There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 XXXI XXXIII 
XXXII

Carolus et Cassius erunt mīlitēs ubi erunt virī. Sīc dēsīderant. Itaque fābulās magistrae dē bellīs antīquīs laetē audiunt. Hodiē quod nix est alta et diēs nōn est grātus, in scholā discipulī manent. Magistra haec legit. Legiō Rōmāna interdum circiter tria mīlia mīlitum habēbat. Exercitus multōs ducēs habēbat. Aliī erant lēgātī, aliī erant centuriōnēs. Imperātor omnī exercituī imperābat. Centuriōnēs centum mīlitēs dūcēbant. Tōtus exercitus ācriter pugnābat ubi perīculum erat grave. Sī imperātor hostēs vincēbat, interdum corōnam ā cīvitāte excipiēbat. Haec erat praemium. Sīc Rōmānī imperātōrēs bonōs laudābant.

Omnēs discipulī hās fābulās laudant. Aestāte eī in silvā sunt et mīlitēs sunt. In duās partēs dīvīsī sunt. Ūna pars agmen facit et ad flūmen prōcēdit. Sub colle quīdam ex discipulīs castra pōnunt. Locus nōn est inīquus. Reliquī multās rēs faciunt. Aliī sunt nūntī, aliī sunt vigilēs. Alia pars discipulōrum est exercitus hostium. Signum datur et hostēs appropinquant. Tēla iaciunt et nūntiōs in omnēs partēs mittunt. Carolus et eius comitēs vāllum celeriter aedificant quod impetūs hostium timent. Post hoc vāllum sē cēlant. Tēla hostium ā comitibus Carolī excipiuntur et iterum eadem ad hostēs mittuntur. Proelium graviter pugnātur. Lēgātī centuriōnēsque bene dūcunt. Tandem fuga hostium est grāta Carolō et eius comitibus. Nēmō interficitur. Subitō signum audītur. Magistra vocat. Discipulī respondent. Fīnis

proelī est.
ANSWER IN ENGLISH
  1. Quot mīlitēs legiō Rōmānā habēbat?
  2. Quis omnī exercituī imperābat?
  3. Quī erant centuriōnēs?
  4. Cūr posterō diē discipulī in duās partēs dīvīsī sunt?
  5. Quī vīcērunt?
 XXXI XXXIII