There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 XXXV XXXVII 
XXXVI

Quamquam fīnis diēī est, discipulī statim domum nōn eunt. Altera pars discipulōrum est exercitus quī salūtem cīvitātis dēfendit. Altera pars est exercitus latrōnum quī in silvā habitant et urbem saepe oppugnant. Numerus utriusque exercitūs est parvus, sed discipulī numerum esse magnum putant. Nunc septem mīlitēs ad silvam properant. In silvā septem aliī discipulī (latrōnēs) mīlitēs exspectant. In silvā est castellum latrōnum. Intrā castellum latrōnēs latent. Cōnsul ipse, prīmus magistrātus cīvitātis, mīlitēs dūcit. Bonus est et officium numquam neglegit. Salūtem reī pūblicae dēfendit. Cīvēs bene regit. Semper pācem petit, sed sī hostēs umquam eōs premunt, cōnsul hostēs ā fīnibus suīs repellit. Summum imperium habet. Fēlīcēs sunt mīlitēs cuius imperātor est cōnsul. Ubi mīlitēs castellō appropinquant cōnsul explōrātōrem mittit. Necesse est explōrātōrem cōnsilia latrōnum cognōscere. Hoc, autem, est difficile. Quaestor est vir magnae virtūtis. Cōnsul eum mittit.

Inter mīlitēs et castellum latrōnum est parvum flūmen. Nisi pōns ā latrōnibus dēfendētur, mox mīlitēs trāns pontem sub colle erunt. Diū signum explōrātōris exspectant. Post arborem prope castellum quaestor stat. Cōnsilia latrōnum audit. Subitō mīlitēs aliquid albī vident. Hoc est signum. Trāns pontem cōnsul mīlitēs dūcit. Ē castellō tēla iaciuntur, sed alia tēla ā mīlitibus mittuntur. Mox imperātor latrōnum ē castellō properat. Mīlitēs repellere nōn potest quod comitēs ignāvī sunt. Pācem petit. Imperātōrēs inter sē dīcunt. Alter imperat, alter pāret. Latrōnēs capiuntur et diū in vinculīs manent. Multōs annōs per tōtam terram est pāx. Rēs pūblica tandem lībera est.

Subitō sonitus audītur. Quid est? Hoc est signum ā magistrā datum. Nōn est signum ad oppugnandum. Tempus est domum īre. Utraque pars discipulōrum signō pāret. Uterque imperātor hoc dīcit: “Hic est fīnis bellī. Crās iterum mīlitēs atque latrōnēs erimus.”

ANSWER IN ENGLISH
  1. Quī sunt latrōnēs?
  2. Quālis exercitus est altera pars discipulōrum?
  3. Quis mīlitēs dūcit?
  4. Quālis vir est dux?
  5. Cūr cōnsul explōrātōrem mittit? Quis est?
  6. Quō tempore imperātor mīlitēs trāns pontem dūcit?
  7. Quis prīmum pācem petit? Cūr?
 XXXV XXXVII