Fairytale left blue.png II - Pampinea IV - Dorus Fairytale right blue.png

III. — FAUNUS

Explicit Pampinea egloga ii; incipit egloga iii, cui titulus est Faunus, collocutores Palemon Pamphylus et Meris.



  PamphylePalemon., tu patrio recubas hic lentus in antro,
dum fremit omne nemus pulsum clamoribus egre
Testilis, et parvi vacuus nunc omnia pendis?

  CantarusPamphylus. attrita nimium, puto, lapsus ab ansa
5 terruit hunc. I, siste sues, ne gramina campis
evellant rostris, et silvas mitte sonantes.

  MarcidusPalemon. externo credis tibi forsan hyaco
alloquar in somnum presso? Auribus accipe voces,
si patitur torpor, patitur si grata Licisca.

  PacePamphylus. precor nostra sedeas, ac ista sinamus;
ignaroque aperi, queso, percepta, Palemon.

  TempusPalemon. erat placidum; pastores ludus habebat
aut somnus lenis; paste sub quercubus altis
ac patulis passim recubabant lacte petulcis
15 ubera prebentes natis distenta capelle.
Ast ego serta michi pulchro distinguere achanto
querebam, servanda tamen, dum fistula gratos
nostra ciet versus Mopso, cui tempora dignis
nectere concessum, lauro et vincire capillos;
20 ocia cum subito rupit vox improba meste
Testilis, — O! — clamans — que te vesania cepit?
Ursos quid sequeris montana per ardua, Faune?
Non te cura tui retinet? non parva tuorum
edis mixta cohors cornu ludentibus arvis
25 natorum? non matris amor? Dic, obsecro, nescis
qualis in hos rabies circumstrepat atra luporum
allobrogum? Credis tantis obstare periclis,
femina sum, possim paucis sociata molosis? —


  SemperPamphylus. in adversos saltus fractasque ruinas
30 ire cupit Faunus, monstra atque minantia mortem
querere. Quid tandem? Tenuit vox ire volentem?

  HocPalemon. ego querebam veniens. Sed Meris, ut opto,
ecce venit tardus baculoque innixus adunco,
nescio quid secum meditans. Salveris, amice!
35 En optate venis. Quis nostris, obsecro, nuper
rumor inest sii vis? Nostin que Testilis ire?

  QuidMeris. petis? Est usquam crebras qui nesciat iras
Testilis et Fauni? Nequeunt subsistere quercus,
depereunt fesse frondes clamoribus, et tu
40 si cantet phylomena petis, si ruminet hyrcus.

  SepiusPamphylus. has quondam memini risisse querelas.
Sed tu, Meri decus nostrum, modo pone galerum
et baculum, mecumque sede lucemque severam
hanc fugito. Nulle veniunt de montibus umbre;
45 alta crepidinibus terre petiere lacerti.
Hic nemus et gelidi fontes et mollia prata,
hic hedere viridis tectum pictumque corimbis
antrum, quo magnus quondam requievit Amintas;
et pariter calamis una cantabimus omnes.

  HisMeris. ego cantabo silvis? Nemus omne cicadis,
dedecus in nostrum, milvis corvisque relictum est.

  QuidPamphylus. tandem? Corvos observent mente subulci;
nos equidem nobis Mopso Musisque canamus,
et placidum gremio servabunt sydera carmen.

  CuraPalemon. gregis parvi, quem forsan mergere lymphis,
dum calor arva tenet, cupit, hoc nunc carmine Musis
et nobis placuisse vetat: sine, queso, revisat
delirus Cidypem tenuesque recenseat edos.

  EstMeris. Cidypes nobis niveos que contrahat agnos
60 in fontem cythisumque paret, vaccisque salicta;
et surgent celse salso de gurgite pinus
ante quidem, et blande venient ad ovilia tygres,
atque leo cervas fugiet, lupus atque capellas,
quam michi non animo Musis servire. Sed ecce,

65 si tibi tantus amor silvarum nosse tumultum,
expediam paucis, postquam consedimus antro.

  Nescio si montes unquam nemorosaque plana
nostis que gemino resident contermina ponto
ausoniis, magno quondam disiuncta Peloro.
70 His Argus pastor, merito cantandus ubique,
vivus erat campis. Flavos hunc mille per arva
audivi servare greges; nec plenius usquam
et soles imbresque graves frondesque salubres
et pecori fetuque novo, seu flumina, quisquam
75 cognovit, tantusque fuit, dum carmine valles
tangeret, ut noster, Nyse cui summa dicamus,
amphrisus pastor vix quiret tendere secum
vocibus aut calamis vel nervis. Horrida tandem
parca virum rapuit meritisque recondidit astris.
80 Fleverunt montes Argum, flevere dolentes
et satyri faunique leves, et flevit Apollo.
Ast moriens silvas iuveni commisit Alexi,
qui cautus modicum dum armenta per arva trahebat,
in gravidam tum forte lupam rabieque tremendam
85 incidit impavidus nullo cum lumine lustrum
ingrediens; cuius surgens sevissima guctur
dentibus invasit, potuit neque ab inde revelli
donec et occulto spirasset tramite vita.
Hoc fertur. Plerique volunt quod silva leones
90 nutriat hec dirasque feras, quibus ipse severus
occurrens venans mortem suscepit Adonis.
Si nunc cuncta velim que tunc gessere propinqui
pastores narrare, dies non, lucis ab ortu
usque domum sature redeunt cum nocte capelle,
95 sufficeret spatio. Sed postquam Tytirus ista
cognovit de rupe cava que terminat Hystrum,
flevit et innumeros secum de vallibus altis
Danubii vocitare canes durosque bubulcos
infrendens cepit; linquensque armenta suosque
100 saltus infandam tendit discerpere silvam,

atque lupam captare petit flavosque leones,
ut penas tribuat meritis: nam frater Alexis
Tytirus iste fuit. Nunquid vidisse furentem
stat menti ferro nuper venabula acuto
105 gestantem manibus, multos et retia post hunc
portantes humeris, ira rabieque frementes,
hac olim transire via silvamque per omnem?

  CalcidicosPalemon. hystrosque refers. Quid, queso, tenenti
Eridanum secus arva queunt inferre laboris?

  ExxeMeris. tene. Multi per devia Tytiron istum
ex nostris, canibus sumptis telisque, sequuntur,
inter quos Faunus, quem tristis et anxia fletu
Testilis in cassum revocat, clamoribus omnem
concutiens silvam: tendit tamen ille, neglectis
115 fletibus atque suis. Pulvis patet, aspice colles.

  SemperPamphylus. in adversum fertur male sanus, et egre
fert Faunus requiem. Veniet, ni sibilus austri
nunc aures fallit, tempus quo Testilis ibit
Hesperi in amplexus; dabitur nec posse volenti
120 sistere. Sed redeat cupio melioribus astris!

  QuisPalemon. queat ardores iuvenum compescere frenis?
Apta quies senibus, sedeant in limine matres.
Naritius nullas potuit preponere laudes
quesitis peregre. Tibi si mens antra nemusque
125 est servare, precor, cum sim post ire paratus,
pasce greges nostros: et donec forte revertar
in silvas, nemeam Crisidem tu solus habeto.

  IPamphylus. felix, factumque putes rediturus, amice.

Fairytale left blue.png II - Pampinea IV - Dorus Fairytale right blue.png