V - Silva cadens | VII - Iurgium |
VI. — ALCESTUS
Explicit Silva cadens egloga v; incipit egloga vi, cui titulus est Alcestus, collocutores autem Amintas et Melibeus.
PastoresAmintas. transisse nives et frigora leti
sub divo veteres stipula modulantur amores;
esculeas hedera nectunt de more corollas,
crateras Bromio statuunt et vina salutant
cantibus, et multo protendunt carmine sacrum.
Tu, Melibee, quidem plangoribus omnia solus
confundis. Que tanta tibi nunc causa doloris?
SilvaMelibeus. vetus cecidit, lapsa est, cui prefuit Argus;
custodes abiere gregum, periere sequaces.
Nostris an vivat nobis Alcestus in oris
incertum, et clausas disiecit belua septas.
ParcendumAmintas. lacrimis, nam trux Poliphemus abivit.
Alcestus rediit nobis, rediere vagantes
pastores oviumque greges, rediere priores,
letitiaque virent silve vallesque resultant;
omnis ager pubet, redeunt sua sydera pratis,
frondes arbustis, edis quoque cornua surgunt,
cornupetant campis lunata fronte iuvenci,
Massicus et Gaurus florent, pulcherque Vesevus
innovat arbustis vites, stauratque Falernus
ulmis iam coiles, stringit Vulturnus et undas:
surge ideo, letumque diem psallentibus auge.
LentaMelibeus. fides magnis semper prestatur, Aminta,
nec facile annosum falsis risisse subulcum est.
Pan deus a silvis oculos avertit et orane
sevit in Alcestum dira vertigine celum.
Quisdaret, heu! celeres pennas? quis, queso, volatum?
quisve iras superum posset placare repente?
I, letis te dede, precor, sertisque corona,
meque meis lacrimis sinito miserisque querelis.
SiAmintas. Corinna meo sedeat, Melibee, sub antro,
vera loquor: vidi Cyrceum vertice flammis
fulgentem in reditu; sic et Garganus et ingens
Appenninus beri fumabant culmine summo
letitia, et, multis quod forsan credere durum,
Ethna quidem plausu fumos convertit in ignes.
Et si nulla fides dictis, hunc suspice collem
quam vireat, squalentem olim pallore. Quid ultra?
His oculis, iuro, calcantem litora vidi
euboica et matrem amplexu pulchrasque sorores
suscepisse pio, letis ac oscula dantem.
QuidMelibeus. verbis opus est multis, mi dulcis Aminta?
Floribus ut Titan nocturno frigore lapsis,
dictannus capreis pecorique favonius egro,
utque salus arvis estu sitientibus imber,
sic cordi tua dieta meo. Te, summe, precamur,
Phebe pater, te, leta Pales; da cepta secundent.
Non silvis unquam, nunquam pastoribus usquam
illuxit tam grata dies. Tu cespite vivo
erige propter aquas nobis altaria, Phorba,
et lauro et sertis Federe mirtoque corona;
inde et ydumeas fer palmas, postque bidentes
in sacrum niveas deduc ac omnia serva.
Tu mestas pecudes herbis et fonte, Lycophron,
et calamis refove: nosti quam turpis Orion
leserit has dudum, lacrimis dum tempora flerem.
Nosque diem celebrem cantu deducere, Aminta,
et delubra deum festis ambire choreis,
credo, decet: viridis foliis ornatus olive,
tu primus sacrum gracili perflabis avena;
ast ego, populea redimitus fronde, secundus
carmina cantabo. Stipulis et carmine docti
ambo sumus, nobis nemo nunc prevalet agris
in siculis, ni forte gravis certaret Yollas:
hic alios superat quantum vepreta cupressi.
ErgoAmintas. alacres dignum calamis et carmine festum
cantemus; tu primus eris, tu carmine maior.
Esculeo dudum descriptos cortice rastro
Phyllidis incipies, vel quos mage duxeris, ignes,
seu magis Alcesti laudes: non dignior ullus;
seu magnos Phytias quos pertulit ante labores,
qui meruit versus qua Stilbon flabat avena.
PhyllisMelibeus. in agresti se iactet cespite ludens;
expectet Phytias, cui credo magna paratur
posteritas, si vera sonat deus ethere levo;
nos tamen Alcesto dignas per secula voces,
ut dabitur, cantare decet: cantabimus ambo;
Libetrides nostrum tollant ad sydera carmen.
EcceAminta. puer, placida pariter residemus in umbra,
et superis gratos mittunt altaria fumos;
ruminat omne pecus, pueri campique quiescunt.
Quid trahis in longum conceptos iam tibi versus?
AlcestumMelibeus. postquam silvis abstraxit amatis
fatorum predura lues, Severe dolentes
Parthenopes nyrnphe, nec vidit Daunia sulcos,
vitibus obstupuit Bachus, periere iuvence,
Vulturnusque senex ingentia saxa revolvens
excessit ripas, luteus demissus ab urna;
montibus obtectum nebulis fumoque cacumen
vidimus, et valles ululatu fiere dolenti;
tunc, quos clara dedit tellus, rugire leones
non ausos, laqueosque graves sentire coactos
venantum primo, lyncis quoque lumen ademptum.
Ha! quantum potuit de te fortuna, quibusque
casibus in dubios te traxit seva meatus!
Ast ego, Phebe decus celi, posuisse labori
Alcesti finem et patriis post reddere silvis
dfgnatus, meritos nymphe tibi semper honores
carmine perpetuo resonent precor, atque bubulci.
NonAmintas. thymus est apibus, non agnis lenis ybiscus,
non cythisus capris, quantum tua carmina nobis.
Nunc ego restituam silvis silvisque tenebo.
Piaudite iam colles, et vos iam piaudite, montes:
redditus est nostris Alcestus, redditus antris.
Litora iam plausu surgant et flumina certent
nunc plausu compiere polos. Hic spernere terras
occiduas, solisque vias celumque serenum
cernere et obliquos Phebes mirarier orbes
cepit, et Astream silvis revocavit abactam:
hac tauris curru iunget cervisque leones
armentisque lupos, serpentum sibila sulcis
auferet et meritos Musis concedet honores.
Piaudite iam colles, et vos iam piaudite, montes:
redditus est nostris Alcestus, redditus antris.
Dum mare fluctivagos pisces tellusque tenebit
quadrupedes, aer volucres et sydera Olympus,
Alcestus silvis pastoribus atque puellis
sit lumen semperque decus, nec limina Ditis
conspiciat; moriens, superis sit Delphycus alter.
Piaudite iam colles, et vos iam piaudite, montes:
redditus est nostris Alcestus, redditus antris.
Nos agnam mactare decet, nos cernat ovantes
Alcestus, taurumque sibi, dum tempora victor
umbrabit lauro: veniat lux illa, precamur,
elicietque sonos stipulis tyrenus Asylas:
astabunt coram Damon Phytiasque canentes.
Piaudite iam colles, et vos iam piaudite, montes:
redditus est nostris Alcestus, redditus antris.
Vix, Alceste decus nostrum, vix credere fame
post nos ruricole poterunt, sed cortice duro
posteritas tua facta leget; te populus ingens,
te corilus sculptum, servabit te quoque fagus,
dum fluet Eridanus, dum montes vallibus umbras
prestabunt, dum grata salix, dum gratus ybiscus
nascetur capris. Crescent ea nomina quantum
ipsa quidem fagus crescet. Mirabitur Arnus
atque colet, gratis linquens tua facta futuris.
Piaudite iam colles et vos iam piaudite, montes;
redditus est nostris Alcestus, redditus antris.
MuneraMelibeus. quis statuet prò tanto carmine digna?
Dulce viris quantum rusco prefertur amomum
atque rubis mirtus, laurus vel dignior alga,
tantum ego tu superes dicam cantando Menalcam,
et calamis. O! quantus eris, si prestet Yollas
te stipula perflare sua! Tunc saxa movebis.
Est michi conspicuum insignis quod condidit olim
Ylas spartanus, quamvis duo vasa fuissent,
dum placido nobis victus concessit amore.
Horum aliud nuper rapuit gratissima Phyllis;
tu reliquum, quanquam tanto sit munus agreste,
suscipe, sed noscas nulli tetigisse labellum.
SatAmintas. video te cogat amor, dum munera tanti
concedis puero: non parva teneret Yollas.
Tu ne speme, precor, baculum quem cyprius olim,
dum iuvenis frigias agitaret arundine dammas,
concessit Lycidas sumptum de rupe Camandri,
nodis insignem, nec non et cuspide fulva.
Sed sta, care, precor, modicumque adverte: quid, oro,
personuit silvis echo? Non, oro, latratus
concipis ipse canum? grandis non ille Melampus?
non gregis, heu! custos latrat? non illa Licisca?
Est equidem, nosco: timeo ne sevus ovili
nunc lupus insultet, seu belua sevior; ibo
ut videam, et manibus tollam ne ledat hiulcus.
Tu venias queso, si te fortasse ciebo.
V - Silva cadens | VII - Iurgium |