Fairytale left blue.png I - Galla III - Faunus Fairytale right blue.png

II. — PAMPINEA

Explicit Galla egloga prima; incipit egloga ii, cui titulus Pampinea, locutores autem Palemon et Melampus.



  QuidPalemon. merui? Duris fustemne securibus olim
concessi, Silvane senex, aut fontibus ursos
segnes immisi, nymphas lesurus agrestes,
ut crucier misereque trahar moriturus in arvis?
5Nunc tacet omne nemus; subeunt vineta cicade,
omne pecus radios cessat, cantare volucres
desistunt, et colla boum disiungit arator
fessus et umbrosos querit per rura recessus.
Me miserum male sanus amor per devia solum
10distrahit, et longos cogit sine mente labores
ut subeam, victusque sequar vestigia nondum
cognita Pampinee. Dixi «sequar» inscius, imo
perscruter; nec cura potest retinere peculi
quin montes celsos densosque per invia lucos
15discurram, tristisque ferar referarque ferarque
quo iubet ire furor, prospectans undique nunquid
venantum turmas videam, nubemque per arva
surgere pulveream, seu capras vertice pulsas
currere et auritos lepores; si demere campis
20retia, si sparsos eque revocare ministros

atque canes spectem. Sed frustra lumina tendo:
nusquam Pampineam video, vestigia nusquam.
Pampineam, o! quotiens nequicquam vocibus usque
in celum totis clamavi vallibus imis,
25«Pampineam» et totiens valles dixere sonore!
O! quotiens deceptus ego surgentia longe
arbusta aggeribus zephyro concussa putavi,
utque iubebat amor redeuntem credidi, et ultro
obvius in vacuum veni! Sic dirus amantes
30fecit amor pronos ac omnia credere iussit.

  Silvestres nymphe, colui quas sepe per umbras,
dicite cur homini reliquis animantibus alma
indulgens natura minus. Nam cetera possunt
indulgere suo, nimium si fervet, amori:
35stant ducibus pecudes, tauro dilecta iuvenca;
turtur in arboribus socium, sociumque columba
turribus insequitur: pastori grata voluptas
tollitur, atque fugit miseros quos pulchra puella
traxerat in casses saviis et murmure dulci.
40
  Quid, dulces satyri, faciam, faunique potentes?
quid faciam? quid pulchra iuvant armenta? quid antra?
quid nemora aut valles? Uror sine mente sub umbra;
sole sub ingenti tristis tremor occupat artus.
Hinc amor infestat dubium, timor arguit illinc,
45ne vel dura silex ictu vel belua morsu
leserit incautam, vel fessam seva viarum
asperitas grandisque labor fortasse moretur;
vel, quod fata vetent, non quis temerarius illam
traxerit invitam rapiatque per oscula mentem.
50Novimus, insidias posuit persepe Cupido
silvarum in latebris, et longa silentia ruris
non sine labe manent. Quis nigras ire per umbras
succinctam et genibus nudam ventoque solutis
crinibus inspiciet nympham, mirtique virentis
55conspicuam serto, qui non rapiatur in ignes
extemplo veneris, rapiatque quod optat in usum?

Dant aditus vires animis et opaca viarum.
Preterea non Egla fuit, non culta Neera
pulchrior; ac posito modicum sit fusca, quis alter
60 aptior est silvis color? His quoque Iuppiter olim
sepius in lucis captus, sic Phebus et Argus.
Sed nullus timor iste michi: nunc atria celi
celicole servant; dubium non rufus Alexis
aut Coridon donis soliti hanc tentare vicissim
65 detineant: potuere deas iam flectere dona.

  Heu michi! cuncta meis obsunt venientia votis!
Exitium stabulis lupus est, sic messibus imber,
fructetisque novis grando, fetisque capellis
est boreas: michi sevus amor, quo distrahor uror
70 impellor crucior volvor rapiorque ferorque,
nec scio quid faciam; verum hec sententia cordis,
hanc animam exuere et placide hec dare membra quieti.
Heu michi! nonnunquam hos cornix expulsa labores
dixerat a quercu, sed mens hec leva neglexit.
75
   O nostrum predulce decus, qua parte vagaris
hos inter montes? que te, mea, lustra ferarum
accinctam pharetra retinent? quas incolis umbras,
quave iaces longo forsan nunc vieta labore?
O! utinam fortuna michi tam grata fuisset,
80ut comes ire tibi possem! Quis retia cervis
ponere me melius, quisnam venabula porcis,
quis canibus dare lora magis, quis flectere retro
cornua dicteis olim lassata sagictis
et duros arcus validis curvare lacertis
85ac telis agitare capros cognovit agrestes?
Nasilus in silvis docuit me nempe remotis.
O! michi si tantum cupido Phebeia faveret,
ut minimos inter pueros, dum solis ab estu
aufugis, unus ego possem numerarier unquam:
90putre solum lymphis premerem, iuncoque palustri
tum specus omne latus strarem; post gramina pomis,
lacte novo et veteris bachi cererisque canistris

ornarem iussus; prestarent inde mirice
seu mirtus vel lenta salix in cespite lectum.
95 O! tibi quot flores, violas quot quotque rubentesus
narcissos ferrem! Quis flores non det amanti?
Inde graves animis didici depellere curas
et tenues somnos lepido revocare susurro
fabellisque novis, demum prohibere latratus
100 voce canum, et culices facie removere flabello.
Hec faceret Coridon, faceret vel rufus Alexis,
seu quem tu sequeris Glaucus quemque ipsa bubulcis
preponis campisque tuis? Cur ergo petenti
surripis optatos vultus? cur dulcia differs
105 oscula? cur tantos fugiens frustraris amores?

  Quesivi persepe, miser ! qua parte napeas
pastoresque pios ires; respondit Opheltes:
— Pampineam Glaucus nuper deduxit in antrum:
tu montes et fusca petis nunc lustra, Palemon. —
110 Heu miser! impulsus cecidi cessique dolori,
et victus iaceo scabrose vallis in imo.

  Delia, virgineum potuit si flectere pectus
Endimion, si sepe tuas celebravimus aras
sique tibi lentos fagis suspendimus arcus,
115 in me flecte tuas iras, me confice telis.
Quid prodest placidum calamis superaddere carmen?
quid labor assiduus? quid saltus ire per altos?
Excepit segnis Glaucus quem vepribus aids
excivi studio leporem, captoque potitur.
120 Ast ego delusus plorans effundo querelas
has inter cautes et saxa ruentia ripis
exesis, quas aura velox per inane resolvit.

  O veteres quercus, ylex annosa nemusque
perpetuum, voces miseri Palemonis amaras
125 suscipite, et morte hos agiles mollite dolores!
En clausere dii, nymphe clausere procaces
supplicibus votis aures, clausere semones.
Si qua igitur vobis pietas sub cortice duro est,

irruite, et grandi misero sub pondere mortem
130 ferte, precor, si dulce fuit sitientibus olim
exoptasse leves pluvias, servasse virentes
a pecorum morsu frondes, rarnisque bipennes
obstasse; hec est sola meos que possit amores
et male complexos quondam dissolvere nexus.
135 Quid michi vita magis? Glaucus bona nostra moratur,
is tenet atque trahit. Quid vitam tristis in annos
extendis lacrimans? Negligis quid perfida tantum,
mors orata? Veni, venias precor, impia, nostros
exime quos nequeo iuvenis iam ferre furores.
140 Advenies tandem? Sed tu que dulcia falce,
dum tibi solus eram, signabas cortice fagi
furta, meos deflens, dum cogerer ire, recessus
amplexuque morans, summum iam munus amantis
tolle volens: facito iuvenis ne tempora perdas.
145 En redeunt flores, redeunt et gramina pratis;
tempora non redeunt, que dudum stulta Liquoris
in vacuum flevit moriens, ac obsita canis.
Nos morimur dum, dira, iubes, peiora futuris
linquentes, credo; flebit mea Testilis usque
150 vivet, et ornabit bustum lacrimosa corollis.
Tu flores titulumque necis concede dolenti,
si quondam placui, si te ferventer amavi.
Ast michi quod restat lucis te consequar, atque
dum montes silvasque coles et roscida rura,
155 ipse colam montes, silvas et roscida rura. —

  Hec secus umbrosas ripas quis defluit Arnus
lenis ad alpheos, prostratus mente Palemon
deflebat lacrimans: ast ocior Hesperus edos
egit ut ad septas traherem caprosque Melampus.

Fairytale left blue.png I - Galla III - Faunus Fairytale right blue.png