V - Silva cadens
1349-1367
Fairytale left blue.png IV - Dorus VI - Alcestus Fairytale right blue.png

V. — SILVA CADENS

Explicit Dorus egloga iiii; incipit egloga v, cui titulus est Silva cadens, collocutores autem Caliopus et Pamphylus.



  Pamphyle,Caliopus. tu placidos tecum meditaris amores
Calcidie, viridi recubans in gramine solus;
ipsa dolens deflet miseras quas nescio silvas.

  Unde,Pamphylus. precor, nosti? Sis mecum: Phebus in altum
5 tollit equos; prosunt umbre, michi crede, capellis.

  SicilidumCaliopus. saltus et florida rura Pelori
forte pererrabam; vox venit tristis ad aures.
Attonitus tum firmo gradum, prospecto frequenter
si videam flentem. Video. Quid lilia falce
10 secta loquar, floresque malo iam sole reflexos?
Cespite sic nudo lacrimis oppleta iacebat
illa suis, questusque graves ex ore trahebat.

  HeuPamphylus. michi! quid vivo? Iam tacte fulmine pinus,

et pecudes prostrasse canes, noctisque per umbram
15 ex septis ululare lupos audisse, nefandum
prodigium dederant. Sed die, quas, obsecro, voces
illa dabat deflens? Tua presto stat tibi merces.

  QuasCaliopus. ego concepi, referam. Tu, dulcis Aminta,
nunc oculos gregibus prestes servesque, precamur,
20 ne si damna satis faciant fortasse capelle,
hyrsutus Corilas, Bavio mittente, lacesset
hyrcos interea morsu vel terreat agnos.

  NePamphylus. dubites, saxis sistet baculoque iuvabit.

  IllaCaliopus. diu postquam faunos nymphasque vocavit
25 in cassum, pectusque manu pulsavit et ora,
vocibus assiduis syrene in litore fractis
Parthenopes residens, misere singultibus inquit:
— Non fuit ausonicis campis, me iudice, silva hac
letior aut maior, nulla atque capacior evi.
30 Hec fagis celum tangebat et ylice multa,
quercubus insignis, viridi spectandaque lauro
ac cedro crebra, funesta et pulchra cupressu.
Non adeo quondam formosa Libistridos ursis
horrida, cui cessit magnorum Ercinia nutrix
35 silvestrumque boum gelido sub cardine celi,
Ydaque iudicio Paridis memoranda puellis,
bebritiumve nemus cessit, cessitque erimantum.
Floribus hec ramos et prata virentia semper
pingebat croceis roseisque et mille colorum,
40 colchida dum primum siccaret veliera Phebus.
Quid referam claros leni per gramina cursu
serpentes rivos fontesque lacusque recentes
antraque perpetuis non arte recondita tophis?
Hac picte nidos cuncte fecere volucres;
45 psytacus exustis usque huc accessit ab arvis,
captus amore soli, sic et pulcherrima fenix.
Nec fuit Ytalie que ferret silva leones
hanc preter: mites tulit hec iraque verendos,
ut taceam lepores, cervos et dente minaces

50 apros et capreas et grandes viribus ursos.
Hec niveas habuit pecudes, quibus inclita tantum
veliera prestabant retiquis, quantum aurea poma
glandibus aut sorbis. Referat quis grandia quantum
dudum armenta boum pavitque et texerit umbra,
55 quantum lactis eis fuerit, que copia prolis,
pascua dum magnus servabat Tytirus olim?
Heu michi! cognovit Ciclops. Ast Tytirus ille est
qui primus pecori leges nemorique salubres
carmine cantavit, quarum nec clarior usquam
60 copia docta fuit legum nec prisca tulere
secula maiores, auro dum floruit etas
sanguine, si veri quicquam primeva vetustas
insculptum liquit fagis vel robore duro.
Me miseram! memini letis quibus ipsa choreis
65 saltantes vidi satyros facilesque napeas
floribus ornatas et sertis fronde revinctis
esculea, et gratos silvis expromere versus
nunc stipuiis auctos, fidibus nunc arte canoris.
Sed quid tot refero? Complectar ut omnia paucis,
70 quantum cana salix alno quantumque mirice
quercubus et celsis cedunt vepreta cupressis,
huic omnis tantum cedebat silva nemusque.
Pro superum virtus! quantum hec modo tempora distant
a priscis, quantumve malis dat Iuppiter astris
75 arbitrii! Fortuna quidem, quos ante fovebat
leta nimis, pavidos secum revoluta fatigat.
Plangite, silvani veteres, heu! plangite mecum.
Delapse quercus, grandes cecidere cupressus,
esculus exarsit summissis undique flammis,
80 pinus nulla sedet, virides albescere lauros,
heu! video, et bicolor passim iacet undique mirtus;
aret et omne solum pallens, arbustaque nuda
frondibus in nichilum tendunt; abiere volucres
antraque pastorum video deiecta, recessus
85 incultos, muscoque putri pallescere fontes

et nitidos rivos turpi sordescere limo,
ac circum ripas calamos crevisse palustres.
Quod meritum? quod triste nefas? quod crimen avitum
vel fortasse tuum potuit tot superis iras
90 iniecisse tua cum clade? Miserrima quis tam,
quis tam dira deus permisit lapsa? quis orco
eduxit pestes in te? quis, queso, labores
excudisse tuos potuit tristesque ruinas?
O ruber ortorum custos, cui pulcher achantus
95 aggere surgebat viridi canumque ligustrum,
et quem puniceo quondam cum flore roseta
et molles viole stabant et lilia circum
ybleusque thymus, nigra et vaccinia tecum
crescere sunt solita, an cernis quam creverit uncus
100 carduus, et vacuus surgat paliurus in ortis,
ulvaque vel saturis onagris suspecta cicuta?
Ha! faunum pietas, fertis, dryadesve sorores,
quis stipula totiens frondes virgultaque movi,
hoc spectare nefas? Video sine vitibus ulmos;
105 vix hedere vivunt. Solitos flavescere campos
en vacuis plenos prospecto horrescere avenis;
piscosíque lacus, pontus fluviique quiescunt;
cortex nullus inest, resonant nec litora tonsis,
et passim video sparsas, heu! vasta per arva
110 infectas tabo pecudes morbisque capellas,
pastoresque graves per sordida lustra ferarum
dispersos, turpique fuga neinus omne relictum est.
Alcestus trepidans abiit, tremebunda Liquoris
in dubium liquit silvas evecta per altum.
115 Omne decus periit, luctusque laborque supersunt.
Plangite, silvani veteres, heu! plangite mecum.
Silva decus nostrum periit, pereamus et ipsi. —
Hec ubi dieta dedit, manibus lacerasse capillos
implicitos vidi; tandem quasi vieta resedit.

  HeuPamphylus. miser, heu! video que sit sibi causa doloris:
indignum facinus lacrimis revocare putabat

previsum dudum superis, et pensa sororum.
Errat stulta nimis: celo parere necesse est.
Sed tu, dum fleret, nullis solatia verbis
125 perdita tentasti placidis reparare querentis?

  NonCaliopus. equidem, ne forte malus Poliphemus adesset
indignans: celeri sed te per pascua passu
quesivi. Tu verba dabis, tu nubila purga.

  QuidPamphylus. tibi mercedis statuam? que dona labori?
130 De grege nil possum; calamos accepit Opheltes.
Sunt michi crescentes catuli, quos seva Licisca
lacte domi nutrit; summas quem duxeris ipse.

  DumCaliopus. grandes faciam. Sed tu modo quere gementem
dilectamque tibi; pecudes mulsurus abibo.

Fairytale left blue.png IV - Dorus VI - Alcestus Fairytale right blue.png