There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 XXX XXXII 
XXXI

Aestāte Cassius domī est et cum patre in agrīs labōrat. Domō nōn saepe abest quod in agrīs multās rēs facere necesse est. Sī puer abest, pater sōlus labōrat. Aestāte, igitur, Cassius amīcōs nōn saepe videt. Herī pater hoc dīxit: “Tū, mī fīlī, bene labōrāvistī et praemium tibi dabō. Per tōtum diem nōn necesse est labōrāre. Sī ita cupis, ad oppidum ī.”

Hoc cōnsilium erat grātum puerō. Posteā eōdem diē Cassius oppidō appropinquāvit. Deinde in aedificium magnum vēnit. Ibi virī et fēminae pictūrās spectāvērunt. Ante Cassium in pictūrīs erant mīlitēs quī multās rēs faciēbant. Imperātor, Iūlius appellātus, erat vir magnae virtūtis. Multōs mīlitēs dūcēbat. Ante imperātōrem erat legiō magna quae tria mīlia mīlitum habēbat. Mīlitēs arma et signum portābant et hostēs vincere parātī erant. Dux imperābat et legiō in duās partēs dīvīsa est. Alia ad dextram iter faciēbat, alia ad sinistram.

Trāns flūmen aliī mīlitēs castra sub monte ulteriōre, locō idōneō, pōnēbant. Imperātor illīus legiōnis nōn erat īdem. Ille imperātor erat hostis. Prīmus imperātor ipse mīlitēs dē perīculō monēbat. Deinde legiōnem ad hostēs dūxit. Proelium erat dūrum et inīquum quod magna erat legiō prīmī imperātōris. Undique erat nix alta quod erat hiems. Per nivem altam iter facere nōn est facile. Hostēs legiōnem parvam habēbant. Ex duōbus mīlibus mīlitum circiter mīlle mīlitēs necātī sunt. Magna erat praeda. Reliquī hostēs, quī nōn vulnerātī sunt, per silvās collēsque properābant. Fuga eōrum erat grāta legiōnī magnae. In proeliō hostēs victī sunt. Post proelium imperātor magnae legiōnis, “Ō mīlitēs,” inquit, “auxiliō ipsōrum deōrum et virtūte vestrā vīcimus. Eādem virtūte gentem nostram per omnēs terrās nōtam faciēmus. Haec et aliās rēs imperātor dīxit et mīlitēs laetitiam sēnsērunt.

Diū Cassius spectābat. Iterum eāsdem pictūrās vīdit. Subitō erant nūllae pictūrae, et ubīque in aedificiō lūx erat clāra. Puer undique circumspectābat et ecce! nēmō vidēbātur, nam sōlus erat Cassius. Paene timidus erat. Ex aedificiō cucurrit. Iter puerī erat longum sed pater eum in viā exspectābat.

ANSWER IN ENGLISH
  1. Quem ad locum hodiē Cassius it? Cūr?
  2. Quālis imperātor est Iūlius?
  3. Cūr erat proelium dūrum inīquumque?
  4. Quī superātī sunt?
  5. Cūr posteā Cassius paene timidus erat?
 XXX XXXII