dissonantia, nulla sit in Evangelii praedicatione discordia, ego etiam vestris dispositionibus non renitor, optans ut omnium cordibus catholica fides, quae non potest nisi una esse, firmetur. A cujus integritate et Nestorius antea, et nunc Eutyches diversis quidem callibus, sed impietate non impares deviarunt, abominandi prorsus persuasionibus suis quas contra sinceri, veri, luminis fontem de coenosis lacubus diabolicae falsitatis hauserunt. Prior itaque synodus Ephesina Nestorium cum dogmate suo 196 merito justeque damnavit, et quisquis in illo errore perstitit ad nullius potest spem remedii pertinere. Sequens vero in praedicta civitate non possum vocare concilium, quod in eversionem fidei fuisse constat agitatum, quodque vestra clementia amore veritatis catholicis affutura aliud statuendo quassavit, gloriosissime imperator. Unde per ipsum Dominum nostrum Jesum Christum, qui regni vestri est auctor et rector, obtestor et obsecro clementiam vestram, ut in praesenti synodo fidem quam beati Patres nostri ab apostolis sibi traditam praedicarunt non patiamini quasi dubiam retractari, et quae olim majorum sunt auctoritate damnata redivivis non permittatis conatibus excitari. Illudque potius jubeatis, ut antique Nicaenae synodi constituta, remota haereticorum interpretatione, permaneant. Nec me quodque, ut voluit vestra clementia, ab illo credatis abesse concilio, cum in his fratribus quos direxi, id est, Paschasiano et Lucentio episcopis, Bonifacio et Basilio presbyteris, sed et fratre meo Juliano, quem eorum volui esse participem, etiam mea sit aestimanda poenitentia. Quos auxiliante Christo ita jacturos esse confido, ut ea quae Domino nostro placeant, decernantur, accedente pietatis vestrae studio, quod et paci prosit et religioni sit custodia veritatis. Data VI Kalendas Junii, Adelphio viro clarissimo consule, aera qua sup.
XXIII. Ad eumdem.
LEO episcopus MARTIANO Augusto.
Multam mihi fiduciam scribendi ad clementiam vestram et litterae vestrae, quas veneranter accepi, et coepiscopi mei revertentes Constantinopoli praebuerunt, non sola assertione verborum, sed ipsis operum effectibus demonstrantes, ad defensionem catholicae fidei divinum in vobis vigere praesidium. Quo utique non solum Ecclesiae status, sed etiam vestri robur munitur imperii, ut merito ejus exspectetis protectionem, cujus colitis veritatem, gloriosissime imperator. Nam, ut fratris mei Anatholii citius manifestaretur integritas, et olim damnati erroris redivivus assertor locum in Christi Ecclesia non haberet, ut catholici episcopi, quos nuper haereticorum persecutio degravare non potuit ab injustis revocarentur exsiliis, atque reliquiis beatae memoriae Flaviani digno honore susceptis, impietatem suam condemnator ejus agnosceret, vestrae virtutis titulus, vestrae pietatis est fructus; cui confido etiam aliarum insignia accumulanda palmarum. Ut sicut Constantinopolitana Ecclesia recepta apostolicae fidei libertate laetatur, ita omnes regni vestri provinciae emundatas se a diabolici dogmatis contagione glorientur. Ut ergo praecedentibus litteris indicavi, fratres meos Lucensem episcopum et Basilium presbyterum qui sollicitudinis meae partes possint implere direxi, favori eos pietatis vestrae in omnibus, quae sunt agenda commendans. Nam cum et fratris mei Anatolii scriptis et nostrorum sermone cognoverim multos de his qui apud Ephesum Dioscori factione compulsi, de stabilibus statutis poenitendum praebuere consensum inconstantiae suae veniam postulare, et communionem catholicam per satisfactionem correctionis expetere non fuit talium negligenda conversio, qui non proprio sensu, sed impii praesumptoris impulsu in haec incidisse noscuntur, in quibus liberum non habuere judicium. Ne itaque resipiscentium desideria mora longior fatigaret, vel incuriosa facilitas temere aliquos et sine discretione susciperet, injunctum est ab apostolica Sede directis ut in consortium suae deliberationis accito Constantinopolitanae urbis antistite et pestilentiae contagia non admittantur, et sanitatis remedia non negentur. Quae industria in omnibus quae nequiter gesta sunt emendandis celerem, juvante Domino, consequetur effectum, si reparationi pacis ecclesiasticae opem suam vestra pietas dignetur adjungere: ut vobis in terra regnantibus et Dei regnum intra vos honore mereamini, et catholicam fidem nulla falsitas violet, nulla haeresis inquietet, nec cuiquam liceat doctrinam evangelicam deserere et sacerdotali honore gaudere. Synodum vero fieri, ut meminit vestra clementia etiam ipsi poposcimus, sacerdotes provinciarum omnium congregari praesentis temporis necessitas nulla ratione permittit, quoniam illae provinciae de quibus maxime sunt evocandi, inquietante bello, ab ecclesiis suis eos non patiuntur abscedere. Unde oportuniori tempore propitiato Domino cum firmior fuerit restituta securitas, jubeat vestra clementia reservari. De qua re plenius inter caetera apud pietatem vestram poterunt allegare quos misi. Data V Idus Junii, Adelphio viro clarissimo consule, aera qua supra.
XXIV.-- Ad Anatolium episcopum. 1. De fide ejus scriptis missis probata. 2. De his qui metu in haeresim lapsi sunt, ut si conversi fuerint recipiantur. 3. De nominibus haereticorum ad altare non recitandis. 4. De commendatione Juliani episcopi, vel eorum clericorum qui Flaviano episcopo in fide adhaeserunt. CAP. I. LEO episcopus ANATOLIO episcopo. Gaudemus in Domino et in dono gratiae ipsius gloriamur, qui sicut dilectionis tuae litteris et fratrum nostrorum, quos Constantinopolim miseramus, relatione cognovimus, sequacem evangelicae eruditionis ostendit, ut per sacerdotis probabilem fidem merito praesumamus, quod tota Ecclesia eidem credita est ne rugam cujusquam sit erroris habitura vel maculam, dicente Apostolo: « Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI, 12); » illa enim virgo Ecclesia, sponsa unius viri Christi, quae nullo se patitur errore vitiari, in qua societatem tuae dilectionis amplectimur, et gestorum quae sumpsimus seriem necessariis (sicut oportuit) munitam subscriptionibus approbavimus. Ut ergo invicem dilectionis tuae animus nostris confirmaretur alloquiis, filios nostros Casterium presbyterum, Patricium et Asclepiadem diaconos, qui ad nos tua scripta detulere cum epistolis nostris, post venerabilem diem festi paschalis emisimus, indicantes nos, ut supra diximus, de Constantinopolitanae ecclesiae pace gaudere, cui hanc curam semper impendimus, ut eam nulla velimus haereticorum fraude violari.
II. De fratribus vero quos in epistolis tuis et legatorum nostrorum relatione communionis nostrae cupidosesse cognovimus, eo quod doleant se contra potentiam, contraque terrores non tenuisse constantiam in alieno scelere praebuisse consensum, cum ita eos formido turbasset, ut in damnationem catholici atque innocentis antistitis, et in receptionem detestabilis pravitatis trepido famularentur obsequio. Illud quidem quod praesentibus et agentibus nostris constitutum est approbamus, ut suarum interim ecclesiarum essent communione contenti, sed cum legatis nostris, quos misimus, participata tecum sollicitudine voluimus disponatur, quatenus hi qui plenis satisfactionibus male gesta condemnant, et accusare magis se eligunt quam tueri pacis et communionis nostrae unitatem laetantur. Ita ut digno prius anathemate quae contra fidem catholicam sunt recepta damnentur; aliter enim in Ecclesia Dei, quae corpus est Christi, nec rata sunt sacerdotia, nec vera sacrificia, nisi in nostrae proprietate naturae verus nos pontifex reconciliat, verus inmaculati agni sanguis emundat, licet in Patris sit dextera constitutus, in eadem tamen carne quam sumpsit ex Virgine sacramentum propitiationis exsequitur, dicente Apostolo: « Christus Jesus qui mortuus est, imo qui et resurrexit, qui est in dextera, qui etiam interpellat pro nobis (Rom. VIII, 34). » Neque enim potest in aliquo benignitas nostra reprehendi cum satisfacientes recepimus quos doluimus esse deceptos. Nec aspere igitur communionis nostrae gratia deneganda est, nec temere largienda, quia sicut plenum pietatis est oppressis charitatem Dominicam redhiberi, ita justum est omnia perturbationis auctoribus imputari. III. De nominibus autem Dioscori, Juvenalis, et Eustatii adsacrum altare recitandis, dilectionem tuam hoc decet custodire quod nostri ibidem constituti faciendum esse dixerunt, quodque honorandae sancto Flaviano memoriae non repugnet, et a gratia tua Christianae plebis animos non avertat. Nam iniquum nimis est atque incongruum eos qui innocentes et catholicos sua persecutione vexarunt, sanctorum nominibus sine discretione misceri, condemnatam impietatem non deserentes ipsi se sua pravitate condemnant quos convenit aut percelli pro perfidia, aut laborare pro venia. IV. Fratrem vero et coepiscopum nostrum Julianum vel clericos qui sanctae memoriae Flaviano fidelibus officiis adhaeserunt, dilectioni quoque tuae volumus adhaerere, ut quem fidei suae meritis vivere apud Dominum nostrum novimus in te sibi eum praesentem agnoscant; illudque dilectionem tuam nosse volumus fratrem et coepiscopum nostrum Eusebium, qui causa fidei multa discrimina laboresque toleravit, nobiscum interim demorari et in nostra nunc communione persistere, cujus ecclesiam tua sollicitudine volumus esse defensam, ut nihil eodem absente depereat, et nullus ei in aliquo praejudicare praesumat, donec cum litterarum nostrarum ad vos prosecutione perveniat, et ut major circa te vel nostra vel totius Christianae plebis affectio provocetur hoc quod ad dilectionem tuam scripsimus, in omnium volumus notitiam pervenire, ut qui Deo non deserviunt de confirmata apud te pace Sedis apostolicae gratulentur. De caeteris vero causis atque personis dilectio tua litteris quas per nostras accipiet, plenius instruetur. Data Idus Aprilis, aera qua supra. XXV.-- Ad Natholium episcopum Constantinopolitanum LEO episcopus ANATHOLIO episcopo.
Diligentiam necessariae sollicitudinis quam fraternitas tua in dirigendis ad nos litteris exsequitur, approbamus, et acceptis per filium nostrum Olimpium paganis tuis sacerdotalem in te curam vigere sentimus, cui nos quoque quantum Dominus dat posse non desumus, exorantes dilectionem tuam, ut quia tempus laboris indicimus in sancta vigilantia perseveres, donec dextera Domini faciat virtutem, et sub pedibus Ecclesiae suae conterat tentatorem. Consolatur etenim nos per omnia praeparata divinitus clementissimi principis fides, quem in eo rursus sicut oportuit sum cohortatus alloquio, ut impiissimorum latronum ausibus districtiore constantia faciat obviari, quos nefas est tantum de suo favore praesumere ut etiam apud Constantinopolim audeant insanire. Sed hoc eis ideo divinae providentiae ratione permittitur, ut magis ac magis quo spiritu agitentur appareat, ne dubitari possit in quantam essent audaciam prorupturi, si post damnationem impiissimae haeresis disceptandi contra fidem acciperent potestatem, ut quantum in ipsis est, latius hoc furore saevirent, quem fratres et coepiscopi nostri qui ad nos nuper ex Aegypti partibus confugere se pertulisse deplorat, quibus et Christianissimo principe et a tua fraternitate Deo placita charitate solatia pietatis impendi non ambigerem, etiam si ipse non scriberes. Opportunum autem credidi ut ad ipsos quoque scripta dirigerem quae illos possint in communis fidei proposito roborare et quod pro patientia sua superna remuneratione mereantur, agnoscerent. Sicut beatus Apostolus docet, dicens: « Excipite itaque illos cum gaudio in Domino, et ejusmodi cum honore habete, quoniam propter fidem Christi usque ad mortem accesserunt (Philip. II, 29, 30). » Illud sane plurimum mihi displicere significo, quod inter dilectionis tuae clericos quidam esse dicuntur, qui adversariorum conniveant pravitati, et vasa irae vasis misericordiae misceantur. Quibus investigandis et severitate congrua coercendis debet diligentia vigilanter insistere. Ita ut 197 his quibus prodesse non potuerit correctio, non parcat abscissio. Oportuit etenim nos evangelici meminisse mandati, quod ipsa Veritate praecipitur, « ut si nos oculus, aut pes, aut dextera scandalizaverit, manus a compage corporis auferatur (Matth. XVIII, 8), » quia melius sit his in Ecclesia carere membris, quam cum ipsis in aeterna ire supplicia. Nam superflue extra Ecclesiam positis resistimus, si ab his qui ab intus sunt in eis quos decipiunt vulneramur. Abjicienda prorsus pestifera haec sacerdotali vigore patientia est, quae sibimet peccatis aliorum parcendo non parcit. Sicut Heli quondam sacerdos filiorum suorum delicta tolerando, cum ipsis divinae justitiae sententiam meruit experiri, quia segni indulgentia dissimulavit plectere peccatores. Quantum itaque opportunitas invitat officii religiosissimum principem dilectio tua studeat frequentare, et non solum regiam, sed et sacerdotalem ipsius mentem precibus meis obsecrare persiste, ut memor communis fidei quam Spiritu sancto docente suscepimus, omnium haereticorum machinamenta confringat, neque quidquam illis in ecclesiis Christi licere patiatur, ne in eorum potestate sint divina mysteria, quibus in domo Dei pro scelerum suorum magnitudine nec habitandi jus residet nec orandi. Data pridie Idus Octobris, Constantino et Ruffo, viris clarissimis consulibus.
XXVI.-- Ad eumdem.
LEO episcopus ANATHOLIO episcopo.
Licet sperem dilectionem tuam ad omne opus bonum esse devotam, ut tamen efficacior tua fieri possit industria, et hoc congruum fuit fratres meos Lucensium episcopum et Basilium presbyterum, ut promisimus, destinare quibus tua dilectio societur, ut nihil in his quae ad universalis Ecclesiae statum aut dubie pertinent aut segniter, cum residentibus vobis quibus exsecutionem nostrae dispositionis injunximus ea possint agi cuncta moderatione, ut nec benevolentiae partes ne justitiae negligantur, sed absque personarum acceptione divinum in omnibus judicium cogitetur. Quod ut recta observantia valeat custodiri catholicae primitus fidei servetur integritas, ut quia per omnia « angusta et ardua via est quae ducit ad vitam (Matth. VII, 14), » neque in sinistram, neque ad dexteram ab ejus tramite devietur. Et quia evangelica et apostolica fides omnes expugnat errores, et ab uno latere Nestorium dejicit, ab alio Eutychen et participes ejus elidit. Hanc regulam mementote servandam, ut quicunque in illa synodo quae nomen synodi nec habere potuit nec meretur, et in qua malevolentiam suam Dioscorus, imperitiam autem Juvenalis ostendit, dolent ut dilectionis tuae relatione comperimus, se metu victos et terrore superatos ad consensum scelestissimi judicii potuisse compelli, et communionem catholicam obtinere desiderant, satisfactioni eorum pax fraterna praestetur, ita ut non dubiis professionibus Eutychen cum suo dogmate cumque consortibus suis anathematis exsecratione condemnent. De his autem qui in hac causa gravius peccavere, et ob hoc superiorem sibi locum in eadem infelici synodo vindicarunt, ut humiliorum fratrum simplicitatem arrogantiae suae praejudiciis aggravarent, si forte resipiscunt et a facti sui defensione cessantes in condemnationem proprii convertuntur erroris, horum si satisfactio talis accedit, quae non refutanda videatur, maturioribus apostolicae Sedis conciliis reservetur, ut examinatis omnibus atque perpensis de ipsis eorum agnitionibus quid constitui debeat aestimetur. Neque prius in Ecclesia, cui te Dominus voluit praesidere cujusquam talium, ut ante jam scripsimus, nomen ad altare recitetur, quam quid de eis constitui debeat, rerum processus ostendat. De commonitorio vero a clericis dilectionis tuae nobis oblato necessarium non fuit epistolis quid videretur inserere, cum sufficeret legatis cuncta committi, quorum sermone ex omnibus diligentius instruereris. Annitere igitur, frater charissime, ut quae Ecclesiae Dei congruunt fideliter et efficaciter cum his fratribus, quos tantae rei idoneos auctores elegimus, exsequaris, praesertim cum ipsa vos causae ratio, spesque divini auxilii cohortentur, et clementissimorum principum, tam sancta sit fides, tam religiosa devotio, ut in eis non solum Christianum, sed etiam sacerdotalem experiamur affectum. Qui utique pro pietate qua se Dei famulos esse gloriantur omnes suggestiones vestras fidei catholicae profuturas dignanter accipiant, ut ipsorum quoque ope et pax Christiana reparari, et error impius possit aboleri. Ac si de aliquibus amplius fuerit deliberandum, celeriter ad nos relatio dirigatur, ut pertractata qualitate causarum nostra quid observari debeat sollicitudo constituat. Data quinto Idus Junii, Adelphio viro clarissimo consule, aera qua supra.
XXVII.-- Ad synodum Chalcedonensem. LEO sanctae synodo apud Chalcedonam constitutae.
Optaveram quidem, charissimi, pro nostri charitate collegii omnes Domini sacerdotes in una catholicae fidei devotione persistere, nec quemquam gratia aut formidine potestatum saecularium depravari, ut a via veritatis abscederet. Sed quia multa saepe quae plenitudinem possint generare proveniunt, et superat culpas delinquentium misericordia Dei, atque ideo suspenditur ultio, ut possit locum habere correctio, amplectendum est clementissimi principis plenum religione consilium, quo sanctam fraternitatem vestram ad destruendas insidias diaboli et ad reformandam ecclesiasticam pacem voluit convenire, beatissimi Petri jure atque honore servato, adeo ut nos quoque suis ad hoc litteris invitaret, ut venerabili synodo nostram praesentiam praeberemus, quod quidem nec necessitas temporis, nec ulla consuetudo poterat permittere. Tamen in his fratribus Paschasiano et Lucentio episcopis, Bonifacio et Basilio presbyteris, qui ab apostolica Sede directi sunt, me synodo vestra fraternitas aestimet praesidere, non ab injuncta a vobis praesentia mea qui nunc in vicariis meis adsum et jamdudum fidei catholicae praedicatione non desum, ut qui non potestis ignorare quid ex antiqua traditione credamus, non possitis dubitare quid cupiam. Unde, fratres charissimi, rejecta penitus audacia disputandi contra fidem divinitus inspiratam, vana errantium infidelitas conquiescat nec liceat defendi quod non liceat credi, cum secundum evangelicas auctoritates, secundum propheticas voces apostolicamque doctrinam plenissime et lucidissime per litteras, quas ad beatae memoriae Flavianum episcopum misimus, fuerit declaratum quae sit de sacramento incarnationis Domini nostri Jesu Christi pia et sincera confessio. Quia vero non ignoramus per pravas aemulationes multarum ecclesiarum statum fuisse turbatum, plurimosque episcopos qui haeresim non reciperent sedibus suis pulsos et in exsilia deportatos, atque in locum superstitum alios substitutos, vulneribus his primitus adhibeatur medicina justitiae, nec quisquam ita careat propriis ut alter utatur alienis, cum si, ut cupimus, errorem omnes relinquunt, nemini quidem perire honor debeat, sed illis qui pro fide laboraverunt cum omni privilegio oporteat jus proprium reformari. Prioris autem Ephesinae synodi cui sanctae memoriae Cyrillus episcopus tunc praesedit in Nestorium specialiter statuta permaneant, ne tunc damnata impietas, ideo sibi in aliquo blandiatur, quia Eutyches justa exsecratione percellitur. Puritas enim fidei atque doctrinae, quam eodem quo sancti Patres nostri spiritu praedicamus, et Nestorianam et Eutychianam cum suis auctoribus condemnat pariter et persequitur pravitatem. Data quinto Kalendas Julii, Adelphio viro clarissimo consule.
XXVIII.-- Ad Anatolium.
LEO episcopus ANATOLIO episcopo.
Manifestato, sicut optavimus, per gratiam Dei lumine evangelicae veritatis, et ab universali Ecclesia perniciosissimi erroris nocte depulsa, ineffabiliter gaudemus in Domino quod creditae nobis dispensationis labor ad desideratum pervenit effectum, sicut etiam epistolae tuae textus eloquitur, ut secundum apostolicam doctrinam idipsum dicamus omnes et non sint in nobis schismata. Simus autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia. In cujus operis devotione gratulamur dilectionem tuam esse consortem, ut et corrigendis tua prodesset industria, et ab omni te deviantium participatione et factione purgares, decessore enim tuo beatae memoriae Flaviano propter defensionem catholicae veritatis ejecto, non immerito credebatur, quod ordinatores tui contra sanctorum canonum constituta viderentur sui similem consecrasse. Sed adfuit misericordia Dei in hoc te redigens atque confirmans, ut malis principiis bene utereris, et non te judicio hominum, sed Dei provectum benignitate monstrares. Quod ita accipiendum est, si hanc divini muneris gratiam alia offensione non perdas. Virum etiam catholicum et praecipue Domini sacerdotem sicut nullo errore implicari, ita nulla oportet cupiditate violari. Dicente quippe Scriptura sancta: « Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua vetare (Eccli. XVIII, 30), » multis mundi hujus illecebris, multis vanitatibus resistendum est, ut vere continentiae obtineatur integritas, cujus prima est labes superbia initium transgressionis, et origo peccati. Quoniam mens potentiae avida, nec abstinere novit a vetitis, nec gaudere concessis, dum inordinato pravoque processu impunitarum transgressionum augentur excessus, et crebrescunt culpae, quae toleratae sunt studio fidei reparandae et amore concordiae. Post illa itaque ordinationis tuae non culpata principia post consecrationem Antiochaeni episcopi quam tibimet contra canonicam regulam vindicasti, doleo etiam in hoc dilectionem tuam esse prolapsam, ut sacratissimas Nicaenorum canonum constitutiones conareris infringere, tanquam opportune se tibi hoc tempus obtulerit, quo secundi honoris privilegium sedes Alexandrina perdiderit et Antiochaena Ecclesia proprietatem tertiae dignitatis amiserit, ut his locis juri tuo subditis omnes metropolitani episcopi proprio honore priventur- Quibus inauditis et nunquam ante tentatis ita priveris excessibus, ut sanctam synodum ad exstinguendam solam haeresim et confirmationem fidei catholicae studio Christianissimi principis congregatam in occasionem ambitus trahas, et ut conniventiam suam tibi det impellas, tanquam refutari nequeat, quod illicite voluerit multitudo, et illa Nicaenorum canonum per sanctum vere Spiritum ordinata conditio aliqua cuiquam sit parte solubilis. Nulla sibimet de multiplicatione congregationis synodalia concilia blandiantur, neque trecentis illis decem atque octo copiosior numerus sacerdotum, comparare se audeat et praeferre, cum tanto divinitus privilegio Nicaena sit synodus consecrata, ut sive per pauciores, sive per plures ecclesiastica judicia celebrentur, omni penitus auctoritate sit vacuum quidquid ab illorum fuerit constitutione diversum. Nimis ergo haec improba, nimis sunt prava quae sacratissimis canonibus inveniuntur esse contraria, in totius Ecclesiae perturbationem superba haec tendit elatio, quae ita abuti voluit concilio synodali, ut fratres in fidei tantummodo negotium convocatos ad consentiendum sibi depravando compelleret. Inde enim fratres nostri, ab apostolica Sede directi, qui vice mea synodo praesidebant probabiliter atque constanter illicitis ausibus obstiterunt, aperte clamantes ne contra instituta Nicaenae praesumptio reprobae novitatis 198 assurgeret, nec potest de eorum contradictione dubitari, de quibus in epistola tua etiam ipse conquereris, quod conatibus tuis voluerint obviare. In quo eos quidem multum mihi haec scribendo commendas, sed temetipsum quod eis parere nolueris, dum illicita moliris accusas superflue non concedenda appetens et salubriter contraria concupiscens, quae nullum unquam potuerunt nostrum obtinere consensum. Absit enim a conscientia mea ut tam prava cupiditas meis studiis adjuvetur ac non potius et meo et omnium qui non alta sapiunt, sed humilibus consentiunt opere subruatur. Sancti illi et venerabiles Patres qui in urbe Nicaena sacrilego Ario cum sua impietate damnato mansuras usque in finem mundi leges ecclesiasticorum canonum condiderunt, et apud nos in toto orbe terrarum in suis constitutionibus munierunt, etsi quid usquam aliter quam illi statuere praesumitur, sine cunctatione cassatur, ut quae ad perpetuam utilitatem generaliter instituta sunt, nulla commutatione varientur, nec ad privatum trahantur commodum, quae ad bonum sunt commune praefixa. Et manentibus terminis quos constituerunt Patres non invadat alienum. Sed intra fines proprios atque legitimos prout quis valuerit in latitudine se charitatis exerceat, cujus satis uberes fructus Constantinopolitanus potest antistes acquirere, si magis humilitatis virtute nitatur, quam si spiritus ambitionis infletur. Noli, frater, altum sapere, sed time, et Christianissimorum principum piissimas aures improbis petitionibus inquietare desiste, quibus certum habeo modestia te magis quam elatione placiturum. Persuasioni enim tuae in nullo penitus suffragatur quorumdam episcoporum ante sexaginta, ut jactas, annos facta subscriptio, nunquam a praedecessoribus tuis ad apostolicae Sedis transmissa notitiam cui ab initio sui caducae dudumque collapsae, sera nunc et inutilia subjicere fomenta voluisti, eliciendo a fratribus speciem consensionis quam tibi in suam injuriam verecundia fatigata praeberet. Memento quid Dominus ei qui unum de pusillis scandalizaverit cominatur, et sapienter intellige quale sit judicium Dei subiturus, qui tot ecclesiis, tot sacerdotibus scandalum inferre non metuit, fateor enim ita me dilectione universae fraternitatis obstringi, ut nemini prorsus in his quae contra se poscit assentiat, possisque evidenter agnoscere me dilectioni tuae benevolo animo contraire, ut saniore consilio ab universalis te Ecclesiae perturbatione contineas. Non convellantur provincialium jura primatum, nec privilegiis antiquitus institutis metropolitani antistites fraudentur. Nihil Alexandrinae sedi ejus quam per sanctum Marcum evangelistam beati Petri discipulum meruit pereat dignitatis. Nec Dioscoro impietatis suae pertinacia corruente splendor tantae Ecclesiae tenebris obscuretur alienis, Antiochaena quoque Ecclesia, in qua primum praedicante apostolo Petro Christianum nomen exortum est in paternae constitutionis ordine perseveret, et in gradu tertio collocata nunquam se fiat inferior. Aliud enim sunt sedes aliud praesidentes, et magnus unicuique honor est integritas sua, quae cum in quibuslibet locis propria ornamenta non perdat, quanto magis in Constantinopolitanae urbis magnificentia potest esse gloriosa, si per observantiam tuam et defensionem paterni canones et exemplum probitatis multi habeant sacerdotes? Haec tibi scribens, frater, in Domino hortor ac moneo, ut deposito ambitionis desiderio spiritu potius ferveas charitatis ejus quoque virtutibus secundum doctrinam apostolicam proficienter orneris. « Est enim patiens, et benigna et non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt (I Cor. XIII, 4, 5). » Unde si charitas non quaerit propria, quantum peccat qui concupiscit aliena? A quibus volo ut te prorsus abstineas, memor sis sententiae quae dicit: Tene quod tenes, ne alius accipiat coronam tuam. Nam si inconcessa quaesieris, ipse tuo opere atque judicio universalis Ecclesiae pace privaberis. Frater autem et coepiscopus noster Lucianus et filius noster Basilius diaconus quantum in ipsis fuit, studiose his, quae eis injunxeras affuere. Sed actioni eorum justitia negavit effectum. Data XI Kalend. Julii, Herculiano viro clarissimo consule, aera qua supra.
XXIX.-- Ad Martianum Aug.
LEO MARTIANO Augusto per Lucianum episcopum et Basilium diaconum de ambitu Anatolii.
Magno munere misericordiae Dei totius Ecclesiae catholicae multiplicata sunt gaudia, cum sancto et glorioso clementiae vestrae studio perniciosissimus error exstinctus est, ut labor noster citius ad desideratum perveniret effectum, quem Deo serviens principatum et fidem et potestatem juvisset. Quia etsi in virtute Spiritus sancti inter quaslibet dissensiones per Sedis apostolicae famulatum Evangelii erat defendenda libertas, manifestior tamen apparuit gratia Dei quae praestitit mundo, ut in victoria veritatis auctores tantum violatae fidei deperirent, et sua integritas Ecclesiae redderetur. Bellum igitur quod noster inimicus excitaverat a Deo feliciter, dextera Domini pugnante, confectum est ut triumphante Christo omnium sacerdotum esset una victoria, et coruscante lumine veritatis, erroris tenebrae cum suis assertoribus pellerentur. Nam sicut in ipsa Domini resurrectione credenda ad corroboranda initia fidei multum securitatis accessit quod quidam apostoli de corporea Domini nostri Jesu Christi veritate dubitavere, et visu atque contactu fixuras clavorum, et, vulnus lanceae perscrutando ambiguitatem cunctis dum ambigunt abstulerunt. Ita nunc quoque cum aliquorum infidelitas confutatur, omnium haesitantium corda firmata sunt, et profecit universis ad illuminationem quod quibusdam intulit caecitatem. In quo opere digne et juste exsultat vestra clementia, quae fideliter proprieque prospexit, ut orientalibus Ecclesiis diabolicae insidiae non nocerent, sed ad propitiandum Deum efficaciora ubique offerrentur holocausta, quando per mediatorem Dei et hominum hominem Christum Jesum eadem confessio plebium, eadem sacerdotum, eadem esset et regum. His autem propter quae tanta facta est congregatio sacerdotum, bene et optabili fine compositis miror et doleo, quod pacem universalis Ecclesiae divinitus reformatam, ambitionis rursus spiritus inquietat. Quamvis enim necessarie sibi frater meus Anatolius consuluisse videatur ut ordinatorum suorum errorem deserens in assensum catholicae fidei salubri correctione transiret, custodire tamen debuit, ut quod vestro beneficio noscitur consecutus, nullius pravitatis cupiditate turbaret. Nos enim vestrae fidei et interventionis habentes intuitum, cum secundum suae consectationis auctores ejus initia turbarent, benigniores circa ipsum quam justiores esse voluimus, quo perturbationes omnes quae operante diabolo fuerant excitatae, adhibitis remediis leniremus, quae illum modestum magis quam immoderatum facere debuere. Qui etiam si praecipuis meritis, optimoque judicio legitime fuisset ac solemniter ordinatus, contra reverentiam tamen canonum paternorum, contra sancti Spiritus instituta, contra antiquitatis exempla, nullis posset suffragiis adjuvari. Apud Christianum et vere religiosum, vereque orthodoxum principem loquor. Multum Anatolius episcopus proprio detrahit merito, si illicito crescere optat augmento. Habeat, sicut optamus, Constantinopolitana cunctam gloriam suam, ac protegente dextera Dei diuturno clementiae vestrae fruatur imperio. Alia tamen ratio est rerum saecularium, alia divinarum, nec praeter illam petram, quam Dominus in fundamento posuit, stabilis erit ulla constructio. Propria perdit qui indebita concupiscit. Satis sit quod praedicto vestrae pietatis auxilio, et mei favoris assensu episcopatum tantae urbis obtinuit. Non dedignetur regiam civitatem, quam apostolicam non potest facere Sedem. Nec ullo speret modo, quod per aliorum possit offensiones augeri. Privilegia enim Ecclesiarum sanctorum Patrum canonibus instituta, et venerabilis Nicaenae synodi fixa decretis, nulla possunt improbitate convelli, nulla novitate mutari. In quo opere auxiliante Christo fideliter exsequendo, necesse est me perseveranter exhibere famulatum, quoniam dispensatio mihi credita est, et ad meum tendit reatum, si paternarum regulae sanctionum quae in synodo Nicaena ad totius Ecclesiae regimen Spiritu Dei instruente sunt conditae, me, quod absit, connivente violentur, et major sit apud me unius fratris voluntas, quam universae domus Domini communis utilitas. Et ideo sciens gloriosam clementiam vestram ecclesiasticae studere concordiae, et his quae pacifice congruunt unitati, piissimum praestare consensum, precor et sedula suggestione vos obsecro, ut ausus improbos unitati Christianae pacique contrarios, ab omni pietatis vestrae abdicetis assensu, et fratris mei Anatolii nocituram ipsi, si perstiterit, cupiditatem salubriter comprimatis, ne ea quae vestrae gloriae atque temporibus inimica sunt cupiens, major suis velit esse prioribus, liberumque illi sit quantis potuerit splendere virtutibus, quarum non aliter particeps erit, nisi charitate magis voluerit ornari, quam ambitione distendi. Hanc autem improbi desiderii conceptionem, nunquam debuit intra cordis sui recipere secretum, sed cum illi fratres, et coepiscopi mei, qui vice mea aderant, obviarent, ab illicito appetitu eorum saltem salubri contradictione cessasset. Nam et vestrae pietatis apices, et ipsius scripta declarant, legatos Sedis apostolicae, sicut oportuit, contradictione justissima restitisse, ut inexcusabilior esset praesumptio, quae se nec increpata cohiberet. Unde quia convenit fidei vestrae vel gloriae, ut sicut haeresis, Deo per vos agente, destructa est, ita etiam omnis ambitus retundatur, agite quod et Christianae est probitatis et regiae, ut praedictus episcopus pareat Patribus, consulat paci, neque sibi aestimet licuisse, quod Antiochaenum sine ullo exemplo contra statuta canonum episcopum ordinare praesumpsit, quod amore reparandae fidei, et pacis studio retractare cessavimus. Abstineat ergo ab ecclesiasticarum injuria regularum, et illicitos declinet excessus, ne se ab universali Ecclesia, dum inimica paci tentat, abscindat. Quem opto magis irreprehensibiliter agentem diligere, quam in hac praesumptione quae illum ab omnibus poterit separare perdurare. Frater autem et coepiscopus meus Lucianus, qui cum filio meo Basilio diacono clementiae vestrae ad me scripta portavit, omni devotione partem susceptae legationis implevit, quia non est aestimandus negotio defuisse quem potius causa deseruit. Data XI Kalendas Junii, Herculano viro clarissimo consule.
XXX.-- Ad Pulcheriam Aug.
LEO PULCHERIAE Augustae, de ambitu Anatolii.
Sanctis et Deo placitis clementiae vestrae studiis defensam contra haereticos catholicam fidem, et universae Ecclesiae redditam pacem ineffabiliter cum vestra pietate gaudemus, gratias agentes misericordiae omnipotentis Dei, quod, exceptis his qui magis dilexerunt tenebras quam lucem, neminem passus est evangelica veritate fraudari, ut, abstersa erroris caligine, in omnium cordibus purissimum lumen oriretur, nec de infirmis quorumdam animis tenebrosus ille exsultaret inimicus, quem non solum hi qui illaesi steterant, sed etiam quos fecerat nutare, superaverunt, ut, errore abolito, per totum mundum fides vera regnaret, « et omnis lingua confiteatur, quoniam Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philip. II, 11). » Confirmato autem in unitate Evangelii universo mundo, et in eodem Spiritu sensus directis cordibus omnium 199 sacerdotum optimus fuerat supra illa propter quae sancta est synodus congregata, et quae secundum pietatis vestrae studium probabili sunt fine conclusa, nihil quod tanto bono contrarium esset inferri, nec per occasionem episcopalis concilii id in commune appeti, quod non licuit concupisci, frater enim et coepiscopus meus Anatolius parum consideravit quanto pietatis vestrae beneficio, et mei favoris assensu Constantinopolitanae Ecclesiae sacerdotium fuerit consecutus, non tam de adeptis gavisus quam de immodicis appetendis supra mensuram sui honoris abscessus est, credens huic tam imperanti cupiditati posse prodesse qui ei quorumdam consensum praebuisse dicitur extorta subscriptio, cum tam destruendis mox conatibus contradictio fratrum, et coepiscoporum meorum vicem meam agentium, fideliter et laudabiliter obviaret.
Quoniam contra statuta paternorum canonum quae ante longissime aetatis annos in urbe Nicaena spiritualibus sunt fraudata decretis, nihil cuique addere conceditur. Ita ut si quis diversum aliquid decernere velit se potius minuat quam illa corrumpat, quae si, ut oportet, a cunctis pontificibus intemerata serventur, per universas ecclesias tranquilla erit pax, et firma concordia, nullae de mensuris harum dissensiones, nullae de ordinationibus lites, nullae de privilegiis ambiguitates, nulla erunt de alieni usurpatione certamina, sed ea quae jure charitatis rationabilis est, et morum, et officiorum servabitur unanimitas. Et ille vere erit magnus qui fuerit totius ambitionis alienus, dicente Domino: « Quicunque voluerit inter vos major fieri sit vester minister. » Et « quicunque voluerit inter vos primus esse, erit vester servus. Sicut filius hominis non venit ministrari, sed ministrare (Matth. XX, 26-28). » Et tamen haec illis tunc insinuabuntur, qui de pusillo volebant crescere, et de infimis ad summa transire. Constantinopolitanae vero praesul Ecclesiae, quia amplius quam assecutus est concupiscit, aut quid illi satisfaciet, si tantae urbis magnificentia et claritudo non sufficit. Superbum nimis est et immoderatum ultra fines proprios tendere et antiquitate calcata alienum jus velle praeripere, atque ut unius crescat dignitas tot metropolitanorum impugnare primatus, quietisque provinciis, et olim sanctae synodi Nicaenae moderatione dispositis bellum novae perturbationis inferre, atque ut venerabilium Patrum decreta solvantur quorumdam episcoporum proferre consensum, cui tot annorum series negavit effectum. Nam sexagesimus fere annus hujus jactantiae esse jactatur, qua se praedictus episcopus aestimat adjuvari, frustra cupiens id sibi prodesse, quod etiam si quisquam ausus est velle, nullus tamen potuit obtinere. Agnoscat cui successit viro, et repulso omni spiritu elationis, Flaviani modestiam, Flaviani humilitatem, quae illum usque ad confessoris gloriam provexit, imitetur. Cujus si velit splendere virtutibus, laudabilis erit, et in omni loco plurimum dilectionis acquiret, non ambiendo humana, sed promerendo divina. Hanc autem observantiam eum quaeque illi animum spondet copulandum, et apostolicae Sedis dilectionem, quam Constantinopolitanae Ecclesiae semper impendimus, nulla mobilitate violanda. Quia si interdum immoderati praesules aliquas incidunt culpas, Ecclesiarum tamen Christi integra gratia perseverat. Consensiones vero episcoporum sanctorum canonum apud Nicaenam conditorum regulis repugnantes, unita nobiscum vestrae fidei pietate in irritum mittimus, et per auctoritatem beati Petri apostoli, generali prorsus definitione cassamus. In omnibus ecclesiasticis his legibus obsequentes, quas ad pacificationem omnium sacerdotum, per trecentos decem et octo antistites Spiritus sanctus instituit, ita ut etiam si multo plures alii quam illi statuere decernere, in nulla reverentia sit habendum, quidquid fuerit a praedictorum constitutione diversum. Prolixitatem itaque epistolae meae qua necesse habui explicare quid sentiam, rogo ut per fratrem et coepiscopum meum Lucianum, qui, quantum in ipso est, sollicitudinem susceptae legationis est fideliter exsecutus, et per filium meum Basilium diaconem pietas vestra dignanter accipiat. Et quia moris vestri est pro pace et unitate Ecclesiae laborare, fratrem meum Anatolium episcopum ex vestra insinuatione dilectum, salubriter in his quae ipsi profutura sint continete, ut gloria clementiae vestrae, sicut magnificatur de fide reparata, ita praedicetur de ambitione compressa. Data XI Kalendas Junii, Herculano viro clarissimo consule.
XXXI.-- Ad Martianum Aug.
LEO episcopus MARTIANO Augusto.
Multa mihi in omnibus clementiae vestrae litteris causa gaudii est, dum ex magna providentiae divinae misericordia praestitum humanis rebus experior, quod ecclesiasticam pacem (quae non nisi unitate praedicationis evangelicae custoditur) piissimo studio juvare dignamini, ut fidei vestrae gloria non solum utilitate reipublicae, sed etiam religionis profectibus augeatur, gloriosissime imperator, unde ineffabiliter Deo gratias ago, qui temporibus quibus obortura haereticorum scandala praesciebat, vos imperii fastigio collocavit. In quibus ad totius mundi salutem, et regia potentia, et sacerdotalis vigeret industria. Nam vestro praecipue opere sit effectum, ut per synodale concilium damnatis impii dogmatis defensoribus, omnes vires sacrilegus error amitteret, ad ejusdem devotionis pertinet palmam, si malum quod in suis ducibus est oppressum, etiam in quibuscunque reliquiis deleatur. Quod facilius clementia vestra arbitretur implendum, si per universas Ecclesias definitiones sanctae synodi Chalcedonensis apostolicae Sedi placuisse doceantur, de quo quidem ratio non fuit ambigendi, cum ei fidei omnium subscribendi consensus accesserit, quae ad me secundum apostolicae doctrinae, ac paternae traditionis emissa est, et per fratrem meum Lucianum episcopum talia ad gloriam vestram, et ad Constantinopolitanum antistitem scripta direxerim, quae evidenter ostenderent me ea quae de fide catholica in praedicta synodo definita fuerant, approbare. Sed quia in eisdem litteris ea quae per occasionem synodi male sunt attentata reprehenderam, maluit praedictus antistes meam gratulationem tacere, quam suum ambitum publicare. Mihi autem multum fiduciae Deo per vos operante collatum est, quod probassem vos observantiam de custodia canonum paternorum pietatis vestrae affatibus indicastis, et merito geminatur gaudium meum, cum vobis religiosissime placere cognosco, ut fides Nicaena suam teneat firmitatem, et privilegia Ecclesiarum illibata permaneant. Quamvis autem de praeclaro fidei vestrae opere, nihil vestra pietas indicarit mihi, tamen per veneratorem una mecum spiritualiter vestram pietatem per fratrem meum Julianum episcopum innotuisse significo, quam pio dignati fueritis responso imperitorum monachorum animos cohibere pariter et docere, ut si illos non penitus deseruerit divina miseratio, sentiant se et didicisse quod credant, et agnovisse quod timeant. Quia vero omnibus modis obediendum est pietati vestrae, religiosissimaeque voluntati, constitutionibus synodalibus quae mihi de confirmatione fidei catholicae, et haereticorum damnatione placuerunt, libens adjeci sententiam meam. Quae si ut in notitiam omnium sacerdotum ecclesiarumque perveniat, vestrae clementiae praeceptio ordinare dignabitur, affuturam credo et spero gratiam Dei, quae tam sanctam tanti principis curam plenissimi desiderii sui fructum faciat obtinere, ut omnibus dissentiendi occasionibus amputatis, apostolicae ubique doctrinae et pax regnet, et veritas. Fratri autem meo Juliano episcopo noverit vestra clementia hoc me proprie delegasse, ut quidquid illic ad custodiam fidei pertinere probaverit, meo nomine vestrae fiducialiter suggerat pietati, quoniam certus sum vos ad haec omnia emendanda vel defendenda Deo auxiliante, sufficere. Data duodecimo Kalendas Aprilis, Opilione viro clarissimo consule, aera CCCCXVI.
XXXII.-- Ad eumdem.
LEO episcopus MARTIANO Augusto.
Puritatem fidei Christianae, qua clementia vestra praefulget, etiam his litteris, quas frater et coepiscopus meus Nestorianus detulit demonstratis, justissimum fratri meo Proterio Alexandrinae urbis antistiti impendentes favorem, quo mihi per omnia esset acceptior. Nam cui vestra pietas testimonium perhibere dignatur, indubitanter esset probandus, etiam si taceret. Sed accedit ad gratiam quod proprio quoque sermone cognoscitur, et quam sincerus sit catholici dogmatis praedicator ipsius professione clarescit. Unde plenissimo affectu dilectionem orthodoxi fratris amplector, et Deo gratias ago, quod amoto eo qui Evangelio Christi voluit contraire, et a sanctorum Patrum intelligentia dissentire, talem prospexit Alexandrinae Ecclesiae sacerdotem qui praecedentibus rectoribus et fide concordaret et vita. Nam cum amplecti se epistolam meam quam ad beatae memoriae Flavianum contra Eutichen impium misi toto corde profitetur, quid aliud quam apostolorum se discipulum ostendit, quoniam doctrina veritatis in lumine suo permanet, et non potest esse diversum quod unum est atque divinum. Rescripsi itaque praedicto fratri quod debui, atque in sancto studio ut perseveraret admonui. Qui sine dubio constantior erit, si etiam clementia vestrae cohortationibus adjuvetur, nec in aliquo eum terreat quorumdam imperita dissensio quos paucorum haereticorum instigationibus ignorantia facit obnoxios. Quod sua ergo diligentia assequi nequeunt opportune eorum insinuetur auditui, et ne memoratus nova inferre, et propria videatur astruere, venerabilium Patrum qui eidem Ecclesiae praefuerunt, scripta relegantur, et quid beatus Athanasius, quid Theophylus, quid Cyrillus, quid etiam orientales magistri de incarnatione Domini sentiant, recognoscant. Nec repullulantibus decipiantur erroribus, qui olim evangelici sermonis sunt virtute prostrati. Quoniam omnes fere haereses quae diversis temporibus exstiterunt, dum sacramentum corporeae nativitatis et passionis ac resurrectionis Christi, non intelligunt ab Evangelio deviare. Et possumus minus laborare in haereticis repellendis, si rudes animos ipsa non turbarent mendacia, quae peremit antiquitas. Sed nunc, ut dixi, hic docendi optimus modus est, ut paternorum sensuum linea Alexandrinae plebis et cleri auribus innotescat, ac si qui sunt qui nostra scripta despiciant, illis saltem qui nobiscum apostolicis sensibus congruunt, acquiescant. In quo opere multum consacerdotis mei devotione gaudebo, et semper ipsius unanimitate laetabor, quia fraterna pax nonnisi una fidei confessione servatur. Quia vero quorumdam haereticorum versuta nequitia ad conturbandam aliorum simplicitatem epistolam meam quam ad beatae memoriae Flavianum dedi falsasse perhibetur, ut commutatis quibusdam verbis vel syllabis, receptorem me Nestoriani erroris assererem, obsecro venerabilem clementiam vestram, ut eamdem epistolam per fratrem meum Julianum episcopum, vel eos quos idoneos ad opus pietas vestra delegerit, in Graecum sermonem jubeatis integre diligenterque translatam per idoneum latorem sub vestri signaculi impressione deferri, tradendam judicibus Alexandrinis qui eam clero, et plebi ipsius civitatis, cum praedictorum episcoporum praedicationibus, qui et meo scripto consentiunt faciant recitari, ut agnoscant se fallacium hominum fraude ulterius non deberi, et probentur apostolicae Sedis sinceri esse discipuli, apud quam nec Eutiches, nec Nestorius ulli obtinent locum, quia sicut alios haereticos ita et istos Ecclesia universalis damnavit. Data VI Idus Martii, Etio et Studio viris clarissimis. cons. aera CCCC nonagesima secunda.
200 XXXIII.-- Ad eumdem.
LEO episcopus MARTIANO Augusto.
Quod saepissime per multa jam experimenta sanctum pietatis vestrae studium circa religionem Christianam gloriosis perseverat et crescit augmentis, et haec fides vestrae clementiae non solum me, sed et omnes Domini sacerdotes consolatur et roborat, dum in Christianissimo principe sacerdotalem experimur affectum. Quem si orientalium partium sacerdotes studeant imitari, nihil scandalorum, neque pax, neque fides Christiana patietur. Unde cum Constantinopolitanus episcopus ad omnem pietatis profectum praesenti clementiae vestrae doceatur exemplo, si fideliter vestris acquiescat hortatibus, habet in me sincerae gratiae animum, tamen ut quod verbis spondet corde perficiat. Si vero quae Deo et pietati vestrae displicent pertinaci intentione delegerit salva mansuetudinis vestrae reverentia utar cum omnibus, et pro omnibus vobis quoque adnitentibus adversum superbientem liberiore constantia quem, quod saepe dicendum est, mallem pro sanctis actibus fraterna charitate complecti, gloriosissime imperator. Quia vero suggestiones meas pro tranquillitate catholicae fidei libenter accepistis, significatum mihi fratris et coepiscopi mei Juliani sermonem cognoscite, Eutichen impium pro suis quidem meritis exsulare, sed in ipso suae damnationis loco multa adversus integritatem catholicam blasphemiarum desperatius venena profundere, et quod in illo totus mundus horruit, atque damnavit impudentia majore, ut innocentes decipere possit, evomere. Plenum itaque rationis aestimo, ut vestra clementia ad longinquiora eum jubeat, et secretiora transferri. Monasterio vero ejus Constantinopoli constituto in quo habitatores ipsius monachi evangelica apostolicaque doctrina crebrius sunt, et plenius roborandi, salubriter, ut arbitror, fiet, si is qui ipsi monasterio praepositus esse dicitur, a societate veneratoris vestri Juliani episcopi quem in speculis propter fidem illic esse constitui, non recedat, cujus assidua visitatione profectus servorum Dei illic habitantium possit augeri. Petitionem autem de festivitate Paschali gaudeo, ita a vestra pietate susceptam, ut confestim agentem in rebus Alexandriam mitteretis de errore removendo, quem sanctae memoriae Theophili constitutio videtur inferre, de qua re sicut scribere dignamini quidquid ad pietatis vestrae notitiam perlatum fuerit, jubere me nosse, ut de observantia quam non licet esse diversam, quid potissimum sit tenendum Ecclesia universalis agnoscat. Precor autem quod vestrae novi clementiae convenire, ut eos maxime tueamini contra omnes insidias quos mihi et vestrae mansuetudini propter amorem Dei placere cognoscitis, ut eos Constantinopolitanus episcopus laedendi non habeat facultatem. Data XVII Kalend. Maii, Etio et Studio, viris clarissimis consulibus, aera qua supra.
XXXIV.-- Ad Julianum episcopum Coensem.
LEO JULIANO episcopo Coensi de Etio et Andrea.
Agnovi in dilectionis tuae litteris fraternae charitatis affectum quod de multis malis quae multa et saeva pertulimus, pio nobiscum dolore compatieris. Sed haec quae perpeti nos Dominus aut permisit, aut voluit ad correctionem proficiant multorum, et ut desinant adversitates, finiantur offensae. Quod utrumque de magna erit misericordia Dei, si et flagella removeat, et ad se suorum corda convertat. Sicut autem fraternitatem ea quae apud nos fuit, contristavit hostilitas, ita me anxium facit quod in Constantinopolitana Ecclesia, quantum tuae indicant litterae, haereticorum insidiae non quiescunt, et quaesitis occasionibus hi qui catholicae fidei defensores fuere vexantur. Nam dum Etius ab officio archidiaconatus per speciem provectionis amovetur, et in locum ejus Andreas qui ob haereticorum societatem fuerat abjectus assumitur, dum beatae memoriae Flaviani accusatoribus honor redditur, et piissimi confessoris participes, aut discipuli conternntur, nimis aperte qui Christo Ecclesiae ipsius placeat, demonstratur. In quem pro causae merito differo commoveri. Et quid ipse mecum suis epistolis agat, quas missurum eum filius noster Etius indicavit, exspecto, dans locum voluntariae emendationi, qua dolorem meum cupio mitigari. Clementissimo tamen principi et piissimae Augustae de his quae ad custodiam pacis ecclesiasticae pertinent, scripsi, quos devotione suae fidei provisuros esse non dubito, ne contra gloriam operis ipsorum damnata haeresis queat pullulare. Studeat ergo dilectio tua, frater charissime, piam et necessariam curam sollicitudini apostolicae Sedis impendere, quae tibi apud se nutrito catholicam contra Nestorianos et Eutichianos haereticos actionem materno jure commendat, ut divino fultus auxilio, speculari de Constantinopolitanae urbis opportunitate ut non desinas, praedictorum dogmatum impius nunquam turbo consurgat. Et quia tanta est gloriosorum principum clementia, ut confidenter eis possis qua sunt insinuanda suggerere, pietate ipsorum ad utilitatem Ecclesiae universalis utaris. Consulente autem dilectione tua de his in quibus putaveris ambigendum, non deerit relationibus tuis meae responsionis instructio, ut sequestrata earum actione, causae quae in quibuscunque ecclesiis praesulum suorum debent cognitione firmari, hac speciali cura vice mea functus utaris, ne haeresis Nestoriana vel Eutichiana in aliqua parte revirescat, quia in episcopo Constantinopolitano catholicus vigor non est, nec multum aut pro sacramento salutis humanae, aut pro sua est aestimatione sollicitus. Cum si quid illi inesset spiritualis industriae, ita et a quibus ordinatus sit, et cui viro successerit, cogitare deberet, ut magis beatum Flavianum quam sui honoris sequeretur auctores. Et ideo cum piissimi principes secundum obsecrationes meas dignati fuerunt fratrem Anatolium de his quae merito in querelam veniunt increpare, vigeat charitas tua diligentia sua, ut universa scandala adhibita plenissima correctione recensentur, et a filii nostri ac tua cesset injuria. Nam apud catholicum episcopum, etiam si erat utcunque decus sacerdotale sacerdoti archidiaconus propter fidei reverentiam, debuit praemitti potius quam locum catholici nequissimus haereticus obtineret. Cum itaque quae sequantur agnovero, tunc manifestius quid agi oporteat aestimabo. Nam interim dolore cohibito, malim indulgere patientiae, ut locus esset veniae, de Palaestinis vero monachis qui jampridem in tumultu dissensionis esse dicuntur, quo adhuc animo moveantur, ignoro. Neque cujusquam sermone mihi patefactum est, quas causas videantur antefactae praeferre discordiae, utrum, scilicet, Eutichianae perversitati tali furore famulentur, an implacabiliter doleant ipsum suum in hanc impietatem posse traduci, quae contra ipsorum locorum sanctorum testimonia, quibus totus mundus instruitur, ab incarnationis Dominicae veritate desciverit, et quod in aliis per indulgentiam curare placuit, in illo putent non esse veniale. Unde cupio me super his plenius edoceri, ut etiam talium correctioni congruae studeatur, quia aliud est contra fidem impie armari, aliud in errorem quempiam detineri. Chartas etiam quas Actius presbyter ante indicavit esse directas, et breviarium fidei quod te misisse significas, nec dum ad me noveris pervenisse. Unde si expeditior occasio se praebuerit perlatores libenter habeo, ut si qua est quae utilis videatur quamprimum ad me mittatur instructio. De Aegyptiis monachis quam quieti, aut cujus sint fidei scire desidero, et de Alexandrinae Ecclesiae pace quid ad vos veris nuntiis perferatur ad cujus episcopum vel ordinatores ipsius, seu clericos quod alia scripta direxerim, missis exemplaribus scire te volui. Ad clementissimum quoque principem, et religiosissimam Augustam quis nunc meus sermo sit, missa exemplaria docebunt. Utrum autem epistola mea de incarnationis Dominicae fide incolumi adhuc sanctae memoriae Flaviano ad dilectionem tuam per Basilium diaconum miseram, fraternitati tuae tradita sit scire desidero, quoniam suspectum habeo, quod de ejus textu nullum unquam judicium reddidisti. Gestorum synodalium quae omnibus diebus concilii in Chalcedonensi civitate confecta sunt, parum clara linguae diversitatem apud nos habetur instructio, et ideo fraternitati tuae specialiter injungo, ut in unum codicem universa facias congregari in Latinum sermonem absolutissima interpretatione translata, ut in nulla parte actionum dubitare possimus, neque ullo modo esse possit ambiguum quod ad plenam intelligentiam te fuerit studente perductum. Data V Idus Martii, Opilione viro clarissimo consule.
XXXV.-- Ad Martianum Aug.
LEO MARTIANO Augusto de Etio et Andrea.
Quam excellenti pietate et quam glorioso clementiae vestrae studio in integrum nuper fides Christiana revocata sit, totus mundus agnoscit, et saluti suae singulare praesidium per vos a Domino esse reparatum. Ac si quid adversum tanti operis consummationem de contrario spiritu sentitur oboriri, necesse est ut ad vestrae revocetur pietatis auxilium, quod ad custodiam catholicae veritatis divina providentia praeparavit, ut cum pietatis vestrae sit scandala etiam in longinquum nata resecare, multo magis ea quae sub vestris audent oculis surgere non sinatis accrescere. Anatolii episcopi ordinationem, sicut scientia Dei testis est, suspectam quod faciendum est mihi fecerant consecrationis ejus auctores, nec dissimilem ab elegentibus arbitrabar electum, secutumque est, ut dum communione apostolicae Sedis existeret alienus, diu dandis ad eum epistolis pacis me abstinerem. Sed cum illi pietatis vestrae testimonium suffragaretur, cum de fide atque unanimitate ejus optanda quaeque et placitura promitteret, professionem ejus, ita credidi esse sinceram, ut tandem qua observantia se agere deberet non desinerem commovere, sedulo ipsi ac diligenter inculcans, ut de persecutoribus beatae memoriae Flaviani neminem auderet in suo habere consortio, et Eutichianae haereseos defensorem a se indicaret esse dejectum. Secutumque est ut de his quae pro catholica fide in synodali concilio fuerant definita, talia ad me scripserit, qualia catholicum sacerdotem scribere congruebat. Cum ergo ad commendanda ipsius primordia ista praecesserint quid causae aut occasionis emerserit, ut virum catholicae fidei et Nestorianis atque Eutichianis haereticis constanter etiam adversum archidiaconum sub honoris specie degradaret, et dispensationem totius causae et curae ecclesiasticae in Andream Eutichianistam repente transferret, adeo nimia commotione turbatus ut consecrationem quam pro injuria dabat, sexta sabbati traditionis Apostolicae ut nescius aut oblitus inferret, quasi non ad episcopum magis quam ad presbyterum ordinationis illius vitium pertineret, qui non inveniens quid argueret in fide, quod improbaret in moribus, dejectionem innocentis per speciem provectionis implevit, addens sententiae illud injuriae, ut eum coemeterio deputando condemnaret exsilio. Quem tamen pietati vestrae commendare praesumo, ne ullis ulterius noxiis ingravare possit, aut insidiis quem Dominus, ut comperi, sub vestra defensione constituit. Adjicio autem etiam hanc obsecrationem ut praedictum episcopum a professione sua dissonum, et nimium testimonii vestri ac favoris oblitum necessarie increpare dignemini. Cesset catholicos infestare. Cesset eos qui sanctae memoriae Flaviano placuere conterere, et eorum societatem quos improbavit eligere, fraternam enim illi charitatem non aliter poterimus impendere quam ut se ab inimicis catholicae fidei approbet exsecrari, eorumque a se consortium atque commercium abscindat, qui etiam si magna fuisset satisfactione purgatus, post 201 dubium tamen reversus errorem. Catholicis diaconibus postponi debet, non praeponi. Illud quoque clementiae vestrae benevolentiam peto, ut veneratorem nostrum fratrem meum Julianum episcopum in vestro, sicut facere dignamini, habeatis affectu, cujus obsequiis praesentiae meae vobis imago reddatur. Nam et de fidei ejus sinceritate confidens, vicem ipsi meam contra temporis nostri haereticos delegavi, atque propter Ecclesiarum pacisque custodiam, ut a comitatu vestro non abesset exegi; cujus suggestiones pro concordia catholicae unitatis, tanquam meas audire dignemini, placentes Deo qui vobis praeter regiam coronam etiam sacerdotalem conferat palmam. Data VI Idus Martii, Opilione viro clarissimo cons.
XXXVI.-- Ad Pulcheriam Aug.
LEO PULCHERIAE Augustae de Etio et Andrea.
Multis exstantibus documentis quibus in dilectionem Ecclesiae Dei pietatis vestrae manifestatur affectio, merito quoties aliquid noscitur scandalorum, vestrum desideratur auxilium, ut fides quae adnitentibus vobis contra haereticorum commenta defensa est, securae pacis perpetem obtineat firmitatem. Nam quid prodest foris adversarios veritatis oppressos, si eosdem habeamus intra Dominica septa redivivos? Quod itaque circa personam filii mei Etii gestum esse cognovi, nimium me anxium facit, et metuere certa ratione compellit, ne poenitendum mihi sit quod de episcopo Constantinopolitano, qui ab impugnatoribus fuerat ordinatus fidei, vobis adhortantibus acquievi meliora sentire cum tanto pietatis vestrae testimonio juvaretur, ne illum gravaret suae ordinationis infirmitas, ubi vestra interventio praestaretur. Unde gratulari coeperam, quod beati Flaviani honoraret memoriam, et haereticorum conatibus obsistere diceretur. Sed doleo illum, sicut praedicti lacrymabilis querela demonstrat, in deteriora mutatum, et eum nunc constituisse archidiaconem, quem ipse professus est a se esse rejectum, qui Eutichianae haeresis se apud nos prodiderat defensorem. Quem, quia nunc ecclesiasticis negotiis praeposuit, propter haereticam perversitatem eidem favorem suum praestare convincitur. Qui etiamsi magna satisfactione potuisset indulgentiam promereri, nequaquam debuit his qui in fide permanserant anteferri. Unde quia non latet clementiam vestram, quantum periculi, aut per pudendam socordiam, aut per dolosam nequitiam nutriatur, dignamini episcopum ad professionem suae fidei auctoritate vestrae clementiae revocare ne sibi has maculas superducat, ne aestimationem suam quam vestro acquisivit favore, contemnat, societatem haeretici quem dudum a se removit, abscindat. Cujus innocentiae ita adfuisse vos gaudeo, ut moerori ejus digna consolatione vestra pietas subveniret. Circa fratrem meum veneratorem vestrum Julianum episcopum, quantum debeat crescere vestra dignatio apostolicae Sedis existimate judicio, cum in causa fidei cui gloria vestra famulatur vicem ipsi meam eatenus delegaram, ut ab ea quae vobis debetur observantia non recedens pietati me vestrae praesentare non desinat, exsequens in custodia fidei et in ecclesiasticis disciplinis per omnia sollicitudinem, et opportunis suggestionibus quod universali Ecclesiae prosit insinuans, ut in ipso nec catholicis vestrum praesidium quibus volumus subvenire, nec vobis meum desit obsequium. Data VI Idus Martii, Opilione viro clarissimo consule.
XXXVII.-- Ad eamdem.
LEO episcopus PULCHERIAE Augustae.
Quod semper de pietatis vestrae mente praesumpsimus, id plenissime experiendo cognovimus, Christianam fidem quamvis diversis pravorum appeteretur insidiis, vobis tamen praesentibus, et in defensionem ejus a Domino praeparatis, non posse turbari. Non enim Deus aut suae misericordiae sacramentum, aut vestri laboris deserit meritum, quo dudum subdolum sanctae religionis hostem ab ipsis visceribus Ecclesiae depulistis, cum haeresim suam tueri impietas Nestoriana non potuit, quia non fefellit famulam et discipulam veritatis, quantum simplicibus infunderetur veneni per illa loquacis hominis colorata mendacia, de quo virtutum agone processit, ut per sollicitudinem vestram ea quae per Eutichen diabolus molitus est non laterent, ut qui sibi singulas partes geminae impietatis elegerant, una catholicae fidei virtute procumberent. Secunda ergo haec vobis de perempto Eutichetis errore victoria est, quem si quid sani cordis habuisset, dudum in auctoribus suis perculsum, olimque prostratum facile potuerat declinare, ne de sepultis cineribus rediviva tentaret incendia commovere, ut in eorum transisset consortium quorum secutus esset exemplum gloriosissima Augusta. Libet igitur exsultare cum gaudio, et pro vestrae clementiae prosperitate digna Deo vota persolvere, qui tibi per omnes mundi partes, in quibus Domini Evangelium praedicatur, duplicem jam et palmam contulit et coronam. Clementia igitur vestra agnoscat omnem Romanam Ecclesiam universis fidei vestrae opibus plurimum gratulari, sive quod legationem nostram pio per omnia adjuvistis affectu, et quod sacerdotes catholicos qui de ecclesiis suis injusta fuerunt ejecti sententia reduxistis, sive quod reliquias sanctae memoriae Flaviani innocentis et catholici sacerdotis, ad ecclesiam, cui bene praefuit, fecistis cum honore debito revocari. In quibus utique omnibus gloriae vestrae multiplicatur augmentum, dum et sanctos pro suis meritis veneramini, et ab agro Domini spinas et tribulos vultis auferri. Quosdam sane episcopos de his qui rebus impiis videntur praebuisse consensum, reconciliationem reposceri, et catholicorum communionem desiderare, tam nostrorum quam fratris et coepiscopi mei Anatolii, cui testimonium ferre dignamini, relatione cognovimus, quorum desideriis sic praebemus effectum, ut correctis et quae male sunt facta propria subscriptione damnantibus participata nostrorum quos misimus cura cum supradicto episcopo pacis gratia tribuatur, quia devotionis utrumque est Christianae, ut et pertinaces veritas justa coerceat, et conversos charitas non repellat. Quia vero novimus quantum piae sollicitudinis catholicis sacerdotibus mansuetudo vestra dignetur impendere, indicandum esse curavimus fratrem et coepiscopum nostrum Eusebium nobiscum degere, et nostrae communionis esse consortem, cujus commendamus ecclesiam, quam dicitur vastare qui illi injuste asseritur subrogatus. Illud etiam a tua pietate poscentes, quod vos spontaneo facere non dubitamus arbitrio, ut tam fratrem et coepiscopum meum Julianum, quam Constantinopolitanos clericos, qui sanctae memoriae Flaviano fidelibus officiis adhaesere, ea qua debetis gratia faveatis. De omnibus vero pietatem vestram per nostros, quid fieri aut declinari deberet, instruximus. Data Idus Aprilis, Adelphio viro clarissimo consule, aera CCCCLXXXVIII.
XXXVIII.-- Ad Julianum episcopum Coensem.
LEO JULIANO episcopo Coensi.
Litteras dilectionis tuae quas per filium meum virum illustrem Isicium direxisti, eo tempore accepi, quo recentioribus epistolis tuis iterata jam occasione responderam. Unde quia etiam in his alloquiis tuis eadem de impiissimis haereticis justo dolore conquestus es, congruum fuit, quoad scribendi opportunitas exstitit, non tacere. In causa itaque fidei quidquid pro nostro officio oportuit, ac potest juvante Domino, et sollicite et libenter exsequimur, ut Evangelio et irreprehensibiliter serviamus, ne per desidiam nostram ulla pars Ecclesiae catholicae neglecta videatur. Propter quod sicut omnibus notum est, non destiti laborare, ut manifestata atque defensa incarnationis Dominicae veritate, omnis fraternitas, quid ubique secundum doctrinam apostolicam, et tenendum et docendum esset, agnosceret, accedente gloriosissimorum principum studio divinitus inspirato, ut in civitate Chalcedonensi synodo congregata, haeretica damnaretur impietas, ne vel quisquam sectator Nestorii, vel ullus discipulus Eutichis liberum possit cum catholicis habere consortium, cum, quod ad sancti concilii auctoritatem pertinet, nulla usquam remanserit discordia. Si qui autem sua obduratione caecati, ita in reprobi sensus amentiam transierunt, ut mallent furere quam sanari, ad imperialem pertinet potestatem, ut perturbatores Ecclesiae pacis, et reipublicae, quae Christianis principibus merito gloriatur, inimici sollicitius comprimantur. Ut autem imperialis est, ut diximus, potestatis, tumultus publicos ac seditiones sacrilegas severius coercere, ita auctoritatis est sacerdotalis monachis praedicandi aliquam contra fidem licentiam non praebere, et omni virtuti resistere, ne ea quae ad sacerdotes pertinent, sibi audeant vindicare. Unde miramur fratrem Thalasium episcopum quod Georgio, nescio cui, qui praesumendo illicita, et propositum monachi, et nomen amisit, scribendi vel praedicandi aliquam permiserit facultatem. Ad quem episcopum; si dilectioni tuae visum fuerit, ex hac parte competentia scripta mittamus. Agat itaque fraternitas tua opportunis suggestionibus, ut clementissimus princeps quae Domino sint placitura praecipiat, et incentores cruentarum seditionum jubeat competentius coerceri, ut nec illi impuniti sint, quorum manus scelera perpetrarunt, nec illi qui talium utuntur insania. Si autem inquisitio judiciaria, et confessio reorum ad eas personas pervenit, quarum vel consilio, vel impulsu mala tantum commissa sunt, nullius favoris eis praestanda sunt solatia. Quantum enim meliora de ipsis sunt credita, tantum sunt amplius detestandi, quorum nunc impietas quae per hypocrisim fuerat velata detegitur. Et ideo agat Christianissimus et piissimus imperator, quod paci ecclesiasticae intelligit profuturum. Quem superna inspiratione ita instruendum esse, confide, ut et disciplina inquietos revocare, et a sanguine eorum jubeat abstineri, quamvis nil ultionum non mereantur subire, qui ausi sunt et divinis et humanis constitutionibus repugnare.
XXXIX.-- Ad Eudochiam Aug.
LEO EUDOCHIAE Augustae de Palaestinis monachis.
Quanta mihi catholicae cura sit fidei, et qua sollicitudine, in quantum Dominus adjuvat, debeat praecaveri, ne unquam ab imperitis et impiis veritatis Evangelio resistatur, pietatem vestram scire non dubito. Et ideo cum salutationis officio, quo semper mihi est oranda clementia, obsecro Dominum, ut me tuam incolumitatem in causa fidei, in quo quorumdam provinciam intra Palaestinam monachorum fuerant corda turbata, magis magisque faciat adjuvare, ut tantum quod pietatis tuae studio fieri potest, haereticae perversitati omnis fiducia subtrahatur. Quos enim nec ratio sacramentorum, nec auctoritas scriptorum, nec ipsa sacratorum locorum testimonia commovebant, quid eis nisi abruptum periculum timeretur? Prosit ergo ecclesiis sicut, favente Deo, et prodest, et prosit generi humano, in verbis Dei vestram ibi esse voluntatem, ubi Dominum nostrum Jesum Christum vobis sicut Deum verum, et verum quoque hominem in unitate personae, et mirabilium judicia, et passionum documenta loquuntur. Si ergo praedicti nomen catholicum venerantur et diligunt, et inter Domini corpus se volunt membra nominari, pravos errores quos temere admiserant detestentur, et agant poenitentiam impiarum blasphemiarum, 202 cruentorumque factorum. Succumbant pro salute animarum suarum synodalibus quae in civitate Chalcedonensi sunt confirmata decretis. Et quia ad intelligendum sacramentum salutis humanae, nisi fides vera, et humilitas quieta non pervenit, credant in Evangelio, quod confitentur in symbolo, nec impiis dogmatibus misceantur. Fides enim catholica sicut damnat Nestorium qui in uno Domino nostro Jesu Christo duas ausus est praedicare personas, ita damnat etiam Eutichen cum Dioscoro, quod ab unigenito Dei Verbo negant in utero Virginis matris veritatem carnis humanae susceptam. Si quid autem erga praedictorum conversionem exhortatio vestra profecerit, quod gloriam vobis praestabit aeternam, peto hoc mihi clementiae vestrae litteris indicetis, ut et in vobis boni operis fructum, et illis gaudeam misericordiam Domini non periisse. Data septimo Kalendas Julii, Opilione viro clarissimo consule.
XL.-- Epistola Leonis papae.
Frequentissime dilectionem tuam ad hanc curam et diligentiam meis sum litteris cohortatus, ut de his quae circa fidem aguntur, sollicitudinem meam indesinenter instrueres, et cum omnibus occasionibus scribere non quiescam. Quibusdam tamen scriptis meis idem per filium nostrum Rodanum domesticum filii nostri viri illustrissimi Aspiratii datis, nullum responsum tuae fraternitatis accepi, tanquam ratio temporis non habuerit, ut quid post mea scripta sit gestum potueris indicare, et ideo per filium meum Rodanum his litteris saluto, et ut opportunitatem scribendi non negligas, in quo questus sollicitudinis meae revelatur admoneo. Cum enim in te quamdam mei Constantinopolitani habeant portionem, dignum pro communi amicitia est, et pro totius Ecclesiae dilectione, incessabili te vigore prospicere, ne quid possit de statu fidei me latere. Quae ergo per praedictos vel ad gloriosissimum principem, vel ad tuam dilectionem scripsi, ut celerrime tradantur effectui opportunis suggestionibus elabora. Et quidquid fuerit, Deo auxiliante, dispositum scire me facito, ut perductis in effectum his quae rationabiliter ordinata sunt, pax fidei canonumque custodia, et securior ubique habeatur et fortior. Data VII Kalendarum Julii, Opilione viro clarissimo consule.
XLI.-- Ad Palaestinos.
LEO ad PALAESTINOS.
Sollicitudini meae quam universali Ecclesiae omnibusque ejus filiis debeo, multorum relatione patefactum est dilectionis vestrae animis quiddam offensionis illatum, dum aut imperiti, ut apparet interpretes, aut maligni, quaedam vos aliter intelligere, quam a me sunt praedicta fecerunt, non valentes in Graecum eloquium apte et proprie Latina transferre, cum in rebus subtilibus et difficilibus explicandis, vix sibi etiam in sua lingua disputator quisque sufficiat. Quod tamen apud me eo profecit, ut dum ea quae catholica fides respuit improbitatis, intelligamus vos veris amiciores esse, quam falsis, et id merito refutare, quod ex antiquae institutione doctrinae etiam ipse Eutiches detestatur. Quamvis enim epistola mea ad sanctae memoriae Flavianum episcopum data, satis sibi ad manifestationem sui ipsa sufficiat, neque in aliquo aut purgationis aut expositionis indigeat, et alia tamen cum eadem mea scripta concordant, in quibus similiter praedicationis meae sensus in aperto est. Necessitatem enim habens contra haereticos, qui multos Christi populos conturbaverant, disserendi, et clementissimis principibus, et sancto concilio synodali, et Constantinopolitanae Ecclesiae quid de incarnatione Verbi secundum evangelicam apostolicamque doctrinam deberemus sapere ac sentire patefeci, et in nullo a sanctorum Patrum confessione discessi, quia una est, vera, singularis, perfecta, inviolabilis catholica fides, cui nihil addi, nec minui potest. Quam Nestorius prius, et nunc Eutiches diversa quidem assertione, sed simili impietate impugnare conati sunt, et Ecclesiae Dei duas haereses sibimet contrarias inferre tentarunt, ut uterque a discipulis veritatis merito damnaretur, quia insanum nimis et sacrilegum fuit quod varia falsitate ambo sensere.
Anathematizetur ergo Nestorius qui beatam virginem Mariam hominis tantummodo credidit genitricem, ut aliam personam carnis, aliam faceret deitatis, nec unum Christum in Verbo Dei, et carne sentiret, sed separatim ac sejunctum alium Filium Dei, alium hominis praedicaret, cum manente illa incommutabilis Verbi essentia, quae ei cum Patre et Spiritu sancto intemporalis atque coaeterna est, ita intra virginea viscera Verbum caro sit factum, uti uno conceptu, unoque partu eadem Virgo secundum unionem utriusque substantiae, et ancilla Domini esset, et mater. Quod etiam Elizabeth, sicut Evangelista declarat, intellexit, et dixit: « Unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad me? » (Luc. I, 43.) Eutiches quoque eodem percellatur anathemate, qui per impios veterum haereticorum volutatus errores, tertium Apollinaris dogma delegit, ut negata humanae carnis atque animae veritate, totum Dominum nostrum Jesum Christum unius asserat esse naturae tanquam Verbi deitas ipsa se in carnem animamque converterit, et concipi ac nasci, nutriri, ac crescere, crucifigi, ac mori, sepeliri, ac resurgere, et ascendere in coelum, et in Patris dextera, unde ad judicandos vivos et mortuos veniet, considere, ejus tantum essentiae fuerit, quae nihil horum in se sine carnis veritate recepit, quoniam natura unigeniti, natura est Patris, natura est Spiritus sancti, simulque impassibiliter, simul est incommutabiliter, sempiternae Trinitatis indivisa unitas, et consubstantialiter aequalitas. Unde se ab Apollinaris perversitate haereticus iste desciscit, ne convincatur deitatem passibilem sentire, atque mortalem, et tamen Verbi incarnati, id est, Verbi et carnis unam audens pronuntiare naturam, non dubie in Manichaei et Marchionis transit insaniam, et mediatorem Dei et hominum hominem Jesum Christum simulatorie credit egisse, nec humanum in ipso corpus, sed phantasticam corporis speciem oculis apparuisse cernentium. Quae impietatis mendacia, quoniam olim fides catholica detestatur, et talium sacrilegia concordibus per totum mundum beatorum Patrum sunt damnata sententiis, quicunque illi sunt ita obcaecati, et a lumine veritatis alieni, ut Verbo Dei a tempore incarnationis humanam, id est nostram, negent inesse naturam, ostendant in quo sibi Christianum nomen usurpent, et cum Evangelio veritatis qua ratione deitatis, aut deitas est orta sine carne. Si enim negari non potest quod « Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Matth. I, 14), » ita negari non potest quod Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi. Quae autem reconciliatio esse potest, qua humano generi propitiaretur Deus, nisi omnium causam mediator Dei hominisque susciperet? Qua vero ratione veritatem mediatoris impleret, nisi qui in forma servi particeps esset et nostri? ut per unum novum hominem fieret renovatio vetustatis, et mortis vinculum unius praevaricatione contractum, unius morte, qui solus morti nihil debuit solveretur? Effusio enim pro injustis sanguinis justi, tam potens fuit ad privilegium, tam dives ad pretium ut si universitas captivorum in Redemptorem suum crederet, nullum tyrannica vincula retinerent, quoniam sicut Apostolus ait: « Ubi abundavit peccatum, superabundavit et gratia (Rom. V, 20), » et cum sub peccati praejudicio nati potestatem acceperint ad justitiam renascendi, validius factum est donum libertatis quam debitum servitutis. Quam itaque sibi in hujus sacramenti praesidio spem relinquunt, qui in Salvatoris nostri corpore negant humanae substantiae veritatem? Dicant in quo sacrificio reconciliati, dicant quo sanguine sint redempti. Quis est « qui tradidit semetipsum pro nobis oblationem, et hostiam Deo in odorem suavitatis (Ephes. V, 2), » aut quid unquam sacrificium sacratius fuit, quam quod verus pontifex altari crucis per immolationem suae carnis imposuit? Quam vis enim « multorum sanctorum in conspectu Domini pretiosa mors fuerit (Psal. CXV, 15), » illius tamen insontis occisio, propitiatio fuit mundi. Accepere justi, non dederunt coronas, et de fortitudine fidelium exempla nata sunt patientiae non dona justitiae. Singulares quippe in singulis mortes fuere, nec alterius quisquam debitum suo fine persolvit, cum inter filios hominum unus solus Dominus noster Jesus Christus exstiterit, in quo omnes crucifixi, omnes mortui, omnes sepulti, omnes sunt etiam suscitati, de quibus ipse dicebat: « Cum exaltatus fuero, omnia traham ad me (Joan. XII, 32). » Fides etenim vera justificans impios, et creans justos ad humanitatis suae tracta participem in illo exquirit salutem, in quo solo homo se invenit innocentem, liberum habens per gratiam Dei de ejus potentia gloriari, qui contra hostem superbum in carnis nostrae humilitate congressus, his victoriam suam tribuit, in quorum corpore triumphavit. Quamvis ergo in uno Domino nostro Jesu Christo vero Dei atque hominis Filio Verbi et carnis una persona sit, et utraque essentia communes habeat actiones, intelligendae tamen sunt ipsorum operum qualitates, et sincerae fidei contemplatione cernendum est, ad quae provehatur humilitas infirmitatis, et ad quae inclinetur altitudo virtutis. Quid sit quod caro sine Verbo non agit, et quid sit quod Verbum sine carne non efficit. Sine Verbi enim potentia nec conciperet Virgo, nec pareret, et sine veritate carnis obvoluta pannis infantia non jaceret. Sine Verbi potentia non adorarent magi puerum novo sidere declaratum, et sine veritate carnis non juberetur transferri in Aegyptum puer, et ab Herodis persecutione subduci. Sine Verbi potentia non diceret vox Patris missa de coelo, « hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui (Matth. III, 17), » et sine veritate carnis non protestaretur Joannes: « Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I, 29). » Sine Verbi potentia redintegratio debilium, et vivificatio mortuorum, et sine veritate carnis, nec cibus jejuno, nec somnus esset necessarius fatigato. Postremo sine Verbi potentia non se Dominus Patri profiteretur aequalem, sine veritate carnis non idem diceret Patrem esse majorem, cum catholica fides utrumque suscipiat utrumque defendat, quae secundum proprietatem divinae humanaeque substantiae, unum Dei Filium et hominem credit et Verbum. Quamvis ergo ab illo initio, quo in utero virginis Verbum caro factum est, nihil unquam inter divinam humanamque substantiam divisionis exstiterit, ut per omnia incrementa corporea unius personae fuerint totius temporis actiones, et ipsa tamen quae inseparabiliter facta sunt nulla permistione confundamus, sed quid cujus formae sit ex operum qualitate sentimus, nec divina enim humanis praejudicant, nec humana divinis, cum ita in idipsum utraque concurrant, ut in eis nec proprietas absumatur, nec persona germinetur. Dicant igitur isti phantastici Christiani, quae substantia Salvatoris affixa sit ligno, quae jacuerit in sepulcro, et revoluto monumenti lapide, quae tertia die caro surrexit, vel quale corpus Jesus discipulorum visui clausis ad eos ostiis ingressus intulerit, cum ad abigendam cernentium diffidentiam inspici oculis, digitisque tractari, patentes adhuc fixuras clavorum et recens compuncti lateris vulnus exigeret. Ac si in tanta luce veritatis tenebras suas haeretica obduratio non relinquit. Ostendant unde sibi spem vitae polliceantur aeternae, ad quam nisi per mediatorem Dei et hominum, hominem Jesum Christum non potest perveniri. « Non est enim aliud nomen datum hominibus sub coelo in quo oporteat salvos fieri (Act. IV, 12), » nec est redemptio captivitatis humanae, nisi in sanguine ejus qui dedit semetipsum redemptionem pro omnibus. « Qui, » sicut praedicat beatus Apostolus, « cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam 203 servi accipiens, in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo. Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Ephes. II, 6-11). » Quamvis ergo unus sit Dominus Jesus Christus, et verae deitatis veraeque humanitatis in ipso una prorsus eademque persona sit, neque hujus unitionis soliditas ulla possit divisione sejungi, exaltationem tamen qua illum exaltavit Deus, et donavit illi nomen quod est super omne nomen excellit, ad eam intelligimus pertinere formam quae ditanda erat tantae glorificationis augmento. In forma quippe Dei aequalis erat Filius Patri, et inter genitorem atque unigenitum nulla erat in essentia discretio, nulla in majestate diversitas, nec per incarnationis mysterium aliquid decesserat Verbo quod ei Patris munere redderetur. Forma autem servi per quam impassibilis deitas sacramentum magnae pietatis implevit, humana humilitas est, et in gloria divinae potestatis evecta est in tantam unitatem ab ipso conceptu virginis deitate et humanitate connexa, ut nec sine homine divina, nec sine Deo agerentur humana. Propter quod sicut Dominus majestatis dicitur crucifixus, ita qui ex sempiternitate aequalis est Deo, dicitur exaltatus. Nec interest ex qua Christus substantia nominetur, cum inseparabiliter manente unitate personae, idem sit et totus hominis filius propter carnem, et totus Dei Filius propter unam cum Patre deitatem. Quidquid ergo in tempore accepit Christus, secundum hominem accepit, cuique non habuit conferuntur. Nam secundum potentiam Verbi indifferenter omnia quae habet Pater, etiam Filius habet, et quae in forma servi a Patre accepit, eadem in forma Patris etiam ipse donavit, et idem ipse et dives et pauper. Dives, quia « in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum; omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 1-3); » pauper vero, quia « Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). » Quae autem est ejus exinanitio, quaeve paupertas, nisi formae servilis acceptio, per quam Verbi majestate velata, dispensatio humanae redemptionis impleta est. Nam quia captivata nostrae resolvi originalia vincula non poterant, et ab hostis imperio relaxari, nisi existeret homo nostri generis, nostraeque naturae quem veteris debiti praejudicia non tenerent, et qui immaculato sanguine suo chirographum lethale dilueret, sicut ab initio erat divinitus praeordinatum, et prophetarum oraculis praenuntiatum, ita est in plenitudine praefiniti temporis factum, ut multis modis, significata promissio in diu exspectatum veniret effectum, nec posset esse ambiguum, quod continuis significationibus semper fuerat nuntiatum. Destructis itaque tot haeresibus, quae per sanctam devotionem praesidentium Patrum a corpore sunt catholicae unitatis abscissae quaeque ideo extorres a Christo esse meruere, quia Verbi incarnationem, quae singularis est recte credentium salus, fecerunt sibi « lapidem offensionis, et petram scandali (Rom. IX, 36), » miror dilectionem vestram in discernendo veritatis lumine laborare, et cum multis manifestationibus declaratum sit, quam recte et Nestorium et Eutichen cum Dioscoro fides Christiana damnaverit, nec Christianus possit vocari, qui vel illius, vel horum impietati praebet assensum. Doleo vos evangelicae et apostolicae doctrinae, ut audio, resultare, exagitando seditionibus civitates, conturbando ecclesias, nec solum injurias, sed etiam caedes presbyteris atque episcopis inferendo, ut prae furore et saevitia propositi vestri, et professionis sitis immemores. Ubi est regula mansuetudinis et quietis, ubi longanimitas patientiae, ubi tranquillitas pacis, ubi firmamentum dilectionis et tolerantiae fortitudo? Quae vos ab Evangelio Christi aut persuasio abduxit aut persecutio separavit? vel quae tanta exstitit decipientis astutia, ut obliti prophetarum, et apostolorum, obliti symboli salutaris, et confessionis qua pronuntiantes coram multis testibus sacramentum baptismi suscepistis, diabolicis vos illusionibus subderetis? Quid apud vos acturae fuerant ungulae, quid saeva tormenta, si ad expugnandam fidei vestrae integritatem tantum vana haereticorum commenta valuere? Pro fide vos agere creditis, et fidei contraitis; Ecclesiae nomine armamini, et contra Ecclesiam dimicatis. Hoc a prophetis, hoc ab evangelistis, hoc ab apostolis didicistis, ut negantes Christi carnem, et ipsam Verbi essentiam passioni mortique subdentes, alienam faciatis nostram a suo reparatore naturam, totumque quod crux intulit, quod lancea vulneravit, quod sepulcri lapis suscepit et reddidit solum fuisse opus divinae potentiae, non etiam humilitatis humanae? Propter quam Apostolus dicit: « Non enim erubesco Evangelium (Rom. I, 16), » quoniam noverat quale Christianis objiceretur opprobrium ab inimicis. Et ideo Dominus protestabatur, dicens: « Qui me confessus fuerit coram hominibus, et ego confitebor illum coram Patre meo (Matth. X, 32). » Hi enim non erunt digni confessione Filii et Patris, quibus nunc caro Christi verecundiam facit, probabuntque se nullam de ligno crucis sumpsisse virtutem, qui quod praeferendum frontibus acceperunt, promere labiis erubescunt. Declinate, filii, ab his diabolicis persuasionibus, declinate. Veritatem Dei nulla res violat, sed veritas nos nisi in nostra carne non salvat. « Veritas quippe (sicut propheta ait) de terra orta est (Psal. LXXXIV, 12), » et sic Verbum Maria concepit, ut uniendam sibi carnem de sua substantia ministraret, nec cum adjectione personae, nec cum evacuatione naturae, quoniam qui erat in forma Dei, ita accepit formam servi, ut unus atque idem in forma utraque sit Christus inclinante se Deo usque ad infima hominis, et proficiente homine usque ad summa deitatis, dicente Apostolo: « Quorum Patres et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5). » Amen.
XLII.-- Ad Theodoricum episcopum.
LEO THEODORICO episcopo de fidei perseverantia.
Remeantibus ad nos fratribus et consacerdotibus nostris quos ad sanctum concilium sedes beati Petri direxit, agnovimus dilectionem tuam superno adjutorio nobiscum tam Nestorianae impietatis, quam Eutichianae vesaniae exstitisse victricem. Unde gloriamur in Domino cum Propheta cantantes: « Adjutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit coelum et terram (Psal. CXXIII, 8). » Qui nullum nos in nostris fratribus detrimentum sustinere permisit, sed quae nostro prius ministerio definierat, universae fraternitatis irretractabili firmavit assensu, ut vere a se prodesse ostenderit, quod prius a prima omnium sede formatum totius Christiani orbis judicium recepisset, ut in hoc quoque capite membra concordent. In quo amplior nobis in hac re fit gaudendi materia, dum et tanto magis perculit inimicus, quanto contra Christi ministros servus insurrexit. Nam ne aliarum sedium ab ea quam caeteris omnium Dominus statuit praesidere consensus absentatio videretur, aut alia quaelibet subrepere posset adversa suspicio, inventi prius sunt qui de judiciis nostris ambigerent. Et dum nonnulli ad dissensiones incitati ab auctore contradictionis ad insana bella prosiliunt, ad majus bonum, malum ejus auctore totius bonitatis dispensante proventum convertitur. Dulcius si quidem munera gratiae divinae proveniunt, quoties non sine magnis sudoribus acquiruntur. Et minus bonum videri solet pax continuata per otium, quam reddita post laborem. Ipsa quoque veritas et clarius renitescit, et fortius retinetur, dum quae fides prius docuerat, haec postea examinatio confirmaret. Multum denique sacerdotalis officii meritum splendescit ubi sic summorum servatur auctoritas, ut in nullo inferiorum putetur imminuta libertas. Et ad majorem gloriam proficit finis examinis quando ad hoc se accepit exercendi fiducia, ut vincatur adversitas, ne quod per se probatur reprobum silentii praejudicio videatur oppressum. Exsulta igitur, charissime frater, in unico filio victor exsulta. Vicit per nos ille, cujus carnis veritas negabatur, vicit per nos, et pro nobis ille cui vicimus. Secunda est post adventum Domini haec orbi festivitas. Redditum saeculo est praedone prostrato incarnationis divinae mysterium, quod humani generis inimicus, quia rebus ipsis auferre non poterat, calumniis obscurabat. Quinimo ab incredulorum corde perierat immortale mysterium, quia nihil prodest tanta salus incredulis, ipsa Veritate suis dicente discipulis: « Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit: qui autem non crediderit, condemnabitur (Marc. XVI, 16). » Solis justitiae jubar, densis per orientem Nestorii et Eutichetis nebulis impeditum, pure ab occidente resplenduit, ubi commercium in apostolis et doctoribus principaliter collocavit, quamvis nec illic unquam defuisse credendus sit, quo confessores sibi egregios reservavit. Ita ut dum denuo conaretur hostis antiquus per secundi Pharaonis impoenitens cor, fidei Abrahae semen et filios exstinguere, Deo miserante, languescens, nisi sibi nocere nihil possit. De quo et illud omnipotens mirabilius egit, quia et quos sibi conscios ad Israelitici populi sedes asciverat, non cum tyrannidis auctore submersit, sed cum suo populo congregavit, et sicut revera se dignum et soli sibi possibile fons misericordiae noverat, victos a nobis nobiscum fecit esse victuros. Nam dum solus vere sit humani generis hostis spiritus falsitatis, omnes de illo jam triumphare non dubium est quos sibi Veritas vindicavit. Nunc prorsus illa Redemptoris nostri dicta quam sint divinae auctoritatis apparet, dum contra hostes fidei sic aptantur, ut de ipsis dubitare dictis non liceat. « Vos, inquit, ex patre diabolo estis. Et desideria patris vestri vultis implere. Ille homicida fuit ab initio, et in veritate non stetit, quia veritas in eo non est. Quando loquitur mendacium, ex suis propriis loquitur, quia mendax est et pater ejus (Joan. VIII, 44). » Nihil ergo mirandum est, quod hi qui in veritate Dei nostrae naturae mendacium crediderunt, patri suo et circa ista concordant, quidquid visum, quidquid auditum, quidquid denique teste Evangelio tactum est atque palpatum in unico Dei Filio, non ejus cujus probatum est asserentes, sed coaeternae et coessentialis Patri fuisse substantiae, quasi aut divinitatis natura crucis ligno transfixa sit, aut inconvertibilis crescere per aetates, et in sapientia proficere, sapientia sempiterna vel spiritu Deus, qui spiritus est, subinde repleri poterit. In hoc quoque se acerba vesania, ex quo auctore processerit, prodit, quod quantum in se est, universis nocere molita. Nam qui nos persequendo afflixit, caeteros ad consensum sceleris impellendo depravavit. Sed nec nos, licet in singulis fratribus, quia membra nostra sunt, vulnerasset, a speciali dolore fecit exceptos, quibus nova et inaudita, atque incredibili audacia inferre contra suum caput est molitus injuriam. Sed utinam vel post tot pessima resipiscens, non nos etiam de suo aeternae damnationis interitum contristarit. Quam mensuram sceleris praetermisit, cui nec hoc sufficere potuit, quod nec vivis parcendo, nec mortuis etiam in sanguinem innocentis et catholici sacerdotis pollutas jampridem abdicata veritate, atque approbata falsitate, manus intinxit, et cum scriptum sit: « Qui odit fratrem suum, homicida est (I Joan. II, 11), » ille quod odio jam fecisset, addictus est, implevit operibus, quasi nec audisset, nec aliud quod Dominus ait: « Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est (Matth. XI, 29, 30). » Dignus diabolici praedicator erroris Aegyptius vastator inventus est, quia tanquam saevissimus tyrannus Ecclesiae nefandas blasphemias per violentem seditiosorum turbam, et per cruentas manus militum, venerandis 204 fratribus imponebat, et cum voce nostri Redemptoris firmatum sit unum eumdemque homicidii et falsitatis auctorem, ille pariter utcunque complevit, quasi non ut caveantur, sed ut perpetrentur scripta sint, ad perditionis suae cumulum trahens quae Dei Filius monuit ad salutem; illud quoque surda nimis aure praeteriens quod ab eodem Domino dictum est: « Ergo quod vidi apud Patrem meum loquor, et vos ergo quod vidistis apud Patrem vestrum facitis (Joan. VIII, 38). » Igitur dum sanctae memoriae Flaviano vitam praesentis saeculi moliretur auferre se serenae vitae luce privavit. Dum vos ab ecclesiis vestris conaretur expellere, se a Christianorum collegio segregavit. Dum trahit plurimos et impellit ad erroris assensum, multiplici animam suam vulnere sauciavit, solus ultra omnes et per omnes, ac pro omnibus reus qui causa reatus omnibus fuit. Sed licet his tua fraternitas solido cibo firmata indigere minime videatur, tamen quod nostri loci est implemus circa vocem dicentis Apostoli: « Praeter ea quae extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana sollicitudo omnium Ecclesiarum. Quis infirmatur et ego non infirmor? quis scandalizatur et ego non uror? » (II Cor. XI, 28, 29.) Hoc praecipue praesenti occasione credimus admonendum, frater charissime, ut quotiescunque divina gratia ministrante illos qui foris sunt fonte doctrinae aut submergimus, aut purgamus, in nullo ab illis quas Spiritus sancti divinitas in Chalcedonensi concilio protulit fidei regulis recedentes, inter utrumque hostem novellae perfidiae sermonem nostrum cum omni cautela liberemus. Non jam, quod absit, tanquam de dubiis disceptantes, sed auctoritate sua quae bene definita sunt astruentes, cum et in apostolicae Sedis epistola universali sanctae synodi assensu firmata tanta divinae auctoritatis testimonia noverimus esse congesta, ut nullus queat ulterius dubitare, nisi qui sibimetipsi errorum tenebras inferre maluerit, cum synodalia gesta vel quibus primum definitio fidei legitur esse formata, vel quibus praefatae litterae apostolicae Sedis, etiam tuae fraternitatis studio defensae sunt, et maxime ad piissimos principes totius concilii allocutio, tot sit, praecedentium Patrum testimoniis roborata, ut, quamvis imprudenti ac pertinaci animo, si tamen non jam cum diabolo pro sua impietate damnatus est, valeant suadere. Unde hoc quoque contra hostes Ecclesiae providere condignum est, ut eis nullam calumniandi occasionem, quod ad nos attinet, penitus relinquamus, nec unquam contra Nestorianos aut Eutichianos agentes alteri eorum videamur terga vertisse. Sed utrosque Christi hostes aequa lance vitemus atque damnemus. Ita ut nos quoties audientium quaelibet poscit utilitas, cum dogmatibus eorum digno anathemate promptissime atque evidentissime feriamus, ne si a nobis hoc quod obscurius fieri videatur aut tardius putetur invitum. Quod quamvis prudentiam tuam res ipsa admonere sufficiat, nunc tamen et experimenta docuerunt. Sed benedictus Deus noster cujus invincibilis veritas ab omni haereseos macula mundum te secundum Sedis apostolicae judicium monstravit, cui dignam retribuis pro tot laboribus gratiam, si talem te qualem probavimus ac probamus, pro universalis Ecclesiae defensione servaveris. Nam quod Deus omnium calumniosorum fallacias solvit, maximam beatissimi Petri curam pro nobis cunctis agnoscimus, qui priusquam sedis suae judicium in fidei definitione firmavit, nec circa cujusquam vestrum qui nobiscum pro catholica fide laboratis personam reprobum videri permisit, quia nec poterat Spiritu sancto indicante quisquam non victor exire, quorum jam vicerat fides. Quod superest exhortamur, ut quia illic nonnullas Eutichiani ac Nestoriani erroris reliquias cognovimus remansisse, nunc etiam Sedi apostolicae collabores. Victoria enim quam Deus noster suae donavit Ecclesiae, quandiu in hoc mundo versamur, licet fiduciam majorem tribuat, non tamen in totum sollicitudinem perimit, nec ut dormiamus donata est, sed ut suavius laboremus. Unde in hoc quoque tuae vigilantiae sollicitudinem volumus adjuvari, ut tua relatione currente, quid apud illos religionis doctrina Dominica proficiat, apostolicam Sedem festines instruere, quatenus illius religionis sacerdotes in quocunque usus exegerit adjuvemus. De his vero quae in supradicto concilio illicita contra venerabiles Nicaenos canones praesumptione tentata sunt ad fratrem et episcopum nostrum Antiochaenae sedis praesulem scripsimus, adjicientes et illud quod nobis propter improbitatem monachorum quorumdam religionis vestrae verbo mandasti, per vicarios nostros et specialiter statuentes, ut praeter Domini sacerdotes, nullus audeat praedicare, seu monachus sive ille sit laicus cujuslibet scientiae nomine glorietur. Quas tamen litteras pro utilitate universalis Ecclesiae per praedictum fratrem et coepiscopum nostrum Maximum ad omnium volumus pervenire notitiam, et ob hoc id nolumus earum exemplar adjicere, quia quae praedicto fratri injunximus non dubitamus implenda. Et alia manu: Deus te incolumem custodiat, frater charissime. Data quarto Idus Junii, Opilione viro clarissimo consule.
XLIII.-- Ad Julianum episcopum.
LEO JULIANO episcopo.
Christianissimi principis fidem saepe evidentissimis probavimus documentis, ac de nostro gratias ago qui talem dignatus est rebus humanis concedere pro sua pietate rectorem, qui fidei causas et reipublicae summae vigilantiae studio tueretur, haereticorum ausibus semper obsistens, et nihil eorum insaniae adversum catholicam fidem licere permittens, cujus post Deum beneficiis hoc debetur, quod Hierosolymitanus episcopus est receptus, et monachos quos perfidia haereticae falsitatis invaserat ad sanitatem augusta auctoritas revocavit. Mox itaque, ut accepi epistolas tuas talia continentes, non solum eadem die, sed prope eadem die responsum reddere maturavi, ut certior de omnibus quae scripseras reddideris. Fratrem Proterium Alexandrinae urbis episcopum gratulor satisfactionis plenas de fide sua ad nos litteras direxisse, et manifeste, quidnam teneat indicasse, cui me dignam gratiam pro fidei ipsius sinceritate necesse est praestare, ut honorem in nullo suae perdat ecclesiae, sedis suae privilegia paternae antiquitatis exemplo, juxta canonum illibata jura possideat, de praesentis anni Pascha, nulla dubitatio esse nobis potuit. Sed de futuro quod scivimus, quod Theophilus Alexandrinae urbis episcopus nono Kalendarum Maiarum die, quod nunquam ita a tempore Dominicae resurrectionis celebratum est credidit ascribendum. Unde sollicitius congruit inquiri, ut omnis occasio tollatur erroris. Nam in nostris annalibus Kalendarum Maiarum die, aptissime a Patribus nostris et constitutus legitur et celebratus. Ac ne vel apud nos, vel apud orientales nascatur ex hac parte diversitas, hoc instantius nostro nomine cum Christianissimo principe agere tua dignetur dilectio. Quamvis et ipse clementissimus princeps se inquisitione sollicitissima curam hanc Aegyptiis delegasset suis episcopis dignatus sit indicare. Epistolam sane meam ad Chalcedonensem synodum datam praesentibus episcopis et clericis lectam fuisse tuis epistolis retulisse. Sed usque ad illud capitulum quo ea quae de fide acta sunt, meus videtur firmasse consensus. Unde miratus sum, quod reliqua quae secuta fuerunt, non pariter in notitiam eorum quibus sunt lecta prolata sint, cum maxime omnibus innotescere debuisset, improbum a nobis ambitum notatum fuisse, et novis usurpationibus constituta, inviolata, ut semper scripsimus, servarentur. Et jam presbyterum quem asseris fuisse discussum gratulamur cognitione habita in omnibus fuisse purgatum. Epistolam quoque ad Christianissimum principem noveris me misisse in qua illi gratias egi, quia curam mihi suam tam pro fidei causa quam pro securitate reipublicae dignatus est indicare. Aliam quoque ad nos epistolam dedit interveniens pro Anatolio episcopo, ut nostri illi animi gratia praebeatur, quoniam correctionem ejus permittit, et in omnibus satisfacturum esse quae ad fidei observantiam pertinentur, pollicet. Data quinto Idus Januarii, Etio et Studio viris clarissimis consulibus.
XLIV.-- Ad Anatolium episcopum per Patricium diaconum missa.
Lectis dilectionis tuae litteris quas per filium nostrum Patricium diaconum direxisti, intellexi tibi studium meae sollicitudinis displicere, qua secundum Dominicam charitatem, quam tibi a nobis impendi experimentis plurimis approbasti, de cavendis his qui communis fidei adversarii dicerentur admonui, ne ad negligentiam rectoris referretur, si quisquam in Ecclesia catholica ea praedicare praesumeret quae haereticorum sensibus convenirent. Quod utrum veraciter fama jactaret dilectionis tuae inquirendum judicio delegavi. Neque in aliquo honorem tuum laesi, cui discutienda ea quae ad me erant perlata commisi, ut scilicet Atticus presbyter, quem talia audere cognoveram, nisi perfecta se satisfactione purgasset, et non solum voce haereticos, sed etiam propriae manus subscriptione damnasset, a communionis gratia esset alienus. Qui scripta mittendo dubiae fidei et professionis incertae confirmavit magis quam diluit quidquid ad nos de eo fama pertulerat. Cum si conscientiam suam voluisset probare sinceram, non Eutichen sibi odiosum fuisse, sed quod perfidiam ipsius reprobaret atque damnaret, debuerat confiteri, quia aliud sunt humanae etiam inter catholicos simultates, aliud diabolici, quos fides catholica damnat errores. Et ideo, frater charissime, in nullo debes de nostra dilectione dubitare si prophetae exemplum sequaris et dicas: « Nonne qui te oderant, Domine, oderam illos, et super inimicos tuos tabescebam? » (Psal. CXXXVIII, 21.) Per omnia enim volo te esse certissimum, quod sicut meam aestimationem illaesam cupio permanere, ita opto te quoque in omnibus irreprehensibilem reperiri. Praedictus autem ut ab omni suspicione contraria liber appareat, quid in Eutichen anathematizet ac damnet evidenter ostendat, et in damnationem erroris expressi, remota omni dubitatione subscribat. Ita ut Chalcedonensis symboli definitionem de fide, cui etiam dilectio tua subscribendo consensit, et quam apostolicae Sedis firmavit auctoritas profiteatur se per omnia servaturum, adjecta suscriptione propriae manus, quae in ecclesia Christiano populo praesente recitetur, ut pro catholica fide, neque nos negligentes, neque ipsa umbra suspectus habeatur. Qui si in eadem pravitate perdurans praeceptis salubribus parere noluerit, sententiam synodi Chalcedonensis, cujus definitionibus resultat, recipiet. Data quintodecimo Kalendas Aprilis, gloria Majoriano Augusto, consule.
XLV.-- Ad eumdem.
LEO episcopus ANATOLIO episcopo.
Si firmo incommutabilique proposito dilectio tua curam gratiae communis habuisset, nihil profecto quod ullam anxietatem tibi ingereret, exstitisset. Non enim sinebat ratio, ut ejus charitatem spernerem quam amore pacis et studio reparandae catholicae fidei inter ipsa episcopatus rudimenta juvissem, obstans in ecclesiasticis curis talem habere consortem, ut mihi de sanctis praecursoribus tuis, nec Joannis specialem copiosamque doctrinam, nec auctoritatem Attici, nec industriam Procli, nec fidem beati Flaviani deesse sentirem, et ita studiis tuis uterer, ut nullus auderet vel fidei catholicae resultare, vel Nicaenis venerabilium Patrum regulis contraire. Sed cum in injuriam canonum, ut agnoscis, illa tentata sunt quae omnibus ecclesiis scandalum maximum generarent, quid aptius ac modestius facerem quam ut te primum ut ab hac intentione discederes, fraterno animo missis litteris admonerem? Ad quas cum non rescriberes, ipse a colloquii mei consortio 205 separasti. Denique inde jam tacui, sed clementissimo principi custodi fidei frequenti litterarum petitionem suggessi, ut pro pace ecclesiarum quam tibi maxime prodesse cognoscis, haec quae nunc a dilectione facta sunt implerentur. Cui ineffabiles gratias ago, quod secundum eruditionem Spiritus sancti, cujus est virtute plenissimus sacerdotali dignatur studere concordiae, sciens sibi orationes supplicantium copiosius profuturas, si famuli unius Domini in nullo sint a vera pacis unitate divisi. Quod ergo in Constantinopolitana Ecclesia quaedam in officiis clericorum correcta significas, ut etenim presbyterum in gratiam tuam affectationemque revocaveris, et Andream archidiaconi actione submoveris, nobis placuisse rescribo, quia aestimationem tuam, ut optabam, plurimum erigit atque commendat, et merito post correctionem in oblivionem deducitur quod reprehensioni obnoxium videbatur, cum haereticorum provectione et sanctae memoriae Flaviani injuria gravaveris quae nunc simul ab omni offensione cum tui, ut volui, laude cessarunt, quia in ordinem suum quae fuerant turbata redierunt. Andream sane qui rationabiliter archidiaconi est privatus officio, et Eufratem qui sanctae memoriae Flaviani, ut comperi, improbus exstitit accusator, si professionibus plenissime scriptis, non minus Eutichianam haeresim quam Nestorianum exsecrabile dogma condemnant, quoniam venia est praestanda correctis, presbyteros consecrabis, ut sibi remedium catholicae fidei sentiant profuisse, electo primitus et probato qui archidiaconi officium possit implere, id est, quem nulla unquam praedictarum impietatum fama resperserit. Caeteri vero quos par reatus involverat, si veniam simili professione cum satisfactione deposcunt, suis ordinibus reformentur, his tantum ad officiorum primatum admissis quos ab omni errore liberos fuisse constiterit. Illam autem culpam quam de augenda potestate aliena, ut asseris, adhortatione contraxeras efficacius atque sincerius tua charitas diluisset, si quod tentari sine tua voluntate non potuit, non ad sua clericorum consilia transtulisses, quia sicut in mala suasione delinquitur, ita et in mala consensione peccatur. Sed gratum mihi, frater charissime, est, quod dilectio tua profitetur sibi displicere, quod tunc etiam placere non debuit. Sufficit in gratiae communis regressum professio dilectionis tuae, et attestatio principis Christiani, ne cui detur tarda correctio, cui tam venerabilis assertor accessit. Abjiciatur penitus inconcessi juris qui dissensionem fecerat appetitus. Sufficiant limites quos sanctorum Patrum providentissima decreta posuerunt, ut quieta sit suis meritis et antiquis privilegiis dignitas omnium sacerdotum renovetur, et maneat in te Dominicae charitatis affectio, ad quam dilectionem tuam saepius cohortatus sum cum fratre et coepiscopo nostro Juliano, qui communem gratiam semper optavit, cujus industria et sollicitudines tuae relevabuntur, et fides catholica munietur. Super omnia autem fraterna charitate hortor et moneo, ut ea quae ad gloriam vel ad munimen pertinent sacerdotalis officii Nicaenorum canonum universalis Ecclesiae pacem servantia decreta custodias. Sic enim inter Domini sacerdotes inviolata charitas permanebit, si paribus studiis quae sunt a sanctis Patribus constituta, serventur. Data quarto Kalendas Junii, Etio et Studio viris clarissimis consulibus.
XLVI.-- Ad Juvenalem Hierosolymitanum et caeteros episcopos qui in sancta synodo Chalcedonensi congregati fuerunt.
Omnem quidem fraternitatem vestram nosse non ambigo definitionem sanctae synodi, quae ob confirmationem fidei in Chalcedonensi civitate celebrata est, toto corde me fuisse complexum. Quia nulla sinebat ratio, ut qui unitatem catholicae fidei dolebant ab haereticis fuisse turbatam non exsultanter in integrum rediisse gauderem. Hoc autem non solum ab ipso beatissimae confessionis effectu, sed etiam ex epistolis meis quas post reditum meorum ad Constantinopolitanae urbis antistitem dedi, potuissetis agnoscere, si vobis responsionem sedis apostolicae manifestare voluisset. Ne ergo per malignos interpretes dubitabile videatur, utrum quae in synodo Chalcedonensi per unitatem vestram de fide statuta sunt, approbem. Hoc ad omnes fratres et coepiscopos nostros qui praedicto concilio interfuerunt, scripta direxi, quae gloriosissimus et clementissimus princeps, sicut poposci, in notitiam vestram mittere pro catholicae fidei amore dignabitur, ut et fraterna universitas, et omnium fidelium corda cognoscant me non solum per fratres qui vicem meam exsecuti sunt, sed etiam per approbationem gestorum synodalium propriam vobiscum iniisse sententiam in sola videlicet fidei causa quod saepe dicendum est, propter quam generale concilium et ex praecepto Christianorum principum, et ex consensu apostolicae Sedis placuit congregari, damnatis haereticis qui si congrui esse voluissent, nulla penitus resideret de vera Domini nostri Jesu Christi incarnatione dubitatio. Unde si quis unquam ausus fuerit vel Nestoriani perfidiam tueri, vel Eutichetis ac Dioscori impium dogma defendere, et a catholicorum communione resecetur, nec habeat ejus corporis participationem, cujus abnegat veritatem. De custodiendis quoque sanctorum Patrum statutis, quae in synodo Nicaena inviolabilibus sunt fixa decretis observantiam vestrae sanctitatis admoneo, ut jura ecclesiarum sicut ab illis 318 Patribus divinitus inspirata sunt ordinata permaneant. Nihil alienum improbus ambitus concupiscat, nec per alterius immunitionem suum aliquis quaerat augmentum. Quantumlibet enim exortis assensionibus se instruat vanitatis elatio, et appetitus suos conciliorum aestimet nomine roborandos, infirmum atque irritum erit quidquid a praedictorum canonibus discreparit, quorum regulis apostolica Sedes quam reverenter utatur scriptorum meorum, quibus Constantinopolitani antistitis conatus repuli poterit sanctitas vestra lectione cognoscere, me auxiliante Domino nostro, et catholicae fidei et paternarum traditionum esse custodem. Data duodecimo Kalendas Aprilis, Opilione viro clarissimo consule.
XLVII.-- Ad Juvenalem Hierosolymitanum episcopum.
Acceptis dilectionis tuae litteris quas ad me filii nostri Andreas presbyter, et Petrus diaconus detulerunt, gavisus quidem sum, quod ad episcopatus tui sedem redire licuisset; sed confluentibus in recordationem omnibus quae te per quosdam excessus laborare fecerunt, dolui adversitatum tuarum temetipsum tibi fuisse materiam, et resistendi haereticis constantiam perdidisse, qui aestimant non esse tibi liberum ut eos audeas redarguere, quos tibi liberum ut eos audeas redarguere, quos tibi professus sis in suo errore placuisse. Beatae enim memoriae Flaviani condemnatio et impiissimi Eutychetis receptio, quod nisi Domini nostri Jesu Christi secundum carnem negatio fuit? quam ipse grandi misericordia sua fecit resolvi cum detestandum illud Ephesinae synodi judicium ita sancta Chalcedonensis synodi auctoritate destruxit, ut nullum depravatorum a remedio correctionis arceret. Unde quia in tempore indulgentiae resipiscentiam magis quam pertinaciam delegisti, ita gaudeo te coelestem expetisse medicinam, ut fidei ab haereticis impugnatae tandem possis esse defensor. Quamvis enim nulli sacerdotum liceat nescire quod praedicat. Quoniam qui ignorat ignorabitur, inexcusabilior tamen est omnibus imperitis quilibet Hierosolymis habitans Christianus, qui ad cognoscendam virtutem Evangelii non solum paginarum eloquiis, sed ipsorum locorum testimoniis cruditur; et quod alibi non licet non credi, ibi non potest non videri. Quid laborat intellectus, ubi est magister aspectus? Et cur lecta vel audita sunt dubia, ubi se vel visui et tactui tot humanae salutis ingerunt sacramenta? Quasi ad singulos quosque cunctantes Dominus adhuc voce corporea utatur et dicat: « Quid turbati estis, et quare cogitationes ascendunt in corda vestra? Videte manus meas, et pedes meos, quia ipse ego sum. Palpate et videte, quia spiritus ossa et carnem non habet sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 38, 39). » Utere ergo, frater charissime, invictissimis catholicae fidei documentis, et evangelistarum praedicationem sanctorum locorum, in quibus degis, testificatione defende. Apud te est Bethlehem, in qua salutifer Davidicae virginis partus illuxit, quem obvolutum pannis inter angustias diversorii praesepe suscepit. Apud te est declarata ab angelis, adorata a magis, et per multorum infantium mortes ab Herode quaesita Salvatoris infantia. Apud te est ubi pueritia ejus adolevit, ubi adolescentia maturuit, et per omnia incrementa corporea in virum perfectum veri hominis natura proficit, non sine cibo eruditionis, non sine somno quietis, non sine fletu miserationis, nec sine pavore formidinis. Unus enim atque idem est qui et in Dei forma operatus est miracula magna virtutis, et in forma servi subiit saevitiam passionis. Hoc tibi ipsa crux indesinenter loquitur, hoc lapis clamat sepulcri, in quo Dominus humana conditione jacuit, et de quo divina potentia resurrexit, et cum ad montem Oliveti locum ascensionis veneraturus accedis, an non illa vox angelica in tuo resultat auditu, qua elevatione Domini stupentibus dicitur: « Viri Galilaei, quid statis aspicientes in coelum, hic Jesus qui assumptus est a vobis, sic veniet quemadmodum vidistis euntem in coelum (Act. I, 11)? » Veram igitur Christi generationem crux vera confirmat, quoniam ipse in nostra carne nascitur qui in nostra crucifigitur, quae nullo interveniente peccato, nisi fuisset nostri generis, non potuisset esse mortalis. Ut autem repararet omnium vitam, recepit omnium causam, et vim veteris chirographi, quod solus inter omnes non debuit, pro omnibus solvendo vacuavit: ut sicut per unius reatum omnes facti fuerant peccatores, ita per unius innocentiam omnes fierent innocentes. Inde in homines manante justitia ubi est humana suscepta natura. Nulla enim ratione extra nostri est corporis veritatem, de quo evangelista praedicationem inchoans dicit: « Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham (Matth. I, 1). » Et qui Samaritanae mulieri protestatur, quoniam salus ex Judaeis est, beati Pauli apostoli consonante doctrina cum dicit: « Quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5). » Itemque ad Timotheum: « Memento, inquit, Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum carnem (II Tim. II, 8). » Haec autem charitas quantis et novi et Veteris Testamenti auctoritatibus declaretur, pro antiquitate sacerdotii tui evidenter agnoscis, cum fides Patrum et scripta mea ad sanctae memoriae Flavianum data, quorum mentionem ipse fecisti, adjecta universalis synodi confirmatione sufficiant. Unde prospicere oportet dilectionem tuam ne contra redemptionis ac spei nostrae ineffabile sacramentum ullus obmurmuret. Sed, si qui sunt qui adhuc, aut ignorantia caligant, aut perversitate discordant, eorum quorum in Ecclesia Dei apostolica fuit et est clara doctrina auctoritatibus instruantur, et de incarnatione Verbi Dei haec nos credere quod illi credidere cognoscant, neque se extra corpus Christi in quo commortui et comresuscitati sumus sua obduratione constituant, quia nec pietas fidei, nec ratio recipit sacramenti, ut aut in sua essentia passibilis fuerit deitas, aut in nostrae naturae susceptione mentita sit veritas. Particulam Dominicae crucis cum eulogiis dilectionis vestrae veneranter accepi. Data pridie Nonas Septembris, Etio et Studio viris clarissimis consulibus.
206 XLVIII.-- Epistola Ravennii aliorumque episcoporum Gallorum ad Leonem papam, fidei ejus quam ad Orientem direxit laudes dicentium.
Domino vere sancto, merito in Christo beatissimo et apostolico honore venerando papae Leoni, Ravennius, Rusticus, Venerius, Constantinus, Maximus, Armatarus, Florus, Gavinus, Valerianus, Constantius, Nestorius, Maximus, Asclepius. Item Maximus, Ursus, Ingenulus, Justus, Valerius, Superventus, Crisaphius, Fonteius, Petronius, Hydacius, Etherius, Glalius, Euticius, Fraternus, Venturus, Eugenius, Hilarius, Verus, Amandus, Gerontius, Proculeianus, Julianus, Helladius, Amentarius, Honoratus, Hepartius, Amenius, Dinatius, Maximus et Hernantius, Palladius.
Perlata ad nos epistola beatitudinis vestrae quam ad Orientem pro catholicae fidei assertione misistis, optassemus et statim apostolatui vestro pro tam immenso munere gratiarum actionem referre, nisi nobis difficultatem qua in unum celeriter non potuimus convenire, vel spatia quibus a nobis disparati sumus longa terrarum nostrarum quae in regionibus nostris, praeter consuetudinem, fuit intemperies attulisset. Det ergo apostolatus vester nostrae veniam tarditati, quae non otio aut dissimulatione, sed de certa necessitate descendit, quaeque a nobis etsi celeritatis gratiam abstulit, exsultandi tamen materiam auferre non potuit. Exsultamus itaque Christiano populo lectis beatitudinis vestrae litteris, et omnium instructione patefacta, omnes intra Gallias constitutos exsultare mox fecimus, dolentes pariter pro his nobiscum qui, catholicae fidei lumine derelicto, errorum tenebras inciderunt. Quae apostolatus vestri scripta, ita ut symbolum fidei quisquis redemptionis sacramenta non negligit, tabulis cordis ascripsit, et tenaci quo ad confundendos haereticorum errores paratior fit memoriae commendavit. Multi itaque in ea pariter gaudentes exsultantes recognoverunt fidei suae sensum, et ita se semper ex traditione paterna tenuisse, ut vester apostolatus exposuit jure laetantur. Nonnulli sollicitiores facti, beatitudinis vestrae admonitione percepta, modis omnibus se gratulantur instructos, datamque sibi occasionem gaudent, qua libere ac fiducialiter, suffragante etiam apostolicae Sedis auctoritate, eloquantur, et asserit unusquisque quod credit. Quis autem apostolatui vestro pro hoc tanto munere quod non solum Gallias, sed totum mundum velut quibusdam pretiosissimis gemmis ornavit, dignas aestimet gratias posse persolvi? Doctrinae post Deum vestrae debet fidelis, ut constanter teneat quod credebat; debet etiam infidelis, ut a perfidia sua agnita veritate discedat, et apostolicae institutionis luce perfusus erroris sui tenebras derelinquat, magisque sequatur et credat quod per os vestrum Dominus noster Jesus Christus de sacramento incarnationis suae docet, quam id teneat quod diabolus humanae salutis et veritatis inimicus stillat. Optassemus etiam ad filium vestrum gloriosissimum ac fidelissimum principem super eamdem causam litteras dare quibus congratulantes fidei ipsius, humilitatis quoque nostrae sollicitudinem qua vos in Christo sequimur proderemus, nisi ad nos de orientalibus nuntio perlato fieri hoc minime necessarium putaremus. Meritis autem apostolatus vestri pius dominus praestitit, ut haeresim jam diu occulte nutritam vestris temporibus proderet. Ad laudem enim sollicitudinis vestrae pertinet, quod malorum error latere non potuit, ac gloriosae fidei redundat quod prava persuasio participes, aut non invenit, aut inventos amisit. Respiciat itaque conservando apostolatum vestrum misericors Dominus Ecclesiam suam toto orbe diffusam. Vobis enim ita invigilantibus, et hi qui curam animae suae gerunt sollicitiores in fide redduntur, et hi qui paulo desides sunt, tanto ad sollicitudinem accenduntur exemplo. Quod nos ante oculos semper habentes, non desinemus Deo ac Domino nostro gratias agere, et pariter supplicare gratulantes quod tantae sanctitatis, tantae fidei, tantaeque doctrinae, apostolicae Sedi, unde religionis nostrae, propitio Christo, fons et origo manavit, antistitem dederit: petentes etiam ut datum concessumque munus pontificii vestri longissima ad aedificationem ecclesiarum suarum aetate custodiat. Nos autem etsi impares meritis, paris tamen fidei, si quid (quod absit) contra Ecclesiam catholicam profana infestatione tentetur, parati sumus, confortante Domino, cum beatitudine vestra, pro veritate fidei animas nostras ponere, et vitam hanc auctori salutis nostrae et largitori aeternitatis impendere. Et alia manu: Ora pro me, domine beatissime merito et apostolico honore venerande papa: Rusticus episcopus, apostolatum tuum in Domino, venerande, saluto, et ut digneris pro me orare supplex rogo. Venerius: Te dominum in Christo meum, reverendissime, saluto, et ut digneris pro me orare supplex rogo. Constantinus episcopus: Beatitudinem vestram saluto. Similiter et omnes episcopi suprascripti salutaverunt.
XLIX.-- Epistola Leonis ad omnes episcopos Galliarum de damnatione haereticorum.
LEO RAVENNIO, RUSTICO, VENERIO, CONSTANTINO, MAXIMO, ARMENTARIO, FLORO, SAMIO, VALERIANO, CONSTANTINO, NECTARIO, MAXIMO, ASCLIPIO, MAXIMO, URSO, INGENULO, JUSTO, VALERIANO, SUPERVENTO, CRISAPHIO, FONTEIO, PETRONIO, HYDACIO, ETHERIO, EULALIO, EUTICEO, FRATERNO, VENTURO, EUGENIO, HILARIO, VERO, AMANDO, GERONTIO, PROCULEIANO, JULIANO, HELLADIO, ARMENTARIO, HONORATO, HEPARTIO, AMENIO, DINATIO, MAXIMINIO, HERNANTIO et PALLADIO episcopis per Gallias constitutis.
Optassemus quidem fraternitatis vestrae litteras eo tempore quo promiseratis accipere, ut profecturis ad Orientem fratribus nostris, quos ad sanctam synodum vice nostra pro catholicae fidei defensione direximus, etiam vestrae sententiae professio jungeretur. Sed cum multa obstacula inopinatam nobis intulerint tarditatem, quamlibet seras et diu exspectatas epistolas per fratrem et coepiscopum nostrum Ingenulum gratanter accepimus, easque cum gaudio recensentes probavimus, sicut confidebamus, eruditione Spiritus sancti coelestem in vobis vigere doctrinam, quam in orientalibus ecclesiis versutia hostis antiqui, per eos quos sequaces suos reperit falsitas fatigare conata est, cum catholica fides, quae nulla sui est parte mutabilis, per ipsas adversantium exercitationes et validior efficiatur semper et clarior, operante haec gratia Dei, ut si qui forte ad haec subtilia inimici jacula declinanda minus erant instructi minusque solliciti, perceptis veritatis armis, fierent contra impiorum mendacia fortiores. Quid ergo sicut causa poscebat fiduciam nostram quam de vobis habemus in Domino fideliter atque obedienter auxistis multa exsultatione gaudemus, et merito nos cognoscimus fratres et coepiscopis nostris orientalibus intimasse, quod secundum evangelicam et apostolicam traditionem de incarnatione Domini nostri Jesu Christi una esset omnium nostrum et indiscreta confessio; neque ullis eorum disputationibus detineri, ut aliter aliquid de summi et salutiferi sacramenti veritate sapiamus, quam ex praedicatione sanctorum Patrum, et ex auctoritate incommutabilis symboli didicimus et docemus, damnatis ab universali Ecclesia et nunc Eutycheti et antea Nestorio, quorum si quis non ferendis impietatibus inhaerere delegerit, ipse se a corpore Christianae unitatis abscidit. Non enim ultra jam cuiquam excusationis refugium de ignorantia et inscientia, vel de intelligentiae difficultate conceditur, cum hoc ipso sexcentorum fere fratrum coepiscoporumque nostrorum synodus congregata nullam artem ratiocinandi, nullum eloquium disserendi contra fundamentum fidei inspirare promiserit, quoniam admittentibus per auxilium gratiae Dei fratribus vicariis nostris, quorum plenissima exstitit in omni actione devotio, non solum sacerdotibus Christi, sed etiam principibus et potestatibus Christianis, cunctisque clericis, plebibus, ordinibus, plene atque evidenter apparuit hanc esse vere apostolicam fidem ex divinae pietatis fonte manantem, quam sinceram et ab omni fece totius erroris alienam (sicut accepimus) praedicamus, et universo jam mundo consentiente defendimus, exstinctis toto orbe dogmatibus quae vel praecedens haereticus ausus est inferre vel subsequens, dissimili quidem commento, sed impietate compari. Nam sicut Nestorius non est toleratus, affirmans beatam Mariam hominis tantummodo fuisse genitricem qui postmodum sit a Verbo deitatis susceptus, duabus scilicet naturis ex personis distinctis, ut neque ipse esset filius hominis qui Filius Dei, nec unus Christus in utraque natura, sed alter sempiternus ex Patre, alter temporalis ex matre, cum evangelica auctoritas ita Verbum praedicet carnem factum, ut non duos Christos nec duos filios, sed in uno Domino Jesu Christo et Dei et hominis nobis insinuet veritatem, ut utriusque substantiae, id est, salvantis atque salvatae, nec proprietas possit confundi, nec persona geminari. Sicut ergo Nestorius in suo dogmate exsecrabilis, sic et Eutyches damnatum olim sectatus errorem, alia profanitate blasphemans a catholicae soliditatis compage resecatus est, quia indoctis quibusdam nimiumque simplicibus persuadere tentavit quod Verbum Dei ita caro sit factum, ut veram carnem de ventre Virginis non sumpserit, nec nostri illum generis corpus habuisse, sed divinitatis ejus et carnis una esset natura, ut unum Dominum nostrum Jesum et falsum hominem et Deum diceret esse passibilem. Quod nec pietas fidei, nec ratio recipit sacramenti, ut aut in sua natura passibilis fuerit deitas, aut in susceptione humana mentita sit veritas. Quae diabolicorum sensuum prodigiosa commenta, sancta nunc synodus humilitatis nostrae scriptis auctoritate domini mei beatissimi Petri apostoli, et merito roboratis religiosa unanimitate consentiens abominando ab Ecclesia Dei amputavit. Dioscorum quoque Alexandrinum in sua impietate manentem, ne illa Ecclesia quae inter ipsa Evangelii principia beatum Marcum beatissimi Petri apostoli discipulum in omnibus utique doctrinis sui doctoris magisterio consonantem habuit fundatorem, quaeque postea recentioribus a nostra aetate temporibus Athanasium, Theophilum, et proxime Cyrillum probatissimos praesules habuit, indignam captivitatem sub haeretici dominatione pateretur. Unde secundum magnam misericordiam Dei universos diaboli conatus, quibus Ecclesiam Domini conturbare molitus est, noveritis esse destructos. Reddite igitur Deo gratias, fratres charissimi, dignam gratiarum actionem, et oret nobiscum vestra dilectio, ut fratres nostros, quos exspectatio nostra desiderat, incolumes quam primum rediisse laetemur, et de omnibus quae, Domino adjuvante, sunt gesta plenius vos possemus instruere. Nam fratrem Ingenulum nolumus hac exspectatione tardari, cum ob hoc ipsum properatius remeare debuerit, nec diutius vobis esset incognita omnium materia gaudiorum, quae volumus per curam dilectionis vestrae etiam ad fratres nostros Hispaniae episcopos pervenire, ut quod Deus operatus est, nulli esse possit incognitum. Data Kalendis Februarii, Herculano viro clarissimo consule.
207 L.-- Ad Martianum Augustum de Pascha.
Tam multis documentis per omnes Christi ecclesias fides vestrae pietatis innotuit, ut si quid sollicitudinum pro communi religione generatur, merito vestrum quaerat auxilium. Et quia memor dispensationis, mihi credite, necesse habeo curas meas, etiam in ea quae sunt futura, praemittere, non improbe cupio clementiae vestrae studiis adjuvari, ut in ea observantia, quae certa semper ratione variatur, nihil possit erroris incurri. Paschale etenim festum quo sacramentum salutis humanae maxime continetur, quamvis in primo semper mense celebrandum sit, ita tamen est lunaris cursus conditione mutabile, ut plerumque sacratissimi diei ambigua currat electio, et ex hoc fiat plerumque quod non licet, ut non simul omnis Ecclesia, quod non nisi unum esse oportet, observet. Studuereque sancti Patres occasionem hujus erroris auferre; omnem hanc curam Alexandrino episcopo delegantes, quoniam apud Aegyptios hujus supputationis antiquitus tradita esse videbatur peritia, per quam qui annis singulis dies praedictae solemnitatis eveniret, Sedi apostolicae indicaretur, hujus scripti ad longinquiores ecclesias judicium generaliter percurri. Sed sanctae memoriae Theophilus Alexandrinae ecclesiae urbis episcopus cum hujus observationis annos centum numero collegisset, septuagesimo sexto paschale festum longe aliter quam alii decreverant tenendum esse constituit, a primo augustae memoriae Theodosii senioris consulatu, succedentes sibi sacrae observantiae ordines ponens, ut longioris temporis ratio ejus litteris teneretur ascripta, cujus complexionis septuagesimus et quartus est annus; in qua pridie Idus Aprilis sanctum Pascha celebravimus, sequenti vero anno pridie Nonas Aprilis eadem, propitio Deo, erit habenda festivitas, sicut regulariter centenariae annorum rationis ordo declarat. Sed in anno qui erit septuagesimus sextus Paschae dies invenietur ascriptus, quem a passione Domini nullius exempli, nullius constitutionis admittit auctoritas. Nam diem octavum Kalendarum Maiarum ab eo cognoscimus praefinitum, qui anni limitem antiquitus constitutum excedit, cum alii quinto decimo Kalendarum Maiarum huic festivitati deputaverint diem. Siquidem ab undecimo Kalendarum Aprilium usque in decimo Kalendarum Maiarum legitimum spatium sit praefinitum. Intra quod omnium varietatum necessitas concludatur, ut Pascha Dominicum, nec prius possimus habere nec tardius. Quod enim in decimum et in nonum Kalendarum Maiarum videtur nonnunquam pervenisse festivitas, quadam ratione defenditur. Quia etsi dies resurrectionis ultra terminum videtur exisse, dies tamen passionis limitem positum non invenietur egressus. Ad octavum autem Kalendarum Maiarum paschalem observantiam perducere nimis insolens et aperta transgressio est. Quia ergo in illa, ut dixi, centenaria supputatione Theophili septuagesimus sextus annus diem Paschae contra morem ecclesiasticum statuisse monstratur, et non leviter delinquitur si in principio sacramenti veritas et unitas ab universali Ecclesia non tenetur, obsecro clementiam vestram, ut studium vestrum praestare dignemini, quatenus Aegyptii, vel si qui sunt alii qui certam hujus supputationis videntur habere notitiam, scrupulum hujus sollicitudinis absolvant, ut eum diem generalis observantia dirigat, qui nec paternarum constitutionum normam relinquat, nec ultra praefixos terminos evagetur. Quidquid autem pietas vestra de hac consultatione cognoverit, ad meam jubeat mox notitiam pervenire, ut in divinis mysteriis nulla dissonantiae culpa nascatur. Data sexto decimo Kalendas Julii, Opilione viro clarissimo consule.
LI.-- Ad Eudochiam Aug. de Pascha.
LEO EUDOCHIAE Augustae.
Sanctae memoriae Theophilus ad Augustum Theodosium seniorem scribens, per centum annos a primo praedicti principis consulatu digessit ordinem festi. Cujus instructionis septuagesimus quartus nunc annus evolvitur Opilione consule. Pridie Idus Aprilis celebrata est sacra solemnitas, unde sequenti anno pridie Nonas Aprilis eadem festivitas rationabiliter consequitur. Sed annus qui erat septuagesimus sextus memorati episcopi annotationem habere cognoscitur, quae a totius antiquitatis exemplo, et ab omni auctoritate Patrum discordat. Siquidem in octavum Kalendarum Maiarum Dominicum Pascha transtulerit, praefinitos antiquitatis limites nimis audenter excedens, cum die quinto decimo Kalendarum Maiarum paschalem solemnitatem (sicut constituere alii) potuerit annotare. Unde quia non mediocris mihi sollicitudo generatur, ne apud Aegyptios haec persuasio probaretur, ad Christianissimum et clementissimum principem scripta direximus, quibus causam scrupuli diligenter exposui, et suppliciter postulavi, ut operam suam, quemadmodum consuevit, religionis cultui dignanter impendat, ut eos qui hujus supputationis perfectam videntur habere notitiam, in unum jubeat convenire, et diligenter inquirere, ne forte haec definitio teneatur, et hic excessus qui prioribus videtur repugnare temporibus nostrae conniventiae vel negligentiae deputetur, et fiat in nostris diebus quod nunquam ante praesumptum est. Quia vero oportet fraternitatem tuam curae istius mecum esse participem, et ne quid tale accidat praecavere, crebrius religiosissimo et fidelissimo principi dignare suggerere, ut indissimulanter jubeat Aegyptios admonere, ne in summae festivitatis die, aut dissensione aliqua, aut transgressione peccetur. Quidquid autem de hac re diligentius investigare sollicitudo vestra potuerit, cito ad notitiam meam gloriosissimus imperator jubeat pervenire, quia et ad ipsius, et ad omnium salutem pertinet, ut Dei cultus nullo errore laedatur. Data sexto decimo Kalendas Julii, Opilione clarissimo consule.
LII.-- Ad Leonem Augustum. LEO episcopus LEONI Augusto.
Multo gaudio mens mea exsultat in Domino, et magna est mihi ratio gloriandi, cum clementiae vestrae excellentissimam fidem augeri per omnia donis gratiae coelestis agnosco et per incrementa diligentiae devotionem in vobis animi sacerdotalis experior. Nam in vestrae pietatis alloquiis non dubie patet quod per vos in totius Ecclesiae salute Spiritus sanctus operetur, et quantum universorum fidelium precibus sit optandum, ut in omnem gloriam vestrum extendatur imperium, qui supra curam rerum temporalium religiosae providentiae famulatum divinis et aeternis dispositionibus perseveranter impenditis, ut scilicet catholica fides, quae humanum genus sola vivificat, sola sanctificat, in una confessione permaneat; et dissensiones quae de terrenarum opinionum varietate nascuntur, a soliditate illius petrae supra quam civitas Dei aedificatur, abigantur. Haec autem Dei munera ita divinitus demum nobis conferentur, si de his quae praestita sunt non inveniamur ingrati, et tanquam nulla sint quae adepti sumus contraria potius exspectemus. Nam quae patefacta sunt quaerere, quae perfecta sunt retractare, et quae sunt definita convellere, quid aliud est quam de adeptis gratiam non referre, et ad interdictae arboris cibum improbos appetitus mortiferae cupiditatis extendere? Unde quia ad pacem universalis Ecclesiae et ad custodiam catholicae fidei cura dignamini sollicitiore respicere, evidenter agnoscitis quod magis haereticorum audetur insidiis, ut inter Eutychetis Dioscorique discipulos et eum quem apostolica sedes direxerit diligentior, tanquam nihil fuerit ante definitum, tractatus habeatur, et quod totius mundi catholici sacerdotes sancta Chalcedonensi synodo probant gaudentque firmatum, in injuriam etiam sacratissimi concilii Nicaeni efficiatur infirmum. Quod enim nostris temporibus apud Chalcedonam de Domini nostri Jesu Christi incarnatione firmatum est, hoc etiam apud Nicaeam mysticus ille Patrum numerus definivit, ne catholicorum confessio, aut unigenitum Dei Filium in aliquo crederet Patri imparem, aut eumdem cum factus est filius hominis non veram carnis nostrae atque animae habuisse naturam. Detestandum ergo nobis est perseveranterque vitandum, quod fraus haeretica nititur obtinere, nec in aliquam disceptationem pie et plene definita revocanda sunt, ne ad arbitrium damnatorum ipsi de his videamur ambigere, quae manifestum est per omnia propheticis et evangelicis et apostolicis auctoritatibus consonare. Unde si qui sunt qui ab his quae coelitus sunt constituta dissentiunt, suis opinionibus relinquantur, et ab unitate Ecclesiae cum ea quam elegere perversitate discedant. Nam nullomodo fieri potest, ut qui divinis audent contradicere sacramentis, aliqua nobis communione socientur. Jactent se in sui eloquii vanitate, et de argumentationum suarum versutia, quae inimica est fidei, glorientur, nobis placet apostolicis obedire praeceptis, dicentibus: « Videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem seductionem hominum (Coloss. II, 8). » Nam secundum eumdem Apostolum « si quae destruxi haec aedifico, praevaricatorem me constituo (Gal. II, 18), » et eis me ultionum conditionibus subdo, quas non solum auctoritas beatae memoriae principis Martiani, sed etiam ego mea consensione firmavi. Quia, sicut sancte veraciterque dixistis, perfectio incrementum, et adjectionem plenitudo non recipit. Unde cum sciam te, venerabilis princeps, sincerissimo veritatis lumine imbutum in nulla fidei parte nutare, sed sancto perfecto judicio a pravis recta discernere, et a refutandis amplectenda dividere, obsecro te ne humilitatem meam de diffidentia putes esse culpandam, cum haec mea cautio non solum universali Ecclesiae consulat, sed etiam tuae gloriae famuletur; ne sub imperii tui tempore et haereticorum aucta videatur improbitas, et catholicorum perturbata securitas. Quamvis ergo multum per omnia de pietatis vestrae corde confidam, et per inhabitantem in vobis spiritum Dei satis vos instructum esse perspiciam, ne fidei vestrae ullus possit error illudere, praeceptioni tamen vestrae in eo adnitar obedire, ut aliquos de fratribus meis dirigam, qui apud vos praesentiae meae instar exhibeant, et quae sit apostolicae fidei regula, licet (ut dixi) vobis bene sit nota, demonstrent, patefacientes in omnibus et probantes non esse omnino inter catholicos computandos, qui definitionem venerabilis synodi Nicaenae, vel sancti Chalcedonensis concilii regulas non sequuntur, cum utrorumque sancta decreta ex evangelico et apostolico sit manifestum fonte prodire, et quidquid non est de irrigatione Christi, poculi esse viperei. Praenoscat igitur pietas vestra, venerabilis imperator, hos, quos spondeo dirigendos non ad confligendum cum hostibus fidei, nec ad certandum contra illos a Sede apostolica profecturos, quia de rebus et apud Nicaeam et apud Chalcedonam (sicut Deo placuit) definitis, nullum audemus inire tractatum, tanquam dubia vel infirma sint quae tanta per Spiritum sanctum fixit auctoritas. Instructioni autem parvulorum nostrorum qui post lactis alimoniam cibo desiderant solidiore satiari, ministerii nostri praesidium non negamus. Et sicut simpliciores non spernimus, ita a rebellibus haereticis abstinemus, memores praecepti Dominici dicentis: « Nolite dare sanctum canibus, neque miseritis margaritas vestras ante porcos (Matth. VII, 6). » Nimis quippe indignum, nimis injustum est eos ad libertatem disceptationis admitti, quos significat Spiritus sanctus per prophetam dicens: « Filii alieni mentiti sunt mihi (Psal. XVII, 46). » Qui etiam si Evangelio non resisterent, de illis tamen se esse monstrarent de quibus scriptum est: « Deum se profitentur scire, factis autem negant (Tit. I, 16). » Clamante adhuc justi Abel sanguine adversum impium Cain, qui increpatus a 208 Domino non requievit ad poenitendum, sed exarsit ad caedem, cujus vindictam sic Domini judicio volumus reservari, ut improbus et parricida crudelis in seipsum recidat, et nostra non teneat, neque sanctae ecclesiae Alexandrinae lamentabilem captivitatem patiamini ulterius prolongari, cui oportet fidei vestrae justitiaeque praesidio suam restitui libertatem, et per omnes Aegypti urbes dignitas Patrum et jus sacerdotale reparetur. Data undecimo Kalendas Aprilis, Calippio, Majoriano Augusto consulibus.
LIII.-- Ad eumdem. 2. Quod in una Domini persona gemina sit deitatis 1. De blasphemiis Nestorii et Eutichetis, eorumque digno anathemate. et humanitatis asserenda natura. 3. De capitulis fidei ex sanctorum Patrum libris collectis.
LEO episcopus LEONI Augusto.
CAP. I. Promisisse me memini, venerabilis imperator, in causa fidei de qua clementiam tuam novi pie esse sollicitam, pleniorem humilitatis meae dirigendum esse sermonem, quem nunc auxiliante Domino fideli occasione persolvo, ut sancto pietatis tuae studio, utilis (quantum arbitror) deesse non possit instructio. Quamvis enim sciam clementiam tuam humanis institutionibus non egere, et sincerissimam de abundantia Spiritus sancti hausisse doctrinam, officii tamen mei est et patefacere quod intelligis, et praedicare quod credis, ut ignis ille quem Dominus veniens misit in terram motu crebrae meditationis agitatus sic concalescat ut ferveat, et sic inflammetur ut luceat. Magnas enim caligines Eutychiana haeresis Orientis partibus inferre molita est, et ab illa luce « quae (sicut Evangelium loquitur) lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt (Joan. I, 5), » imperitorum oculos tentavit avertere. Cumque ipsa in suam reciderit caecitatem, nunc in discipulis recrudescit quod in actore defecit. Non longo namque temporis intervallo catholica fides quae est singularis et vera, cui nihil addi nec minui potest, a duobus est hostibus appetita, quorum prior Nestorius, Eutyches secundus emersit, qui Ecclesiae Dei duas haereses sibimet contrarias inferre voluerunt, ut uterque a praedicatoribus veritatis merito damnaretur, quia insanum nimis et sacrilegum fuit quod varia falsitate ambo senserunt. Anathematizetur ergo Nestorius qui beatam Virginem Mariam non Dei, sed hominis tantummodo credidit genitricem esse, ut aliam personam carnis, aliam faceret deitatis: nec unum Christum in Verbo Dei et carne sentiret, sed separatim atque sejunctim alterum Filium Dei, alterum hominis praedicaret; cum manente illa incommutabilis Verbi essentia quae ei cum Patre et Spiritu sancto intemporalis atque coaeterna est, ita intra virginea viscera Verbum caro sit factum, ut per id quod ineffabile est sacramentum uno conceptu, unoque partu secundum veritatem utriusque naturae ea virgo et ancilla Dei esset et mater. Quod etiam Elisabeth (sicut Lucas evangelista declarat) intellexit et dixit: « Unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? » (Luc. I, 45.) Eutiches quoque eodem percellatur anathemate, qui per impios veterum haereticorum volutatus errores, tertium Apollinaris dogma delegit, ut negata humanae carnis atque animae veritate totum Dominum nostrum Jesum Christum unius asserat esse naturae, tanquam Verbi deitas ipsa se in carnem converterit, et concipi ac nasci, nutriri et crescere, crucifigi ac mori, sepeliri ac resurgere, et ascendere in coelum, et in Patris dextera, unde ad judicandos vivos et mortuos veniet considere, divinae tantum essentiae fuerit, quae nihil horum in se sine carnis recipit veritate, quoniam natura Unigeniti natura est Patris, natura est Spiritus Sancti. Simulque impassibilis, simul est incommutabilis sempiternae Trinitatis, indivisa unitas et consubstantialis aequalitas. Unde si Apollinaris perversitate Eutychianus quisque desciscit, ne convincatur deitatem passibilem sentire atque mortalem, et tamen Verbi incarnati, id est, Verbi et carnis unam audet pronuntiare naturam, manifeste in Valentini et Manichaei transit insaniam; et mediatorem Dei et hominum, hominem Jesum Christum simulatorie credit omnia egisse, nec humanum in ipso corpus, sed phantasmaticam corporis speciem oculis apparuisse cernentium. Quae impietatis mendacia, quoniam olim fides catholica detestatur, et aliarum assertionum sacrilegia concordibus per totum mundum beatorum Patrum dudum sunt damnata sententiis, non dubium est eam nos fidem praedicare atque defendere, quam sancta Synodus Nicaena confirmavit dicens: Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, visibilium et invisibilium factorem, et in unum Dominum Jesum Christum Filium Dei, natum de Patre unigenitum, hoc est in substantia Patris. Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero; natum non factum, unius substantiae cum Patre (quod Graeci dicunt omousion) per quem omnia facta sunt, sive quae in coelo, sive quae in terra. Qui propter nos et propter nostram salutem descendit de coelo, et incarnatus est, et homo factus, passus est, et resurrexit tertia die ascendit ad coelos, venturus judicare vivos et mortuos. Et in Spiritum sanctum. In qua professione hoc evidentissime continetur, quod etiam nos de Domini incarnatione eonfitemur, et credimus qui ad salutem humani generis reformandam, veram carnem nostrae fragilitatis non de coelo secum detulit, sed in utero Virginis matris assumpsit. II. Quicunque ergo sunt ita obcaecati et a lumine veritatis alieni ut Verbo Dei a tempore incarnationis humanae carnis denegent veritatem, ostendant in quo sibi Christianum nomen usurpent. Et cum Evangelio veritatis qua ratione concordent, si beatae Virginis partu aut caro sine deitate, aut deitas est orta sine carne. Sicut enim negari non potest, evangelista dicente, quod « Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14); » ita negari non potest, beato Paulo apostolo praedicante, quod « Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi (I Cor. V, 19). » Quae autem haec reconciliatio esse posset qua humano generi propitiaretur Deus nisi omnium causam mediator Dei hominumque susciperet? Qua vero ratione veritatem Mediatoris impleret, nisi qui in forma Dei aequalis est Patri in forma servi particeps esset et nostri, ut mortis vinculum unius praevaricatione contractum, unius morte (qui solus morti nihil debuit) solveretur? Effusio enim pro injustis sanguinis Justi tam potens fuit ad privilegium, tam dives ad pretium; ut si universitas captivorum in Redemptorem suum crederet, nulla diaboli vincula retinerent; quoniam, sicut Apostolus ait, « ubi abundavit peccatum superabundavit et gratia (Rom. V, 20). » Et cum sub peccati praejudicio nati potestatem acceperunt ad justitiam renascendi, validius factum est donum libertatis quam debitum servitutis. Quam itaque sibi in hujus sacramenti praesidio spem relinquunt, qui in Salvatore nostro negant humani corporis veritatem? Dicant quo sacrificio reconciliati, dicant quo sanguine sint redempti? « Quis est (ut Apostolus ait) qui tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis (Ephes. V, 2)? » Aut quod unquam sacrificium sacratius fuit, quam quod verus et aeternus pontifex altari crucis per immolationem suae carnis imposuit? Quamvis enim multorum sanctorum in conspectu Domini pretiosa mors fuerit, nullius tamen insontis occisio redemptio fuit mundi. Acceperunt justi, non dederunt coronas, et de fortitudine fidelium exempla nata sunt patientiae, non dona justitiae. Singulares quippe in singulis mortes fuerunt, nec alterius quisquam debitum suo fine persolvit, cum inter filios hominum unus solus Dominus noster Jesus-Christus, qui vere erat agnus immaculatus exstiterit, in quo omnes crucifixi, omnes mortui, omnes sepulti, omnes sunt etiam suscitati. De quibus ipse dicebat: « Cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum (Joan. XII, 32). » Fides enim vestra justificans impios et creans justos ad humanitatis suae tracta participem, in illo acquirit salutem, in quo solo homo se invenit innocentem, liberum habens per gratiam Dei de potentia ejus gloriari qui contra hostem humani generis in carnis nostrae humilitate congressus his victoriam suam tribuit, in quorum corpore triumphavit. Licet ergo in uno Domino Jesu Christo vero Dei atque hominis filio Verbi et carnis una persona sit, quae inseparabiliter atque indivise communes habeat actiones, intelligendae tamen sunt ipsorum operum qualitates, et sincerae fidei contemplatione cernendum est, ad quae provehatur humilitas carnis, et ad quae inclinetur altitudo divinitatis. Quid sit quod caro sine Verbo non agit; quid sit quod Verbum sine carne non efficit. Sine Verbi enim potentia nec conciperet Virgo nec pareret, et sine Verbi veritate carnis obvoluta pannis infantia non jaceret. Sine Verbi potentia non adorarent magi puerum stella indice declaratum, et sine veritate carnis non juberetur in Aegyptum transferri puer et ab Herodis persecutione abduci. Sine Verbi potentia non diceret vox Patris missa de coelo: « Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui, ipsum audite (Matth. III, 17). » Et sine veritate carnis non protestaretur Joannes: « Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I, 29). » Sine Verbi potentia non fieret redintegratio debilium et vivificatio mortuorum, et sine veritate carnis nec cibus jejuno, nec somnus esset necessarius fatigato. Postremo sine Verbi potentia non se Dominus Patri profiteretur aequalem, et sine veritate carnis non idem diceret Patrem esse majorem, cum catholica fides utrumque suscipiat, utrumque defendat quae secundum confessionem beati apostoli Petri unum Christum Dei vivi Filium et hominem credit et Verbum. Quamvis itaque ab illo initio quo in utero virginis Verbum caro factum est nihil unquam inter utramque formam divisionis exstiterit, et per omnia incrementa corporea unius personae fuerint totius temporis actiones, ea ipsa tamen quae inseparabiliter facta sunt, nulla commistione confundimus, sed quid cujus formae sit ex operum qualitate sentimus. Dicant ergo isti hypocritae, qui caecis mentibus lumen nolunt recipere veritatis, in qua forma crucis ligno Dominus majestatis Christus affixus sit? quid jacuerit in sepulcro? et revoluto monumenti lapide, quae tertio die caro resurrexit? et in quo post resurrectionem suam non credentes quosdam discipulos arguebat, et haesitationem cunctantium confutabat cum diceret: « Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 39). » Et apostolo Thomae: « Infer manum tuam in latus meum, et vide manus meas et pedes, et noli esse incredulus sed fidelis (Joan. XX, 27). » Quanta manifestatione corporis sui jam haereticorum mendacia destruebat, ut universa Ecclesia Christi imbuenda doctrinis hoc non sibi dubitaret credendum quod apostoli susceperant praedicandum. Ac si in tanta luce veritatis tenebras suas haeretica obduratio non relinquit, ostendant unde sibi spem vitae polliceantur aeternae, ad quem nisi per mediatorem Dei et hominum, hominem Jesum Christum non potest perveniri. Sicut enim ait beatus Petrus apostolus, « Non est aliud nomen datum hominibus sub coelo, in quo oporteat nos salvos fieri (Act. IV, 12), » nec redemptio captivitatis humanae nisi in sanguine ejus « qui dedit semetipsum redemptionem pro omnibus (I Tim. II, 6), » et qui, sicut praedicat beatus Paulus apostolus, « cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem 209 crucis. Propter quod et Deus exaltavit illum et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philip. II, 6-11). » Cum ergo unus sit Dominus Jesus Christus et vere deitatis vereque humanitatis in ipso una prorsus eademque persona sit, exaltationem tamen qua illum sicut doctor gentium dicit, exaltavit Deus et donavit illi nomen quod est super omne nomen excellit, ad eam intelligimus pertinere formam quae ditanda erat tantae glorificationis augmento. In forma quippe Dei aequalis erat Filius Patri, et inter genitorem atque unigenitum nulla in essentia discretio, nulla in majestate diversitas, nec per incarnationis mysterium aliquid decesserat Verbo quod ei Patris munere redderetur. Forma autem servi per quam impassibilis deitas sacramentum magnae pietatis implevit, humana humilitas est, quae in gloriam divinae potestatis evecta est, in tantam unitatem ab ipso conceptu virginis deitate et humanitate conserta, ut nec sine homine divina, nec sine Deo agerentur humana. Propter quod sicut Dominus majestatis dicitur crucifixus, ita qui ex sempiternitate aequalis est Deo, dicitur exaltatus, quia inseparabiliter manente unitate personae, unus atque idem est, et totus Dei Filius propter unam cum Patre deitatem. Quidquid enim in tempore accepit Christus secundum hominem accepit, cui quae non habuit conferrentur. Nam secundum potentiam deitatis indifferenter omnia quae habet Pater, etiam Filius habet, et quae in forma servi a Patre accepit, eadem in forma Dei etiam ipse donavit.
III. Secundum formam enim Dei ipse et Pater unum sunt; secundum formam autem servi « non venit facere voluntatem suam, sed voluntatem ejus qui misit eum (Joan. VI, 38). » Secundum formam Dei « sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso (Joan. V, 26). »
Secundum formam servi « tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXXVI, 28), » et « idem ipse est, sicut ait Apostolus, et dives et pauper (II Cor. VIII, 9). » Dives, quia evangelista dicente, « In principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum, omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 1-3). »
Pauper vero, quia propter nos « Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). » Quae autem est ejus exinanitio, quaeve paupertas? nisi formae servilis acceptio? per quam, Verbi majestate velata, dispensatio humanae redemptionis impleta est. Nam quia captivitatis nostrae resolvi originalia vincula non poterant, nisi existeret homo nostri generis nostraeque naturae, quem peccati praejudicia non tenerent, et qui immaculato sanguine suo chirographum lethale dilueret, sicut ab initio erat divinitus praeordinatum, ita est in plenitudine praefiniti temporis factum, ut multis modis significata promissio in diu exspectatum veniat effectum, nec posset esse ambiguum quod continuis testificationibus semper fuerat nuntiatum. In magno autem sacrilegio se versari haereticorum manifestat impietas, cum sub specie deitatis honorandae humanae carnis in Christo denegant veritatem, et religiose aestimant credi si dicatur in Salvatore nostro, verum non esse quod salvat cum ita, secundum promissionem omnia saecula praecurrentem, mundus sit Deo reconciliatus in Christo, ut nisi Verbum dignaretur caro fieri, nulla possit caro salvari. Omne enim sacramentum fidei Christianae magno (ut haeretici volunt) decoloratur obscuro, si lux veritatis sub mendacio putatur latuisse phantasmatis. Non ergo quisquam sibi erubescendum existimet Christianus de nostri in Christi corpore veritate, quia omnes apostoli apostolorumque discipuli et praeclari ecclesiarum quique doctores, qui ad martyrii coronam vel confessionis meruere gloriam pervenire, in hujus fide lumine splenduere consonis ubique sententiis intonantes, quod in Domino Jesu Christo deitatis et carnis una sit confitenda persona. Qua autem rationis similitudine, qua divinorum voluminum portione haeretica impietas se existimat adjuvari, quae veritatem negat corporis Christi, cum hanc non lex testificari, non prophetia praecinere, non evangelista docere, non ipse destiterit Christus ostendere? Quaerant per omnem seriem Scripturarum, quo tenebras suas fugiant, in quo verum lumen obscurent. Et per omnia saecula ita veritatem invenient coruscantem, ut magnum hoc et mirabile sacramentum ab initio videant creditum, quod est in fine completum. De quo cum sanctarum litterarum nulla pars sileat, sufficit quaedam consona veritatis signa patuisse, quibus diligentia fidei splendidissima latitudine dirigatur, et sincera intelligentiae luce perspiciat, quod in Filio Dei qui se incessabiliter filium hominis et hominem profitetur non sit Christianis erubescendum, sed constantissime gloriandum. Ut autem pietas tua cum venerabiiium Patrum praedicationibus nos concordari cognoscat, aliquantas eorum sententias huic credidi subjiciendas esse sermoni. Quibus si digneris attendere recensitis, non aliud nos praedicare reperies quam quod sancti Patres nostri toto orbe docuere, nec quemqnam ab illis nisi solos impios haereticos discrepare. His igitur, gloriosissime et venerabilis imperator, quanta potui brevitate perstrictis, cum inspirata tibi divinitus fide etiam nostram praedicationem unitam esse cognosce, nec in aliquo nos ab evangelica apostolicaque doctrina, vel a catholicae professionis symbolo discrepare, quoniam, sicut docet beatus apostolus Paulus, « magnum est pietatis sacramentum quod manifestatum est in carne, justificatum est spiritu, apparuit angelis, praedicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria (I Tim. III, 16). » Quid igitur tuae utilius est saluti, quid tuae congruentius potestati, quam ut paci ecclesiarum Domini tua constitutione prospicias, et in omnibus tibi subditis dona Dei defendas, neque ulla ratione patiaris per invidiam diaboli ministros ipsius in cujusque saevire perniciem, ut qui in hoc sancto temporali emines regno in aeternum merearis regnare cum Christo.
Sancti Hilarii Pictaviensis episcopi et confessoris in libro secundo inter caetera. Unum igitur hoc est immobile fundamentum, una haec felix fidei petra Petri ore confessa: « Tu es, inquit, Christus Filius Dei vivi (Joan. XI, 27), » tanta in se argumenta sustinens veritatis, quantae perversitatum quaestiones infidelitatis calumnia movebuntur. Jam in caeteris dispensatio voluntatis paternae sit, virgo, partus et corpus, post quae crux, mors, inferi, salus nostra est. Humani enim generis causa Dei Filius natus ex virgine est, et Spiritu sancto ipso sibi in hac operatione famulante, et sua Dei videlicet inumbrante virtute corporis sibi initia consevit, et exordia carnis instituit; ut homo factus ex virgine naturam in se carnis exciperet, per quae hujus admistionis societas sanctificatum in eo universi generis humani corpus existeret, ut quemadmodum omnes in se per id quod corporeum se esse voluit conderetur, ita rursum in omnes ipse per id quod ejus est invisibile referretur. Dei igitur imago invisibilis pudorem humani exordii non recusavit, et per conceptionem partum, vagitum et cunas, omnes naturae nostrae contumelias transcucurrit. Quid tandem dignationis affectui rependetur? Inenarrabilis a Deo originis unus unigenitus Deus in corpusculi humani formam sanctae Virginis utero insertus accrescit. Qui omnia continet, et intra quem et per quem cuncta sunt, humani partus lege profertur, et ad cujus vocem archangeli atque angeli tremunt, coelum et terra et omnia hujus mundi resolvuntur elementa, vagitu infantis auditur. Qui invisibilis et incomprehensibilis est, non visu, sensu tractuque moderandus, cunis est obvolutus. Haec si quis indigna Deo recolit, tanto se majoris beneficii obnoxium confitebitur, quanto minus haec Dei convenerint majestati. Non ille eguit homo effici, per quem homo factus est, sed nos eguimus ut Deus caro fieret et habitaret in nobis, id est, assumptione carnis unius interna universae carnis incoleret: humilitas ejus nostra nobilitas est, contumelia ejus noster honor est. Quod ille Deus in carne consistens, hoc nos vicissim in Domini carne renovati. Item ejusdem in libro nono inter caetera: Nescit plane vitam suam, nescit qui Christum Jesum ut verum Deum ita et verum hominem ignorat, et ejusdem periculi res est Christum Jesum vel spiritum Deum vel carnem nostri corporis denegare: « Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui est in coelis. Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui est in coelis (Matth. X, 32, 33). » Hoc Verbum caro factum loquebatur, et homo Jesus Christus Dominus majestatis docebat, mediator ipse in se ad salutem Ecclesiae constitutus, et ipso illo inter Deum et homines mediatoris sacramento utrumque unus existens, dum ipse ex unitis in idipsum naturae utriusque res eadem est, ita tamen ut neutro careret in utroque, ne forte Deus esse homo nascendo desineret, et homo rursus Deus manendo non esset. Haec utique humanae beatitudinis fides vera est Deum et hominem praedicare, Verbum et carnem confiteri, neque Deum nescire quod et homo sit, neque carnem ignorare quod Verbum sit. Item ejusdem in eodem libro inter caetera: Natus igitur unigenitus Deus ex Virgine homo et secundum plenitudinem temporum in semetipso profecturus in Deum hominem, hunc per omnia evangelici sermonis modum tenuit, ut se Filium Dei credi doceret, et hominis filium praedicari admoneret, locutus et gerens homo universa quae Dei sunt, loquens deinde et gerens Deus universa quae hominis sunt. Ita tamen ut ipso illo utriusque generis sermone nunquam nisi cum significatione et hominis locutus et Dei sit. Item alio loco in eodem libro inter caetera: Hinc itaque fallendi simplices atque ignorantes haereticis occasio est, ut quae ab eo secundum hominem dicta sunt, dicta esse secundum naturae divinae infirmitatem mentiantur, et quia unus atque idem est loquens omnia quae loquitur de semetipso, omnia eum locutum esse contendant. * Ne sane negamus totum illum qui ejus manet naturae suae esse sermonem. Sed si Jesus Christus et homo et Deus, et neque cum homo tum primum Deus, neque tum cum et homo tum non etiam et Deus, neque post nominem in Deo non totus homo totus Deus, unum atque idem necesse * dictorum sacramentum ejus esse quod generis, et cum in eo secundum tempus discernis hominem a Deo, Dei tum atque hominis discerne sermonem. Et cum Deum atque hominem in tempore confiteberis, Dei atque hominis in tempore dicta dijudica. Cum vero ex homine et Deo rursum totius hominis totius jam Dei temporis intelligis, si quid illud ad demonstrationem ejus temporis dictum est tempori coaptato quae dicta sunt, ut cum aliud sit ante hominem Deus, aliud sit homo et Deus, aliud sit post hominem et Deum totus homo et totus Deus, non confundas temporibus et generibus dispensationis sacramentum, cum pro qualitate generum ac naturarum, alium ei in sacramento hominis necesse est sermonem fuisse non nato, alium adhuc morituro, alium jam aeterno. Nostri igitur cansa haec omnia Jesus Christus manens et corporis nostri homo natus, secundum consuetudinem naturae nostrae locutus est, non tamen omittens naturae suae esse quod Deus est. Nam tametsi in partu et passione et morte, naturae nostrae res peregerit, res tamen ipsas omnes virtute naturae suae gessit. Et reliqua. Item alio loco in eodem libro inter caetera: Vides ne ita Deum et hominem praedicari ut mors homini, Deo vero carnis exercitatio deputetur? Non tamen ut alius sit qui mortuus est, et alius sit per quem mortuus resurgit. Spoliata ei carne 210 Christus est mortuus, et rursum Christum a mortuis excitans idem Christus est carne se exspopolians. Naturam Dei in virtute resurrectionis intellige, dispensationem hominis in morte cognosce. Et cum sint utraque suis gesta naturis, unum tamen Christum Jesum eum memento esse qui utrumque est. Item post pauca: Haec igitur demonstranda a me paucis fuerunt, ut utriusque naturae personam tractari in Domino Jesu Christo meminissemus, quia manens in forma Dei formam servi suscepit. Item sancti Athanasii Alexandrinae ecclesiae episcopi et confessoris ad Epictetum Corinthiorum episcopum: Quomodo autem vel dubitare ausi sunt qui dicuntur Christiani, si Dominus qui ex Maria virgine processit filius quidem substantia et natura Dei est, quod secundum carnem ex semine David est et carne sanctae Mariae? Item sancti Ambrosii episcopi et confessoris Medionalensis ecclesiae, quod misit ad imperatorem Gratianum in libro secundo de fide inter caetera: Unum illud quod lectum est Dominum majestatis crucifixum esse, non quasi in majestate crucifixum putemus. Sed quia idem Deus, idem homo, per divinitatem Deus, per susceptionem carnis homo Christus Jesus Dominus majestatis dicitur crucifixus, quia consors utriusque naturae, id est, humanae atque divinae in natura hominis subiit passionem, ut indiscrete et Dominus majestatis dicatur esse qui passus est, et filius hominis, sicuti scriptum est, qui descendit de coelo. Item alio loco in eodem libro inter caetera: Sileant igitur inanes de sermonibus quaestiones, quia « regnum Dei (sicut scriptum est) non in persuasione verbi est, sed ostensione virtutis (I Cor. II, 4). » Servemus distinctionem divinitatis et carnis: unus in utroque loquitur Dei Filius, quia in eodem utraque natura est, et si idem loquitur, non uno semper loquitur modo. Intende mecum nunc gloriam Dei, nunc hominis passiones. Quasi Deus loquitur quae sunt divina, quia Verbum est; quasi homo dicit quae sunt humana, quia in ea substantia loquebatur. Item ejusdem in libro de Incarnatione Domini contra Apollinaristas: Sed dum hos redarguimus emergunt, alii qui carnem Domini dicant et divinitatem unius naturae. Quae tantum sacrilegium inferna vomuere? Jam tolerabiliores sunt Ariani, quorum per istos perfidiae robur adolescit, ut majore contentione asserant Patrem et Filium et Spiritum sanctum unius non esse substantiae, quia isti divinitatem Domini et carnem substantiae unius dicere tentavere. Item infra: Et hi mihi frequenter Nicaeni concilii tractatum se tenere commemorant, sed in illo tractatu Patres nostri non carnem sed Dei Verbum unius substantiae cum Patre esse dixere. Et Verbum quidem ex paterna processisse substantia, carnem aut ex virgine esse confessi sunt. Quomodo igitur Nicaeni concilii nomen obtenditur et nova inducuntur quae nunquam nostri sensere majores? Et reliqua. Item ejusdem ad Sabinum episcopum inter caetera: Unde pulchra Apostolus ejusdem verbi repetitione usus est dicens de Domino Jesu Christo: « Cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens (Philip. II, 6, 7). » Quid est in forma Dei nisi in plenitudine deitatis in illa perfectionis divinae expressione? Ergo cum esset in plenitudine divinitatis, exinanivit se et accepit plenitudinem naturae et perfectionis humanae. Sicut Deo nihil deerat, ita nec homini consummationis ut esset perfectus in utraque forma. Unde et David dicit: « Speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3). » Concluditur Apollinarista, nec quo se vertat habet, suis clauditur retibus. Ipse enim dixit formam servi accepit, non servus locutus est. Iterum ergo interrogo: Quid est in forma Dei? Respondit in natura Dei: « Sunt enim (ait Apostolus) qui non sunt natura dii (Gal. IV, 8). » Quaero quid sit formam servi accipiens: sine dubio perfectionem naturae et conditionis, ut dixi, humanae, ut esset in hominum similitudine. Et pulchre non carnis sed hominum dixit similitudinem, quia in carne eadem est. Sed quia sine peccato erat solus, omnis autem homo in peccato, in specie hominis videbatur. Unde et propheta ait: « Et homo est et quis cognoscit eum? » homo secundum carnem, sed ultra hominem divina operatio. Denique cum leprosum tangeret, homo videbatur, sed ultra hominem cum mundaret. Et cum Lazarum mortuum fleret, mortuum quasi homo flebat, sed supra hominem erat cum mortuum vinctum jubebat pedibus exire. Homo videbatur cum penderet in cruce, sed supra hominem cum reseratis tumulis mortuos suscitaret. Sancti Augustini episcopi Hipponen sis ecclesiae ad Dardanum inter caetera: Noli itaque dubitare ibi nunc esse hominem Christum unde venturus est, memoriterque recole, et fideliter tene Christianam confessionem qua resurrexit a mortuis, ascendit in coelum, sedet ad dexteram Patris, nec aliunde quam inde ad judicandos venturus est vivos et mortuos. Et sic venturus illa angelica voce testante quemadmodum est ire visus in coelum, id est, in eadem forma carnis atque substantia cui profecto immortalitatem dedit, naturam non abstulit. Item ejusdem in epistola ad Volusianum inter caetera: Nunc vero ita inter Deum et homines mediator apparuit et unitate personae copulans utramque naturam, ut solita sublimaret insolitis, et insolita solitis temperaret. Item ejusdem in expositione Evangelii secundum Joannem inter caetera: Quid igitur, haeretice, cum Christus sit Deus et homo, loquitur ut homo et calumniaris Deo? Ille in se naturam commendat humanam, tu in illo audes deformare divinam. Et iterum infra: Agnoscamus geminam substantiam Christi, divinam scilicet qua aequalis est Patri, humanam qua minor est Patre. Utrumque autem simul non duo, sed unus Christus, ne sit quaternitas non trinitas Deus. Sicut enim unus est homo anima rationalis et caro, sic unus est Deus, Christus et homo, ac per hoc Christus est Deus anima rationalis et caro. Christum in his omnibus, Christum in singulis confitemur. Quis est ergo per quem factus est mundus? Christus Jesus, sed in forma Dei. Quis est sub Pontio Pilato crucifixus? Christus Jesus, sed in forma servi. Item ejusdem cujus supra: Quis non est derelictus in inferno? Christus Jesus, sed in anima sola. Quis resurrecturus triduo jacuit in sepulcro? Christus Jesus, sed in carne sola. Dicitur ergo in his singulis Christus. Verum haec omnia non duo vel tres, sed unus est Christus. Ideo ergo dicit: « Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem (Joan. XIV, 28); » quoniam naturae humanae gratulandum est, eo quod sic assumpta est a Verbo unigenito ut immortalis constitueretur in coelo, atque ita fieret terra sublimis, ut incorruptibilis pulvis sederet ad dexteram Patris. Sancti Joannis Constantinopolitani episcopi et confessoris in homelia de cruce et latrone: Sed cur cum cruce veniat videamus, scilicet ut hi qui eum crucifixere suae sentiant dementiae caecitatem, ideo impudentiae eorum signum portatur. Ideo propheta ait: « Tunc lamentabuntur omnes tribus terrae (Matth. XXIV, 39), » videntes accusatorem, agnoscentes peccatum. Et quid mirum si crucem portans adveniet, quomodo et vulnera corporis ipsa demonstrant. Tunc enim (inquit) videbunt quem confixere. Et sicut post resurrectionem Thomae voluit diffidentiam confutare, et illi clavorum loca monstravit, et lateris vulnera declaravit, et dixit: « Mitte manum tuam et vide quoniam spiritus carnem et ossa non habet sicut me vides habere (Luc, XXIV, 39). » Sic et tunc ostendens vulnera crucemque demonstrabit, ut ostendat illum se esse qui fuerat crucifixus. Item ejusdem in homelia de Ascensione Domini: Nam sicut duobus jurgio separatis unus in medio positus altercantium litem discordiamque dissolvit, ita et Christus nobis fecit. Deus nobis juste irascebatur, et nos contemnebamus iratum, et clementem Dominum declinabamus, et se medium Christus ingessit, et sociavit utramque naturam, et nobis quod imminebat supplicium ipse sustinuit. Item ejusdem in eadem homilia. Ut inter caetera: Christus igitur nostrae naturae primitias obtulit Patri, et oblatum donum miratus est Pater. Quod tanta dignitas offerebatur, et quod offerebatur nulla macula foedebatur. Nam et suis manibus suscepit oblatum, et suae sedis fecit esse participem, et, quod plus est, ad Patrem suae dexterae collocavit. Cognoscamus quis ille est qui audivit: Sede ad dexteram meam; quae natura est, cui dixit: Esto meae particeps sedis; illa natura quae audivit: terra es et in terram ibis. Item ejusdem in eadem homelia inter caetera: Quo sermone utar; quo verbo dicam reperire non possum. Natura fragilis, natura contempta, et omnibus monstrata deterior omnia vicit, omnia superavit, omnibus hodierna die meruit excelsior reperiri. Hodie angeli diu vota desiderata ceperunt, hodie archangeli, quod multo tempore cupiebant, inspicere valuerunt, naturam nostram in sede Dominica immortali fulgentem gloria praeviderunt. Sancti Theophili episcopi Alexandrini de epistola paschali, quam per Aegyptum destinavit: Cujus rei testis est ille qui loquitur. « Omnes declinavere, simul inutiles facti sunt (Psal. XIII, 3). » Et prophetae Christi auxilium deprecantes: « Domine, inclina coelos tuos et descende (Psal. XVII, 10). » Non ut mutaret loca in quo omnia sunt, sed ut propter salutem nostram carnem humanae fragilitatis assumeret. Paulo apostolo eadem concinente: « Cum esset dives, pro nobis pauper factus est (II Cor. VIII, 9), » ut nos illius paupertate ditaremur, venitque in terras, et de virginali utero, quem sanctificavit, egressus homo, interpretationem nominis sui Emmanuel, id est, nobiscum Deus, dispensatione confirmans, mirum in modum coepit esse quod nos sumus, et non desiit esse quod erat. Sic assumens naturam nostram, ut quod erat ipse non perderet. Quamquam enim Joannes scribat, Verbum caro factum est, id est aliis verbis Deus homo factus est, Verbum tamen non est versum in carnem, quia nunquam Deus esse cessavit. Ad quem et Spiritus sanctus loquitur: « Tu autem idem ipse es (Hebr. I, 12): » Et Pater de coelo contestatur, et dicit, « Tu es Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Matth. III, 17). » Ut et homo factus nostra confessione permanere dicat, quod fuit priusquam homo fieret, Paulo nobiscum eadem praedicante: « Jesus Christus heri et hodie idem ipse et in aeternum (Hebr. XIII, 8). » In eo enim quod ait ipse, ostendit eum pristinam non mutasse naturam, nec divinitatis suae imminuisse divitias, quia propter nos pauper effectus plenam similitudinem nostrae conditionis assumpserat. Item ejusdem in alia epistola paschali contra Origenem inter caetera: « Unus Filius Patris nostri mediator, nec qualitatem ejus amisit, nec a nostro consortio separatus est. Invisibilis Deus et visibilis homo, forma servi absconditus et Dominus gloriae confessione credentium comprobatus. Neque enim privavit eum Pater naturae suae nomine postquam pro nobis homo et pauper effectus est, nec in Jordane fluvio baptizatum altero appellavit vocabulo, sed Filium unigenitum: « Tu es Filius meus dilectus in quo mihi bene complacui (Matth. 3, 17). » Nec similitudo nostra in divinitatis est mutata naturam, nec divinitas in nostrae naturae versa est similitudinem. » Sancti Gregorii episcopi Nazianzeni in homilia de Epiphania inter caetera: Cum ergo processisset ex Virgine Deus in ea quam assumpserat, humana natura, unum e duobus sibi invicem contrariis existens carne et spiritu, aliud in Deum assumitur, aliud deitatis gratiam praestat. Item infra: Missus est quidem sed ut homo, duplex enim erat in eo natura. Inde denique et laboravit ex itinere, idem et esuriit, et sitivit, et contristatus est, et flevit humani corporis lege. Sancti Basilii episcopi Capadocis: Cum ergo quaedam in Christo ita videmus humana, ut nihil a communi mortalium fragilitate distare videantur, quaedam ita divina quae nulli alii nisi illi ineffabili naturae conveniant deitatis, haeret humani intellectus angustia, et tantae admirationis stupore perculsa quo declinet, quid teneat, quo se vertat, ignorat. Si hominem putet, devicto mortis regno cum spoliis redeuntem a mortuis cernit. Propter quod cum omni metu et reverentia contemplandum est, ut in uno eodemque ita utriusque naturae veritas demonstretur, ut neque aliquid indignum et indecens de divina illa et ineffabili substantia sentiatur, neque rursum quae gesta sunt falsis illusa imaginibus aestimentur. Sancti Cyrilli episcopi Alexandrini: Homo nominatus est cum sit natura Deus Dei Patris Verbum, quoniam similiter 211 ut nos sanguini communicavit et carni: si enim in terris apparuit non amittens id quod erat, sed assumens humanitatis naturam in sua ratione perfectam. Item ejusdem in libro qui dicitur Colia: Unus igitur est et ante incarnationem Deus verus, et qui in divinitate mansit in qua erat, est, et erit. Non discernendum igitur unum Dominum Jesum Christum in hominem seorsum, et seorsum in Deum, sed unum eumdemque Jesum Christum esse dicimus: non ignorantes differentias naturarum, sed eas inconfusas inter se servantes. Item cujus supra: Diciturque nam tanquam aliud in alio habitare, id est, divina natura in humanitate non perpessa commistione ut esset quod non erat. Quidquid enim in alio habitare dicitur non ipsum sit tale quale est id in quo habitat, sed aliud in alio magis intelligitur. At vero in Verbi persona, et humanitatis nobis solam differentiam designat diversitas naturarum. Unus enim ex utroque intelligitur Christus. Ergo in confusione, ut ante dixi, servata inhabitasse ait Verbum in nobis. Scit enim unum esse filium unigenitum carnem factum et hominem. Item cujus supra ad Nestorium.
Ait igitur sancta et magna synodus ipsum qui est ex Deo Patre natus naturaliter Filium unigenitum Deum verum de Deo vero, lumen de lumine. Per quem et cum quo omnia fecerit Pater hunc descendisse, incarnatum esse, et hominem factum, passum esse, resurrexisse tertia die, et ascendisse rursus ad coelos. Haec nos sequi verba debemus, his nos convenit obtemperare dogmatibus, considerantes quid sit incarnatum esse et hominem factum Dei Verbum. Non enim dicimus quod Dei natura conversa vel immutata facta sit caro, nec quod in totum hominem qui est ex anima et corpore transformata sit, sed illud magis quod carnem animatam anima rationali sibi copulaverit Verbum, et substantialiter, ineffabiliter et irreprehensibiliter factus sit homo, et nuncupatus sit etiam filius hominis, non nuda tantummodo voluntate, sed nec assumptione sola personae, sed quod diversae quidem naturae, in unum convenerint, unus tamen ex ambabus Christus et filius, non evacuata aut sublata diversitate naturarum per conjunctionem, sed quia simul in nobis effecerunt unum Dominum et Christum et filium, id est divinitas et humanitas per arcanam illam ineffabilemque copulationis adunationem. Itaque is qui ante saecula omnia est natus ex Patre, etiam ex muliere carnaliter dicitur procreatus. Non quia divina ipsius natura de sacra Virgine sumpsit exordium, nec quod propter seipsam opus habuit secundo nasci post illam nativitatem quam habebat ex Patre. Est enim ineptum et stultum hoc dicere, quod is qui ante omnia saecula est consempiternus Patri secundae generationis eguerit ut esse inciperet. Sed quia propter nos et nostram salutem naturam Filii copulavit humanam et processit ex muliere, idcirco dicitur natus esse carnaliter. Neque enim prius natus est homo communis de sancta Virgine, et tunc demum habitavit in eo Verbum, sed in ipsa vulva uteroque virginali secum carnem conjunxit et sustinuit cognationem carnalem, carnis suae nativitatem suam faciens. Sic illum dicimus et passum esse et resurrexisse, non quia Deus Verbum in sua natura passus sit, aut clavorum transfixiones, aut alia vulnera; Deus namque incorporalis extra passionem est, sed quia corpus illud quod ipsius proprium factum est, passum est, ideo haec omnia pro nobis ipse dicitur passus. Inerat enim in eo corpore quod patiebatur Deus qui pati non poterat. Simili modo et mortem ipsius intelligimus. Immortale enim et incorruptibile est naturaliter et vita et vivificans Dei Verbum. Sed quia corpus ipsius proprium gratia Dei juxta Pauli vocem « pro omnibus mortem gustavit (Hebr. II, 9), » idcirco ipse dicitur mortem passus esse pro nobis, non quod in se mortem esset expertus quantum ad ipsius naturam pertinet. Insania est enim hoc vel sentire vel dicere. Sed quod (ut supra diximus) caro ipsius mortem gustavit. Ita et resurgente carnis ipsius rursus resurrectionem diximus, non quia in corruptionem ceciderit quod absit, sed quia ejus surrexit corpus. Ita Christum et Dominum unum confitemur, non tanquam hominem cum Verbo coadorantes, ne divisionis quamdam species inducatur, sed unum jam et eumdem adorantes, quia non est alienum a Verbo corpus suum, cum quo ipsi etiam assidet Patri. Nec hoc ita dicimus quasi duobus filiis assidentibus, sed uno cum carne pro unitatem. Qui si talem copulationem factam per substantiam, aut quasi passibilem, aut quasi parum decoram noluerimus accipere, in id incidimus ut duos filios esse dicamus. Necesse est enim discernere et dicere hominem separatim fuisse sola Filii persona honoratum, et rursum Verbum quod est ex Deo et nomine et veritate Filium Dei, sed discernere in duos filios non debemus unum Dominum Jesum Christum. Neque enim id adjuvat rectam fidei rationem, licet nonnulli nescio quam perhibeant divisionem personarum. Non dixit enim Scriptura Verbum Dei personam hominis sibi assumpsisse, sed carnem factum esse. Id autem est ostendere Dei Verbum similiter ad nos participationem habuisse carnis et sanguinis, et corpus nostrum proprie suum fecisse, et hominem ex muliere processisse, non abjecta nec deposita deitate aut generatione illa quam habebat ex Patre, sed mansisse etiam in assumptione carnis Dominum quod erat. Hoc ubique rectae fidei ratio protestatur, in tali sensu sanctos Patres fuisse comperimus. Ideo illi non dubitavere sanctam Virginem dicere theotocon, non quod Verbi natura deitasque in sancta Virgine sumpsit exordium, sed quod ex ea natum sit sacrum illud corpus animatum, anima rationali, cui substantialiter adunatum Dei Verbum carnaliter natum esse dicitur.
LIV.-- Epistola decretalis Leonis papae ad Anastasium episcopum Thessalonicensem. Quanta fraternitati tuae a beatissimo patre apostolo sint commissa, et qualia etiam nostro tibi favore sint credita, si vera ratione perspiceres, et justo examine ponderares, multum possemus de injuncta tibi sollicitudinis devotione gaudere. Quoniam sicut praecessores mei praecessoribus tuis, ita etiam ego dilectioni tuae priorum secutus exemplum, vices mei moderaminis delegavi, ut curam quam universis ecclesiis principaliter ex divina institutione debemus, imitator nostrae mansuetudinis, adjuvares, et longinquis ab apostolica sede provinciis praesentiam quodammodo nostrae visitationis impenderes; quia de continenti oportunoque profectu, promptum tibi esset agnoscere quid vel in quibus rebus vel studio componeres vel nostro judicio reservares. Nam cum majora negotia et difficiliores causarum exitus liberum tibi esset sub nostrae sententiae exspectatione suspendere, nec ratio nec necessitas fuit in id quod mensuram tuam excederet deviandi. Abundant enim apud te monimentorum scripta nostrorum, quibus te de omnium actionum temperantia frequenter instruximus, ut commendatas tibi ecclesias per exhortationem charitatis ad salubritatem obedientia provocares. Quia etsi plerumque existunt inter negligentes vel desides fratres, quae oporteat majore austeritate curari, sic tamen est adhibenda correctio, ut semper sit salva dilectio. Unde et beatus apostolus Paulus ad ecclesiasticum regimen Timotheum imbuens dicit: « Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem, juvenes ut fratres, anus ut matres, juvenculas ut sorores in omni castitate (I Tim. V, 1, 2). » Quae moderatio si quibuscunque inferioribus membris ex apostolica institutione debetur, quanto magis fratribus et coepiscopis sine offensione reddenda est? Ut licet nonnunquam accidant, quae in sacerdotalibus sint reprehendenda personis, plus tamen erga corrigenda se agat benevolentia quam severitas, plus cohortatio quam commotio, plus charitas quam potestas. Sed hi, qui quae sua sunt quaerunt, non quae Jesu Christi, facile ab hac lege discernuntur; et dum donari magis quam consulere subditis quaerunt, placet honor, inflat superbia, et, quod provisum est ad concordiam tendit ad noxam. Quod ut necesse habeamus ita dicere non de parvo animi dolore procedit. Meipsum enim quodammodo in culpa sentio, cum te a traditis tibi regulis in modico deviasse cognosco. Qui si tuae aestimationis parum diligens eras, meae saltem famae parcere debuisti: ne quae tuo tantum facta sunt animo nostro viderentur gesta judicio. Relegat fraternitas tua paginas nostras, omniaque ad tuos missa majores apostolicae Sedis praesules scripta decurrat, et vel a me vel a praecessoribus meis inveniat ordinatum quod a te cognovi esse praesumptum. Venit namque ad nos cum episcopis provinciae suae frater noster Atticus veteris Ephiri metropolitanus antistes, et de indignissima astrictione quam pertulit lacrymabili actione conquestus est coram astantibus diaconibus tuis, qui querelis flebilibus nihil contra referendo ea quae nobis ingerebantur fide non carere monstrabant. Legebatur quoque in litteris tuis, quas idem diaconi detulere, quod frater Atticus Thessalonicam venisset, quodque consensum suum etiam scripturae professione signasset, ut de illo non aliud a nobis intelligi posset quam proprii arbitrii et spontaneae devotionis fuisse quod venerat, quoque chartulam de obedientiae sponsione conscripserat. In cujus tamen chartulae mentione signum prodebatur injuriae. Non enim necessarium fuerat ut obligaretur scripto, qui obedientiam suam ipso jam voluntarii adventus probabat officio. Unde deplorationibus supradictis, haec verba epistolae tuae testimonium praetulere. Et per hoc quod non est tacitum nudatum est illud quod silentio fuerat adopertum, adhibitam scilicet Illyrici praefecturam et sublimissimam inter mundanos apices potestantem in exhibitionem insontis antistitis incitatam, ut missa exsecutione terribili quae omnia sibi officia publica ad effectum praeceptionis adjungeret, a sacris ecclesiae abditis nullo vel falso insimulatus crimine extraheretur sacerdos, cui non ob molestiam aegritudinis obstantis hiemis darentur induciae, sed iter aspidum et periculis plenum per invias cautes agere cogeret. Quid tanti laboris tantique discriminis fuit, ut ex his qui episcopum comitati sunt quidam defecisse dicantur. Multum stupeo, frater charissime, sed et plurimum doleo, quod in eum de quo nihil amplius indicaveras quam quod evocatus adesse differret, et excusationem infirmitatis obtenderet, tam atrociter et tam vehementer potueris commoveri, praesertim cum etsi tale aliquid mereretur, exspectandum tibi fuerat quid ad tua consulta rescriberet. Sed, ut video, bene de moribus meis aestimasti, et quam civilia pro conservanda sacerdotali concordia responsurus essem, verissime praevidisti, et ideo motus tuos exsequi sine dilatione properasti, ne cum moderationis nostrae aliud disponentis scripta sumpsisses, faciendi id quod factum est licentiam non haberes. An forte aliquod tibi facinus fratris innotuerat, et metropolitanum episcopum novi apud te criminis pondus urgebat? Quod quidem alienum ab illo etiam tu nihil ei objiciendo confirmas. Sed etiamsi quid intolerandum gessisset, nostra erat exspectanda censura, ut nihil prius ipse decerneres quam quid nobis placeret agnosceres. Vices enim nostras ita tuae credidimus charitati ut in partem sis vocatus sollicitudinis, non plenitudinem potestatis. Unde sicut multum nos ea quae a te pie sunt curata laetificant, ita nimium ea quae perperam sunt gesta contristant. Et necesse est post multarum experimenta causarum sollicitius prospici et diligentius praecaveri, quatenus per spiritum charitatis et pacis omnis materia scandalorum de ecclesiis Domini (quas tibi commendavimus) auferatur, praeeminente quidem in illis provinciis episcopatus tui fastigio, sed amputato totius usurpationis excessu. Igitur secundum sanctorum Patrum canones spiritum Dei conditos et totius mundi reverentia consecratos, metropolitanos singularum provinciarum episcopos, quibus ex delegatione 212 nostra fraternitatis cura praetenditur, jus traditae sibi antiquitus dignitatis intemeratum habere decernimus, ita ut a regulis praestitutis nulla aut negligentia, aut praesumptione discedant.
In civitatibus, quarum rectores obierint, de substituendis episcopis haec forma servetur, ut qui ordinandus est, etiam si bonae vitae habeat testimonium, non laicus, non neophytus, nec secundae conjugis maritus, aut qui unam quidem habeat, vel habuerit, sed quam sibi viduam copularit. Sacerdotum enim tam excellens est electio ut haec quae in aliis Ecclesiae membris non vocantur in culpam, in illis tamen habeantur illicita. Nam cum extra clericorum ordinem constitutis nuptiarum societati et procreationi liberorum studere sit liberum, ad exhibendam tamen perfectae continentiae puritatem, nec subdiaconibus carnale connubium conceditur, ut qui habent sint tanquam non habentes, et qui non habent, permaneant singulares. Quod si in hoc ordine, qui quartus a capite est, dignum est custodiri, quanto magis in primo, aut secundo, vel tertio servandum est, ne aut Levitico ministerio, aut presbyterali honore, aut episcopali excellentia quisquam idoneus aestimetur, qui se a voluptate uxoria necdum frenasse detegitur.
Cum ergo de summi sacerdotis electione tractabitur, ille omnibus praeponatur, quem cleris plebisque consensus concorditer postulaverit. Ita ut si in aliam forte personam partium se vota diviserint, metropolitani judicio, is alteri praeferatur, qui majoribus et studiis juvatur, et meritis. Tantum ut nullus invitis et non petentibus ordinetur, ne civitas episcopum non optatum, aut contemnat, aut oderit, ut fiat minus religiosa quam convenit, cui non licuerit habere quem voluit. De persona autem consecrandi episcopi, et de cleri plebisque consensu metropolitanus episcopus ad fraternitatem tuam referat, quidque in provincia bene placuit, scire te faciat, ut ordinationem rite celebrandam tua quoque firmet auctoritas. Quae rectis dispositionibus nihil morae, aut difficultatis debet afferre, ne gregibus Domini diu desit cura pastorum.
Metropolitano vero defuncto, cum in loco ejus alius fuerit subrogandus, provinciales episcopi ad civitatem metropolitanam convenire debebunt, ut omnium clericorum atque omnium civium voluntate discussa, ex presbyteris ejusdem ecclesiae, vel ex diaconibus optimus eligatur, de cujus nomine ad tuam notitiam provinciales referant sacerdotes, impleturi vota poscentium, si quod ipsis placuit, tibi quoque placuisse cognoverint. Sicut enim justas electiones nullis dilationibus volumus fatigari, ita nihil permittimus te ignorante praesumi.
De conciliis autem episcopalibus non aliud judicamus quam sancti Patres salubriter ordinarunt, ut scilicet bini conventus per annos singulos habeantur, in quibus de omnibus querelis quae inter diversos Ecclesiae ordines nasci assolent, judicetur. Et si forte inter ipsos qui praesunt de majoribus (quod absit) peccatis causa nascatur, quae provinciali nequeat examine diffiniri, fraternitatem tuam de totius negotii qualitate metropolitanus curabit instruere, et si coram positis partibus, nec tuo fuerit res sopita judicio, ad nostram cognitionem quidquid illud est, transferatur.
Si episcopus, mediocritate civitatis suae despecta, administrationem loci celebrioris ambierit, et ad majorem se plebem quacunque occasione transtulerit, a cathedra quidem pellatur aliena, sed carebit et propria, ut nec illis praesideat quos per avaritiam concupivit, nec illis quos per superbiam sprevit; suis igitur terminis contentus sit quisque nec supra mensuram juris sui affectet augeri.
Alienum clericum invito episcopo ipsius nemo suspiciat, et nemo sollicitet, nisi forte ex placito charitatis id inter dantem accipientemque convenerit. Nam gravis injuriae reus est qui de fratris ecclesia id quod est utilius aut pretiosius audet vel allicere, vel tenere. Itaque si intra provinciam res agatur, transfugam clericum ad suam ecclesiam metropolitanus redire compellat. Si autem longius processit, tui praecepti auctoritate revocabitur, ut nec cupiditati nec ambitioni occasio relinquatur.
In evocandis autem ad te episcopis, moderatissimum te esse volumus, ne per majoris diligentiae speciem, fraternis videaris gloriari injuriis. Unde si causa aliqua major exstiterit, ob quam necessarium sit fraternum advocare conventum, binos de singulis provinciis episcopos, quos metropolitani crediderint esse mittendos ad fraternitatem tuam venire sufficiat. Ita ut in praestituto tempore non ultra quindecim dies qui convenerint, retardentur. Si autem in eo quod cum fratribus tractandum definiendumque credideris diversa eorum fuerit a tua voluntate sententia, ad nos omnia sub gestorum testificatione referantur, ut, remotis ambiguitatibus, quod Deo placeat decernatur. Ad hunc enim finem, omnem effectum nostrum curamque dirigimus, ut quod ad unitatem concordiae, et quod ad custodiam pertinet disciplinae, nulla dissensione violetur, nulla desidia negligatur. Et te igitur, frater charissime, et eos fratres nostros qui de tuis offenduntur excessibus, cum tamen non similis sit omnium materia querelarum, hortor et moneo, ut quae pie sunt ordinata, salubriterque disposita, nulla concertatione turbentur. Nemo quod suum esse quaerat, sed quod alterius, sicut Apostolus ait: « Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bono ad aedificationem (Rom. XV, 2). » Nec enim poterit veritatis nostrae firma esse compago, nisi nos ad inseparabilem soliditatem vinculum charitatis astrinxerit; quia sicut in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent, ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. Haec connexio totius quidem corporis unanimitatem requirit, sed praecipue exigit concordiam sacerdotum. Quibus cum dignitas sit communis, non est tamen ordo generalis; quoniam et inter beatissimos apostolos in similitudine honoris fuit quaedam discretio potestatis; et cum omnium par esset electio, uni tamen datum est, ut caeteris praeemineret, de qua forma episcoporum quoque est orta distinctio, et magna dispositione provisum est, ne omnes sibi omnia vindicarent, sed essent in singulis provinciis singuli, quorum inter fratres haberetur prima sententia; et rursus quidam in majoribus urbibus constituti, sollicitudinem susciperent ampliorem, per quos ad unam Petri sedem universalis ecclesiae cura conflueret, et nihil unquam a suo capite dissideret. Qui ergo quibusdam scit se esse praepositum, non moleste ferat aliquem sibi esse praelatum, sed obedientiam quam exigit, etiam ipse dependat, et sicut non vult gravis oneris sarcinam ferre, ita non audeat alii importabile pondus imponere. Discipuli enim sumus humilis et mitis magistri dicentis: « Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris, jugum enim meum suave est, et onus meum leve est (Matth. XI, 29, 30). » Quod quomodo experiemur, nisi et illud in observantiam veniat, quod idem Dominus ait: « Qui major est vestrum, erit minister vester (Matth. XXIII, 11), » « qui autem se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XIV, 11). »
LV.-- Ad Septimum episcopum Altinum. LEO SEPTIMO episcopo Altino.
Lectis tuae fraternitatis litteris vigorem fidei tuae quam olim noveramus, agnovimus, congratulantes tibi quod ad custodiam gregum Christi pastoralem curam vigilanter exsequeris, ne lupi, qui sub specie ovium subintrant, bestiarum saevitia simplices quosque dilacerent, non solum ipsi nulla correctione proficiant, sed etiam ea quae sunt sana corrumpant. Quod ne viperea possit obtinere fallacia, ad metropolitanum episcopum provinciae Venetiae scripta direximus quibus ad status sui periculum cognosceret pertinere, si quisquam de Pelagianorum et Coelestianorum consortio veniens in communione catholica sine professione legitimae satisfactionis habeatur. Saluberrimum enim est, et spiritualis medicinae utilitate plenissimum, ut sive presbyteri, sive diaconi, sive alii cujuslibet ordinis clerici qui se correctos videri volunt, errorem suum et ipsos erroris auctores damnari a se sine ambiguitate fateantur, ut sensibus pravis et dudum peremptis nulla sperandi supersit occasio, ne ullum membrum Ecclesiae talium possit societate violari, cum per omnia illis professio propria coeperit obviare. Circa quos etiam illam canonum constitutionem praecipimus custodiri, ne ab his ecclesiis ad quas proprie pertinent sinantur abscedere, et pro suo arbitrio ad loca sibi non deputata transire. Quod cum recte non permittitur inculpatis, multo minus debet licere suspectis. Proinde dilectio tua, cujus devotione gaudemus, jungat curam suam dispositionibus nostris, et cum supradicto metropolitano det operam ut circumspecte velociter impleantur ea quae ad totius Ecclesiae incolumitatem et laudabiliter sunt gesta et salubriter ordinata.
LVI.-- Item ejusdem ad eumdem. Relatione fratris et coepiscopi nostri Septimi, quae in subditis habetur, agnovimus quosdam presbyteros, diacones, ac diversi ordinis clericos, quos Pelagiana, vel Coelestiana haeresis habuerit implicatos, ita in vestram provinciam ad communionem catholicam pervenisse, ut nulla ab eis damnatio proprii exigeretur erroris, ut pastoralibus excubiis, nimium dormitantibus, lupus ovium pellibus tectus in ovile Dominicum, non depositis bestialibus animis, introiret. Et per auctoritatem canonum decretorumque nostrorum, ne insontibus quidem conceditur, usurparet, ut relictis ecclesiis in quibus clericatum aut acceperant, aut receperant, instabilitate sua per diversa circumferantur, amantes semper errare, et nunquam in fundamento apostolico permanere. Quoniam quod nullo discussi examine, nullo sunt praejudicio suae professionis obstricti, hunc maxime fructum expetunt, ut sub velamento communionis plures domos adeant, et per falsi nominis scientiam, multorum corda corrumpant. Quodque utique efficere non possent, si ecclesiarum praesules necessariam diligentiam in talium receptione servarent, nec cuiquam eorum evagari licuisset. Ne ergo ulterius audeatur, neve per quorumdam negligentiam introducta pernicies ad eversionem multarum tendat animarum, hac nostri auctoritate praecepti industriae tuae fraternitatis indicimus, ut congregata apud vos synodo provincialium sacerdotum, omnes sive presbyteri, sive diaconi, sive cujusque ordinis clerici, qui de Pelagianorum Coelestianorumque consortio in communionem catholicam ea imprudentia sunt praecepti ut non prius ad damnationem coarctarentur erroris, nunc saltem posteaquam hypocrisis eorum ex quadam parte detegitur, ad veram correctionem, quae et ipsis prodesse et nullis possit nocere, cogantur; damnent apertis professionibus sui superbi erroris auctores, et quidquid in doctrina eorum universalis Ecclesia exhorruit, detestentur, omniaque decreta synodalia quae ad excisionem haereseos apostolicae Sedis confirmavit auctoritas amplecti se, et in omnibus approbare plenis et apertis ac propria manu subscriptis protestationibus eloquantur. Nihil in verbis eorum obscurum, nihil inveniatur ambiguum. Quoniam novimus hanc istorum esse versutiam, ut in quacunque particula dogmatis exsecrandi, qua se a damnatorum societate discreverint, nihil sibi sensuum suorum aestiment esse non salvum. Cumque omnes diffinitiones suas ad tantam facilitatem improbare se simulent, atque deponere, hoc sibi tota arte fallendi, nisi intelligatur, excipiunt, ut gratia Dei secundum merita dari accipientium sentiatur. Quae nisi gratis datur, non est gratia, sed merces retributioque meritorum, dicente beato Apostolo: « Gratia salvi facti estis per fidem, hoc non ex vobis, sed Dei donum est. Non ex operibus ne forte quis extollatur, ipsius enim sumus figmentum creati in Christo Jesu in operibus quae praeparavit Deus, ut in illo ambulemus (Ephes. II, 8-10). » Omnis itaque bonorum operum devotio divina praeparatio est, nec propria quisquam justificatur virtute, quoniam gratia unicuique principium justitiae et bonorum fons atque origo meritorum est. Sed ab istis ideo per naturalem industriam dicitur praeveniri, ut quae ante gratiam proprio clara sit studio, nullo videatur peccati originalis vulnere sauciata. Ideo etiam parvulos dicunt, si sine baptismo hinc de saeculo 213 exierint, non posse damnari, neque reos in peccato Adae teneri, sed ad regnum Dei vel ad vitam aeternam sine ulla cunctatione venire, cum Apostolus dicat: « Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit (Rom. V, 12); » propter quod et ipsi parvuli baptizantur. Quamvis in illo uno possint intelligi plura peccata, si unum ipsum in sua quasi membra singula dividatur.
Nam et superbia est illic, quia in sua homo potius esse quam in Dei potestate dilexit; et sacrilegium, quia Deo non credidit; et homicidium, quia se praecipitavit in mortem; et fornicatio spiritualis, quia integritas mentis humanae serpentina suasione corrupta est; et furtum, quia prohibitus usurpatus est cibus; et avaritia, quia plus quam sufficere illi debuit appetivit, et si quod aliud in hoc uno admisso diligenti consideratione poterit inveniri. Parentum quoque peccatis parvulos obligari non solum primorum hominum, sed etiam suorum de quibus ipsi nati sunt, non improbabiliter dicitur. Illa quippe sententia reddam peccata primum in filios, tenet eos utique antequam per generationem ad Testamentum Novum incipiant pertinere, quod Testamentum prophetabatur, cum diceretur per Ezechielem, non accepturos filios peccata parentum suorum, nec ulterius futuram in Israel parabolam illam: « Patres manducaverunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt (Jer. XXXI, 29). » Ideo enim quousque renascitur, ut solvatur in eo quidquid peccati est cum quo nascitur. Nam peccata quae male agendo postea committuntur, possunt et poenitendo sanari, sicut etiam post baptismum fieri videmus. Ac per hoc non est instituta regeneratio, nisi quia vitiosa est generatio, usque adeo ut etiam de legitimo matrimonio procreatus dicat: « In iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis mater me in utero aluit (Psal. L, 6). » Neque hic dixit iniquitate, vel in peccato, cum hoc recte dici posset, sed iniquitates et peccata dicere maluit, quia et in illo uno quod in omnes homines pertransivit, atque tam magnum est ut eo mutaretur, et converteretur in necessitatem mortis humana natura, sicut supra disserui, reperiuntur plura peccata et alia parentum, quae non possunt mutare naturam, reatu tamen obligant filios, nisi gratuita gratia et misericordia divina subveniant. A parvulo enim recens nato, usque ad decrepitum senem, quamlibet corporis aetatem gerant, sicut nullus prohibendus est a baptismo, ita nullus est qui non peccato moriatur in baptismo. Sed parvuli originali, majores autem etiam his omnibus moriuntur peccatis quaecunque male vivendo addidere ad illud quod nascendo traxere. Cavendum ergo dilectioni tuae est magnaque diligentia providendum, ne per hujusmodi homines exstincta dudum scandala suscitentur, et de exciso olim dogmate aliquid in provincia ejusdem mali germen oriatur, quod non solum in radicibus suis crescat, sed etiam sanctae Ecclesiae sobolem veneno sui odoris inficiat. Qui correctos se videri volunt ab omni suspicione se purgent, et obediendo nobis praebent se esse nostros. Quorum si quisquam salubribus praeceptis satisfacere detrectarit, sive ille clericus, sive sit laicus, ab Ecclesiae societate pellatur, ne perditor animae suae saluti insidietur alienae. Illam quoque partem ecclesiasticae disciplinae qua olim a sanctis Patribus et a nobis saepe decretum est, ut nec in presbyteratus gradu nec in diaconatus ordine, nec in subsequenti officio clericorum ab Ecclesia cuiquam transire sit liberum, ut in integrum revoces, admonemus. Et unusquisque non ambitione illectus, non cupiditate seductus, non persuasione hominum depravatus, ibi ubi ordinatus est perseveret. Ita ut si quis sua quaerens, non quae Jesu Christi, ad ecclesiam suam redire neglexerit, et ab honoris privilegio, et a communionis vinculo habeatur extraneus. Non autem dubitet dilectio tua nos si (ut non arbitramur) neglecta fuerint, quae pro custodia canonum, et pro fidei integritate decernimus, vehementius commovendos, quia inferiorum ordinum culpae ad nullos magis referendae sunt, quam ad desides negligentesque rectores, qui multam saepe nutriunt pestilentiam, dum austeriorem dissimulant adhibere medecinam.
LVII.-- Ad universos episcopos per Campaniam. LEO universis episcopis per Campaniam, Samnium Picenium.
Magna indignatione commoveor, et multo dolore contristor, quod quosdam ex vobis comperi esse apostolicae traditionis oblitos, et studio sui erroris intentos, ut praeter Paschae festum, cui sola Pentecostes solemnitas comparatur, audeant sibimet non aliqua humanae infirmitatis necessitate cogente, sed sola indisciplinati arbitrii libertate, jus baptismatis vindicare, et in natalibus martyrum quorum finis aliter honorandus est quam dies Dominicae passionis, regenerationis celebrare mysteria, ac sine ullis spiritualium eruditionibus praeparationum, ita rudibus et imperitis tradere sacramentum, ut circa renovandos nihil doctrina ecclesiastica, nihil exorcismis impositio manuum, nihil ipsa jejunia quibus vetus homo destruitur, operentur; neque in tanto mysterio salutis humanae nulla ejus diei habeatur exceptio, quo ipsum donum est conditum renascentibus. Admonemus igitur, et non sine periculo status eorum qui haec faciunt protestamur, ut ab hac praesumptione cessetur, et summam hanc potentissimamque Dei gratiam non nisi in Paschali et Pentecostes die desiderantibus et credentibus conferatis, manente quolibet tempore gravium necessitatum ac periculorum consideratione secundum quam oporteat subveniri, ne conditione mortali coarctata infirmitas necessaria liberatione fraudetur, cum servata (sicut perlocuti sumus) duarum tantummodo festivitatum reverentia, propter multa pericula sit cavendum, ne cuiquam aut indesperata aegritudine, aut in hostilitatis incursu, aut in timore naufragii per sacerdotes Domini regeneratio denegetur. Si quis vero post interdictum in eadem fuerit usurpatione detectus, dignam pertinaciae suae incidet ultionem; quoniam ostendit se turpe potius lucrum quam religionis cultum esse sectatum. Illam etiam contra apostolicam regulam praesumptionem, quam nuper agnovi a quibusdam illicita usurpatione committi, modis omnibus constituo submoveri. De poenitentia videlicet quae a fidelibus postulatur, ne de singulorum genere libellis scripta professio publice recitetur, cum reatus conscientiarum sufficiat solis sacerdotibus indicare confessione secreta. Quamvis enim plenitudo fidei videatur esse laudabilis quae propter Dei timorem apud homines erubescere non veretur, tamen quia non omnium hujusmodi sunt peccata ut ea poenitentiam poscunt non timeant publicare, removeatur improbabiliter consuetudo, ne multi a poenitentiae remediis arceantur, dum aut erubescunt, aut metuunt inimicis suis sua facta reserare, quibus possunt legum constitutiones percelli. Sufficit enim illa confessio quae primum Deo offertur, tunc etiam sacerdoti pro delictis poenitentium peccator accedit. Tunc enim demum plures ad poenitentiam poterunt provocari, si populi auribus non publicetur conscientia confitentis.
LVIII.-- Ad episcopos per Campaniam, etc., constitutos. 1. Ut nullus episcopus servum alterius ad officium clericatus promoveat. 2. Ut quicunque ad sacerdotium vel viduarum mariti, vel habentes numerosa conjugia promoti fuerint, ab ecclesiasticis officiis arceantur. 3. Quod usuras non solum clerici exigere non debeant sed nec laici. 4. Ut clericus nec suos nec alieno nomine fenus exerceat. 5. Ut si quis sacerdotum contra interdicta fecerit a suo submoveatur officio. LEO episcopus urbis Romae universis episcopis per Campaniam, et Picaenum, vel Tusciam, et per universas provincias constitutis in Domino salutem.
CAP. I. Ut nobis gratulationem facit ecclesiarum status salubri dispositione compositus, ita non levi nos moerore contristat, quoties aliqua contra statuta canonum ecclesiasticamque disciplinam praesumpta vel commissa cognoscimus, quae si non qua debemus vigilantiam recensemus illi qui nos speculatores esse voluit excusare non possumus, permittentes sincerum corpus Ecclesiae quod ab omni purum macula custodire debemus ambientium improba contagione foedari, cum ipsa sibi membrorum per dissimilationem compago non congruat. Admitunttur passim ad ordinem sacrum quibus nulla natalium, nulla morum dignitas suffragatur, et qui a dominis suis libertatem consequi minime potuerunt ad fastigium sacerdotii, tanquam servilitas honorem capiat provehuntur, et probari Deo se posse creditur, qui Domino suo necdum probare se potuit. Duplex itaque in hac per te reatus est, quod et sacrum mysterium talis consortii vilitate polluitur, et dominorum quantum ad illicitae usupationis temeritatem pertinet jura solvuntur. Ab his itaque, fratres charissimi, omnes vestrae provinciae abstineant sacerdotes, et non tantum ab his, sed ab illis etiam qui ab originali aut alicui conditioni obligati sunt, volumus temperari, nisi forte eorum petitio, aut voluntas accesserit, qui aliquid sibi in eis vindicant potestatis. Debet enim esse immunis ab aliis qui divinae militiae fuerit aggregandus, ut a castris Dominicis quibus nomen ejus ascribitur nullis necessitatis vinculis abstrahatur. II. Qualis vero cum unicuique constiterit natalium honestas, et morum esse debeat sacri altaris mysterio sociandus, et Apostolo nos docente, et divina praeceptione didicimus, et canonum regulis, a quibus plerosque fratrum declinasse, et penitus deviasse reperimus. Nam constat ad sacerdotium pervenisse viduarum maritos, quosdam etiam quibus fuerint numerosa conjugia, et cum omni licentia vitae liberioris, ad sacrum ordinem passim patefactis obicibus fuisse permissos, contra illam beati Apostoli vocem qua talibus exclamat, dicens: « Unius uxoris virum, » contra illud antiquae legis praeceptum quo dicitur et cavetur: « Sacerdos virginem uxorem accipiat, non viduam, non repudiatam (Lev. XXI, 13, 14). » Hos ergo quicunque tales admissi sunt ab ecclesiasticis officiis, et a sacerdotali nomine, apostolicae Sedis auctoritate jubemus arceri. Nec hoc enim sibi poterunt pro arbitrio vindicare, cujus capaces per hoc quod illis obstiterat, non fuerunt. Hujus discussionis curam nobis specialiter vindicantes, ut si qua forsitan de his commissa sunt, corrigantur, ne liceat ultra committi, et ne excusatio de ignoratione nascatur, quanquam ignorare nunquam licuerit sacerdotem quod canonum fuerit regulis definitum. Haec ergo ad provincias vestras per Innocentium legitimum et Segetium fratres et coepiscopos nostros scripta direximus, ut quae male pullulasse noscuntur, radicitus evellantur, et messem Dominicam zizania nulla corrumpant. Ita enim fructum uberem quae sunt sincera praestabunt, si ea quae natam segetem enecare consueverunt, diligentius amputentur. III. Nec hoc quoque praetereundum duximus quosdam lucri turpis cupiditate captos usurariam exercere pecuniam, et fenore velle ditescere. Quod nos non dicam in eos qui sunt in clericali officio constituti, sed in laicos cadere, qui Christianos se dici cupiunt, condolemus, quod vindicari acrius in eos qui fuerint comprobati decernimus, ut omnis peccandi opportunitas adimatur. IV. Illud etiam diximus praemonendum, ut sicut non suo, ita nec alieno nomine aliquis clericorum exercendum fenus attentet. Indecens enim est crimen suum commodis alienis impendere. Fenus autem hoc solum aspicere, et exercere debemus, ut quod hic misericorditer tribuimus, 214 a Domino qui multipliciter, et in perpetuum mensura retribuet, recipere valeamus. V. Hoc itaque admonitio nostra denuntiat, quod si quis fratrum contra haec constituta venerit, vel venire tentaverit, et prohibita fuerit ausus admittere, a suo se noverit officio submovendum, nec communionis nostrae futurum esse consortem qui socius esse noluit disciplinae. Ne quid vero sit quod praetermissum a nobis forte credatur, omnia decretalia constituta tam beatae recordationis Innocentii quam omnium decessorum nostrorum quae de ecclesiasticis ordinationibus canonum ordinata sunt disciplinis, ita vestram dilectionem custodire debere mandamus, ut si quis illa contempserit, veniam sibi deinceps noverit denegari. Data sexto Idus Octobris, Maximo vero et Paterio viris clarissimis consulibus. LIX.-- Ad Nicetam episcopum Aquileiensem. LEO NICETAE episcopo Aquileiensi.
Regressus ad nos filius meus Adeodatus diaconus sedis nostrae dilectionem tuam poposcisse memoravit, ut de his a nobis auctoritatem apostolicae Sedis acciperes, quae quidem magnam difficultatem dijudicatonis videntur afferre, sed pro inspectione temporalium necessitatum adhibenda curatio est, ut vulnera quae hostilitatis adversitate illata sunt religionis maxime ratione sanentur. Cum ergo per bellicam cladem, et per gravissimos hostilitatis incursus, ita quaedam dicatis divisa esse conjugia ut abductis in captivitatem viris feminae eorum remanserint destitutae, quae viros proprios aut interemptos putarint, aut nunquam a dominatione crediderint liberandos, et ad aliorum conjugium sollicitudine cogente transierint, cumque nunc statu rerum auxiliante Domino in meliora converso, nonnulli eorum qui putabantur periisse remeaverint, merito charitas tua videtur ambigere quid de mulieribus quae aliis junctae sunt viris, a nobis debeat ordinari. Sed quia novimus scriptum, quod a Deo jungitur mulier viro, et iterum praeceptum agnovimus, ut « quod Deus junxit, homo non separet (Matth. XIX, 6), » necesse est ut legitimarum foedera nuptiarum reintegranda credamus, et remotis malis quae hostilitas intulit, unicuique hoc quod legitime habuit, reformetur. Omnique studio procurandum est ut recipiat unusquisque quod proprium est. Nec tamen culpabilis judicetur, et tanquam alieni juris pervasor, qui personam ejus mariti qui jam non esse aestimabatur, assumpsit. Sic enim multa quae ad eos qui in captivitatem ducti sunt, pertinebant, in jus alienum transire potuerunt, et tamen plenum justitiae est, ut iisdem reversis propria reformentur. Quod si in mancipiis vel in agris, aut etiam in dominus ac possessionibus rite servatur quanto magis in conjugiorum reintegratione faciendum est, ut quod bellica necessitate turbatum est pacis remedio reformetur? Et ideo si qui post longam captivitatem reversi, ita in dilectione suarum conjugum perseverant, ut eas cupiant in suum redire consortium, omittendum est et inculpabile judicandum quod necessitas intulit, et restituendum quod fides poscit. Si autem aliquae mulieres ita posteriorum virorum amore sunt captae ut malint his cohaerere, quam in legitimum redire consortium, merito sunt notandae, ita ut etiam ecclesiastica communione priventur, quia inexcusabiliter contaminationem criminis elegerunt, ostendentes sibimet pro sua incontinentia placuisse quod justa remissio potuit expiare. Redeant ergo in suum statum voluntaria reintegratione conjugia, neque ullo modo ad opprobrium malae voluntatis trahatur, quod conditio necessitatis extorsit, quia sicut hae mulieres quae reverti ad viros suos nolunt impiae habendae sunt, ita illae quae in affectum initum ex Deo redeunt merito sunt laudandae judicio. De his autem Christianis qui inter eos a quibus fuerant captivati immolatitiis cibis asseruntur polluti, consultationi charitatis tuae hoc etiam respondendum esse credimus ut poenitentiae satisfactione purgentur. Quae non tam temporis longitudine quam cordis compunctione pensanda est, et sive hoc terror extorserit, sive fames suaserit, non dubitetur abolendum, cum hujusmodi cibus pro metu, aut indigentia non pro religionis veneratione sit sumptus. His vero de quibus dilectio tua similiter nos credidit consulendos, qui ad iterandum baptismum vel metu coacti sunt, vel errore traducti, et nunc se contra catholicae fidei sacramentum egisse cognoscunt, ea custodienda est ratio, qua in societatem nostram non nisi per poenitentiae remedium, et per impositionem episcopalis manus, communionis recipiant unitatem, temporis poenitudinis habita moderatione tuo constituente judicio, prout conversorum animos perspexeris esse devotos, pariter etiam habens senilis aetatis intuitum, et periculorum quorumque aut aegritudinis respiciens necessitates, in quibus si quis ita graviter urgeatur, ut dum adhuc poenitet de salute ipsius desperetur, oportet ei per sacerdotalem sollicitudinem communionis gratia subveniri. Nam hi qui baptismum ab haereticis acceperunt cum baptizati antea non fuissent, sola invocatione Spiritus sancti per impositionem manuum confirmandi sunt, quia formam tantum baptismi sine sanctificationis virtute sumpsere. Et hanc regulam ut sciatis servandam omnibus ecclesiis praedicamus, ut lavacrum semel initum nulla iteratione violetur, dicente Apostolo: « Unus Dominus, una fides, unum baptisma (Ephes. IV, 5), » cujus ablutio nulla iteratione tentanda est, sed, ut diximus, sola sanctificatio sancti Spiritus invocanda est, ut quod ab haereticis nemo accipit, a catholicis sacerdotibus consequatur. Hanc autem epistolam nostram quam ad consultationem tuae fraternitatis emisimus, ad omnes fratres comprovinciales episcopos facies pervenire, ut omnium observantiae data prosit auctoritas.
LX.-- Ad Julianum episcopum Aquileiensem. LEO episcopus JULLIANO episcopo Aquileiensi.
Lectis fraternitatis tuae litteris vigorem fidei tuae quem olim noveramus, agnovimus, congratulantes, quod ad custodiam gregum Christi pastoralem curam vigilanter exsequeris, ne lupi qui sub specie ovium subintrant bestiali saevitia simplices quosque dilacerent, et non solum ipsi nulla correctione proficiant, sed etiam ea quae sunt sana corrumpant. Quod ne viperea possit obtinere fallacia, dilectionem tuam duximus commonendam, insinuantes ad animae periculum pertinere, si quisquam de his qui a nobis in haereticorum sectam delapsus, et se utcunque haereticae communionis contagione macularit, resipiscens in communione catholica sine promotione legitimae satisfactionis habeatur. Saluberrimum enim et spirituali medicinae utilitate plenissimum est, ut sive presbyteri, sive diaconi, aut cujuslibet ordinis clerici, qui se correctos videri volunt, atque ad catholicam fidem, quam jampridem amiserant, rursum reverti ambiunt, prius errores suos, et ipsos auctores errorum damnari a se sine ambiguitate fateantur, ut sensibus pravis etiam peremptis, nulla sperandi supersit occasio, ne ullum membrum talium possit societate violari, cum per omnia illis professio propria coeperit obviare. Circa quos etiam illam canonum constitutionem praecipimus custodiri, ut in magno habeant beneficio, si adempta sibi omnino spe promotionis, in quo inveniuntur ordine stabilitate perpetua maneant, si tamen iterata tinctione non fuerint maculati. Non levem apud Deum noxam incurrit, qui de talibus ad sacros promovendos ordines judicarit. Quod si cum grandi examinatione promotio conceditur inculpatis, multo magis non debet licere suspectis. Proinde dilectio tua cujus devotione gaudemus, jungat ad totius curam suam dispositionibus nostris, et det operam, ut circumspecte atque velociter impleantur, quae ad totius ecclesiae incolumitatem, et laudabiliter suggesta sunt et salubriter ordinata. Non autem debiliter dilectio tua nos, si, quod non arbitramur, neglecta fuerint, quae pro custodia canonum, et pro fidei integritate decernimus, vehementius commovendos, quia inferiorum ordinum culpae ad nullos magis referendae sunt, quam ad desides, negligentesque rectores, qui multam saepe nutriunt pestilentiam dum necessariam dissimulant adhibere medicinam. Data pridie Kalendas Julii, Alipio et Ardaburae consulibus.
LXI.-- Ad Dorum Beneventanum episcopum. Dilectissimo fratri DORO, LEO episcopus.
Judicium quod de te sperabamus dolemus esse frustratum, quando ea te commisisse perspicimus quae omnem ecclesiasticae sanctionis regulam culpabili novitate foedarent, cum plenissime noveris, quanta sollicitudine per omnes Domini ecclesias paternorum velimus canonum praecepta servare, et hanc maxime curam ad sacerdotes universarum plebium pertinere, ut sanctarum constitutionum regulae nullis corrumpantur excessibus. Unde miramur te quem auctoritatum apostolicae Sedis observantissimum esse convenerat, tam negligenter, ac potius insolenter egisse, ut traditarum tibi legum non custos sed transgressor existeres. Libello etenim Pauli presbyteri tui qui in subditis habentur, cognovimus apud te novo ambitu, foedoque colluvio presbyterii ordinem fuisse turbatum ita ut unius, festina, et immatura provectio quaedam eorum dejectio facta sit, quod aetas commendabat, et nulla culpa minuebat. Quod si ambietis intentio, aut imperita faventium studia id quod nunquam habuit consuetudo poscebant, ut incipiens emeritis, et novellus praeferretur antiquius, tuae fuerat industriae atque doctrinae, ut injuste petentium desideria rationabili auctoritate cohiberes, ne quem in sacerdotali propere provehebas honore ad injuriam eorum quibus sociebatur inciperet. Miror qui si fieret in illo non humilitatis virtus, sed elationis vitium roboraretur. Neque enim ignorabas dixisse Dominum, quod qui se humiliat, exaltabitur, qui vero se exaltat, humiliabitur (Luc. XIV, 11). Eumdemque dixisse vos autem quaeritis de pusillo crescere, et de honore majores esse. Utrumque enim inordinatum, utrumque praeposterum est, et omnis laborum fructus aufertur, omnis meritorum mensura vacuatur, si tantum quis has sequitur dignitates quantum adulationis obtinuit, ut cupiditas eminendi non solum superbientem minuat, sed etiam conviventem. Si vero, ut asseritur, primi secundique presbyteri circa Epicarpium sibimet praeponendum, tam huic assentatio fuit, ut illum cum sui dedecore poscerent honorari. Nec hoc quidem illis proprio se judicio dejicientibus tribui debuit, quod volebant, cui tam miserae voluntati te dignius fuerat obviare, quam cedere. Deformis autem et ignava subjectio bene sibi conscius, et non irritam facientibus gratiam Dei praejudicare non potuit, ut primatus suos quocunque commercio in alterutrum transferentes subsequentium suorum minuerent dignitatem, et quia ultimum sibi anteposuerant caeteris praeminerent. Praedicti igitur presbyteri qui indignos se honoris sui ordine sunt professi licet privari etiam sacerdotio mererentur, tamen ut pro apostolicae sedis pietate parcatur, ultimi inter omnes ecclesiae presbyteros habeantur. Et ut judicii sui sententiam ferant, inferiores etiam illo erunt quem propria sententia sibimet praetulere, caeteris omnibus presbyteris in eo ordine permanentibus quem unicuique ordinationis suae tempus ascripsit. 215 Nec quisquam praeter praedictos duos imminutae dignitatis patiatur injuriam, sed in eorum statum tantummodo hoc recurrat opprobrium quod novello et immature ordinato inferiores fieri elegere, ut illam evangelicam sententiam ad se sentiant pertinere, qua dicitur: « Quo judicio judicaveritis judicabitur de vobis, et qua mensura mensi fueritis, eadem remetietur vobis. (Matth. VII, 2) » Paulus vero presbyter ordinem suum de quo laudabili firmitate non cessit, obtineat. Nec ulterius aliquid in cujusquam praesumat injuriam, ita ut dilectio tua quam non immerito tota facti hujus pulsat invidia hoc saltem remedio curare se properet, ut sine dissimulatione haec quae decernimus tradantur effectui, ne si iterato ad nos imploratio justa confugerit, necesse sit severius commoveri cum his quae male sunt facta correctis malimus reintegrare disciplinam quam augere vindictam. Exsecutionem vero praeceptionum nostrarum fratri et coepiscopo nostro Julio commisisse nos noveris, ut omnia illi quemadmodum constituimus roborentur. Data Idus Martii, Posthumiano viro clarissimo consule.
LXII.-- Ad universos episcopos per Siciliam constitutos. LEO universis episcopis per Siciliam constitutis.
Divinis praeceptis et apostolicis monitis incitamur, ut pro omnium ecclesiarum statu impigro vigilemus affectu, aut si quid usquam reprehensioni inveniatur obnoxium celeri sollicitudine, aut ab ignorantiae imperitia, aut a praesumptionis usurpatione revocemus. Monente enim Dominicae vocis imperio, quo beatissimus apostolus Petrus trina repetitione mysticae sanctionis imbuitur, ut Christi oves qui Christum diligit pascat, ipsius sedis cui per abundantiam divinae gratiae praesumus reverentia cohortamur ut periculum desidiae quantum possumus declinemus, ne professio summi apostoli qui se amatorem Domini esse testatus est non inveniatur in nobis. Quia negligens toties commendatum gregem convincitur suum non amare pastorem. Cum ergo mihi de charitatis vestrae actibus fraterna actione sollicito certis indiciis innotuerit, vos in eo quod inter sacramenta Ecclesiae principale est, ab apostolicae institutionis consuetudine discrepare, ita ut baptismi sacramentum numerosius in die Epiphaniae quam paschali tempore celebratis, miror vos vel praecessores vestros tam irrationabilem novitatem usurpare potuisse, ut confuso temporis utriusque mysterio nullam esse differentiam crederetis inter diem quo adoratus est Christus a magis, et diem quo resurrexit a mortuis. Quam culpam nullo modo potuissetis incidere si unde consecrationem honoris accipitis, inde legem totius observantiae sumeretis, et beati Petri apostoli sedes quae vobis sacerdotalis mater est dignitatis, esset ecclesiasticae magistrationis. A cujus vos regulis recessisse minus posset aequanimiter tolerari, si aliqua commonitionis nostrae pagina praecessisset. Nunc autem quia non desperatur correctio, mansuetudo servanda est. Et licet vix ferenda sit sacerdotalis excusatio quae praetendat inscientiam, maluimus tamen et censuram necessariam temperare, et ratione vos apertissimae veritatis instruere. Semper quidem in aeterno consilio Dei mansit humani generis incommutabiliter praeordinata reparatio, sed ordo rerum per Jesum Christum Dominum nostrum temporaliter gerendarum incarnatione Verbi sumpsit exordium. Unde aliud tempus est quo annuntiante angelo beata Maria fecundandam se per Spiritum sanctum credidit et concepit, aliud quo salva integritate virginea puer editus, exsultante gaudio coelestium ministrorum pastoribus indicatur, aliud quo infans circumciditur, aliud quo hostia pro eo regularis offertur, aliud quo tres magi claritate novi sideris incitati in Bethlehem ab oriente perveniunt, et adoratum parvulum mystica munerum oblatione venerantur. Nec idem sunt dies quibus impio Herodi ordinata divinitus in Aegyptum translatione subtractus est, vel quibus ab Aegypto in Galilaeam persecutore mortuo revocatus est. Inter has autem dispensationum varietates accedunt augmenta corporea, crescit Dominus, sicut evangelista testatur, profectibus aetatis et gratiae. Per dies Paschae in templum cum parentibus venit, et cum abesset societate, redeuntium sedens cum senioribus et inter admirantes magistros invenitur, rationemque remansionis suae reddens, qui est, inquit, quod me quaerebatis? Nesciebatis quod in his quae Patris mei sunt oportet me esse? Significans ejus se esse filium cujus esset et templum. Jam vero cum in annis majoribus apertius declarandus baptismum praecursoris sui Joannis expetiit quid deitatis ejus remansit ambiguum quando Spiritus sanctus in columbae specie super eum descendit et mansit, audita de coelis Patris voce dicentis: « Tu es Filius meus dilectus, in te bene complacui? » (Marc. I, 11.) Quae omnia ideo quanta potuimus brevitate perstrinximus, ut notum sit dilectioni vestrae universos dies Christi innumeris consecratos fuisse virtutibus et in cunctis ejus actionibus sacramentorum mysteria coruscasse, sed aliter signis denuntiari, aliter rebus impleri, nec quaecunque numerantur in operibus Salvatoris, ad tempus pertinere baptismatis. Nam si etiam illa quae post beati Joannis lavacrum ab eo gesta cognovimus, sub indiscreto honore colamus, omnia tempora continuatis erunt deputanda festis, quia omnia sunt plena miraculis. Verum quia spiritus sapientiae et intellectus, ita apostolos et totius Ecclesiae erudivit magistros, ut in Christiana observantia nihil inordinatum, nihil pateretur esse confusum, discernendae erant causae solemnitatum, et in omnibus constitutis Patrum principumque nostrorum rationabilis servanda discretio. Quia non aliter unus grex, et unus pastor sumus, nisi, quemadmodum Apostolus docet) idipsum dicamus omnes. Simus autem perfecti in eodem sensu, et in eadem scientia. Quamvis ergo et illa quae ad humilitatem, et quae ad gloriam pertinent Christi in unam percurrant eamdemque personam, totumque quidquid in illo, et virtutis divinae est, et infirmitatis humanae ad nostrae reparationis tendat effectum, proprie tamen in morte crucifixi, et in resurrectione mortui potentia baptismatis novam creaturam condit ex veteri, ut renascentibus, et mors Christi operetur et vita, dicente beato apostolo Paulo: « An ignoratis quia quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus? Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus (Rom. VI, 3-5). » Et caetera quae latius magister gentium ad commendandum sacramentum baptismatis deputavit, ut appareret ex hujus doctrinae spiritu regenerandis filiis hominum, et in Dei filiis adoptandis illum diem esse, illud tempus electum, in quo per similitudinem mysterii ea quaerantur membris quae in ipso capite sunt gesta congruere, dum baptismatis regula mors intervenit interfectioni peccati, et sepulturam triduanam imitatur trina dimersio, et ab aquis lavatio insurgentis ad instar est de sepulcro. Ipsa igitur operis qualitas docet celebrandae generaliter gratiae eum esse legitimum diem, in quo orta est, et virtus muneris, et species actionis. Ad cujus rei confirmationem plurimum valet quod ipse Dominus Jesus Christus, postea quam resurrexit a mortuis, discipulis in quibus omnes ecclesiarum praesules docebantur, et formam et potestatem tradidit baptizandi, dicens: « Euntes ergo nunc docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). » De quo utique eos etiam ante passionem potuisset instruere, nisi propriae voluisset intelligi regenerationis gratiam ex sua resurrectione cepisse. Additur sane huic observantiae etiam Pentecostes ex adventu Spiritus sancti consecrata solemnitas, quae de paschalis festi pendet articulo, et cum ad alios dies alia festa pertineant, haec semper ad eumdem qui resurrectione Domini est insignis, occurrit, porrigens quodammodo auxiliantis gratiae manum, ut hi quos a die Paschae, aut molestia infirmitatis, aut longinquitas itineris, aut navigationis difficultas interclusit invitos, aut quibuslibet necessitatibus impeditos, desiderii sui effectum dono Spiritus sancti consequantur. Ipse enim unigenitus Dei in fide credentium, et in virtute operum nullam inter se et Spiritum sanctum voluit esse distantiam, quia nulla est diversitas in natura, dicens: « Ego rogabo Patrem et alium Paracletum dabit vobis, ut vobiscum sit in aeternum, Spiritum veritatis (Joan. XIV, 16, 17); » et iterum: « Paracletus autem Spiritus quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret universa quaecunque dixi vobis (Ibid.); » et iterum: « Cum venerit ille Spiritus veritatis, ille diriget vos in omnem veritatem (Joan. XVI, 13). » Cum itaque veritas Christus est, et spiritus veritatis Spiritus sanctus, nomenque Paracleti utrique proprium, non dissimile est festum ubi unum est sacramentum. Hoc autem nos non ex nostra persuasione defendere, sed ex apostolica auctoritate servare, satis idoneo probamus exemplo sequentes beatum apostolum Petrum qui in eo die quo omnem credentium numerum promissus Spiritus sancti replevit adventus trium millium populum sua praedicatione conversum, lavacro baptismatis consecravit, quod sancta Scriptura quae apostolorum actus continet, fideli historia docet, dicens: « His auditis compuncti sunt corde, et dixere ad Petrum, et ad reliquos apostolos, quid faciemus viri fratres? Petrus vero ait ad illos, poenitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque in nomine Jesu Christi in remedium peccatorum, et accipietis donum Spiritus sancti; vobis enim repromissio est, et filiis vestris, et omnibus qui longe sunt quoscunque advocaverit Dominus Deus noster. Aliis etiam verbis testificatus exhortabatur eos, dicens: Salvamini a generatione ista prava. Qui ergo receperunt sermonem ejus baptizati sunt, et appositae sunt in illa die animae circiter tria millia (Act. II, 37-41). » Unde quia manifestissime patet baptizandis in Ecclesia electis haec duo tempora, de quibus locuti sumus, esse legitima, dilectionem vestram monemus, ut nullos alios dies huic observantiae misceatis. Quia et si sunt alio quoque festa quibus multa in honorem Dei reverentia debeatur, principalis tamen et maximi sacramenti custodienda nobis mysticae rationis exceptio, non interdicta licentia qua in baptismo tribuendo quolibet tempore periclitantibus subvenitur. Ita enim ad has duas festivitates connexas sibimet atque cognatas incolumium, et in pacis securitate degentium libera vota differimus, ut in mortis periculo, in obsidionis discrimine, in persecutionis angustiis, in timore naufragii, nullo tempore hoc verae salutis remedium cuiquam denegemus. Si quis autem Epiphaniae festivitatem quae in suo ordine debito honore veneranda est ob hoc aestimat privilegium habere baptismatis, quia hoc quidam dicunt quod in eadem die ad baptismum Dominus sancti Joannis accesserit, sciat illius baptismi aliam gratiam, aliam fuisse rationem, nec ad eamdem pertinuisse virtutem, qua per Spiritum sanctum renascuntur, de quibus dicitur: « Qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt (Joan. I, 13). » Dominus enim nullius indigens remissione peccati, nec quaerens remedium renascendi, sic voluit baptizari, sicut voluit circumcidi, hostiamque pro se mundationis offerri, ut « qui factus erat ex muliere (sicut Apostolus ait) fieret sub lege (Gal. IV, 4); » « quam non venerat solvere, sed adimplere (Matth. V, 17), » et implendo finire, sicut beatus Apostolus praedicat, dicens: « Finis autem legis Christus ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4). » Baptismi autem sui in se condidit sacramentum, quia in omnibus primatum tenens se docuit esse principium. Et nunc regenerationis 216 rationis potentiam sanxit, quando de latere ipsius fluxerunt sanguis redemptionis, et aqua baptismatis. Sicut ergo Vetus Testamentum testificatio fuit Novi, et lex per Moysen data est, gratia autem et veritas per Jesum Christum facta est, sic diversa sacrificia unam hostiam praeformare et multorum agnorum occisio illius immolatione finita est, de quo dicitur: « Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I, 29). » Sic et Joannes, non Christus, sed Christi praevius; non sponsus, sed sponsi amicus, fuit adeo fidelis, et non sua quaerens, sed quae Jesu Christi, ut se profiteretur ad solvenda calceamenta pedum ejus indignum, quoniam ipse quidem baptizaret in aqua in poenitentiam, ille baptizaturus esset in Spiritu sancto et igni, qui duplici potestate et vitam redderet, et peccata consumeret. His itaque, fratres, tot tantisque existentibus documentis, quibus omni ambiguitate submota evidenter agnoscitis, in baptizandis electis qui secundum apostolicam regulam et exorcismis scrutandi, et jejuniis sanctificandi, et frequentibus sunt praedicationibus imbuendi, duo tantum tempora, id est Pascha et Pentecosten, esse servanda. Hoc vestrae indicimus charitati, ut apostolicis institutis nullo ulterius recedatis excessu. Quia multum post haec esse non poterit, si quisquam apostolicas regulas in aliquo crediderit negligendas. Quare illud primitus pro custodia concordissimae unitatis exigimus, ut quia saluberrime a sanctis Patribus constitutum est binos in annis episcoporum debere esse conventus, terni semper ex vobis ad diem tertium Kalendarum Octobrium Romam fraterno concilio sociandi occurrant, et indissimulanter a vobis haec consuetudo servetur. Quoniam adjuvante gratia Dei facilius poterit provideri, ut in ecclesiis Christi nulla scandala, nulli nascantur errores, cum coram beatissimo apostolo Petro semper in communione tractatum fuerit, ut omnia instituta canonumque decreta apud omnes Domini sacerdotes inviolata permaneant. Haec autem quae vobis inspirante Domino insinuanda credidimus, per fratres et coepiscopos nostros Bachillum atque Paschasium ad vestram volumus notitiam pervenire. Quibus referentibus agnoscamus quam reverenter a vobis apostolicae sedis instituta serventur.
LXIII.-- Ad episcopos per Italiae provincias constitutos. LEO universis episcopis per Italiae provincias constitutis in Domino salutem.
In consortium vos nostrae sollicitudinis, dilectissimi fratres, advocamus, ut vigilantia pastorali, ne quid diabolicae licere possit astutiae, commissis vobis gregibus diligentius consulatis, ne is qui Domini misericordia revelante per nostram curam a nostris ovibus morbus abjicitur, necdum vobis praemonitis et adhuc quid agatur ignaris, per vestras se dispergat ecclesias, et suarum furtim cuniculos inveniat latebrarum, ut quod a nobis in urbe exstinguitur, tenebrosis apud vos radicibus seminetur. Plurimos impietatis Manichaeae sequaces doctores in urbe investigatio nostra reperit, vigilantia divulgavit, auctoritas et censura coercuit, quos potuimus emendare, correximus, et ut damnarent Manichaeum cum praedicationibus et discipulis suis, publica in ecclesia confessione et manus suae subscriptione compulimus, et ita de voragine impietatis suae confessos poenitentiam concedendo levavimus. Aliquanti vero qui ita se demerserant, ut nullum his auxiliantis posset auxilium subvenire subditi legibus secundum Christianorum principum constituta, ne sanctum gregem sua contagione polluerent per publicos judices perpetuo sunt exsilio relegati. Et omnia quae tam in Scripturis quam in occultis traditionibus suis habent profana vel turpia, ut nosset populus quid refugeret aut vitaret, oculis Christianae plebis certa manifestatione probavimus, adeo ut ipse qui eorum dicebatur episcopus a nobis tentus proderet flagitiosa in suis mysteriis quae teneret, sicut gestorum vos series potest edocere, ad instructionem enim vestram etiam ista direximus, quibus lectis, omnia quae a nobis deprehensa sunt, nosse poteritis. Et quia aliquantos de his quos ne absolverentur, arctior reatus involverat, cognovimus aufugisse, hanc ad dilectionem vestram epistolam misimus per acolythum nostrum, ut effecta certior sanctitas vestra sollicitius agere dignetur et cautius, nec ubi Manichaeae perversitatis homines plebes vestras facultatem laedendi et hujus sacrilegii possint invenire doctores. Aliter enim nobis commissos regere non possumus, nisi hos qui sunt perditores et perditi zelo fidei Dominicae persequamur, et a sanis mentibus, ne pestis latius divulgetur severitate qua possumus abscindamus. Unde hortor dilectionem vestram, obtestor et moneo, ut quam debetis et potestis sollicitudine vigiletis ad investigandos eos, nec ubi occultandi se reperiant facultatem. Ut enim habebit adeo ingens remunerationis praemium qui diligentius quod ad salutem commissae sibi plebis proficiat fuerit exsecutus, ita ante tribunal Domini de reatu negligentiae se non poterit excusare quicunque plebem suam contra sacrilegae persuasionis auctores noluerit custodire. Data tertio Kalendas Februarii, Theodosio XVIII et Aluino viris clarissimis consulibus.
LXIV.-- Ad Neoniam episcopum Ravennatem. LEO NEONIAE episcopo Ravennati de his qui redeuntes de captivitate, incertum habent utrum ante captivitatem baptisma consecuti sunt.
Frequenter quidem in diversarum ambiguo quaestionum titubantia fratrum corda spiritu Dei instituente solidavimus, responsionis formam vel ex sanctarum Scripturarum disciplinis, vel ex Patrum regulis colligentes. Sed nuper in synodo novum et inauditum antea genus consultationis exortum est. Nam quorumdam fratrum suggestione comperimus aliquos captivorum ad sedes suas libertatemque redeuntes, qui scilicet in captivitatem illa aetate pervenerint quae nullius rei firmam potuerit habere notitiam, remedium quidem implorare baptismi. Sed utrum ejusdem remedii ante sacramenta perceperint, infantiae inscientia non posse reminisci, et ideo sub hoc latentis recordationis incerto animas suas in discrimen adduci dum sub specie cautionis negatur his gratia, quae ideo non impenditur, quia putatur impensa. Cum itaque tribuere talibus Dominici sacramenta mysterii non immerito quorumdam fratrum formido dubitaret, in synodali, ut diximus, coetu formam hujuscemodi consultationis accepimus. Quam diligentius discuti, et pro uniuscujusque sensu sollicita voluimus ratione tractari, quod ad veritatem adhibita cogitatione multorum certius pervenire possemus. Eadem ergo quae in sensum nostrum divina inspiratione venere, frequens etiam fratrum firmavit assensio. Inprimis itaque providere debemus, ne dum speciem quamdam cautionis tenemus, damnum regenerandarum incidamus animarum. Quis enim ita sit suspicationibus suis deditus, ut verum esse definiat, quod omni manifestatione cessante ex opinione ambigua suspicatur? Cum itaque baptizatum se, nec ille recordetur qui regenerationis est cupidus, nec alter attestari de eo possit, quod nesciat, consecratum nihil est in quo peccatum possit obrepere, cum in hac parte conscientiae suae nec ille reus sit qui consecratur, nec ille qui consecrat. Scimus quidem inexpiabile esse facinus, quoties juxta haereticorum damnata a sanctis Patribus instituta cogitur aliquis lavacrum quod regenerandis semel tributum est, bis subire apostolica reclamante doctrina, quae nobis unam praedicat in trinitate deitatem, unam in fide confessionem, unum in baptismate sacramentum. Sed in hoc nihil simile formidatur, quoniam non potest in iterationis crimen devenire, quod factum esse omnino nescitur. Atque ideo quoties persona talis inciderit, sollicita primum examinatione discutite, et longo tempore, nisi forte supremus finis immineat, indagate, utrum nemo sit penitus quid testimonio suo jurare possit ignorantiam nescientis. Et cum constiterit hunc qui baptismatis indiget sacramento, sola inaniter suspicione prohiberi accedat intrepidus ad consequendam gratiam, cujus in se nullum scit esse vestigium. Nec veneramur huic salutis januam aperire, quam nunquam docetur ingressus, quod si ab haereticis baptizatum quempiam fuisse constiterit, erga hunc nullatenus sacramentum regenerationis iteretur, sed hoc tantum quod ibi defuit, conferatur, ut per episcopalem manus impositionem virtutem sancti Spiritus consequatur. Quam rem, frater charissime, ideo generaliter ad omnium vestrum volumus pervenire notitiam, ne dum plus justo metuitur misericordia Dei salvari cupientibus denegetur. Data nono Kalendas Novembris, consulatu Martiani Augusti.
LXV.-- Ad episcopos Africae. LEO universis episcopis per Africam constitutis in Domino salutem.
Cum in ordinationibus sacerdotum quaedam apud vos illicite usurpata crebrior fama narraret, ratio pietatis exegit, ut pro sollicitudine quam universae Ecclesiae ex divina institutione dependimus, rerum fidem studeremus agnoscere, vicem curae nostrae proficiscenti a nobis fratri et consacerdoti nostro Potentio injungentes, qui secundum scripta quae per ipsum ad vos direximus de episcopis, quorum culpabilis ferebatur electio, quod veritas haberet inquireret, nobisque omnia fideliter indicaret. Unde quia idem plenissime notitiae nostrae cuncta reseravit, et sub quibus qualibusque rectoribus quaedam Christi plebes in partibus provinciae Caesariensis habeatur, sincera nobis relatione patefecit, necessarium fuit ut dolorem cordis nostri quo pro Dominicorum gregum periculis aestuamus, datis ad vos litteris promeremus. Mirantes tantum apud vos per occasionem temporis impacati aut ambientium praesumptionem, aut tumultum valuisse popularem, ut indignis quibusque, et longe extra sacerdotale meritum constitutis pastorale fastigium, et gubernatio Ecclesiae crederetur. Non est hoc consulere populis, sed nocere, nec praestare regimen, sed augere discrimen. Integritas enim praesidentium salus est subditorum et ubi est incolumitas obedientiae, ibi sana est forma doctrinae. Principatus autem quem aut seditio extorsit, aut ambitus occupavit, etiam si moribus atque actibus non offendit, ipsius tamen initii sui est perniciosus exemplo, et difficile est, ut bono peragantur exitu, quae malo sunt inchoata principio. Quod si in quibuslibet Ecclesiae gradibus providenter scienterque curandum est, ut in Domini domo nihil sit inordinatum, nihilque praeposterum quanto magis elaborandum est, ut in electione ejus qui super omnes gradus constituitur, non erretur? Nam totius familiae Domini status et ordo nutabit, si quod sequitur in corpore non inveniatur in capite. Ubi est beati Pauli apostoli per spiritum Dei emissa praeceptio, qua in persona Timothei omnium sacerdotum Christi numerus eruditur, et perinde unicuique nostrum dicitur: « Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis? » (I Tim. V, 22.) Quid est cito manus imponere, nisi ante aetatem maturitatis, ante tempus examinis, ante meritum laboris, ante experientiam disciplinae, sacerdotalem honorem tribuere non probatis? et quid est communicare peccatis alienis, nisi talem effici ordinantem qualis ille est qui non meruit ordinari? Sicut enim boni operis sibi comparat fructum, qui rectum sectatur in eligendo sacerdote judicium, ita gravi semetipsum afficit damno, qui ad suae dignitatis collegium sublimat indignum. 217 Non enim in cujusquam persona praetermittendum est quod institutis generalibus continetur, nec putandus est honor ille legitimus qui fuerit de praevaricatione collatus, dicente enim Apostolo: Ut inter electionis regulas, is episcopus ordinetur, quem « unius uxoris virum (I Tim. III, 2) » fuisse, aut esse constiterit. Tam sacra semper habita est ista praeceptio, ut etiam de muliere sacerdotis eligendi eadem intelligatur servanda conditio, ne forte illa priusquam in matrimonium ejus veniret qui aliam non habuisset uxorem, alterius viri esset experta conjugium. Quis ergo dissimulare audeat quod in tanti sacramenti perpetratur injuriam? Cum huic magno venerandoque mysterio ne legis quidem statuta defuerint, quibus evidenter est definitum, ut virginem sacerdos accipiat et alterius torum nesciat conjugis quae uxor est futura pontificis? Jam tunc enim in sacerdotibus figurabatur Christi et Ecclesiae spirituale conjugium, ut quoniam vir caput est mulieris, discat sponsa Verbi non alium virum nosse Christum, qui eam unam quam legit, unam diligit, et aliam praeter ipsam suo consortio non adjungit. Si ergo etiam in Veteri Testamento haec sacerdotalium conjugiorum forma servata est, quanto magis sub revelata jam gratia constituti apostolicis debemus servire praeceptis, ut quomodolibet quis bonis moribus praeditus, et sanctis operibus inveniatur ornatus, nequaquam tamen vel ad diaconii gradum, vel ad presbyterii honorem, vel ad episcopatus culmen ascendat, si aut ipsum non unius uxoris virum, aut uxorem ejus non unius viri fuisse claruerit, monente vero Apostolo atque dicente: « Et hi aut probentur primum, et sic ministrent (I Tim. III, 10). »
Quid aliud intelligendum putemus, nisi ut in his provectionibus non solum matrimoniorum privilegia, sed etiam laborum merita cogitemus, ne aut a baptismo rudibus, aut a saeculari actu repente conversis officium pastorale credatur, cum omnis gradus militiae Christianae de incrementis profectuum debeat aestimari, an possint cuiquam majora committi? Merito sanctorum Patrum venerabiles sanctiones cum de sacerdotum electione loquerentur eos demum idoneos sacris administrationibus censuere, quorum omnis aetas a puerilibus exordiis usque ad provectiores annos per disciplinae ecclesiasticae stipendia cucurrisset, ut unicuique testimonium prior vita praeberet, nec posset de ejus provectione dubitari, cui pro laboribus multis, pro moribus castis, pro actibus strenuis celsioris loci praemium deberetur. Si enim ad honorem mundi sine suffragio temporis, sine merito laboris indignum est pervenire, et notari ambitus solent, quos probitatis documenta non adjuvant, quam diligens, et quam prudens habenda est dispensatio divinorum munerum, et coelestium dignitatum, ne in aliquo apostolica, et canonica decreta violentur, et his Ecclesia Domini regenda credatur qui legitimarum institutionum nescii, et totius humilitatis ignari non ab infimis sumere incrementum, sed a summis volunt habere principium? cum valde iniquum sit et absurdum ut imperiti magistris, novi antiquis, et rudes praeferantur emeritis. « In domo quidem magna necesse est, sicut Apostolus ait, vasa diversa sint, quaedam aurea, argentea, quaedam vero lignea et fictilia (II Tim. II, 20), » sed horum ministerium pro materiae qualitate discernitur, nec qui est pretiosorum, idem usus est vilium. Nam inordinata sunt omnia si fictilia aureis, et lignea praeferantur argenteis. Sicut autem in ligneis et fictilibus eorum omnium species figuratur, qui nullis adhuc virtutibus nitent, ita in aureis et argenteis, hi sine dubio declarantur, qui per longum eruditionis ignem, et per fornacem diuturni laboris excocti, aurum probatum et argentum purum esse meruere. Quibus si merces pro devotione non redditur, omnis ecclesiastica disciplina resolvitur, omnis ordo turbatur, dum in Ecclesia, qui nullum subiere ministerium perverso eligentium judicio debitum obtinent principatum. Cum ergo inter vos tantum valuerint, aut studia popularium, aut ambitus superborum, ut non solum laicos, sed etiam secundarum uxorum viros, aut viduarum maritos ad officium cognoscamus pastorale provectos, nonne aptissime exigunt causae, ut ecclesiae in quibus ista commissa sunt, judicio severiore purgentur, et non solum in tales praesules, sed etiam in ordinatores eorum ultio competens proferatur? Sed circumstant nos hinc mansuetudo clementiae, hinc censura justitiae? Et quia « universae viae Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10), » cogimur secundum sedis apostolicae pietatem, ita nostram temperare sententiam, ut trutinato pondere delictorum, quae constat non unius esse mensurae quaedam definiamus utcunque toleranda, quaedam vero penitus amputanda. Eos enim qui vel secundas nuptias inierunt, vel viduarum se conjugio sociarunt, nec apostolica nec legalis auctoritas sacerdotum obtinere permittit, et multo magis illum, si fuerit vestro judicio confutatus, qui, sicut ad nos relatum est, duarum simul est maritus uxorum, vel illum qui a prima uxore dimissus, alteram duxisse perhibetur. Caeteros vero quorum provectio hoc tantum reprehensionis incurrit, quod ex laicis ad officium episcopale delecti sunt, neque ex hoc quod uxores habeant, possunt esse culpabiles, susceptum sacerdotium tenere permittimus, non praejudicantes apostolicae sedis statutis, nec praecessorum nostrorum nostrisque decretis quibus salubriter statutum est, ne primum vel secundum, aut tertium in ecclesia gradum quisquam laicorum quibuslibet suffragiis fultus ascendat, priusquam ad hoc meritum per legitima augmenta perveniat, quod enim utrumque patimur esse veniale multum postmodum esse non poterit, si quisquam omnino id quod interdicimus usurpare praesumpserit, quia remissio peccati non dat licentiam delinquendi, nec quod potuit aliqua ratione concedi, fas erit amplius impune committi. Donatum autem Salicinensem ex Novatiano cum sua (ut comperimus) plebe conversum, ita Dominico volumus gregi praesidere, ut libellum fidei suae ad nos meminerit dirigendum, quod et Novatiani dogmatis damnet errorem et plenissime confiteatur catholicam veritatem. Maximum quoque ex laico licet reprehensibiliter ordinatum, tamen si Donatista jam non est, et a spiritu schismaticae pravitatis alienus, ab episcopali quam quoquomodo adeptus est non repellamus dignitate, ita ut et ipse libello ad nos edito catholicum se esse manifestet. De Aggaro et Tyberiano, quorum a caeteris qui ex laicis ordinati sunt in hoc causa diversa est, quod eorum ordinationi atroces tumultus, et saevae seditiones memorantur esse famulatae, vestro judicio cuncta commisimus, ut relata habiti apud vos examinis fide quid de supradictis statuendum sit, scire possimus. Ille autem famulae Dei quae integritatem pudoris oppressione barbarica perdidere, laudabiliores erunt in humilitate ac verecundia si se incontaminatis non audeant comparare virginibus. Quamvis enim omne peccatum ex voluntate nascatur, et potuerit corruptione carnis mens invita non pollui, minus tamen eisdem oberit, si quod potuerint animo non amittere doleant se vel corpore perdidisse. Cum itaque de omnibus fere quae fratris nostri Potentii relatio continebat plenissime dilectionem vestram per David fratrem et coepiscopum nostrum, qui et sacerdotii merito nobis est probatus, et moribus videatis instructam. Superest, fratres, ut concordi obedientia salubres suscipiatis hortatus, et nihil per contentionem agentes, sed ad omne studium devotionis unanimes divinis et apostolicis constitutionibus pareatis, et in nullo patiamini pia canonum decreta violari. Quae enim nunc certarum remisimus consideratione causarum, antiquis deinceps custodienda sunt regulis, ne quod ad tempus pia lenitate concessimus, justa post haec ultione plectamus.
LXVI. Leo papa de privilegio episcoporum sive presbyterorum ad universos Germaniae atque Galliae ecclesiarum episcopos. Cum in Dei nomine in Romana Ecclesia synodum episcoporum sive caeterorum consacerdotum Christique fidelium coadunatum habuissemus, et de ordinationibus illicitis, super quibus crebrior ad nos illarum partium commeantium sermo pervenerat, atque de aliis necessitatibus ecclesiasticis negotiis tractantes, sacrosque canones relegentes solerter egissemus, a multis lacrymabili vultu relatum est nobis, quod quidam Germaniarum ac Galliarum urbium episcopi frequenter coepiscopos, qui juxta canones Neocaesarienses, sive secundum aliorum decreta Patrum iidem sunt qui et presbyteri vel presbyteros destinarent, qui absente pontifice altaria erigerent, basilicasque consecrarent. Quod quidem non est mirum id praecepisse viros ecclesiasticae disciplinae ignaros quod est canonicae regulae contrarium, et statim a saeculari militia in sacerdotale ministerium delegatos atque promotos. Ergo ne ultra talis a vobis licentia usurpetur communi sententia, statuendum oportuit scientes quia, sicut coepiscopo vel presbytero illicita consecratio est altaris, ita et constitutio. In divinis enim litteris praecipiente Domino, solus Moyses in tabernaculo Dei erexit altare, solus ipse unxit, qui utique summus sacerdos Dei erat, sicut scriptum est de eo: « Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus (Psal. XCVIII, 6). » Ideoque id quod tantum facere principibus sacerdotum jussum est, quorum typum Moyses et Aaron tenuerunt, omnino decretum est ut coepiscopi vel presbyteri qui filiorum Aaron gestant figuram arripere non praesumant. Nam quamvis cum episcopis plurima illis ministeriorum communis sit dispensatio, quadam tamen auctoritate veteris legis, quaedam novae etiam ecclesiasticis regulis sibi prohibita noverint, sicut presbyterorum et diaconorum, aut virginum consecratio, sicut constitutio altaris ac benedictio vel unctio. Siquidem nec erigere eis altaria, nec ecclesias vel altaria consecrare licet, nec per impositiones manuum fidelibus baptizandis vel conversis, vel ex haeresi paracletum Spiritum sanctum tradere, nec chrisma conficere, nec chrismate baptizatorum frontes signare, nec publice quidem in missa quemquam poenitentem reconciliare, nec formatas cuilibet epistolas mittere. Haec enim omnia illicita sunt coepiscopis, qui ad exemplum et formam septuaginta discipulorum esse noscuntur, vel presbyteris qui eamdem gestant figuram. Quoniam quanquam consecrationem habeant, pontificatus tamen apicem non habent. Quae omnia solis debere summis pontificibus auctoritate canonum praecipitur, ut per hoc et discretio graduum, et dignitatis fastigium summi pontificis demonstretur. Sed neque coram episcopo licet presbyteris in baptisterium introire, nec praesente antistite infantem tingere, aut signare, nec poenitentem sine praeceptione episcopi sui reconciliare, nec eo praesente, nisi illo jubente sacramentum corporis et sanguinis Christi conficere, nec eo coram posito populum docere, vel benedicere aut salutare, nec plebem utique exhortari, in eos specialius et propensius commovendi qui in episcopis ordinandis sanctorum Patrum statuta neglexerint, et quos refutare debuerant, consecrarint. Unde si qui episcopi talem consecraverint sacerdotem, qualem non liceat, etiamsi aliquo modo damnum proprii honoris evaserint, ordinationis tamen jus ulterius non habebunt, nec ei sacramento interesse, quod neglecto divino judicio immerito praestitere. Illud sane quod ad sacerdotalem pertinet dignitatem, inter omnia volumus canonum statuta servari. Cum ubi minores sunt plebes, minoresque conventus, presbyterorum cura sufficiat. Episcopalia autem gubernacula non nisi majoribus populis, et frequentioribus civitatibus oporteat praesidere, ne quod sanctorum Patrum divinitus inspirata decreta vetuere vinculis, et possessionibus vel obscuris et solitariis municipiis tribuatur sacerdotale fastigium, et 218 honor cui debent excellentiora committi, ipse sui numerositate vilescat. Quod nunc in sua dioecesi restitutus episcopus factum esse causatus est, et rationabiliter postulavit, ut episcopi eorum locorum, in quibus non debuerant ordinari humana conditione decesserint, loca ipsa ad jus ejus antistitis redigantur. Cujus ante fuerant ante priora. Et inutile est ut sacerdotalis dignitas inconsiderata ordinantis facilitate et superflua multiplicatione minuatur. De his autem quae in sacro virginitatis proposito constitutae barbaricam pertulere violentiam, et integritatem pudoris, non animo, sed corpore perdidere, ea nobis servanda videtur moderatio, ut neque in viduarum dejiciantur gradum, nec in sacrarum et perseverantium virginum numero censeantur. Quibus si in omnibus virginalibus perseverant et castimoniae soliditatem mente custodiunt sacramentorum non est neganda communio, quia injustum est eas in eo argui, vel notari, quod non voluntas admisit, sed vis hostilis eripuit. Causam quoque Lupicini episcopi illic jubemus audiri. Cui multum et saepius postulanti communionem hac ratione reddidimus, quoniam ad nostrum judicium provocasset immerito eum pendente negotio a communione videbamus fuisse suspensum. Adjectum etiam illud est quod huic temere superordinatus esse cognoscitur, qui non debuit ordinari antequam Lupicinus in praesenti positus, aut confutatus, aut certe confessus, justae posset subjacere sententiae, ut vacantem locum, quemadmodum disciplina ecclesiastica exigit, is qui consecrabatur, exciperet. Sive vero aliae emerserint causae quae ad statum ecclesiarum, et ad concordiam pertineant sacerdotum, illic sub timore Domini volumus ventulentur, et de componendis atque compositis omnibus ad nos relatio plena mittatur, ut ea quae juxta ecclesiasticum morem juste et rationabiliter fuerint definita, mea quoque sententia roborentur. Data quarto Idus Augusti.
LXVII.-- Ad episcopos per Viennensem provinciam constitutos. LEO dilectissimis fratribus universis episcopis per Viennensem provinciam constitutis.
Divinae cultum religionis, quem in omnes gentes, omnesque nationes Dei voluit gratia coruscare, ita Dominus noster Jesus Christus humani generis Salvator instituit, ut veritas quae antea legis et prophetarum praeconio continebatur, per apostolicam tubam in salutem in universitatis exiret, sicut scriptum est: « In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 3). » Sed hujus muneris sacramentum ita Dominus ad omnium apostolorum officium pertinere voluit, ut in beatissimo Petro apostolorum omnium summo principaliter collocaret, ut ab ipso quasi quodam capite dona sua velut in corpus omne diffunderet, ut exsortem se mysterii intelligeret esse divini, qui ausus fuisset a Petri soliditate recedere. Hunc enim in consortium individuae unitatis assumptum id quod ipse erat, voluit dominari, dicendo: « Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18), » ut aeterni aedificatio templi mirabili munere gratiae Dei in Petri soliditate consisteret. Hac Ecclesiam suam firmitate corroborans ut illam, nec humana temeritas posset appetere, nec portae contra illam inferi praevalerent. Verum hanc petrae istius sacratissimam firmitatem, Deo, ut diximus, aedificante, constructam nimis impia vult praesumptione violare quisquis ejus potestatem tentat infringere, favendo cupiditatibus suis, et id quod accepit a veteribus non sequendo, cum nulli se subditum legi, nullis institutionis Dominicae credit regulis contineri, a vestro nostroque per novae usurpationis ambitum more desciscens, praesumendo illicita, et quae custodire debuit negligendo. Verum haec nos Deo, ut credimus, aspirante servata circa vos nostrae charitatis gratia quam sanctitati vestrae apostolica semper sedes, ut meministis impendit, nitimur consilio maturiore corrigere, et vestrarum Ecclesiarum statum communicato vobiscum labore componere, non nova instituentes, sed vetera renovantes, ut in status consuetudine quae nobis a nostris Patribus est tradita perduremus, et de nostro per boni operis ministerium, remotis perturbationum scandalis, placeamus. Nobiscum itaque vestra fraternitas recognoscat apostolicam sedem pro sui reverentia a vestrae etiam provinciae sacerdotibus innumeris relationibus esse consultam, et pro diversarum, quemadmodum vetus consuetudo poscebat, appellatione causarum, aut retractata aut confirmata fuisse judicia, adeo ut servata unitate spiritus in vinculo pacis commeantibus, hinc inde litteris quo sanctae agebatur perpetuae proficeret charitati. Quam sollicitudo nostra non sua quaerens, sed quae sunt Christi, dignitatem divinitus datam, nec ecclesiis nec ecclesiarum sacerdotibus arrogabat. Sed hunc tramitem semper inter majores nostros et benetentum et salubriter constitutum, Hilarius ecclesiarum statum et concordiam sacerdotum novis praesumptionibus turbaturus excessit, iterum suae vos cupientes subdere potestati, ut se beato apostolo Petro non patiatur esse subjectum, ordinationes sibi omnium per Gallias ecclesiarum vindicans, et debitam metropolitanis sacerdotibus in suum jus transferens dignitatem, ipsius quoque beatissimi Petri reverentiam verbis arrogantioribus minuendo, cui cum prae caeteris solvendi, et ligandi tradita sit potestas, pascendarum tamen ovium cura specialis mandata est. Cui quisquis principatum aestimat denegandum, illius quidem nullo modo potest minuere dignitatem, sed inflatus spiritu superbiae suae semetipsum in inferna demergit. Quae igitur apud nos in causa Celedonii episcopi gesta confecta sint et quae Hilarius dixerit dum cum eodem praesente supradicto episcopo audiretur, inditus chartis rerum ordo demonstrat. Ubi postquam Hilarius rationabile quod in sanctorum concilio sacerdotum posset respondere non habuit, ad ea se occulta cordis ipsius transtulerunt, quae nullus laicorum dicere, nullus sacerdotum posset audire. Doluimus, fateor, fratres, et hunc ejus meritis timorem medelis patientiae nostrae curare tentavimus. Nolebamus enim ea illi exacerbare vulnera quae suae animae insolentibus subinde sermonibus infligebat, et quem susceperamus ut fratrem, delinire magis ipsum, quamvis ipse suis responsionibus invitaret, quam contristare interlocutionibus nitebamur. Absolutus est Celedonius episcopus, quoniam se injuste sacerdotio fuisse dejectum manifeste testium responsione ipso etiam praesente monstraverat, ita ut quod Hilarius nobiscum residens posset opponere non haberet. Remotum est ergo judicium quod prolatum in hac sententia legebatur, quo tanquam viduae maritus sacerdotium tenere non posset. Quod nos quidem servantes legalia constituta sollicitius voluimus custodiri non solum circa sacerdotes, sed circa clericos quoque minoris officii, ne ad sacram militiam hi permittantur accedere, quibus sit tale conjugium, vel contra apostolicam disciplinam non unius tantum uxoris viri fuisse monstrentur. Sed sicut eos quod factum suum non potest excusare, aut non admittendos, aut si fuerint decernimus removendos, ita quibus hoc falsum objicit, ab ea necesse est examinatione purgemus, et suum officium perdere non sinamus. Mansisset namque in illum prolata sententia, si objectorum veritas exstitisset. Redditus itaque est ecclesiae suae, et huic quam amittere non debuit dignitati coepiscopus noster Celedonius, sicut gestorum series et post decursam cognitionem sententia quae a nobis est prolata testatur. Huic negotio sic finito fratris et coepiscopi nostri projecti querela successit. Cujus ad nos litterae lacrymabiles et dolendae desuper ordinato sibi episcopo sunt directae. Epistola quoque ingesta est civium ipsius et numerosa subscriptione singulorum firmata invidiosissimis contra Hilarium plena querimoniis, quo projecto episcopo suo aegrotare liberum non fuisset, ejusque sacerdotium in alium praeter suam notitiam esse translatum, et tam qui in vacuam possessionem ab Hilario perversore haeredem viventis inductum. Quid hic fraternitas vestra sentiat cuperemus audire, quanquam de vestris animis nostra non debeat sententia dubitare, cum fratrem in lectulo constitutum, non tam infirmitate corporis aggravari, quam alio videatis dolore torqueri, quae spes illi de vita relinquitur, cui de sacerdotio suo, dum illi aliter substituitur, irrogatur desperatio? Apparet ergo quam mitis sit corde Hilarius, qui obesse praesumptioni suae fraternae mortis credidit tarditatem. Quantum enim in se fuit, illi subtraxit lucem, abstulit vitam, quae hunc dolorem in locum ejus, alterum subrogando, ne ad salutem illi recursus esset, injecit. Esto ut brevis fratri evenerit humanae conditionis consueta migratio, quid sibi Hilarius quaerit in aliena provincia, et id quod nullus decessorum ipsius aut Patroclus habuerit cur usurpat, cum et ipsum quod Patroclo a sede apostolica temporaliter videbatur esse concessum, postmodum sit sententia meliore sublatum? Exspectaretur certe vota civium, testimonia populorum, quaereretur honoratorum arbitrium, electio clericorum, qui in sacerdotum solent ordinationibus ab his quae norunt Patrum regulas custodiri, ut apostolicae auctoritatis norma in omnibus servaretur, quae praecipit ut sacerdos ecclesiae praefuturus non solum attestatione fidelium, sed etiam eorum qui foris sunt testimonio, muniatur neque ullius scandali relinquatur occasio, cum per pacem et Deo placitam concordiam consonis omnium studiis, qui doctor pacis futurus est, ordinatur. Sed insperatus nescientibus supervenit et improvisus abscessit, cursu, ut didicimus, celeri, itinera multa conficiens, et per longinquas provincias tanta immaturitate discurrens ut videatur gloriam de scurrili velocitate potius quam sacerdotali moderatione captasse. Haec enim directarum ad nos civium verba sunt litterarum. Ante abscessit quam eum venisse nossemus. Non est hoc redire, sed fugere, nec salubritatem impendere diligentiae pastoralis, sed vim inferre latronis et furis, dicente Domino: « Qui non intrat per januam in curtem ovium, sed ascendit aliunde, hic fur et latro est (Joan. X, 1). » Non ergo Hilarius tam studuit episcopum consecrare, quam eum potius qui aegrotabat occidere, et ipsum quem superposuit male ordinando decipere. Nos tamen quod vobis credimus Deo judice placiturum, in communione cunctis fratribus consulentes, et male ordinatum submoveri et episcopum et projectum in suo sacerdotio permanere debere decrevimus. Id statuentes, ut si quisquam fratrum nostrorum in quacunque provinciae decesserit, is sibi ordinatione vindicet sacerdotis, quem illius provinciae metropolitanum esse constiterit, quia, ut videmus, causae transactae sunt, in quibus enim multa sunt, quae praeter rationem ecclesiasticam videantur esse commissa, et justi judicii debeant exspectare censuram. Sed nos diutius hic non possumus immorari, cum ad alia quae nobiscum vestra sanctitate conferenda sunt, provocemur. Militaris manus, ut didicimus, per provincias sequitur sacerdotem, et armatis praesumptione suffultum ad invadendas famulatus ecclesias quae proprios amiserint. Trahuntur ordinandi ante hoc officium his quibus praeficiendi sunt civitatibus ignorati. Ut enim notus qui fuerit probatus per pacem petitur, ita per vim necesse est qui ignotus adducitur, imponatur. Obtestor et obsecro, et sub Dei vos invocatione convenio, prohibere, fratres, talia, et omnem dissensionis materiam de vestris provinciis removere. Certe nos ante Deum absolvimus, qui vos ne permittatis ultra haec fieri convenimus. Per pacem et quietem sacerdotes, qui futuri sunt postulentur. Teneatur subscriptio clericorum, honoratorum testimonium, ordinis consensus et plebis. Qui praefuturus est omnibus ab omnibus eligatur. Ordinationem sibi, ut ante jam diximus, singuli metropolitani suarum provinciarum cum his qui caeteros sacerdotii antiquitate praeveniunt, restituto sibi jure defendant. Alienum jus alter sibi non audeat vindicare. Suis limitibus, suis terminis, sit unusquisque contentus. Et privilegium sibi debitum in alium transferre se nosse noverit non licere. Quod si quis negligens apostolicas sanctiones, plus gratiae tribuens personali, sui honoris desertos esse voluerit, privilegium suum in alium transferre posse se credens, non is cui cesserit, sed is qui intra provinciam antiquitate episcopali caeteros 219 praevenit sacerdotes ordinandi sibi vindicet potestatem, non quae passim, sed die legitimo celebretur. Nec sibi constare status sui noverit firmitatem, qui non die sabbati vespere, quod lucescit in primam sabbati vel ipso Dominico die fuerit ordinatus. Solum enim majores nostri resurrectionis Dominicae diem honore dignum judicavere, ut sacerdotes qui sumuntur hoc die potissimum tribuantur. Suis una, quaeque provincia sit contenta consiliis, nec ultra Hilarius audeat conventus indicere synodales, et sacerdotum Domini judicia se interserendo turbare, qui non tantum noverit se ab alieno jure depulsum, sed etiam Viennensis provinciae quam male usurpaverat potestate privatum. Dignum est enim, fratres, antiquitatis statuta reparari, cum is qui sibi ordinationem provinciae indebitae vendicabat, talis in praesenti etiam probatus fuerit, ut cum ipse frequentius temerariis et insolentibus verbis sententiam damnationis expeteret, suae tantum civitatis illi sacerdotium pro sedis apostolicae pietate praeceptio nostra servaverit. Non ergo sit illi ordinationi non ordini, qui meriti sui conscius cum quaereretur ad accusandum, turpi fuga se credidit subtrahendum ex oris apostolicae communionis, cujus particeps esse non meruit, Deo, ut credimus, hoc agente, qui illum opinantibus nobis et ad judicia nostra pertraxit, et inter examinationes habitas, ne communionis nostrae consors fieret, ut abscederet latenter effecit, nulli Christianorum facile communio, denegetur, nec ad indignantis fiat hoc arbitrium sacerdotis quid in magni reatus ultionem invitus et dolens quodammodo debet animus vindicantis. Cognovimus enim pro commissis et levibus verbis quosdam a gratia communionis exclusos, et animam pro qua Christi sanguis effusus est, irrogatione tam saevi supplicii sauciatam, et inermem quodammodo, exutamque omni munimine diabolicis incursibus, ut facile caperetur, objectam. Certe si quando causa talis emerserit, ut pro commissi criminis qualitate aliquem juste faciat communione privari, is tantum pene subdendus est, quem reatus involvit, nec particeps esse supplicii, qui consors non docetur commissi. Sed quid mirum eum in laicos talem existere, qui soleat sacerdotum dominatione gaudere? Unde quia nostra longe alia videtur intentio, nam omnium ecclesiarum statum et concordiam custodiri cupimus sacerdotum, ad unitatem vos vinculo charitatis hortantes obtestamur, et affectione congrua commonemus, ut ea quae a nobis Deo inspirante et beatissimo Petro apostolo discussis probatisque nunc omnibus causis decreta sunt, pro vestra pace et dignitate servetis, certi non tam nostro honori proficere quod talia statuisse cognoscimur. Non enim nobis ordinationes vestrarum provinciarum defendimus quod potest forsitan ad depravandos vestrae sanctitatis animos Hilarius pro suo more mentiri, sed per vestram sollicitudinem vindicamus, ne quid ulterius liceat novitati, nec praesumptori locus ultra jam pateat privilegia nostra cassandi. Nostrae enim gratulationi hoc solum crescere profitemur, si apostolicae sedis diligentia apud vos illibata servetur, et per sacerdotalis disciplinae custodiam ori vestro perire quod suum est pro novis usurpationibus non sinamus. Et quoniam honoranda est semper antiquitas, fratrem et coepiscopum nostrum Leontium probabilem sacerdotem, hac, si vobis placet, dignitate volumus decorari, ut praeter ejus consensum alterius provinciae non indicatur a vestra sanctitate concilium, et a vobis omnibus, quemadmodum vetustas ejus et probitas exigit, honoretur metropolitanis privilegii sui dignitate servata. Aequum est enim nec ulli fratribus fieri videtur injuria, si his qui vetustate praecedunt, pro aetatis suae merito in suis provinciis a sacerdotibus caeteris deferatur. Deus vos incolumes custodiat, fratres mei.
LXVIII.-- Ad Ravennium Arelatensem archiepiscopum.
Provectionem dilectionis tuae quae summi sacerdotii adepta est dignitate ita nobis placere cognosce, ut non solum tibi de honoris augmento, sed etiam Arelatensi Ecclesiae, cui te Dominus praeposuit, gaudeamus. Ad omnium enim fidelium decus atque utilitatem redundat cum talis habetur antistes, cujus plurimi et adjuventur praesidio, et incitentur exemplo. Unde quia non ignoras quid de sinceritate animi tui secundum praesentem notitiam senserimus justitiae nos agnoscitis exigere, ut quod praesumimus hoc probemus, frater charissime. Modestiae igitur tuae non auctoritas constantiam, sed mansuetudo commendet, justitiam lenitas temperet, patientia contineat libertatem, et declinata superbia cui proximum est, ut decidat ametur humilitas cui semper debetur ut crescat, ecclesiasticarum legum non ignara est delectio tua, ut intra earum regulas atque mensuras omnia potestatis tuae jura contineas. « Justo » tamen dicitur, « lex non est posita (I Tim. I, 9), » quia normam praeceptionis implet judicio voluntatis, cum verus recti amor in semetipso habet et apostolicas auctoritates et canonicas sanctiones. Quarum devotus sectator et diligens exsecutor in eorum procul dubio consortio gloriaberis, qui de creditorum sibi profectibus talentorum audire meruerunt: « Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam: intra in gaudium Domini tui (Matth. XXVII, 21). » Ut autem fiduciam dilectionis erga te nostrae habere non dubites, saepius nos de processu actuum tuorum facias certiores, quoniam judicii nostri memores cupimus semper de tuis profectibus in Domino gloriari, Deus te incolumen custodiat, frater charissime.
LXIX.-- Ad Theodorum Forojuliensem episcopum.
LEO THEODORO episcopo Forojuliensi.
Sollicitudinis quidem tuae is ordo esse debuerat, ut cum metropolitano tuo primitus, de eo quod quaerendum videbatur esse, conferres, ac si id quod ignorabat dilectio tua, etiam ipse nesciret, instrui vos pariter posceretis, quia in causis quae ad geneneralem observantiam pertinent omnium Domini sacerdotum sine primatibus oportet inquiri. Sed, ut quoquo modo instruatur ambiguitas consulentis, quid de poenitentium statu ecclesiastica habeat regula non tacebo. Multiplex misericordia Dei ita lapsibus subvenit humanis, ut non solum per baptismi gratiam, sed etiam per poenitentiae medicinam spes vitae reparetur aeternae, et qui regenerationis donum violasset proprio se judicio condemnantes ad remissionem criminum pervenirent, sic divinae bonitatis praesidiis ordinatis, ut indulgentia Dei, nisi supplicatione sacerdotum nequeat obtineri. Mediatorem enim Dei et hominum, homo Christus Jesus, hanc praepositis Ecclesiae tradidit potestatem, ut et confitentibus actionem poenitentiae darent, et salubri satisfactione purgatos communionem sacramentorum per januam reconciliationis admitterent. Cui utique operi ipse Salvator intervenit, nec unquam ab his abest quae ministris suis exsequenda commisit, dicens: « Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII 20), » ut si quid per servitutem nostram bono ordine et gratulando impletur effectu, non ambigamus per Spiritum sanctum fuisse donatum. Si autem aliquis eorum pro quibus Domino supplicamus quocunque interceptus obstaculo a munere indulgentiae praesentis exciderit, et priusquam ad constituta remedia perveniret, temporalem vitam humana conditione finierit, quod manens in corpore, non receperit consequi, exutus carne non poterit. Nec necesse est nobis eorum qui sic obierint merita actusque discutere, cum Dominus Deus noster, cujus judicia nequeunt comprehendi, quod sacerdotale ministerium implere non potuit suae justitiae reservaverit. Ita potestatem suam timeri volens ut hic terror omnibus prosit, et quod quibusdam tepidis aut negligentibus accidit, nemo non metuat, multum enim utile ac necessarium est, ut peccatorum reatus ante ultimum diem sacerdotali supplicatione solvatur. His autem qui in tempore necessitatis et in periculi urgentis instantia praesidium poenitentiae et mox reconciliationis implorant, nec satisfactio interdicenda est, nec reconciliatio deneganda, quia misericordiae Dei nec mensuras possumus ponere, nec tempora definire, apud quem nullas patitur venire moras conversio, dicente Spiritu Dei per prophetam: « Cum conversus ingemueris, tunc salvus eris (Ezech. III, 21). » Et alibi: « Dic tu iniquitates tuas ut justificeris (Psal. XXXI, 5); » et iterum: « Quia apud Dominum misericordia est, et copiosa apud eum redemptio (Psal. CXXIX, 7). » In dispensandis itaque Dei donis non debemus esse difficiles, nec accusantium se lacrymas gemitusque negligere, cum ipsam poenitentiam ex Dei credamus inspiratione conceptam, dicente Apostolo: « Ne forte det illis Deus poenitentiam ut resipiscant a diaboli laqueis, a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem (II Tim. II, 26). » Unde oportet unumquemque Christianum conscientiae suae habere judicium, ne converti ad Dominum de die in diem differat, nec satisfactionis sibi tempus in fine vitae suae constituat, quem periculose ignorantia humana concludit, ut ad paucarum horarum se reservet incertum, et cum possit pleniore satisfactione indulgentiam promereri, illius temporis angustias eligat, quo vix inveniat spatium vel confessio poenitentis vel reconciliatio sacerdotis. Verum, ut dixi, etiam talium necessitati ita auxiliandum est, ut nec actio illis poenitentiae, nec communionis gratia denegetur, si eam etiam amisso vocis officio per judicium integri sensus quaerere comprobentur, quod si aliqua in aegritudine ita fuerint aggravati, ut quod paulo ante poscebant, sub praesentia sacerdotis significare non valeant, testimonia eis fidelium circumstantium prodesse debebunt, ut simul et poenitentiae et reconciliationis beneficium consequantur, servata tamen regula canonum paternorum circa eorum personas qui in Deum a fide discedendo peccarunt. Haec autem, frater, quae ad interrogationem dilectionis tuae, ideo respondi, ne aliquid contrarium sub ignorantiae excusatione gereretur in metropolitani tui notitiam facies pervenire, ut si qui forte sunt fratrum qui de his antea putaverant ambigendum, per ipsum de omnibus quae ad te scripta sunt, instruantur.
LXX.-- Ad Rusticum Narbonensem episcopum.
LEO episcopus, RUSTICO Narbonensi episcopo.
Epistolas fraternitatis tuae quas Hermes archidiaconus tuus detulit libenter accepi, diversarum quidem causarum connexione multiplices, sed non ita patientiae onerosas ut aliquid earum per incurrentes undique sollicitudines fuerit praetermissum. Unde totius sermonis tui allegatione comperta et gestis quae in episcoporum honoratorumque examine confecta sunt recensitis, Saviniano et Leoni presbyteris actionis suae intelleximus fiduciam defuisse, nec eis justam superesse querimoniam qui se ab inchoatis disceptationibus sponte subduxerint. Circa quos quam formam quamve mensuram debeas tenere justitiae tuo relinquo moderamini, suadens tamen charitatis hortatu ut sanandis aegris spiritualem adhibere debeas medicinam, et dicente Scriptura: « Noli esse nimium justus (Eccli. XXI, 20) » mitius agas cum eis qui impudicitiae zelo videntur modum excessisse vindictae, ne diabolus qui decepit adulteros de adulterii exsultet ultoribus. Miror autem dilectionem tuam in tantum scandalorum quacunque occasione noscentium adversitate turbari, ut vacationem ab episcopatus laboribus optare te dicas, et male in silentio atque otio vitam degere, quam in his quae tibi commissa sunt permanere. Dicente vero Domino: « Beatus qui perseveraverit usque in finem (Matth. XXIV, 13). » Unde beata erit perseverantia, nisi de virtute patientiae? Nam secundum apostolicam praedicationem, « omnis qui voluerit pie vivere in Christo Jesu persecutionem patietur (II Tim. III, 12). 220 Quae non in eo tantum computanda, quod contra Christianam pietatem aut ferro, aut ignibus agitur, aut quibuscunque suppliciis, cum persecutionum saevitiam suppleant et dissimilitudines morum, et contumaciae inobedientia, et malignarum tela linguarum, quibus conflictationibus cum omnia semper Ecclesiae membra pulsentur, et nulla piorum portio hic a tentatione sit libera, ita ut periculis nec otia careant, nec labores. Quis inter fluctus maris naves dirigit, si gubernator abscedat? Quis ab insidiis luporum oves custodiet, si pastoris cura non vigilet? Quis denique latronibus obsistet et furibus si speculatorem in conspectu explorationis locatum, ab intentione sollicitudinis amor quietis abducat? Permanendum ergo in opere est credito et in labore suscepto. Constanter tenenda est justitia, et benigne praestanda clementia. Odio habeantur peccata non homines. Nunc corripiantur timidi, nunc tolerentur infirmi et quod in peccatis severius castigare necesse est, non saevientis plectatur animo sed medentis. At si vehementior tribulatio incubuerit, non ita expavescamus quasi illi adversitati propriis sit viribus resistendum, cum et consilium nostrum et fortitudo sit Christus, ut, sine quo nihil possumus, per ipsum cuncta possimus, quia confirmans praedicatores Evangelii, et sacramentorum ministros. « Ecce ego, inquit, vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). » Et iterum: « Haec, inquit, locutus sum vobis ut in me pacem habeatis. In mundo autem tribulationes habebitis, sed bono animo estote, quia ego vici mundum (Joan. XVI, 33). » Quae pollicitationes quia sine dubitatione manifestae sunt, nullis debemus scandalis infirmari ne electioni Dei videamur ingrati, cujus tam potentia sunt adjutoria quam vera promissa. De consultationibus autem dilectionis tuae quas separatim conscriptas archidiaconus tuus detulit, quid sentiendum sit inter praesentes opportunius quaereretur si nobis tui conspectus copia proveniret. Nam cum quaedam interrogationes modum diligentiae videantur excedere, intelligo eas colloquiis aptiores esse quam scriptis. Quia sicut quaedam sunt quae nulla possunt traditione convelli, ita multa sunt, quae aut pro consideratione aetatum, aut pro necessitudine rerum oporteat temperari, illa semper conditione servata, ut in his quae vel dubia fuerint aut obscura, id noverimus sequendum, quod ne praeceptis evangelicis contrarium, nec decretis sanctorum Patrum inveniatur adversum.
INCIPIUNT AD INQUISITIONEM EJUSDEM EPISCOPI SUBJECTA RESPONSA.
Quod non habeantur episcopi, quos nec clerus elegit, nec populus exquisivit, nec provinciales episcopi consecrarunt.
Nulla ratio sinit, ut inter episcopos habeantur, qui nec a clericis sunt electi, nec a plebibus expetiti, nec a provincialibus episcopis cum metropolitani judicio consecrati. Unde cum saepe quaestio de male accepto honore nascatur, quis ambigat nequaquam istis esse tribuendum, quod non doceatur fuisse collatum? Si qui autem clerici ab istis pseudoepiscopis in eis ecclesiis ordinati sunt, quae ad proprios episcopos pertinebant, et ordinatio eorum consensu et judicio praesidentium facta est prout rata haberi, ita ut in ipsis Ecclesiis perseverent. Aliter autem vana est habenda ordinatio, quae nec loco fundata est, nec auctore munita
Quod presbyteri aut diaconi, si in aliquo crimine dilapsi fuerint, non possunt per manus impositionem poenitendi remedium consequi.
Alienum est a consuetudine ecclesiastica, ut qui presbyteralem honorem aut diaconi gradum fuerint consecuti, hi qui pro crimine aliquo suo per manus impositionem remedium accipiant poenitendi, quod sine apostolica traditione descendit, secundum quod scriptum est: « Sacerdos si peccaverit quis orabit pro eo (Levit. V, 18). » Unde hujusmodi lapsis ad promerendam misericordiam Dei privata est exspectanda secessio, ubi illis satisfactio digna sit etiam fructuosa.
Quod diaconus sicut episcopus et presbyter cessare debet ab opere conjugali, non tamen repudiare conjugia.
Lex continentiae eadem est ministris altaris quae episcopis atque presbyteris. Qui cum essent laici sive lectores, licite et uxores ducere et filios procreare potuerunt. Sed cum ad praedictos pervenerint gradus, coepit eis non licere quod licuit. Unde ut de carnali fiat spirituale conjugium, oportet eos nec dimittere uxores et quasi non habeant sic habere, quod et salva sit charitas conjugiorum, et cessent opera nuptiarum.
Quod aliud sit uxor, aliud concubina, nec erret quisquam si filiam suam in matrimonium concubinam habenti tradiderit.
Non omnis mulier juncta viro uxor est viri, quia nec omnis filius haeres est patris. Nuptiarum autem foedera inter ingenuos sunt legitima et inter aequales, multo prius hoc ipsum Domino constituente quam initium Romani juris exstiterit. Itaque aliud uxor, aliud concubina, sicut aliud ancilla, aliud libera. Propter quod etiam Apostolus ad manifestandarum harum personarum discretionem testimonium ponit ex Genesi ubi dicitur Abrahae: « Ejice ancillam et filium ejus. Non enim haeres erit filius ancillae cum filio liberae (Gen. XXI, 10). » Unde societas nuptiarum ita ab initio constituta sit, ut praeter servum conjunctionem haberent in se Christi et Ecclesiae sacramentum, dubium non est eam mulierem non pertinere ad matrimonium in quo non docetur nuptiale fuisse mysterium. Igitur cujuslibet loci clericus, si filiam suam viro habenti concubinam in matrimonium dederit, non ita accipiendum est quasi de conjugato eam dederit, nisi forte illa mulier ingenua facta et dotata legitime et publicis nuptiis honestata videatur. Paterno arbitrio viris junctae carent culpa si mulieres quae a viris habebantur in matrimonio non fuerunt, quia aliud est nupta aliud concubina.
Quod non sit conjugii duplicatio, quando ancilla rejecta assumitur uxor.
Ancillam a toro abjicere et uxorem certae ingenuitatis accipere, non duplicatio conjugii, sed profectus est honestatis. Culpanda est talium negligentia, sed non penitus discutienda, ut crebris cohortationibus incitati quod necessarie expetierunt fideliter et exsequantur. Nemo enim desperandus est dum in corpore constituitur: quia nonnunquam quod diffidentia aetatis differtur, consilio maturiore perficitur.
De communione privatis, et vita defunctis.
Horum causa Dei judicio reservanda est, in cujus manu fuit, ut talium obitus usque ad communionis remedium differretur. Nos autem quibus viventibus non communicavimus, mortuis communicare non possumus.
De his qui poenitentiam agere differunt.
Dissimulatio haec potest non de contemptu esse remedii, sed de modo gravius delinquendi, ut poenitentia quae dilata est cum studiosius petita fuerit non negetur, ut quoquo modo ad indulgentiae medicinam anima vulnerata perveniat.
Quod oporteat eum qui pro illicitis veniam poscit, etiam a multis licitis abstinere.
Aliud quidem est debita juste reposcere, aliud propria perfectionis amore contemnere. Sed illicitorum veniam postulantem oportet multis etiam licitis abstinere, dicente Apostolo: « Omnia licent, sed non omnia expediunt (I Cor. VI, 12). » Unde si poenitens habet causam quam negligere non debeat, melius exigit ecclesiasticum quam forense judicium.
Quod poenitenti nulla lucra negotiationis exercere conveniat.
Qualitas lucri negotiantem aut excusat aut arguit, quia est honestus quaestus et turpis. Verumtamen poenitenti melius est dispendia pati, quam periculis negotiationis obstringi, quia difficile est inter ementis vendentisque commercium non intervenire peccatum.
Quod ad militiam saecularem post poenitentiam redire non debeat.
Contrarium est omnino ecclesiasticis regulis post poenitentiae actionem redire ad militiam saecularem, cum Apostolus dicat: « Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus (II Tim. II, 4), » unde non est liber laqueis qui se militiae mundanae voluerit implicare.
Quod adolescens se urgente quocunque periculo poenitentiam gessit, et non se contineat ab uxoris amplexu, potest remedium sustinere
In adolescentia constitutus, si urgente aut metu, aut captivitatis periculo poenitentiam gessit, et postea timens lapsum incontinentiae juvenis copulam uxoris elegit, ne crimen fornicationis incurreret, rem videtur fecisse venialem, si propter conjugem nullam omnino cognoverit. In quo tamen non regulam constituimus, sed quid sit tolerabilius, aestimamus. Nam secundum veram cognitionem nihil magis ei congruit qui poenitentiam gessit, quam castitas perseverans et mentis et corporis.
Quod si quis propositum monachi deseruerit, publica sit satisfactione purgandus.
Propositum monachi proprio arbitrio aut voluntate susceptum, deseri non potest absque peccato. Quod enim quis vovit Deo, debet et reddere. Unde qui relicta singularitatis professione ad militiam, vel ad nuptias devolutus est, publicae poenitentiae satisfactione purgandus est, quia etsi innocens militia, et honestum potest esse conjugium, electionem meliorum deseruisse, transgressio est.
Quod puellae quae non coactae, sed voluntate propria virginitatis propositum susceperunt, delinquunt cum nupserint, et si nondum fuerint consecratae.
Puellae quae non coactae parentum imperio, sed spontaneo judicio virginitatis propositum atque habitum susceperunt, si postea nuptias eligunt praevaricantur, et si consecratio non accessit, cujus utique non fraudarentur munere, si in proposito permanerent.
De his quibus dubium est, utrum baptisma receperint, necesse est ut renascantur.
Si nulla existant judicia inter propinquos aut familiares, nulla inter clericos atque vicinos, quibus hi de quibus quaeritur, baptizati fuissent, doceantur, agendum est ut renascantur, ne manifeste pereant. In quibus quod non ostenditur gestum, ratio non sinit ut videatur iteratum. Qui autem possunt reminisci, quod ad ecclesiam veniebant cum parentibus suis, possent recordari an quod eorum parentibus dabatur, acceperint. Sed si hoc etiam ab eorum memoria alienum est, conferendum eis videtur quod collatum esse nescitur. Quia non temeritas intervenit praesumptionis, ubi est diligentia pietatis.
Quod eos qui se baptizatos agnoscunt, sed in qua fide nesciunt, per manus impositionem suscipi conveniat.
Si autem de quibus scripsisti non se baptizatos nesciunt, sed cujus fidei fuerint qui eos baptizavere se nescire profitentur, quolibet modo formam baptismatis acceperint, baptizandi non sunt, sed per manus impositionem invocata virtute Spiritus sancti quam ab haereticis accipere non potuerunt, catholicis copulandi sunt.
De his qui conviviis gentilium et escis immolatitiis usi sunt.
Si convivio solo gentilium et escis immolatitiis usi sunt, possunt jejuniis et manus impositione purgari, ut deinceps ab idololatitiis abstinentes, sacrorum Christi possunt esse participes. Si autem idola adoravere aut homicidiis vel fornicationibus contaminati sunt, ad communionem eos, nisi per poenitentiam publicam, non oportet admitti.
LXXI.-- Ad Tornulum episcopum Astorigensem.
LEO TORNULO episcopo Austorigensi.
Quam laudabiliter pro catholicae fidei veritate movearis, et quam sollicite Dominico gregi devotionem officii pastoralis impendas tradita nobis per diaconum tuum fraternitatis tuae scripta demonstrant, quibus laetitiae nostrae insinuare curasti, qualis in regionibus vestris de antiquis pestilentiae reliquiis error ac morbus exarserit. Nam et epistolae sermo et commonitorii 221 series et libelli tui textus demonstrat, Priscillianistarum fetidissimam apud vos recaluisse sentinam. Nihil est enim sordium in quorumque sensibus impiorum quod in hoc dogmate non confluxerit, quoniam de omnium terrenarum opinionum luto multiplicem sibi fecem commiscuerunt, ut soli totum biberent quidquid alii ex parte gustassent. Denique, si universae haereses quae ante Priscilliani tempus exortae sunt diligentius retractentur, nullus pene invenietur error, de quo non traxerit impietas ista contagium, quae non commenta eorum receperit falsitas, qui ab Evangelio Christi sub Christi nomine deviaverunt tenebris etiam paganitatis immersi, ut per magicarum artium profana secreta, et mathematicorum vana mendacia religionis fidem, morumque rationem in potestate daemonum et effectu siderum collocarent. Quod si credi liceat et doceri, nec virtutibus praemium, nec vitiis poena debetur, omniaque non solum humanarum legum, sed etiam divinarum constitutionem decreta solventur, quia neque de bonis neque de malis actibus ullum poterit esse judicium, si in utramque partem fatalis necessitas motum mentis impellit, et quidquid ab hominibus agitur non est hominum, sed astrorum. Ad hanc insaniam pertinet prodigiosa illa totius humani corporis per duodecim coeli signa distinctio, ut diversis partibus diversae praesideant potestates, et creatura, quam Deus ad imaginem suam fecit, in tanta sit obligatione siderum in quanta est connexione membrorum. Merito patres nostri, sub quorum temporibus haeresis haec nefanda prorupit, per totum mundum instanter egere, ut impius furor ab universa Ecclesia pelleretur. Quando etiam principes mundi ita hanc sacrilegam amentiam detestati sunt, ut auctorem ejus ac plerosque discipulos legum publicarum ense prosternerent. Videbant enim omnem curam honestatis auferri, omnem conjugiorum copulam solvi, simulque divinum jus humanumque subverti, si hujusmodi hominibus usquam vivere cum tali professione licuisset. Et profuit diu ista districtio ecclesiasticae lenitatis, quae et si sacerdotali contenta judicio cruentas refugit ultiones, severis tamen Christianorum principum constitutionibus adjuvatur, dum ad spiritale nonnunquam recurrunt remedium qui timent corporale supplicium. Ex quo autem multas provincias hostilis occupavit irruptio, et exsecutionem legum tempestates interdixere bellorum; ex quo inter sacerdotes Dei difficiles commeatus et rari coeperunt esse conventus, invenit ad publicam perturbationem secreta perfidia libertatem, et ad multarum mentium subversionem his malis est incitata quibus debuit esse correcta. Quae vero illic aut quanta pars plebium pestis hujus aliena est, ubi, sicut charitas tua indicat, lethali morbo etiam quorumdam sacerdotum corda corrupta sunt, et per quos opprimenda falsitas et defendenda veritas fuerat per ipsos doctrinae Priscilliani Evangelium subditur Christi, ut ad profanos sensus pietate sanctorum voluminum depravata, sub nominibus prophetarum et apostolorum non hoc praedicetur, quod Spiritus sanctus docuit, sed quod diaboli minister inseruit. Quia ergo dilectio tuae fidei quantum potuit diligentia damnatas olim opiniones decem et septem capitulis comprehendit, nos quoque strictim omnia retractemus, ne aliquid harum blasphemiarum aut tolerabile videatur aut dubium. I. Primo itaque capitulo demonstratur quam impie sentiant de Trinitate divina, qui et Patris, et Filii, et Spiritus sancti unam atque eamdem asserunt esse personam, tanquam idem Deus, nunc Pater, nunc Filius, nunc Spiritus sanctus nominetur, nec alius sit qui genuit, alius qui genitus est, alius qui de utroque processit, sed singularis unitas in tribus quidem vocabulis, sed non tribus sit accipienda personis. Quod blasphemiae genus de Sabellii opinione sumpserunt, cujus discipuli etiam Patripassiani merito nuncupantur, quia si ipse est Filius qui et Pater, crux Filii Patris est passio, et quidquid in forma servi Filius Patri obediendo sustinuit, totum in se Pater ipse suscepit. Quod catholicae fidei sine ambiguitate contrarium est, quae Trinitatem unitatis sic ὁμούσιον confitetur, ut Patrem et Filium et Spiritum sine confusione indivisos, sine tempore sempiternos, sine differentia credat aequales, quia unitate in Trinitatem non ex eadem persona, sed eadem implent essentia.
II. In secundo capitulo ostendit ineptum vanumque commentum de processionibus quarumdam virtutum ex Deo quas habere coeperit, et quas essentia sua ipse praecesserit. In quo Arianorum suffragantur errori dicentium quod Pater Filio prior sit, quia fuerit aliquando sine Filio, et tunc Pater esse coeperit, quando Filium genuerit. Sed sicut illos catholica Ecclesia detestatur, ita et istos qui putant unquam Deo id quod ejusdem est essentiae defuisse. Quem sicut mutabilem ita proficientem dicere nefas est. Quam enim mutatur quod minuitur, tam mutatur etiam quod augetur. III. Tertii vero capituli sermo designat, quod idem impii asserant, ideo unigenitum dici Filium Dei, quia solus sit natus ex Virgine. Quod utique non auderent dicere, nisi Pauli Samosateni et Photini virus hausissent, qui dixere Dominum nostrum Jesum Christum, antequam nasceretur ex virgine Maria non fuisse. Si autem isti aliud de suo sensu intelligi volunt atque principium de matre dant Christo, asserant necesse est non unum esse Filium Dei, sed alios quoque ex summo Patre progenitos, quorum hic unus sit natus ex femina, et hic ob hoc appellatur unigenitus, quia hanc nascendi conditionem alius filiorum Dei nemo susceperit. Quoquo versum igitur se contulerint, in magnae tendunt impietatis abruptum, si Christum Deum, vel ex matre volunt habere principium, vel Patris Dei unigenitum differentur, cum et de matre is natus sit qui erat Deus Verbum, et de Patre nemo sit genitus praeter Verbum. IV. Quarto autem capitulo continetur quod natalem Christi, quem secundum susceptionem veri hominis catholica Ecclesia veneratur, quia « Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14), » non vere isti honorent, sed honorare se simulent, jejunantes eodem die sicut et die Dominico, qui est dies resurrectionis Christi. Quod utique ideo faciunt, quia Christum Dominum in vera hominis natura natum esse non credunt, sed per quamdam illusionem ostentata videri volunt, quae vera non fuerint, sequentes dogma Cerdonis atque Marcionis, et cognatis suis Manichaeis per omnia concordantes. Qui sicut in nostro examine detecti atque convicti sunt, Dominicum diem quem nobis Salvatoris nostri resurrectio consecravit, exigunt in moerore jejunii, soli, ut proditum est, reverentiae hanc continentiam devoventes, ut per omnia sint a nostrae fidei unitate discordes, et dies qui a nobis cum laetitia habetur, ab illis in afflictione ducatur. Unde dignum est ut inimici crucis Christi et resurrectionis talem accipiant sententiam qualem elegere doctrinam. V. Quinto autem capitulo refertur quod animam hominis divinae asserant esse substantiae, nec a natura Creatoris sui conditionis nostrae distare naturam. Quam impietatem ex philosophorum quorumdam et Manichaeorum opinione manantem catholica fides damnat, sciens nullam tam sublimem tamque praecipuam esse facturam cui Deus ipse natura sit. Quod enim de seipso est, id est, quod ipse. Nec id aliud est quam Filius et Spiritus sanctus. Praeter hanc autem summae Trinitatis, unam consubstantialem et sempiternam atque incommutabilem deitatem, nihil omnium creaturarum est, quod non in exordio sui ex nihilo creatum sit. Non autem quidquid inter creaturas eminet Deus est, nec si quid magnum est atque mirabile hoc est quod ille « qui facit mirabilia magna solus (Psal. LXXI, 18). » Nemo hominum veritas, nemo justitia est, sed multi participes sunt veritatis et sapientiae atque justitiae. Solus autem Deus nullius participationis dignus est. De quo quidquid digne utcunque sentitur, non qualitas est sed essentia. Incommutabili enim nihil accedit, nihil deperit, quia esse illi quod est sempiternum semper est proprium. Unde in se manens innovat omnia, et nihil accipit quod ipse non dedit. Nimium igitur superbi, nimiumque sunt caeci, qui cum dicunt humanam animam divinam esse substantiam, non intelligunt nihil se aliud dicere quam Deum esse mutabilem, et ipsum perpeti quidquid potest naturae ejus inferri. VI. Sexta annotatio indicat eos dicere, quod diabolus nunquam fuerit bonus, nec natura ejus opificium Dei sit, sed eum ex chao et tenebris emersisse, quia scilicet nullum sui habeat auctorem, sed omnis mali ipse sit principium atque substantia, cum fides vera quae est catholica omnium creaturarum, sive spiritualium, sive corporalium, bonam confiteatur substantiam, et mali nullam esse naturam, quia Deus, qui universitatis est conditor, nihil non bonum fecit. Unde et diabolus bonus esset, si in eo quod factus est permaneret. Sed quia naturali excellentia male usus est, et in veritate non stetit, non in contrariam transiit substantiam, sed a summo bono cui debuit adhaerere descivit, sicut ipsi qui talia asserunt a veris in falsa proruunt, et naturam in eo arguunt, in quo sponte delinquunt, ac pro sua voluntaria perversitate damnantur. Quod utique in ipsis malum erit, et ipsum malum non erit substantia, sed poena substantiae. VII. Septimo loco sequitur quod nuptias damnant et procreationem nascentium perhorrescunt. In quo sicut pene in omnibus cum Manichaeorum profanitate concordant. Ideo sicut ipsorum mores probant conjugalem copulam detestantes, quia non est illic libertas turpitudinis ubi pudor matrimonii servatur et sobolis. VIII. Octavum eorum est plasmationem humanorum corporum diaboli dicere esse figmentum, et semina conceptionum opere daemonum in mulieris uteris figurari. Propterea resurrectionem carnis non esse credendam, quia concreatio corporis non sit congruens animae dignitati. Quae falsitas sine dubio opus diaboli est, et talia prodigia opinionum figmenta sunt daemonum, qui non in feminarum ventribus formant homines, sed in haereticorum cordibus tales fabricantur errores. Quod immundissimum virus de Manichaeae impietatis specialiter fonte procedens, olim fides catholica deprehendit atque damnavit. IX. Nona autem adnotatio manifestat quod filios promissionis ex mulieribus quidem natos, sed ex Spiritu sancto dicant esse conceptos, ne illa soboles quae de carnis semine nascitur ad Dei conditionem pertinere videatur. Quod catholicae fidei repugnans atque contrarium est, quae omnem hominem et corporis animaeque substantiam a Conditore universitatis formari atque animari intra materna viscera confitetur, manente quidem illo peccati mortalitatisque contagio, quod in prolem a primo parente transcurrit, sed regenerationis sacramento subveniente, quo ex Spiritu sancto promissionis filii renascuntur, non in utero carnis, sed in virtute baptismatis. Unde et David quod utique erat promissionis filius dicit ad Deum: « Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me (Psal. CXVIII, 73); » et ad Jeremiam Dominus ait: « Priusquam te formarem in utero novi te, et in vulva matris tuae sanctificavi te (Jer. I, 5). » X. Decimo autem capitulo referuntur asserere animas quae humanis corporibus inseruntur fuisse in corpore, et in coelesti habitatione peccasse, atque a sublimibus ad inferiora dilapsas in diversae qualitatis principes incidisse, et per aerias ac sidereas potestates, alias duriores, alias mitiores corporibus 222 esse inclusas a sorte diversa et conditione dissimili, ut quidquid in hac vita varie et inaequaliter provenit ex praecedentibus causis videatur accidere. Quam impietatis fabulam ex multorum sibi erroribus texuerunt, sed omnes eos catholica fides a corpore suae unitatis abscidit constanter praedicans atque veraciter quod animae hominum priusquam suis inspirarentur corporibus non fuere nec ab ullo incorporantur nisi ab opifice Deo, qui et ipsarum est creator et corporum. Et, quia per primi hominis praevaricationem, tota humani generis propago vitiata sit, neminem posse a conditione veteris hominis liberari, nisi per sacramentum baptismatis Christi, in quo nulla est discretio renatorum, dicente Apostolo: « Quicunque enim in Christo baptizati estis Christum induistis. Non est Judaeus neque Graecus, non est servus neque liber, non est masculus neque femina; omnes enim unum estis in Christo Jesu (Gal. III, 27, 28). » Quid enim agunt cursus siderum, quid figmenta fatorum, quid mundanarum rerum mobilis status, inquieta diversitas? Ecce tot impares gratia Dei facit aequales, qui inter quoslibet vitae hujus labores si fideles permanent, miseri esse non possunt, apostolicum illud in tentatione dicentes: « Quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio an angustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius? Sicut scriptum est, quia propter te morte afficimur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis. Sed in his omnibus superamus in eo qui nos dilexit (Rom. VIII, 35, 36). » Et ideo Ecclesia, quae corpus est Christi, nihil de mundi inaequalitatibus metuit, quae nihil de bonis corporalibus concupiscit. Nec timetur inani strepitu fatorum gravari, quae patientia tribulationum novit augeri. XI. Undecima ipsorum blasphemia est, qua fatalibus stellis et animas hominum et corpora opinantur astringi, per quam amentiam necesse est, ut omnibus paganorum erroribus implicati et faventia sibi (ut putant) sidera colere, et adversantia studeant mitigare. Verum ista sectantibus nullus in Ecclesia catholica locus est, quoniam qui se talibus persuasionibus dedit, a Christi corpore totus abscessit. XII. Duodecimum inter haec illud quod est sub aliis potestatibus partes animae, sub aliis corporis membra describunt et qualitates interiorum praesulum in patriarcharum nominibus statuunt, quibus e diverso signa siderea, quorum virtuti corpora subjiciantur opponunt. Et in his omnibus inextricabili se errore praepediunt, non audientes dicentem Apostolum: « Videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi et non secundum Christum, quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis (Coloss. II, 8-10). » Et iterum: « Nemo vos seducat, volens in humilitate et religione angelorum, quae non vidit ambulans, frustra inflatus sensu carnis suae, non tenens caput, ex quo totum corpus pernexum et conjunctiones subministratum et constructum crescit in augmentum Dei (Coloss. II, 18, 19). » Quid ergo opus est in cor admittere, quod lex non docuit, quod prophetia non cecinit, quod Evangelii veritas non praedicavit, quod apostolica doctrina non tradidit? Sed haec operta sunt eorum mentibus de quibus Apostolus dicit: « Erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus, et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur (II Tim. IV, 3, 4). » Nihil itaque nobiscum commune habeant, qui talia audent vel docere, vel credere, et quibuslibet modis nituntur astruere quod substantia carnis ab spe resurrectionis aliena sit, atque ita omne sacramentum incarnationis Christi resolvunt. Quia indignum fuit integrum hominem suscipi, si indignum erat integrum liberari. XIII. Tertio decimo loco positum est eosdem dicere, quod omne corpus Scripturarum canonicarum sub patriarcharum nominibus accipiendum sit, quia ille duodecim virtutes quae reformationem hominis interioris operantur, in horum vocabulis indicentur, sine qua scientia nullam animam posse assequi, ut in eam substantiam, de qua prodiit reformetur. Sed hanc impiam vanitatem despectui habet Christiana sapientia, quae novit vere deitatis inviolabilem et inconvertibilem esse naturam, animam autem sive in corpore viventem, sive a corpore separatam multis passionibus subjacere. Quae utique si divinae esset essentiae, nihil adversi posset incidere. Et ideo incorporaliter aliud Creator est, aliud creatura. Ille enim semper idem est, et nulla varietate mutatur, haec autem mutabilis est etiam non mutata, quia ut non mutetur datum poterit habere non proprium. XIV. Sub quarto decimo vero capitulo de statu corporis sentire dicuntur, quod sub potestate siderum atque signorum pro terrena qualitate teneatur, et ideo multa in sanctis libris, quae ad exteriorem hominem pertineant reperiri, ut in ipsis Scripturis inter divinam terrenamque naturam quaedam sibi repugnet adversitas, et aliud sit quod sibi vindicent animae praesules, et aliud quod corporis conditores. Quae fabulae ideo disseruntur, ut et animae divinae affirmentur esse substantiae et caro credatur malae esse naturae, quoniam et ipsum mundum cum elementis suis non opus Dei boni, sed conditionem mali profitentur auctoris, atque ut haec mendaciorum suorum sacrilegia bonis titulis colorarent, omnia pene divina eloquia sensuum nefandorum immissione violarunt. XV. De qua re quinti decimi capituli sermo conqueritur et praesumptionem diabolicam merito detestatur, quia et nos istud vera cum testimoniorum relatione comperimus, et multos corruptissimos eorum codices qui canonici titulantur invenimus. Quomodo enim decipere simplices possent, nisi venenata pocula quodam melle praelinirent, ne usquequaque sentirentur insuavia quae essent futura mortifera. Curandum ergo est, et sacerdotali diligentia maxime providendum, ut falsati codices et a sincera veritate discordes in nullo usu lectionis habeantur. Apocryphae autem Scripturae, quae sub nominibus apostolorum multarum habent seminarium falsitatum, non solum intercidendae, sed etiam penitus auferendae sunt atque ignibus concremandae. Quamvis enim sint in illis quaedam, quae videantur speciem habere pietatis, nunquam tamen vacua sunt venenis, et per fabularum illecebras hoc latenter operantur, ut mirabilium narratione seductos laqueis cujuscunque erroris involvant. Unde si quis episcoporum vel apocrypha haberi per domos non prohibuerit, vel sub canonicorum nomine eos codices permiserit legere, qui Priscilliani adulterina sunt emendatione corrupti, haereticum se noverit judicandum. Quoniam qui alium ab errore non revocat seipsum errare demonstrat. XVI. Postremo autem capitulo hoc prodidit justa querimonia, quod Dicticinii tractus, quos secundum Priscilliani dogma conscripsit, a multis cum veneratione legerentur, cum, si aliquid memoriae Dicticinio tribuendum putant, reparationem ejus magis debeant amare quam lapsum. Non ergo Dicticinium, sed Priscillianum legunt; et illud probant quod errans docuit, non quod correctus elegit. Sed nemo hoc impune praesumat, nec inter catholicos censeatur, quisquis utitur Scripturis, non ab Ecclesia solummodo catholica, sed a suo auctore damnatis. Non sit perversis liberum simulare quod fingunt, nec sub velamine nominis Christiani, decretorum imperialium statuta declinent. Ideo enim ad Ecclesiam catholicam cum tanta cordis diversitate conveniunt, ut et quos possunt suos faciant, et legum severitatem, dum se nostros mentiuntur, effugiant. Faciunt hoc Priscillianistae, faciunt hoc Manichaei, quorum cum istis tam foederata sunt corda, ut solis nominibus discreti, sacrilegiis autem suis inveniantur uniti. Quia etsi Vetus Testamentum, quod isti se suscipere simulant, Manichaei refutant, ad unum tamen finem utrorumque tendit intentio, cum isti recipiendo corrumpunt, illi abdicando impugnant. In exsecrabilibus autem mysteriis eorum, quae quanto immundiora sunt, tanto diligentius occultantur, unum prorsus nefas est, una est obscenitas, et similis turpitudo. Quae, si eloqui erubescimus, sollicitissimis tamen inquisitionibus judicata, et Manichaeorum, qui comprehensi sunt, confessionibus detecta, ad publicam fecimus pervenire notitiam, ne ullo modo possit dubium videri, quod in judicio nostro, cui non solum frequentissima praesentia sacerdotum, sed etiam illustrium virorum dignitas, et pars quaedam senatus ac plebis interfuit, ipsorum, qui omne facinus perpetrarant, ore reseratum est, sicut ea quae ad dilectionem tuam nunc direximus gesta demonstrant. Quod autem de Manichaeorum foedissimo scelere, hoc etiam de Priscillianistarum incestissima consuetudine olim compertum, multumque vulgatum est. Qui enim per omnia sunt impietate sensuum pares, non possunt in sacris suis esse dissimiles. Decursis itaque omnibus, quae libelli series comprehendit, et a quibus commonitorii forma non discrepet, sufficienter (ut opinor) ostendimus, quid de his, quae ad nos fraternitas tua retulit, censeamus, et quam non sit ferendum, si tam profanis erroribus etiam quorumdam sacerdotum corda consentiunt; vel, ut mitius dixerim, non resistunt, qua conscientia honorem sibi debitum vindicant, qui pro animabus sibi creditis non laborant. Bestiae irruunt, et ovium septa non claudunt; fures insidiantur, et excubias non praetendunt; morbi crebrescunt, et remedia nulla conficiunt. Cum autem etiam illud addunt, ut his qui sollicitius agunt, consentire detrectent, et impietates olim toto orbe damnatas subscriptionibus suis se anathematizare dissimulent, quid de se intelligi volunt, nisi quod de numero fratrum non sunt, sed de parte hostium. XVII. In eo vero quod in extrema familiaris epistolae tuae parte posuisti, miror cujusquam catholici intelligentiam laborare, tanquam incertum sit, an, descendente ad inferna Christo, caro ejus requieverit in sepulcro. Quae sicut vere et mortua est et sepulta, ita vere est die tertia resuscitata. Hoc enim ipse Dominus denuntiaverat, dicens ad Judaeos: « Solvite templum hoc, et in triduo resuscitabo illud (Joan. II, 19). » Ubi evangelista subjungit: « hoc autem dicebat de templo corporis sui (Ibid., 21). » Cujus rei veritatem etiam David propheta praedixerat, loquens sub persona Domini Salvatoris dicens: « Insuper et caro mea requiescet in spe. Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis Sanctum tuum videre corruptionem (Psal. XV, 10). » Quibus utique verbis manifestum est, quod caro Domini, et vere sepulta, requievit, et corruptionem non subiit, quia, celeriter vivificata reditu animae, resurrexit. Quod non credere satis impium est, et ad Manichaei Priscillianique doctrinam pertinere non dubium est, qui sacrilego sensu, ita se Christum simulant confiteri, ut incarnationis et mortis et resurrectionis auferant veritatem. Habeatur ergo inter vos episcopale concilium, et ad eum locum qui omnibus opportunus sit, vicinarum provinciarum conveniant sacerdotes, ut secundum ea quae ad tua consulta respondimus plenissimo exquiratur examine, an sint aliqui inter episcopos, qui hujus haereseos contagio polluantur a communione sine dubio separandi, si nefandissimam sectam per omnium sensuum pravitates damnare noluerint. Nulla enim ratione tolerandum est ut, qui praedicandae fidei suscepit officium, is contra evangelium Christi, contra apostolicam doctrinam, contra universalis Ecclesiae symbolum audeat disputare. Quales illic erunt discipuli, ubi tales docebunt magistri? Quae illic religio populi? quae salus plebis? ubi contra humanam societatem 223 pudoris scissi verecundia tollitur, conjugiorum foedera auferuntur, propagatio generationis inhibetur, carnis natura damnatur, contra verum autem Dei cultum Trinitas deitatis negatur, personarum proprietas confunditur, anima hominis divina essentia praedicatur, et eadem ad diaboli arbitrium carne concluditur; Dei Filius per id quod ex Virgine ortus, non per id quod ex Patre natus est, unigenitus praedicatur, idemque nec vera Dei proles, nec verus Filius Virginis asserit, ut per falsam passionem, mortemque non veram mendax etiam resurrectio resumptae de sepulcro carnis habeatur. Frustra autem utuntur catholico nomine, qui istis impietatibus non resistunt, possunt haec credere, qui possunt talia patienter audire. Dedimus itaque litteras ad fratres et coepiscopos nostros Tarragonenses, Carthaginenses, Lusitanos, atque Gallicos, eisque concilium synodi generalis indiximus. Ad tuae dilectionis sollicitudinem pertinebit, ut nostrae ordinationis auctoritas, ad praedictarum provinciarum episcopos deferatur. Si autem aliquid (quod absit) obstiterit, quominus possit celebrari generale concilium, Galliciae saltem in uno conveniant sacerdotes, quibus congregatis, fratres nostri, Hydacius et Ceponius imminebunt conjuncta cum eis instantia tua, quatenus de provinciali conventu remedium tantis vulneribus afferatur. Epistola Aurelii Carthaginensis episcopi ad omnes episcopos per Bizanzenam et Arzidnitanam provinciam constitutos de damnatione Pelagii atque Coelestii haereticorum. Dilectissimis, ac desiderabilibus et consacerdotibus, PRIMIANO, GAIANO, et alii GAIANO, JANUARIO, et VICTORINO, caeteris per tractum provinciae Bizanzenae et Arzignitanae constitutis, AURELIUS episcopus.
Super Coelestii et Pelagii damnatione eorumque dogmatibus participem sanctam dilectionem vestram in plenario concilio fuisse cognovi, dilectissimi et desiderabiles fratres. Sed quoniam pro honore Dei, in cujus manu cor regis est constitutum gloriosissimorum principum Christianorum fidem rectam et catholicam custodientium accessit auctoritas, quam per humilitatem meam universis episcopis meis volui intimare; idcirco honorabilem fraternitatem vestram missis exemplaribus instruere curavi, ne in aliqua parte provinciae supradictorum serpentina persuasio ab universali Ecclesia totius orbis exclusa fortasse subrepat. Ob hoc ergo tam necessaria constitutio principum Christianorum charitatem vestram latere non debuit, et ad me ab eis datae litterae quarum simul exemplaribus lectis (quemadmodum subscribere unusquisque vestrum debeat) dilectio vestra cognoscet, sive quorum synodalibus gestis subscriptio jam tenetur, sive qui non potuistis eidem plenario totius Africae interesse concilio, quod cum in supra dictorum haereticorum damnatione omnium vestrum fuerit integrata subscriptio, nihil omnino unde illis dissimulationis vel negligentiae, vel occultatae forsitan pravitatis, aliqua videatur merito remansisse suspicio. Alia manu. Opto, fratres, bene vivatis, mei memores. Data Kalendas Augusti, Carthagine, Monaxio et Pluita, consulibus.
Excerpta ex gestis habitis contra Pelagium haereticum, et alia de libellis ejusdem, quae in Palaestina sibi objecta damnare compulsus est. Quod ad Hierusalem nolentem colligi filios suos Dominus clamabat, hoc nos clamamus adversus eos qui filios Ecclesiae colligi nolunt. Nec saltem post judicium, quod de ipso Pelagio in Palaestina factum est, corriguntur, de quo damnatus exisset, nisi objecta sibi contra gratiam Dei dicta, quae obscurare non potuit, ipse damnasset. Praeter illa quae quomodo potuit, ausus est qualicunque ratione defendere, objecta sunt quaedam, quae nisi remota omni tergiversatione anathematizasset, ipse anathema factus fuisset.
Dogma Pelagii haeretici. Cum diceret Adam mortalem factum, qui sive peccasset, sive non peccasset, moriturus esset; et quod peccatum ipsius ipsum solum laeserit, non genus humanum; et quod infantes, nuper nati, in illo statu sunt, in quo Adam fuit ante praevaricationem; et quod neque per mortem, vel praevaricationem Adae, omne genus moriatur, neque per resurrectionem Christi omne genus hominum resurgat; infantes enim, si non baptizentur habere vitam aeternam, et divites baptizatos, nisi omnibus abrenuntient, si quid boni visi sunt facere, non reportare illos, nec eos habere posse regnum Dei, et gratiam Dei, atque adjutorium, non ad singulos actus dari, sed in libero arbitrio esse, vel in lege atque doctrina; et Dei gratiam secundum merita nostra dari; et filios Dei non posse vocari, nisi omnimodo absque peccato fuerint effecti; et non esse liberum arbitrium, si Dei eget auxilio, quoniam in propria voluntate habet unusquisque facere aliquid, aut non facere; et victoriam nostram non esse ex Dei adjutorio, sed ex libero arbitrio; et quod poenitentibus venia non detur secundum gratiam et misericordiam Dei, sed secundum meritum et laborem eorum, qui per poenitentiam digni fuerint misericordia. Haec omnia Pelagius sic anathematizavit. Quod satis gesta ipsa testantur, ut nihil ad ea quoquomodo defendenda disputationis attulerit. Unde fit consequens, ut quisquis secutor illius fuerit episcopalis auctoritate judicii, et ipsius Pelagii confessione, haec tenere debeat, quae semper tenuit catholica Ecclesia.
Dogma catholicorum contra Pelagium.
Quod Adam, nisi peccasset, moriturus non fuisset. Secundo, quod peccatum ejus non ipsum solum laeserit, sed et genus humanum. Tertio, quod infantes nuper nati non sunt in illo statu, in quo Adam fuit ante praevaricationem. Quarto, ut ad ipsos etiam pertineat, quod breviter ait Apostolus: « Per unum hominem mors et per unum hominem resurrectio mortuorum. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 21, 22). » Unde fit, ut infantes non baptizati, non solum regnum coelorum, verum etiam vitam aeternam habere non possunt. Quinto, ut confiteatur divites baptizatos, etiam si divitiis suis non careant, et sint tales quales ad Timotheum describit Apostolus, dicens: « Praecipe divitibus hujus saeculi non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum suarum, sed in Deum vivum, qui praestat nobis abundanter ad fruendum, divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam (I Tim. VI, 17-19), » non eos regno Dei posse privari. Sexto, ut confiteatur gratiam Dei, et adjutorium etiam ad singulos actus dari, eamque non secundum merita nostra, ut vera sit gratia, id est, gratis data per ejus misericordiam, qui dixit: « Miserebor cui miseratus fuero, et misericordiam praestabo, cui misericors fuero (Exod. XXXIII, 19). » Septimo, ut filios Dei fateatur illos posse vocari, qui quotidie dicunt: « Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12), » quod utique veraciter non dicerent, si essent omnino absque peccato. Octavo, ut fateatur esse liberum arbitrium, etiam si divino indiget adjutorio. Nono, ut fateatur quando contra tentationes concupiscentiasque illicitas dimicamus, quamvis illic habeamus et propriam voluntatem, non tamen ex illa, sed ex Dei misericordia nostram salutem, quia non aliter verum erit quod Apostolus dicit: « Non volentis, neque currentis, sed ut salvemur, miserentis est Dei (Rom. IX, 16). » Decimo, ut fateatur secundum gratiam et misericordiam Dei, veniam petentibus dari, non secundum meritum eorum, quandoquidem ipsam poenitentiam, donum Dei, dixit Apostolus, ubi ait de quibusdam: « Ne forte det illis Deus poenitentiam. » Haec omnia simpliciter sine ullis fateatur ambagibus. Si quis in auctoritatem catholicam, et ipsius Pelagii expressa ecclesiasticis gestis verba consentit, neque enim illa quae his sunt contraria, veraciter anathematizata esse credendum est, nisi haec quibus sunt contraria fide et corde teneantur, et aperta confessione promantur.
LXXII.-- Ad Rusticum, Ravennium, Venerium, et caeteros episcopos Galliarum.
Impletis per misericordiam Dei communibus votis, dignum est fraternitatem vestram sanctorum gaudiorum habere consortium. Nam fratres mei, qui vice mea Orientali synodo praesederunt, quae vota retulere significo confirmata catholica fide, et glorificato apostolicae praedicationis triumpho. Quod etiam hi qui ad deviandum, vel seducti fuerant, vel impulsi, recepta veritatis luce laetantur. Siquidem, omnes Domini sacerdotes in una sententia sancto Spiritu docente consensere, et de sacramento Dominicae incarnationis in qua multorum intelligentia caligabat, ita tenebrae erroris ablatae sunt, ut in uno Domino nostro, vero Dei et hominis Filio, nec de humanitatis ambigatur natura, nec de deitatis essentia. In impios autem nefandi erroris auctores qui indignos se Dei gratia judicantes correctionis uti remediis noluere, qualis sit lata sententia exemplaria quae misimus edocebunt, ut agnoscat vestra dilectio, fratres charissimi, in sancto examine divinum non defuisse judicium, quo et vindicta tributa est obduratis, et pax impensa correctis. Dominus vos incolumes custodiat, fratres charissimi.
LXXIII.-- Ad Julianum episcopum.
Litterae dilectionis tuae quae mihi nuper sunt redditae, quam spirituali catholicae fidei vigeas amore demonstrant, et multum gaudere me faciunt, quod in eadem sententia pia corda concurrunt ut secundum doctrinam Spiritus sancti impleatur in nobis quod Apostolus ait: « Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini nostri Jesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata. Sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia (I Cor. I, 10), » cujus unitatis nimium se Eutiches fecit extraneum, si in sua perversitate veterascit, nec adhuc quibus vinculis a Domino sit obligatus, intelligit. Et quanquam sacerdotem Domini reperiendum putat, qui ejus imperitiae, amentiaeque consentiat, diu apud nos incertum fuit, quid in ipso catholicis displiceret, et cum fratris nostri Flaviani nullas litteras sumeremus, ipse autem scriptis suis Nestorianam haeresim repullulare quereretur, non plene potuimus discere, unde procederet, vel quo tenderet tam dolosa causatio. Sed posteaquam gestorum ad nos episcopalium documenta perlata sunt, omnia illa quae fallacium querelarum velamine tegebantur, quae essent detestanda patuerunt. Et quia clementissimus imperator, pro benevolentia ac pietate animi sui, de statu hujus qui ante honorabilis videbatur, diligentius voluit judicari, atque ob hoc indicendum credidit episcopale concilium, per fratres nostros Julianum episcopum et Renatum presbyterum, sed et filium meum diaconum Hilarium, et quos ex latere meo vice mea misi ad fratrem nostrum Flavianum sufficientia pro qualitate causae scripta direxi, quibus et vestra dilectio et Ecclesia universa cognoscat de antiqua et singulari fide, quam indoctus impugnator incessit, quid divinitus traditum teneamus, et quid incommutabiliter praedicemus. Quia tamen non debemus partes miserationis omittere, congrua moderatione credidimus sanciendum, ut si condemnatus presbyter plena satisfactione corrigitur, sententia qua obstrictus est, relaxetur. Si vero in eodem insipientiae suae luto jacere delegerit, statuta permaneant, et cum eis habeat sortem quorum est secutus errorem. Data Idus Junii, Asturio et Protogene consulibus.
224 LXXIV.-- Item ad Flavianum Constantinopolitanum.
Litteras tuae dilectionis accepi, cum gestis quae apud vos fidei quaestione confecta sunt. Et quia clementissimus imperator, pro Ecclesiae pace sollicitius synodum voluit congregari, quamvis evidenter appareat rem, de qua agitur nequaquam synodali indigere tractatu, tamen, frater charissime, subsecutos esse significo, quos in hac re placuit destinare. Nec necessarium fuit nunc amplius scribi, cum propitio de his quae causae credidimus convenire, per ea quae ipsi portabunt scripta, sis plenius instruendus. Data XV Kalendas Julii, Austurio et Protogene consulibus.
LXXV.-- Item ejusdem ad Theodosium Augustum.
Acceptis clementiae vestrae litteris, et multum universali Ecclesiae gaudendum esse prospexi, quod Christianam fidem qua divinitas honoratur, et colitur, in nullo dissimilem, in nullo vult esse discordem. Quid enim rebus humanis ad exorandam misericordiam Dei efficacius suffragetur, quam si una gratiarum actio, et unius confessionis sacrificium majestati ejus ab omnibus offeratur? In quo et sacerdotum, et cunctorum fidelium, ita demum erit plena devotio, si in his quae per unicum Dei Filium Deum Verbum, pro nostra redemptione sunt gesta, nihil aliud sentiatur, quam quod ipse praedicari de se jussit, et credi. Unde quamvis ad diem concilii episcopalis quem pietas vestra constituit occurrere me ratio nulla permittat, cum nec aliqua ex hoc exempla praecesserint, et temporalis necessitas me non patiatur deserere civitatem, praesertim cum tam evidens fidei causa sit, ut rationalibus causis ab indicenda synodo fuisset abstinendum, tamen inquantum Dominus juvare dignatur meum studium commodavi, ut clementiae vestrae statutis aliquatenus pareatur, ordinatis hinc fratribus meis quae amputandis scandalis, pro causae aequitate sufficiant, quique praesentiae meae impleant vicem, quia non talis quaestio orta est, unde aut possit, aut debeat dubitari. Data XII Kalendas Julii, Asturio et Protogene consulibus.
LXXVI.-- Ejusdem ad Flavianum episcopum.
Profectis jam nostris, quos ad vos in fidei causa direximus, per filium nostrum diaconum scripta tuae dilectionis accepimus, quibus merito parum de negotio communis sollicitudinis indidisses, quoniam et gesta ante delata de omnibus nos sufficienter instruxerant, et ad familiarem interrogationem idoneus erat sermo praedicti per quem nunc alloquia reddentes dilectionem tuam per Dei gratiam, in qua fidimus, cohortamur utentes verbis apostolicis atque dicentes: « In nullo terreamini ab adversariis, quae est illis causa perditionis, vobis autem salutis (Phil. I, 28). » Quid enim tam exitiabile quam negata veritate incarnationis Christi, omnem spem salutis humanae velle dissolvere, et Apostolo contraire dicenti manifeste: « Magnum est pietatis sacramentum quod manifestatum est in carne (I Tim. III, 16). » Quid tam gloriosum quam contra inimicos nativitatis et crucis Christi pro fide Evangelica dimicare? De cujus purissimo lumine invictaque virtute datis jam ad tuam dilectionem litteris, quid in nostro esset corde patefecimus, ne de illis quae secundum doctrinam catholicam didicimus, et docemus, aliquid inter nos videri possit ambiguum. Quia vero tam valida, et tam clara sunt testimonia veritatis, ut nimis caecus nimisque obduratus habendus sit, qui ad coruscationem lucis atque rationis non confestim se a tenebris falsitatis excusserit, ad curandam imperitorum insaniam, etiam patientiae volumus adhibere medicinam, ut paternas increpationes hi qui in senectute carnis suae mente sunt parvuli, discant obedire majoribus, ac si deposita imperitiae suae vanitate resipiscunt, omnique errore damnato fidem, veram singularemque suscipiunt, misericordia eisdem episcopalis benevolentiae non negetur, mansuro judicio quod praecessit, si impietas merito condemnata in sua pravitate perstiterit. Data X Kalendas Augusti, Asturio et Protogene consulibus.
LXXVII.-- Iterum ad eumdem Constantinopolitanum episcopum.
Auget sollicitudinem nostram taciturnitas tua, qui jamdiu nulla dilectionis tuae scripta suscepimus, cum nos curarum tuarum participes pro fidei defensione solliciti frequenter per occasiones idoneas ad dilectionem tuam litteras miserimus, ut adhortationum nostrarum consolationibus te juvaremus, ut adversariorum stimulis pro fidei defensione non cederes, cum laboris tui participes nos probares. Olim ad fraternitatem tuam nostros credimus pervenisse, per quos plenius scriptis, mandatisque nostris instructum te esse retines, et Basilium ad te (ut volueras) ipsi remisimus. Nunc ne aliqua praetermissum occasione te crederes, per filium nostrum honorabilem et amabilem nobis virum Esitium hanc paginam dedimus, ut tota celeritate ad scripta nostra respondeas, nosque subinde de tuis actibus, nostrorumque, et de totius causae absolutione facias certiores, ut sollicitudinem quam nunc pro fidei defensione gerimus, prosperioribus nuntiis molliamus. Data III Idus Augusti, Asturio et Protogene consulibus.
LXXVIII.-- Ad clerum et plebem CP.
LEO et sancta synodus quae in Urbe convenit, cleris honoratis, et plebi Constantinopolitanae.
In notitiam nostram, quae Ephesi contra opinionem omnium sunt acta, praelatis, magno animum nostrum fatemur moerore confusum, nec tantum licuisse iniquitati facile potuissemus credere, nisi filius noster Hilarius diaconus, qui a nobis vice nostra cum aliis, ut interesset synodo, missus fuerat, fugiens revertisset, declinans injuste particeps esse sententiae. Quippe cum vox illic a nostris contradictionis emissa sit, quam Alexandrinus antistes, qui totum solus potentiae suae vindicavit, audire contempsit, in consortium suae voluntatis invitos protrahens sacerdotes, ut per vim coacti subscriberent, qui nullam damnationis causam idoneae reperissent. Sed hos ausus pio et Christianissimo principi confidimus, minime placituros. Nunc quia Ecclesiam vestram hac ratione cognovimus dissipatam, consolandos adhortandosque vos esse credimus nostris epistolis, ut pro catholicae fidei defensione perfidorum nequitiae resistatis. Nolumus enim dilectionem vestram hoc moerore percelli, cum major gloria vestra subsecutura constantiam si a probabili sacerdote vestro nullae minae vos nulla formido divulserit. Quisquis enim incolumi atque superstite Flaviano episcopo vestro sacerdotium ejus fuerit ausus invadere, nunquam in communione nostra habebitur, nec inter episcopos poterit numerari. Nos enim sicut Nestorium in sua perversitate anathematizavimus, ita eos qui veritatem carnis nostrae in Domino Jesu Christo denegant, pari exsecratione damnamus. State igitur in spiritu catholicae veritatis, et apostolicam cohortationem ministerio vestri oris accipite, « quia vobis donatum est, pro Christo non solum, ut in eum credatis, sed etiam ut pro illo patiamini (Phil. I, 29). » Nolite arbitrari, dilectissimi, quod sanctae Ecclesiae suae desit, aut defutura sit divina protectio. Splendescit enim fidei puritas, cum ab ea sordes separantur errorum. Unde iterum iterumque vos ante conspectum Domini obtestamur pariter et monemus, ut a fide in qua fundati estis, et in qua Christianissimum principem novimus permanere, non insidiis, non cujusquam persuasionibus moveamini, sed in personam episcopi vestri illum in cordis oculis habeatis, pro quo idem omnia pati quae fuerint illata, non metuit; cujus per omnia imitatores vos esse cupimus, ut commune cum ipso praemium fidei habere possitis. Data Idus Octobris, Asturio et Protogene consulibus.
LXXIX.-- Item Leo papa ad Anastasium episcopum Thessalonicensem.
Quantum relatione Hilarii diaconi nostri cognovimus, magnum facinus Alexandrino episcopo auctore vel exsecutore commissum est, ut dum in fratrem nostrum Flavianum, veteres aemulationes, et odia privata desaeviunt, nec innocentiae probatissimi sacerdotis, nec Christianae fidei parceretur. Unde multum dilectioni tuae congratulamur, quod te ad illam synodum ire cupientem opportunis obstaculis manus divina obtinuit. Ne abstenturus procul dubio a tanto scelere indignis injuriis subjaceres, et furori impio militibus quantum didicimus armisque suffulto contraire non posses. Quia ergo prorupit in aptum perfidia quae latebat, et in nefandissimam haeresim unius imperitissimi senis asseclae transierunt, tempus probationis nostrae debemus agnoscere, et contra impetus adversantium munitionibus coelestibus freti incommutabiliter animis constantiam praeparare. Scimus, frater charissime, quia sacramento magnae pietatis suae aderit divina protectio. Si quid igitur fraternitati tuae de impiis constitutionibus fuerit ingestum, protestamur pariter ac monemus, ne vel in damnatione fratris insontis, vel in receptione nefarii dogmatis consensum tui cordis immisceas. Major est enim qui in nobis est, quam qui adversus nos. Annitere potius quantum te ipse naturae nostrae susceptor et glorificator adjuverit, ut omnium fratrum nostrorum corda confirmes. Nobis enim ab Evangelio generationis et mortis ac resurrectionis Domini Jesu Christi nullatenus recedentibus, diffinitissimum est in nostrae communionis numero non futuros eos qui conantur antiquae catholicae fidei fundamenta convellere. Data III Idus Octobris, Asturio et Protogene consulibus.
LXXX.-- Item ejusdem ad Theodosium Augustum.
Pro integritate fidei catholicae Christianissimum principem convenit esse sollicitum, et hoc indefessis precibus divinam misericordiam posco, ut cordi vestro id quod est veritatis inspiret, neque falli vos in aliquo humanarum calliditatum aemulatione patiatur. A me autem atque ab omnibus catholicis sacerdotibus quae angelicae fidei pietas defendat, satis plene ac lucide litteris meis quas clementiam vestram jamdudum per famulum vestrum Epiphanium tribunum, qui pro hac causa missus est, arbitror accepisse. Ratum est, nec ambigi potest hoc nos purissime credere, hoc constanter asserere quod etiam venerandi patres quondam apud Nicaeam congregati secundum fidem symboli credendum et confitendum sacratissima auctoritate sanxerunt. Nos enim, venerabilis imperator, sicut Nestorii dogma perversum merito anathematizavimus, ita juste etiam horum impietatem qui veritatem carnis nostrae negant a Domino Jesu Christo susceptam esse damnamus. Unde si pietas vestra suggestioni ac supplicationi nostrae dignetur annuere, ut intra Italiam haberi jubeatis episcopale concilium, cito (auxiliante Deo) poterunt omnia scandala quae in perturbationem totius Ecclesiae sunt commota resecari, ut per universum regnum vestrum catholicae fidei integritate servata, et pacem Christianam manere, et vestram apud Deum crescere gloriam gaudeamus. Data VIII Kalendas Junias, Asturio et Protogene consulibus.
LXXXI.-- Ejusdem ad Flavianum Constantinopolitanum episcopum.
Quae et quanta dilectio tua pro catholicae fidei defensione patiatur, qui diaconum qui ab Epheso furtim est lapsus, cognovimus. Et licet magnificemus Deum qui te gratiae suae virtute 225 confortat, necesse est tamen nos dolere eorum ruinas, per quos veritas impugnatur, et ipsa totius Ecclesiae fundamenta quatiuntur. Quia vero providentia Dei semper suis necessarium praestat auxilium, scire debet fraternitas tua nos pro communi causa nihil eorum quae agenda sunt praeterire, ut primitus ad ea quae universitati fidelium prosint, pervenire mereamur. Sin est ut fortiter interim dilectio tua toleret, quae sibi ad aeternam gloriam non dubitat profutura. Perlator sane brevis hujus epistolae fidei sermone poterit enarrare quidquid illud est, ad quod adjuvante Domino, studio fidei et charitatis intendimus. Data III Kalendas Octobris, Astu rio et Protogene consulibus.
LXXXII.-- Cujus superior ad Julianum episcopum.
Cognitis quae apud Ephesum unius hominis praesumptione sunt gesta, magno quidem dolore affecti sumus, de his quae impie furioseque commissa sunt; sed ad Dominum nostrum animos dirigentes, multam fiduciam ab ipsa quam sequimur veritate concipimus, non omittentes omnia agere, quae auxiliante Dei gratia, credimus profutura. Tenendum ergo nobis est quod tenemus, et saeviente unius turbinis procella, serenissima fidei est amplectenda tranquillitas, donec radios suos veritas per universa diffundat, et caliginem infidelitatis consumat. Quae autem disposita sunt per latoris sermonem agnosces. Data III Idus Octobris, Asturio et Protogene consulibus.
LXXXIII.-- Ad Faustum et caeteros Archimandritas Constantinopolitanos.
LEO et sancta synodus quae in urbe Roma convenit, FAUSTO, MARTINO, PETRO, MAGNO, et ELIAE presbyteris, et Archimandritis Constantinopolitanis, dilectissimis filiis, in Domino, salutem.
Quamvis ea quae ad Constantinopolitanam Ecclesiam scripsimus, sollicitudinem devotionis vestrae latere non possunt, tamen etiam specialibus dilectionem vestram litteris cohortandam esse credidimus, ut memores sanctae professionis vestrae quae proprie in fide et charitate consistit, omnia scandala quae contra pacem Ecclesiae orta sunt, a vestris cordibus repellatis beati Apostoli sententiam pia mente retinentes: « Si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis, anathema sit (Gal. I, 8), » custodientes unitatem cum fratre nostro Flaviano episcopo, quem ad tempus Dominus permisit impiorum factione tentari, ut probatum sibi sacerdotem suum perseverantiae merito faceret clariorem. Hae autem perturbationes, necesse est, auxiliante Dei gratia, celeriter destruantur, et omne quod reprobum est ab Ecclesiae puritate, quae nec maculam, nec rugam recipit, respuatur, maxime cum ab insana imperitia in hoc usque praeruptum sit, ut contra sacramentum salutis humanae incarnationis Domini nostri Jesu Christi veritas denegetur, atque antiquae fidei praedicator atque defensor, quia non acquievit blasphemiis, quas olim sancti Patres nostri in multis haereticis damnavere, subjiciatur injuriis. In qua utique omnium Domini sacerdotum reverentia ceditur, et universa corporis Christi membra pulsantur. Sed quia gloriosum nobis est, quidquid nos pati Deus voluerit, pro veritate tolerare, in consortium vos patientiae paternis exhortationibus advocamus, ut per dilectionem vestram, omnibus Deo servientibus, quae scripsimus innotescant, et inimicis Evangelii resistentes, nec pastoris vestri dilectionem, nec unitatem catholicae fidei deseratis. Quoniam ea quae in Epheso nuper contra justitiam vel canonum disciplinam per unius hominis impudentiam gesta sunt, nulla catholicae fidei ratio rata esse permittit. Data VIII Idus Octobris, Asturio et Protogene consulibus.
LXXXIV.-- Item Leonis ad Martinum presbyterum.
Gratias agimus Deo, et multam fiduciam piae exsultationis accepimus, cum dilectionem tuam et catholicam fraternitatem, ita spiritum fidei vigere cognoscimus, ut cordibus vestris nihil infirmitatis haeretica possit inferre tentatio, ad quam divinitus destruendam, nec defuit, (ut scitis) sollicitudo nostra, nec deerit, donec Omnipotens dextera omnia diaboli arma confringat. Cui ob hoc aliquid audere permittitur, ut a fidelibus Christi gloria majore vincatur. Sed quid autem difficultatum intervenit, aut morarum, cum aequanimitate tolerandum est, quoniam ubi veritas est magistra, nunquam desunt divina solatia, fratres charissimi. Quamvis ergo magna locorum intervalla nos dividant, unitate tamen fidei vobiscum sumus, et toto corde Jesum Christum Dominum nostrum verum Deum, et verum hominem confitentes, nulla in vobis detrimenta perpetimur, cum de vestrae professionis concordia gloriamur, tantum ut sit, (auxiliante Domino), constantia perseverans, dicente Apostolo: « Vobis enim datum est pro Christo non solum ut in eum credatis, sed etiam ut pro illo patiamini (Philip. I, 29). » Ad quam fortitudinem sanctarum mentium roborandam, fratres nostros atque legatos, quos pro apostolicae fidei libertate direximus, et quos dudum apud vos esse confidimus, plurimum credimus profuturos, cum totius actionis nostrae didiceretis affectum, et curam vestram atque consilium operi junxeritis, de qua re non necesse est nunc latius scribere, cum jam per supradictos sufficientes epistolas miserimus, quibus abundantissime omnis catholica fraternitas instruatur, divinae erit virtutis et gratiae, ut Dei Filius, qui naturam humani generis suam fecit, amplius quam videmus, aut sapimus, magnum pietatis suae asserat sacramentum, quod impia temeritas sibi quidem fraudavit, sed rectis cordibus non potuit. Data Idus Septembris, Valentiniano et Avennio consulibus.
LXXXV.-- Ejusdem ad Martianum Augustum.
Litteras pietatis vestrae accepisse me gaudeo, et ad significationem totius prosperitatis pertinere cognosco, cum sermones vestri vos faciant integritate securos. Quantas itaque clementiae vestrae gratias referamus, non ex verbis nostris, sed ex beneficiis vestris, quae Ecclesiae contulistis, agnoscite, non ambigentes qualem illum retributorem in omnibus habeatis, pro cujus estis tam pia religione sollicitus, et qui vos (ut res ipsa demonstrat) ad hoc ut fides catholica ab insidiis inimicorum suorum defenderetur, elegit. Haec a me nunc breviter per fratris mei Anatolii clericos pietas vestra dignanter accipiat. Pleniora autem de omnibus quae ad curam meam pro statu ecclesiarum et concordia pertinent Domini sacerdotum, per legatos nostros scripta direximus. Data Idus Aprilis, Adelphio consule.
LXXXVI.-- Cujus supra ad Julianum episcopum.
Litteras fraternitatis tuae per filios nostros Constantinopolitanos clericos nuntias tuae salutis accepi, quibus te magnis tribulationibus gravatum fuisse significas, cum utique non defuerit materia sollicitudini et laboribus, quae inter procaces catholicae fidei adversarios inhaerentem veritati animum fatigarent, idque, ut scribis, fuerit animo ut per occasionem necessitatis et nobis te et patriae praesentares. Quod vero futurum speraveram, ut aptius omnium haereticorum ambages tuo ore cognoscerem. Sed gratias ago Deo, quod ita incolumitas tua et Ecclesiae causa perfecit, ut liberum tibi fuerit apud eos interim degere, quorum nobis parabolis consensus innotuit, sicut et fratris Anatholii scripta profitentur, et gesta quae apud ipsum coram nostris sunt confecta demonstrant fratribus remeantibus. Ergo praedictis salutationibus vicissitudinem reddo; et ut contra falsitatis astutias perseverantem diligentiam teneas fidenter exhortor, cum tibi ad hoc et tuus animus et nostra auctoritas suffragetur. Quoniam licet de multis meliora indicata sunt, quod scilicet doleant se deceptos, et damnata perfidia cum auctoribus suis gratiam nostrae communionis exposcant, quod nos adeo libenter accepimus, reddituri his hanc quam desiderant communionem, cum promissa compleverint, quosdam persistere in sua obduratione cognovimus, quos oportet districtius comprimi, si nequeunt benignitate sanari. Ad quam rem nostros post diem venerabilem dirigemus, qui tecum participato consilio ea quae a nobis constituta fuerint exsequantur. Data Idus Aprilis, Adelphio, viro clarissimo, consule.
LXXXVII.-- Leo ad Pulcheriam Augustam.
Religiosam pietatis vestrae sollicitudinem, qua universo mundo, Deo inspirante, consulitis crebrioribus alloquiis incitare praesumo, ut operum vestrorum profectum necessaria perfectio subsequatur, ac sicut de statu Constantinopolitanae Ecclesiae gratulamur, cujus et sacerdos et populus catholicae puritatis fidem jam tenere cognoscitur, ita etiam aliorum concors nobiscum sit de verbi incarnatione confessio. Unde quod facturum me aliis litteris indicaveram Lucensem episcopum, et Basilium presbyterum fratres meos dirigere praeparavi, qui dispositiones meas fratris mei Anatolii devotione sociata secundum eas quas acceperunt regulas exsequantur. Sicut enim praedicti episcopi scriptis, et clericorum ejus suggestiones patefactum est, multa sunt, quae indulgentius sunt curanda, multa quae justius coercenda, ut in causa tantae perturbationis, nec districtio nimis sit aspera, nec remissio parum cauta, cum aliud satisfacientibus, aliud pertinacibus debeatur. Offertur ergo pietati vestrae digna materia, quae placitam Domino curam sancti cordis exerceat, et praecedentium meritorum coronas etiam de praesentis erroris abolitione multiplicet. Sicut Nestoriana impietas ita et Eutichiana blasphemia ab omnium est catholicorum eliminanda consortio. Quia tam impium est consubstantialem et consempiternam Patri Filii deitatem etiam ex utero Virginis matris partu editam negare corporeo, quam unam in Dei Filio post incarnationis sacramentum affirmare naturam, ut scilicet aut humanitas ejus refutetur, aut deitas, cum unione utriusque essentiae, nec altera sit in alterutram versa, nec assumpta in assumente finita. Sed et Verbi incommutabilitas, et carnis atque animae veritas maneant inseparabiliter in unitate personae, quod qui, testificante lege, credentibus patriarchis, annuentibus prophetis, praedicante Evangelio, docentibus apostolis, et toto mundo confitente, non credunt, extra sacramentum corporis Christi, extra unitatem sunt nominis Christiani. Quorum sicut ruinam dolemus, ita perfidiam detestamur. Ut autem circa talium personas sincerum servetur ubique judicium, et aliud correctis, et aliud pertinacibus rependatur, vestra pietas nostros, qui ab apostolica sede sunt missi, fovere dignetur, eorumque omnes quas injunximus adjuvet actiones, quae citius ac facilius, auxiliante Domino, quae ad vestram gloriam, et ad totius Ecclesiae pacem proficiant, exsequantur. De Eutiche autem totius scandali et pravitatis auctore, hoc clementia vestra praecipiat, ut ab eo loco qui Constantinopolitanae urbi nimis vicinus est, longius transferatur, ne frequentioribus solatiis eorum quos ad impietatem suam traxit, utatur. Monasterio quoque ipsius cui perniciose indigneque praesedit, catholicum abbatem jubete praeponi, qui illam servorum Dei congregationem, et a pravo dogmate liberare, et institutis veritatis possit imbuere. Data Idus Junii, Adelphio, viro clarissimo, consule.
LXXXVIII.-- Item ejusdem ad Anatolium episcopum.
226 Ad declinandam erroris maculam, qua nonnullos aut Nestoriana impietas, aut Eutichiana labefactavit insania, laudabilem curam filii nostri Basilius et Joannes presbyteri, suae aestimationis habuerunt, ut inter pugnantia dogmata falsitatis, vera catholicae fidei pace gauderent. Si quidem longinquo peregrinationis labore suscepto, sensum cordis sui in apostolica sede patefecere, damnantes utramque haeresim, quarum supra fecimus mentionem, et de incarnatione Domini nostri Jesu Christi non aliud recipientes quam quod instruente sancto Spiritu, et didicimus et docemus. Per hos ergo, frater charissime, cum testimonio nostro ad propria revertentes, dilectioni tuae nostra scripta direximus, fidenter orantes ut qui gratia apostolicae communionis ornantur. etiam tuo favore per omnia se gaudeant adjuvari. Data XIII Kalendas Julii, Adelphio, viro clarissimo, consule.
LXXXIX.-- Cujus supra ad Martianum Augustum.
Credebamus clementiam vestram id desiderio nostro posse praestare, ut, praesenti necessitate respecta differri ad opportunius tempus sacerdotalem synodum juberetis, ut vocatis de cunctis provinciis sacerdotibus vere posset esse universale concilium. Sed, quia vos amore catholicae fidei congregationem nunc fieri voluistis, ne devoto obviare viderer arbitrio, fratrem et coepiscopum meum Paschasium de eadem provincia quae videtur esse securior, evocatum, qui vicem praesentiae meae possit implere direxi, Bonifacio, fratre nostro compresbytero sociato, et his quos antea miseramus adjunctis, consortem illis fratrem quoque meum Julianum addentes episcopum. Quos ea moderatione universa, Domino auxiliante, credimus esse gesturos, ut quaecunque in querelam perturbationemque venerunt ad unitatem pacis et fidei, compressa omni dissensione revocentur, nec ullum in aliquorum cordibus sacerdotum, vel Nestorianae, vel Eutichianae impietatis vestigium relinquatur, quoniam catholica fides quam instruente nos Spiritu Dei per sanctos Patres a beatis apostolis didicimus, et docemus, neutrum subrepere permittat errorem. Si quid ergo morborum, si quod est vulnerum, quid sincera possit correctione curari, ut ad veram sanitatem revocetur, optamus. Quae nunc utique non erant dubia, nec cujusquam simplicitati deinceps nocitura, si nullis se excusationibus voluerit obumbrare, cum absolutionem peccati non obtineat, nisi vera confessio. Quia vero quidam de fratribus (quod sine dolore non dicimus) contra turbines falsitatis non valuere catholicam tenere constantiam, praedictum fratrem et coepiscopum meum vice mea synodo convenit praesidere, certus quod absque odio et gratia ibidem ab his, quibus hoc commisimus, laboretur, ut cum solius haereticae impietatis excidio in omnibus Ecclesiis Dei veritas regnet et charitas. Data VI Kalendas Julii, Adelphio viro clarissimo consule.
XC.-- Cujus supra ad Pulcheriam Augustam.
Quamvis nullas nunc litteras tuae pietatis acceperim, scribente tamen gloriosissimo principe, non aliter dignatione ipsius sum gavisus, quam si etiam tuae serenitatis redderentur alloquia. Unde consuetudinem me debitam mei officii oportuit custodire, per quam significarem clementiae vestrae absolute me gaudere, et incessabilibus a Deo precibus postulare, ut vos et Romanae reipublicae catholicae Ecclesiae in omni prosperitate conservet. De vigore autem fidei vestrae quod indesinenter Domino sacrificium laudis offertis, quantas Deo gratias agam enarrare non valeo, quantum principibus temporis nostri non solum potentiam regiam, sed etiam sacerdotalem cognoscimus inesse doctrinam. Judicante enim fratre meo Juliano episcopo, pervenerunt ad nos in exemplaribus perceptionum vestrarum saluberrimae sanctiones quibus insanam imperitiam monachorum dignati estis parcendo plectere, et docendo punire, ut si eos ad poenitentiam miseratio divina converterit, multis lacrymis, et a nefandis caedibus, et ab haereticorum blasphemiis diluantur. Quod vero piissimus imperator ad omnes episcopos qui Chalcedonensi synodo interfuere, voluit me scripta dirigere, quibus quae illic de fidei sunt regula definita firmarem, libenter implevi, nec fallax quisquam simulatio sententiam meam haberi vellet incertam, cum per Constantinopolitanum episcopum, cui laetitiam meam largiter indicavi, in omnium potuerit notitiam pervenire quod scripseram, nisi maluisset meum gaudium tacere quam repulsam sui ambitus publicare, fratri et coepiscopo meo Juliano cui sollicitudinem meam in causam fidei delegavi, rogo ut eam fiduciam praebere dignemini qua pietati vestrae possit quae universali Ecclesiae sint profutura suggerere. Data XII Kalendas Aprilis, Opilione viro clarissimo consule.
XCI.-- Ad Maximum Antiochenum episcopum. Quantum dilectioni tuae placeat communis fidei sacratissima unitas, et pacis ecclesiasticae tranquilla concordia, litterarum tuarum textus ostendit, quas ad nos filii nostri Martianus presbyter, et Olympius diaconus detulere, eo nobis gratiores quid per ipsas alloquia alterna miscemus, et magis magisque innotescere gratiam Dei, qua fit ut per totum mundum de manifesto catholicae veritatis lumine gaudeatur. Quamvis (quod multum dolemus) quidam adhuc sicut sermo indicat nuntiorum, tenebras suas diligant, et cum ubique diei splendor exortus sit, etiam nunc caecitatis suae delectentur obscuro, et perdita fide solo et vacuo remanserint nomine Christiani, non habentes intelligentiam, qua errorem ab errore discernant, et blasphemiam Nestorii ab Eutichis impietate distinguant. Nec enim ideo excusabilis videri aliqua eorum falsitas potest, quia ipsi sunt in sua perversitate contrarii. Nam cum Nestorium Eutichetis discipuli detestentur, et Eutichen anathematizent Nestorii sectatores, catholicorum judicio pars utraque damnatur, et ambae simul haereses a corpore Ecclesiae resecantur, quia neutra falsitas nobiscum potest habere concordiam. Nec interest quo sacrilegio ab incarnationis Dominicae veritate discordent, dum id quod pravissime sentiunt, nec auctoritas Evangelii, nec ratio recipiat sacramenti. Et ideo, frater charissime, oportet dilectionem tuam toto corde perspicere, cujus Ecclesiae gubernaculis te Dominus voluerit praesidere, et ejus meminisse doctrinae, quam praecipuus apostolorum omnium beatissimus Petrus per totum mundum quidem uniformi praedicatione, sed speciali magisterio in Antiochena et Romana urbe fundavit, ut illum in suae glorificationis domicilio praeeminentem, ea intelligas reposcere instituta quae tradidit, sicut ab ipsa quam confessus est veritate suscepit. Neque ullo modo sinas in Orientalibus Ecclesiis maximeque in his quas Antiochenae sedi sacratissimorum Patrum Nicaeni canones deputare ab improbis haereticis Evangelio resultari, et vel Nestorii, vel Eutichetis a quoquam dogma defendi. Quoniam (sicut dixi) catholicae fidei petra, cujus cognomen beatus apostolus Petrus sumpsit, a Domino nullum recipit ab utraque impietate vestigium, sed evidenter atque perspicue et Nestorium anathematizat, qui verbi carnisque naturam in beatae Virginis conjunctione sejunges, unumque Christum in duos dividens, aliam deitatis, et aliam humanitatis voluit esse personam, cum omnino unus idemque sit, qui et secundum sempiternam deitatem de Patre est natus sine tempore, et de matre natus in tempore. Et Eutichen similiter exsecratur, qui in Domino Jesu Christo veritatem humanae carnis evacuans ipsum Verbum in carnem asserit transformatum, ut nasci, nutriri, perficere, pati, mori, atque sepeliri, et die tertio suscitari, solius fuerit deitatis, quae servilis formae non veritatem susceperit, sed figuram. Summa itaque vigilantia cautum te esse convenit, ne quid sibi haeretica pravitas audeat vindicare, cum te deceat his sacerdotali auctoritate resistere, nosque saepius de profectu Ecclesiarum tuis relationibus quid agatur instruere. Dignum est enim te apostolicae sedis in hac sollicitudine consortem, et ad augendam fiduciam privilegia tertiae sedis agnoscere, in nullo cujusquam ambitione minuantur, quia tanta apud me est Nicaenorum canonum reverentia, ut ea quae sunt a sanctis Patribus constituta, nec permiserim, nec patiar aliqua novitate violari. Et si enim diversa nonnunquam sunt merita praesulum, tamen jura permanent sedium quibus possunt aemuli perturbationem aliquam fortassis inferre, non tamen possunt minuere dignitatem. Unde cum aliquid pro Antiochenae Ecclesiae privilegiis dilectio tua agendum esse crediderit propriis litteris studeat explicare, et ut nos consultationi tuae absolute et congrue respondere possimus. Nunc autem ad omnia generaliter pronuntiare sufficiat, quod si quid a quoquam contra Nicaenorum canonum statuta in quacunque synodo vel tentatum est, vel ad tempus videtur exortum, nihil praejudicii potest inviolabilibus inferre decretis, et facilius erit quarumlibet consensionum pactum dissolvi quam praedictorum canonum regulas ex ulla parte corrumpi. Subrependi enim occasiones non praetermittit ambitio, et quoties ob incurrentes causas generalis congregatio facta fuerit sacerdotum, difficile est ut cupiditas improborum non aliquid supra mensuram suam moliatur appetere. Sicut etiam de Ephesina synodo, quae impium Nestorium cum dogmate suo pertulit, Juvenalis episcopus ad obtinendum Palaestinae provinciae principatum credidit se posse sufficere, et insolentes ausus per commentitia scripta firmare, quod sanctae memoriae Cyrillus Alexandrinus episcopus merito perhorrescens scriptis suis mihi quid praedicta cupiditas ausa sit, indicavit, et sollicita pace multum poposcit, ut nulla illicitis conatibus praeberetur assensio. Nam cujus epistolae ad nos exemplaria direxisti sanctae memoriae Cyrilli eam in nostro scrinio requisitam nos authenticam noveris reperisse, hoc tamen proprium diffinitionis meae est, ut quantumlibet numerus sacerdotum amplior aliquid per quorumdam subreptionem decernat, quod illis trecentorum decem et octo constitutionibus inveniatur adversum, id justitiae consideratione cassetur, quoniam universae pacis tranquillitas non aliter poterit custodiri, nisi sua canonibus reverentia intemerata servetur. Si quid sane ab his fratribus, quod ad sanctam synodum vice mea, nisi praeter id quod ad causam fidei pertinebat gestum fuisse perhibetur, nullius erit penitus firmitatis, quia ad hoc tantum ab apostolica sede sunt directi, ut excussis haeresibus catholicae essent fidei defensores. Quidquid enim praeter speciales causas synodalium conciliorum ad examen episcopale defertur, potest aliquam dijudicandi habere rationem, si nihil de eo est a sanctis Patribus apud Nicaeam definitum. Nam quod ab illorum regulis constitutioneque discordat, apostolicae sedis nunquam obtinebit consensum. Quanta vero hoc diligentia custodiatur a nobis exemplaribus ejus epistolae quam ad Constantinopolitanum episcopum refrenantes ipsius cupiditatem direximus instrueris, quam in omnium fratrum et sacerdotum nostrorum facias notitiam pervenire, ut noverint pacem ecclesiasticam per concordiam Deo placitam debere servari. Illud quoque dilectionem tuam convenit praecavere, ut praeter eos qui sunt Domini sacerdotes, nullus sibi jus docendi, et praedicandi audeat vindicare, sive sit ille monachus, sive sit laicus, qui alicujus scientiae nomine glorietur. Quia et si optandum est, ut omnes Ecclesiae filii quae recta et sana sunt sapiant, non tamen permittendum est, ut quisquam extra sacerdotalem ordinem constitutus gradum praedicatoris assumat, cum in Ecclesia Dei omnia ordinata esse conveniat, ut in uno Christi corpore, et excellentiora membra suum officium impleant, et inferiora superioribus non resultent. Data III Idus Junii, Opilione viro clarissimo consule.
227 XCII.-- Cujus supra ad Leonem Augustum. Officiis quae ad gratulationem imperii vestri pertinent persolutis, etiam hanc paginam necessariae supplicationis adjeci, qua catholicae fidei divinitus praeparatum favoris vestri posco praesidium. Nam talia in Alexandrina Ecclesia perpetrata fratris et coepiscopi mei Anatolii relatione cognovi, ut omnis Christiana religio sentiat se impeti, atque violari, nisi universali fidei vestra devotione prospiciatur, et memoratae Ecclesiae quae antea catholicis fuit clara doctoribus reddatur Christiana libertas, ut cessantibus haereticorum impugnationibus, evangelica doctrina quae illic ante Dioscorum viguit, unita cum totius Ecclesiae pace reparetur. Quod opus virtutibus vestris gloriaeque conveniens, celerem et Deo placitum habebit effectum, si apud sanctam Chalcedonensem synodum de Domini Christi Incarnatione firmata nulla permiseritis retractatione pulsari. Quia in illo concilio per Spiritum sanctum congregato, plenis atque perfectis diffinitionibus cuncta firmata sunt, ut nihil ei regulae quae ex divina inspiratione prolata est, aut addi possit, aut minui. Hoc autem etiam apud clementiae vestrae scientiam non ambigimus esse perspicuum, siquidem ut multorum ante relationem comperimus, molitiones haereticorum quae contra praedictae synodi auctoritatem conabantur assurgere, nihil ex hoc permiseritis audere. Unde quod negandum illis sponte vidistis gloriosum vobis est universali Ecclesiae me suspicante concedere, et incommutabiliter perpetueque praestare, ut quae secundum Evangelium Christi et praedicationis evangelicae veritatem omnibus retro saeculis, una fide, unaque intelligentia roborata sunt, nulla ulterius possint actione convelli. Prout ergo misericordia Dei consilio Spiritus sui mentem vestrae pietatis instruxerit, sanctae primitus Alexandrinae Ecclesiae pacis reparationi consulite, et per catholicos sacerdotes talem provideri jubete pontificem, in quo et in actuum probitate, et in fidei perfectione nihil possit reprehensibile reperiri, ut omnibus rite compositis, eadem utique servetur praedicatio veritatis. Data quinto Idus Junii, Constante et Rufo consulibus.
XCIII.-- Ejusdem ad Leonem Augustum. Licet proxime ad clementiam vestram gemina scripta direxerim, quorum unum debitum salutationis impleret, aliud pro statu Ecclesiae supplicaret, tamen occasione quae Deo providente se praebuit iterari utrumque convenit. Secundum ergo fiduciam illam quam ex Dei inspiratione universali Ecclesiae praestitistis ante cujusquam preces constituendo quod maxime ab omnibus fuerat expetendum, non desinimus gratias agere, et providentiam Dei in fidei vestrae fervore benedicere, qui sancto et catholico spiritu, sicut fratris et coepiscopi mei Anatolii sermone cognovi. Ita haereticorum impudentiae restitistis, ut profiteremini totius mundi pacem Chalcedonensis synodi vos esse custodem. Quod cum ex vestrae fidei sententia saluberrime definitum sit, quanto studiosius universali Ecclesiae est conferendum, ut tranquillitas fidei Christianae etiam vestro prosit imperio, nec improbitas haeretica in aliquo suo molimine glorietur. Cujus pertinax insidiosa contentio illico conquiescet si imperiali potestate frenetur. Data Kalendas Septembris, Constantio et Rufo consulibus.
XCIV.-- Item, ejusdem ad eumdem. Litteras clementiae tuae plenas virtute fidei et lumine veritatis veneranter accepi, quibus cuperem etiam in eo quod praesentiam meam pietas vestra necessarium existimat obedire, ut majori fructu conspectum vestri splendoris assequerer, sed magis id vobis arbitror placiturum quod eligendum ratio demonstravit. Nam cum sancto spiritualique studio universam pacem Ecclesiae muniatis, nihilque sit convenientius fidei defendendae, quam his quae per omnia instruente Spiritu sancto irreprehensibiliter definita sunt inhaerere, ipsi bene videbimur statuta convellere, et auctoritates quas Ecclesia universalis amplexa est ad arbitrium haereticae petitionis infringere, atque ita nullum colligendis Ecclesiis modum ponere, sed data licentia debellandi dilatare magis quam sopire certamina. Unde quia post illas Ephesinae synodi impietates, quibus Dioscori scelere fides catholica refutata perversitas Eutichiana suscepta est, nihil ad confirmationem fidei Christianae utilius potuit ordinari, quam ut praedicti facinus sancta synodus Chalcedonensis aboleret, et tanta illic haberetur coelestis cura doctrinae, ut nihil cujusquam opinione resideret quod a praedicationibus vel propheticis et apostolicis dissonaret, ea scilicet moderatione servata, ut rebellibus tantum ac pertinacibus ab Ecclesiae unitate rejectis, nulli correcto venia negaretur, quid probabilius, quid religiosius poterit pietas vestra decernere quam ut quae non tam humanis quam divinis sunt statuta decretis, nullus ultra sinatur impetere, ne vere digni sint Dei munus amittere qui de veritate ipsius ausi fuerint dubitare. Cum ergo universalis Ecclesia per illius principalis petrae aedificationem facta sit petra, et primus apostolorum beatissimus Petrus voce Domini audierit: « Tu es Petrus et super hanc Petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 16). » Quis est nisi aut Antichristus, aut diabolus qui pulsare audeat inexpugnabilem veritatem, qui in malitia sua incorvertibilis perseverans, per vasa irae et suae apta fallaciae falso diligentiae nomine dum veritatem se mentitur inquirere, mendacia desiderat seminare, atque contemnenda et vitanda merito sibi incontinens furor et impietas caeca praescripsit, ut diabolico instructu quod in sanctam Alexandrinam saevit Ecclesiam, quales essent qui Chalcedonensem synodum retractati cupiunt disceretur, in qua nullo modo accedere potuit, ut a vobis contra sanctam Nicaenam synodum sentiretur, quod haeretici mentiuntur, qui se fidem Nicaeni concilii tenere confingunt, in quo sancti et venerabiles Patres nostri contra Arium congregati, non carnem Domini, sed deitatem filii omousion Patri esse firmavere? In Chalcedonensi autem concilio adversum Eutichianam impietatem definitum est, de substantia Virginis matris Dominum Jesum Christum sumpsisse nostri corporis veritatem. Apud Christianissimum principem igitur et inter Christi praedicatores digno honore numerandum utor catholicae fidei libertate, et ad consortium te apostolorum ac prophetarum securus exhortor, ut constanter despicias ac repellas eos qui se Christiano nomine privavere, nec patiaris impios parricidas sacrilega simulatione de fide agere, quos constat a fide deviare. Cum enim clementiam tuam Dominus tanta sacramenti sui illuminatione ditaverit, debes incunctanter advertere regiam potestatem tibi non solum ad mundi regimen, sed maxime ad Ecclesiae praesidium esse collatam, ut ausus nefarios conprimendo, et quae bene sunt statuta defendas, et veram pacem his quae sunt turbata restituas, depellendo scilicet pervasores juris alieni, et antiquae fidei sedem Alexandrinae Ecclesiae reformando, ut correctionibus tuis Dei iracundia mitigata, regiae antea civitati non retribuit quae admissa sunt sed remittat. Constitue ante oculos cordis tui, venerabilis imperator, omnes qui per totum orbem sunt Domini sacerdotes pro ea tibi fide, in qua totius mundi est redemptio supplicare, in qua re specialius ambiunt, qui apostolicae fidei sectatores Alexandrinae Ecclesiae praesidere, agentes apud pietatem tuam ne haereticos homines et merito pro sua perversitate damnatos, uti sua persuasione patiamini, cum sive impietatem errorum aspicias, sive opus perpetrati furoris attendas, non solum ad sacerdotii honorem admitti nequeant, sed ab ipso Christiano nomine mereantur abscindi. Nam quod exorata pietatis vestrae venia dixerim, quodam contagio splendorem vestrae serenitatis offuscant, cum sacrilegi parricidae id audeant petere, quod nec innocentes liceat obtinere. Oblatae sunt pietati vestrae preces, quarum exempla vestris litteris subdidistis, sed in his quae catholicorum sunt deplorantium subscriptio continetur, et quia causa probabilis est, fiducialiter nomina singulorum, et dignitas sui honoris aperitur. In illis autem quas orthodoxo principi haeretica porrigere non formidavit obreptio, sub incerto confusae unitatis vocabulo, ideo certum nomen retrahitur, ne non solum paucitas personarum, sed etiam meritum detegatur. Latere enim sibi utile aestimat eorum quantitas, quorum est qualitas judicata, nec incongrue cujus loci homines sunt, profiteri metuunt, qui meruere damnari. In una ergo catholicorum supplicatione continetur, in alia haereticorum commenta panduntur. Hic sacerdotum Domini, et totius Christiani populi ac monasteriorum defletur eversio, ibi immanium scelerum continuatio demonstratur, ut quod non licuit audiri, liceat dilatari. Nonne perspicuum est quibus pietas vestra succurrere, et quibus debeat obviare, ne Alexandrina Ecclesia, quae semper fuit domus orationis, spelunca nunc sit latronum. Manifestum quippe est per crudelissimam insanissimamque saevitiam, omne illic coelestium sacramentorum lumen exstinctum. Intercepta est sacrificii oblatio, defecit chrismatis sanctificatio et parricidalibus manibus impiorum omnia se subtraxere mysteria. Nec ullo modo ambigi potest, quid de his decernendum sit, qui post, nefanda sacrilegia, post sanguinem probatissimi sacerdotis effusum, et concremati corporis cinerem in contumeliam aeris coelique dispersum audent sibi jus pervasae dignitatis expetere, et apostolicae doctrinae inviolabilem fidem ad concilia provocare. Magnum ergo vobis est, ut diademati vestro de manu Domini etiam fidei addatur corona, et de hostibus Ecclesiae triumphetis, quia si laudabile vobis est adversarum gentium arma conterere, quanta erit gloria ab insanissimo tyranno Alexandrinam Ecclesiam, in cujus contritione omnium Christianorum est injuria liberare? Ut autem litterae meae pietati tuae colloquium quasi praesentis exhibeant, quidquid de communi fide fueram suggesturus, scriptis prosequentibus insinuandum esse perspexi, ac ne hujus epistolae pagina in nimiam longitudinem tenderetur, aliis litteris quae assertioni catholicae fidei congruunt, comprehendi, ut licet ea quae a sede apostolica sunt praedicata sufficerent, insidias tamen haereticorum, etiam haec quae sunt adjecta reserarent. Sacerdotalem namque et apostolicum tuae pietatis animum, etiam hoc malum ad justitiam ultionis debet accedere, quod Constantinopolitanae Ecclesiae puritatem pestilenter obscurat, in qua inveniuntur quidam haereticorum clerici sensui consonantes, et intra ipsa catholicorum viscera, assertionibus suis haereticorum adjuvantes. In quibus deturbandis frater meus Anatholius, cum nimis benigne parcit, segnior invenitur. Dignamini pro fide vestra etiam Ecclesiae istam praestare medicinam, ut tales non solum ab ordine clericatus, sed etiam ab urbis habitatione pellantur, ne ulterius sanctus Dei populus perversorum hominum contagio polluatur. Cultores autem pietatis tuae Julianum episcopum et Eutichium presbyterum mea petitione commendo, ut suggestiones eorum pro catholicae defensione fidei placide digneris audire, quia vere sunt ejusmodi, ut fidei vestrae possint per omnia utiles inveniri. Data Kalendas Novembris, Constantino et Rufo viris clarissimis consulibus.
XCV.-- Ad Pulcheriam Augustam. 228 Quantum sibi fiduciae de fide vestrae clementiae Ecclesia Dei debeat polliceri, multis probavimus saepe documentis, dum sicut Spiritu sancto docente didicistis, illi per omnia potestatem vestram subjicitis, cujus munere et protectione regnatis. Unde quia contra integritatem fidei Christianae dissensionem quamdam in Constantinopolitana Ecclesia Eutiche auctore generatam fratris et coepiscopi mei relatione cognovi, ut totius causae speciem synodalium gestorum textus ostenderet, dignum gloriae vestrae est, ut error qui de imperitia magis quam de versutia natus est auferatur, priusquam ullas vires de consensu imprudentium pertinacia pravitatis acquirat. Nam quantum Nestorius a veritate excidit, dum Dominum Jesum Christum de matre Virgine hominem solum asserit natum tantum etiam hic a catholico tramite deviavit, qui de eadem virgine editum non nostrae credidit esse naturae, ut quod formam servi gessit, quod nostri similis fuit atque conformis, quaedam nostrae carnis fuerit imago, non veritas. Nihil autem prodest Dominum nostrum beatae Mariae virginis filium hominem dicere, si non illius generis atque seminis homo creditur, cujus in ipso Evangelii exordio praedicatur. Unde multum doleo, multumque contristor, quod hic qui ante de humilitatis proposito laudabilis videbatur, contra unicam spem nostram, patrumque nostrorum, vana et nimis perversa audet astruere, qui cum videret insipientiae suae sensum catholicis auribus displicere, revocare se a sua opinione debuerat, ne ita Ecclesiae praesules commoveret, ut sententiam damnationis exciperet. Quam utique si in suo sensu voluerit permanere, nullus poterit relaxare. Sedis enim apostolicae moderatio hanc temperantiam servat, ut et severius agat cum obduratis et veniam cupiat praestare correctis. Quia ergo mihi multa fiducia est de pietatis vestrae sincerissima fide, obsecro clementiam vestram, ut sicut sancto studio tuo catholica praedicatio semper adjuta est, ita nunc quoque ejusdem libertati faveas. Non enim portiuncula aliqua fidei nostrae quae minus lucide sit clara pulsatur. Sed hoc imperta resultatio audet incessere, quod Dominus in Ecclesia sua neminem voluit ignorare. Et ideo pro vestrae pietatis consuetudine elaborare dignemini, ut contra singulare sacramentum salutis humanae, quod blasphema insipientia protulit, ab omnium animis repellatur, ac si ipse qui in hac tentatione incidit, resipiscat, ita ut quod male senserat propria voce et subscriptione condemnet, communioni illi sui ordinis reformetur. Quod etiam fratri et coepiscopo meo Faviano me clementia vestra cognoscat, et his quos misimus delegasse, ut venia concedatur, si error aboletur. Ne autem piissimi principis dispositioni quae episcopale concilium voluit congregari, nostra videretur praesentia defuisse, fratres meos Julianum episcopum, Renatum presbyterum, et filium meum Hilarium diaconum misi, qui vicem praesentiae meae implere sufficerent. Sed ei qui in errore est melius consuletur, si ibi ubi desipuit, ibidem resipiscat, et ubi damnationem meruit, illic indulgentiam consequatur. Data Idus Junii, Asturio et Protogene viris claris. cons.
XCVI.-- Ad universos episcopos per Galliam et Hispaniam constitutos. LEO dilectissimis fratribus universis episcopis catholicis per Galliam et Hispaniam constitutis de Pascha.
Cum in omnibus divinorum praeceptorum regulis exsequendis, sacerdotalem observantiam oporteat esse concordem, maxime nobis et principaliter providendum est, ne in paschalis festi die vel ignorantia vel praesumptio peccatum diversitatis incurrat. Unde quia tempus sacratissimae solemnitatis ita dispositos habet limites suos, ut salutare sacramentum nunc citius, nunc tardius oporteat celebrari, non desinit apostolicae sedis sollicitudo prospicere, ne devotio ecclesiastica aliquo turbetur incerto. Cum igitur in quibusdam ascriptionibus Patrum futurum proxime Pascha Domini ab aliis in diem quintumdecimum Kalendas Maii, ab aliis in diem octavum Kalendarum earumdem inveniretur ascriptum, tantum me diversitas ista permovit, ut clementissimo principi Marciano curam de hac re animi mei panderem, ut praecipiente ipso ab his qui habent hujus supputationis peritiam, diligentius illi discussa ratione, quaereretur quo die posset veneranda solemnitas rectius celebrari. Quo rescribente, octavo Kalendas Maii definitus est dies. Quia ergo studio unitatis et pacis malui Orientalium definitioni acquiescere, quam in tantae festivitatis observantia dissidere, noverit fraternitas vestra die octavo Kalendarum Maiarum ab omnibus resurrectionem Dominicam celebrandam, et hoc ipsum per vos aliis esse fratribus intimandum, ut divinae pacis consortio, sicut una fide jungimur, ita una solemnitate feriemur.
XCVII.-- Ad Samartionem, Carathonem, etc. Dominis fratribus merito beatissimis in Christo venerabilibus, Samartioni, Carathoni, Desiderio, episcopis et presbyteris omnium ecclesiarum quae sunt intra provinciam Thraciam constitutae, Leo, Victorius, Eustatius episcopi.
Tanta saeculi potestates circa sacerdotalem ordinem reverentia pervaluere, etiam hi quos sub imperiali nomine terris divina potentia praeesse praecepit, ut jus distringendorum negotiorum episcopis sanctis, juxta divalia constituta permiserint. Quod cum et juris antiqui formulis et illatis frequentius sit et legibus confirmatum, praesertim tempore a plerisque invenimus fuisse calcatum. Nam praetermisso sacerdotali judicio passim ad examen saeculare transire. Quocirca nobis visum est, ut hanc et sacrae legis et nostri ordinis contumeliam et ad praesens ulcisceretur plena districtio, et observandam formulam constitueret in futurum. Censemus itaque ut quicunque praetermisso sacerdote ecclesiae suae ad disceptationem venerit saecularium, sacris liminibus expulsus a coelesti arceatur altario. Neque ullus post hanc definitionem qui communi sedit arbitrio quidquam sibi ultra praescriptum vindicare nitatur. Ita fieri, ut hi qui ante erravere congrua emendatione se corrigant, et qui sub observatione clericali coelesti probatur servire officio, ex clero abjiciendum, si praetermisso sacerdotum judicio saecularem adierit potestatem. Quod ideo singulos universosque volumus agnoscere, ut quod pleno justitiae et juris ordine constitutum est, effectum totius firmitatis in omnibus clericorum negotiis sortiatur. Sane si clericus laicum pulset, prius se audiri ab episcopis poscat, tum si petitioni suae laicum viderit obviare ex permissu episcopi sui in saeculi moderatores disceptatione confligat. Leo episcopus scribit; Victorius episcopus scribit; Eustatius episcopus scribit.