There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 XXXIV XXXVI 
XXXV

Fuistisne umquam Rōmae? Scītisne multās rēs dē rē pūblicā Rōmānā? Pauca dē hīs omnibus Maria in scholā discit. Nunc in grāmine iacet. Umbra arboris est grāta quod est aestās. Ex librō haec legit:

Prīmō rēgēs Rōmam regēbant. Posteā Rōma duōs cōnsulēs habēbat. Eī rem pūblicam regēbant. Cōnsul erat prīmus magistrātus Rōmae et multa officia habēbat. Cōnsulēs haec officia numquam neglegēbant nisi perfidī erant. Multī cōnsulēs erant virī magnae virtūtis. Bella cum hostibus terrā marīque gerēbant. Aliī pācem petēbant. Hīs temporibus Rōmae sonitus armōrum atque pedum mīlitum nōn audiēbātur. Fēlīx erat rēs pūblica, ut saepe dīcitur, cuius cōnsul pācem petēbat. Sī umquam rēs pūblica ab hostibus in bellō premēbātur, cōnsulēs erant imperātōrēs exercitūs et summum imperium habēbant.

Alius magistrātus reī pūblicae Rōmānae erat quaestor. Nōn erat prīmus magistrātus et eius officia nōn erant tanta. Ūnum ex officiīs quaestōris erat pecūniās pūblicās servāre.

Olim, ubi urbs ā cīvibus malīs premēbātur, cōnsul urbem vigilibus atque mīlitibus mūnīvit. Illō tempore neque somnus cīvium bonōrum neque vītae magistrātuum erant tūtae. Sub umbrā noctis paucī quī eum necāre volēbant ad tēctum cōnsulis prōcēdēbant. Cōnsul sē atque urbem dīligenter dēfendit. Fēlīx erat Rōma quae ā tantō perīculō ā cōnsule servāta est.

Maria linguam Latīnam discere cupit quod haec est lingua huius gentis maximae. “Ipsa quae cōnsul dīxit legere poterō,” inquit puella. “Cōnsulem quī tantum perīculum ex urbe expulit semper memoriā tenēbō.”

ANSWER IN ENGLISH
  1. In quō locō Maria nunc librum suum legit?
  2. Quae officia cōnsul habēbat?
  3. Quid erat ūnum officium quaestōris?
  4. Nārrā dē ūnō cōnsule quī urbem ā perīculō servāvit?
 XXXIV XXXVI