PSALMI 61-80 | PSALMI 101-120 |
- PSALMUS LXXXI.
Psalmus Asaph. Iste psalmus hortatur, ut si volumus Dominum habitare nobiscum, ea semper quae illi sunt placita, faciamus.
Deus stetit in synagoga deorum. Multa sunt schemata. Frequenter enim sedemus, interdum stamus, interdum jacemus, interdum currimus, interdum ambulamus, ita et Deus describitur pro varietate hominum, et status ipsius diversus inducitur. Si sancti sumus, et sumus similes Moysi, dicitur ad nos: Tu vero hic sta mecum (Exod. XVII). Hoc enim dixit Deus ad Moysen. Stabat enim Moyses super petram, propterea et Dominus stabat illi. Si vero prius sancti fuerimus, et postea peccatores: jam non nobis stat Deus, sed ambulat: hoc est, movetur de loco suo, qui nobis ante steterat. Postquam nos moti fuerimus, et ipse nobiscum pariter movetur. Denique et Adam quamdiu in paradiso fuit, et mandatum servavit, stabat ei Deus. Postquam vero transgressus est: audivit vocem Dei ambulantis in paradiso. Vis scire quia ambulabat ei Deus? Quid ei dixit? Adam, ubi es? Qui ante stantem Deum non fugerat, postea ambulantem fugit (Gen. V). Diximus de stante, diximus de ambulante, dicamus de sedente. Quandocumque sedens inducitur Deus, dupliciter inducitur. Aut quasi rex, aut quasi judex. Si quasi rex, videtur sicut Isaias: Vidi Dominum sedentem super thronum excelsum et elevatum (Isai. VI). Ibi quasi rex regnans inducitur. Quando vero quasi judex inducitur: throni positi sunt, et libri aperti sunt, ut in Daniele scriptum est: Quid dicitur? Throni positi sunt, et libri aperti sunt (Dan. VII): hoc est, Dominus quasi judex sessurus, et omnium opera relecturus. Libri qui modo complicati sunt, tunc aperientur. Omne quod facimus, quod loquimur, quod cogitamus, etiam de otioso verbo reddituri sumus rationem. Scriptum est in libris Dei. Putat aliquis libros esse in coelo, ubi scribuntur peccata nostra: Ego libros puto conscientias nostras, quae tunc aperientur, et videbit unusquisque quod fecit. Nil occultum quod non revelabitur. Propterea throni positi sunt, et libri aperti sunt. Quanta scripta sunt in libro meo, et ne fratri quidem meo, neque amico meo audeo confiteri. Sciunt angeli quid fecerim, sciunt Throni, sciunt Seraphim; scit Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Diximus de Deo, quod aliis stet, aliis ambulet, aliis vero sedeat: aut quasi Rex, aut quasi judex: aliis vero dormit. Si quando nos derelinquit tentationibus, licet simus sancti: tamen relinquimur tentationibus ut probemur: eo tempore nobis dormit Dominus. Denique quid dicit Psalmista: Exsurge, ut quid dormitas, Domine (Psal. XLIII)? Et apostoli, quando erant in navi, et navis fluctibus tundebatur, dormiebat eis Dominus: Propterea enim navis fluctibus tundebatur. Denique excitant eum, et evigilat, et statim tempestas quiescit (Marc. IV). Diximus de quatuor schematibus Dei: quia aliis stet, aliis ambulet, aliis sedeat, et aliis quasi dormiat: aliis vero evigilat et consurgit. Deus stetit in synagoga deorum. Quia dii erant, propterea stabat ei Deus. In qua synagoga nostra, diversa Deus habet schemata: aliis stat, aliis sedet, aliis ambulat, aliis dormit. Cum ipse sit immutabilis, pro nostra varietate mutatur. Vide hominis dignitatem. Deus stetit in synagoga deorum. Largitur nobis nomen, ut largiatur et meritum. In medio autem deos dijudicat. Quasi imperator in medio exercitus dijudicat. Deus deos dijudicat. Res formidabilis, res terroris plena. Si deos dijudicat, de peccatore quid facit? Duos istos versiculos quasi propheta dixit; hoc vero quod sequitur:
Usquequo judicatis iniquitatem? Ipse Deus loquitur ad judices, hoc est, ad principes populi. Specialiter isti versiculi qui sequuntur, ad judices dicuntur. Si saeculi judices, manifestum est. Si vero Ecclesiae judices, de episcopis intelligamus atque presbyteris. Usquequo judicatis iniquitatem? Qui judicat iniquitatem, judex iniquitatis est. Ille erat judex iniquitatis, de quo dicitur in Evangelio: qui Dominum non timebat, et hominem non reverebatur. Usquequo judicatis iniquitatem? Dedi vobis potestatem in gregem meum, et in populum Dei: debetis judices esse, et non lupi. Et facies peccatorum sumitis. Judicate egeno et pupillo, humilem et pauperem justificate. Eripite pauperem, et egenum, etc. Quando venerit ad vos judicium, non consideratis causam, non consideratis judicium, sed personnas eorum qui habent causas. Ac si dicat: Si venerit pauper, habens justum negotium, et venerit dives, habens malum negotium: vos personam aspicitis, non negotium. Hoc interim secundum unam interpretationem. Caeterum est et alia interpretatio sacratior. Solet in theatris unus homo frequenter diversas habere personas: nunc ingreditur in mulierem, nunc in virum, nunc in regem, et qui in regem processerat, rursum in servo procedit. Dixi exemplum, ut de carnali venire possimus ad spirituale. Et nos diversas personas accipimus. Quando enim irascor, personam leonis assumo. Quando res alienas rapio, lupi personam assumo. Quando vero crudelis sum et interficio, assumo personam crudelis. Sed quomodo qui sunt peccatores, in peccatis habent diversas personas, sic econtrario qui sancti sunt, habent et ipsi diversas personas, sed in bono. Quando eleemosynam facio, habeo personam quasi elementis. Quando vero bene judico, habeo personam boni judicis. Quando vero injuriam patior, et humilis sum, habeo personam humilis. Infelix est, qui plures in malo habet personas. Felix est, qui diversas personas habet in bono.
Nescierunt neque intellexerunt, in tenebris ambulant. Qui? Mali judices. Quos ego deos vocabam, vitio suo mali appellati sunt. Nescierunt me, neque intellexerunt judicium meum: in tenebris ambulant. Quia dereliquerunt lucem: propterea in tenebris ambulant. Ego dixi: vos estis lux mundi, et vos declinastis a luce, et facti estis tenebrae. Quia ergo hoc fecerunt, videamus quid sequitur. Movebuntur omnia fundamenta terrae. Videte, principes mali qualem habent retributionem. Propter malos judices, terrae fundamenta quatiuntur. Hoc interim diximus primum secundum litteram: quoniam totius orbis concussio propter malos principes venit. Dicamus autem et aliter: Movebuntur omnia fundamenta terrae. Ego malos judices, qui fundamenta posuerunt in terram, et non in coelum, subvertam: qui debuerunt fundamentum habere Christum, quem posuit architectus Paulus: et noluerunt, sed in terram posuerunt fundamenta sua.
Ego dixi, dii estis, et filii excelsi omnes. Audiat Eunomius, audiat Arius, qui dicunt Filium Dei similiter esse filium, ut nos sumus. Quod dii sumus, non est naturae, sed gratiae. Quotquot enim eum receperunt, dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I). Propterea feci hominem, ut de hominibus dii fiant. Ego dixi, dii estis, et filii excelsi omnes. Videte quanta sit dignitas, et dii vocamur et filii. Ego feci vos deos, sicut feci Moysen Pharaonis Deum (Exod. VII): ut postquam dii fueritis, digni efficiamini filii mei. Considerate Scripturam divinam: Non est personarum acceptio apud Deum. Non dixit: Ego dixi, dii estis, reges et principes, sed omnes quibus aequaliter corpus dedi, et animam, et spiritum: aequaliter donavi, et deitatem, et adoptionem. Aequaliter omnes nascimur, et imperatores, et pauperes: aequaliter et morimur. Aequalis enim conditio est.
Vos autem sicut homines moriemini. Videtis ergo quoniam qui homo est, moritur. Deus enim non moritur. Et Adam quamdiu servabat praeceptum, et Deus fuit, non mortuus est. Postquam vero gustavit de arbore illicita, statim mortuus est. Denique dicit ei Deus: In quacumque die gustaveris, morte morieris (Gen. II). Melius habet in Hebraeo: Vos autem sicut Adam moriemini. Sicut ille ejectus est de paradiso, sic et nos ejecti sumus. Et sicut unus de principibus cadetis. Quoniam dixerat: Filii excelsi omnes, non potest filius esse excelsi, nisi et ipse excelsus fuerit. Ego dixi, ut omnes vos excelsi sitis, ut ego excelsus sum. Vos vero sicut unus de principibus cadetis. Quoniam excelsi eramus, propterea cecidisse dicimur. Ubi sunt qui dicunt diabolum, diabolum esse factum? Ubi sunt qui dicunt malam naturam a Deo creatam? Secundum Hebraeum hic duo dicuntur: Vos autem sicut Adam moriemini. Sicut Pater vester noluit audire praeceptum Domini, et cecidit: ita et vos moriemini. Ergo illud de Adam dictum est. Hoc vero quod sequitur: Et sicut unus de principibus cadetis, quis est iste unus de principibus qui cecidit? Si volueris dicere Adam, jam in superioribus versiculis dictum est: Vos autem sicut Adam moriemini. Simulque videte significantiam verbi: Vos autem sicut Adam moriemini. Quoniam Adam mortuus est, et nos morimur. Diabolus vero qui princeps fuit et cecidit, non mortuus est. Neque enim potest angelica dignitas mortem recipere, sed tantum ruinam. Idcirco dixit: Sicut unus de principibus cadetis. Quomodo cecidit lucifer qui mane oriebatur: Et ecce, et hic cecidit, et ibi cecidit. Propterea cecidit, quia semper in coelestibus versabatur. Iste est cui dicitur in Ezechiel: Tu es resignaculum similitudinis (Ezech. XXVIII). Videte quid dicat: Resignaculum similitudinis. Non dixit: tu es signaculum similitudinis: sed resignaculum similitudinis. Signaverat te, Deus, et similem sibi fecerat. Tu vero postea resignasti te ad similitudinem et imaginem Dei, et tu conditus es. Denique dicitur in ipsa prophetia: In medio Cherubim nutritus es: inter lapides jaspidis et carbunculi fuisti in paradiso Dei, et cecidisti, inquit, et a monte Dei vulneratus es. Iste est princeps Tyri ex eo tempore quo cecidit; siquidem Tyrus lingua Hebraea dicitur Sor ( ): hoc est, tribulatio. Ergo et iste princeps qui primo erat in coelo: nunc factus est princeps Tyri, hoc est tribulationis istius saeculi. Sicut unus de principibus cadetis. Quando dicit, sicut unus, ostendit esse et alios. Legite Apocalypsim Joannis: Draco quando de coelo cecidit, tertiam partem stellarum secum duxit (Apoc. XII). Hucusque Deus locutus est ad homines, et rursum per prophetam loquitur.
Surge, Deus, judica terram. Surge, quia navis nostra fluctibus tunditur. Surge: Deus, judica terram: quoniam mali judices non judicant, sed evertunt legem tuam, et pecora tua lacerant. Tu surge, qui verus judex es. Quia ergo mali judices mortui sunt sicut Adam et ceciderunt sicut unus de principibus: propterea tu surge, tu judica, tu salva creaturam tuam. Mercenarius enim cum lupum viderit, fugit (Joan. X), relinquit oves: non potest ita dolere alieno, quomodo dolet patri et matri. Dicamus et aliter: Surge, qui pro nobis passus es, pro nobis mortuus es: surge, et salva nos. Dicamus aliter: Qui venisti humilis et contemptus, veni quasi judex et vindica nos. Surge, Deus, judica terram. Videte significantiam proprietatesque sermonum. Non dixit: judica coelum, sed terram. Ergo terra judicatur, non coelum. Si ergo terra judicatur, et non coelum, ergo in coelo peccata non fiunt; si autem fierent in coelo peccata, diceret: Surge, Deus, judica terram, et coelum. Et videte clementiam prophetiae. Non dixit, interfice terram: sed judica, et salva. Non dixit, judica per angelos, judica per ministros tuos. Illi enim si judicaverint, non possunt misereri, quia exsecutores sunt sententiae tuae. Tu vero si judicaveris, poteris ipse misereri. Surge, Deus, judica terram. Imperator potest suam mutare sententiam: praefectus non potest. Propterea te judicem deprecamur, non contemnentes, sed precantes. Homines etenim et angeli ad comparationem tui crudeles sunt. Tu solus mitissimus judex es. Vultis scire quoniam Deus clemens est judex, et omnis homo crudelis est? Dormiente patrefamilias inimicus homo zizania superseminavit. Servi volunt evellere, et dicit paterfamilias: Dimittite ut simul crescant: ne cum zizania de frumento evellitis, eradicetis simul et triticum (Matt. XIII). Quoniam tu haereditabis in omnibus gentibus. Propterea te judicem deprecamur, quia omnibus gentibus misertus es. Quare non dixit, tu possidebis omnes gentes; sed, tu haereditabis? Ubicumque haereditas ponitur, ibi mors ante praecessit. Propterea haeredes et cohaeredes dicimur. Haeredes dixit Christi, quia pro nobis mortuus est. Cohaeredes, quia nobiscum regnaturus est. Tu haereditabis: Misisti enim servos tuos, revertamur ad apostolos, alium in circumcisionem, alium in gentes. Quamdiu Moysen miseras, quamdiu Isaiam, quamdiu Jeremiam, quamdiu alios prophetas: notus erat in Judaea Deus, in Israel magnum nomen ejus. In modica terra nominis Dei notitia ferebatur. Misisti Petrum piscatorem, qui dimiserat rete, qui ab opere callosam habebat manum. Non misisti oratorem, non misisti philosophum: Misisti hominem rusticanum, hominem piscatorem. Iste piscator, iste rusticanus de Jerosolyma perrexit Romam, et rusticanus cepit Romam quam eloquentes capere non potuerunt. Rursum ivit Paulus apostolus, et de Jerosolyma praedicavit usque in Illyricum, et praedicavit, ubi non erat praedicatum Evangelium, ne super alienum fundamentum poneret aedificium (Rom. XV). Deinde dicit, quod de urbe Roma iret ad Hispaniam. Videte Paulum persecutorem, qui in Judaea fuerat persecutor, praedicat gentibus. Ubi sunt qui praedicant Alexandrum Magnum Macedonum imperatorem, quod in brevi spatio vicerit tantas gentes? Habuit exercitum, habuit et ingentes turbas, et non tale aliquid potuit, sed modicum quiddam. Iste vero Paulus quondam persecutor fuit, qui dicebat: Et si imperitus sum sermone, non tamen scientia (I Cor. XI). Qui soloecismos facit in loquendo, crucem Christi portat, et quasi triumphans omnes capit. Totum orbem subegit ab Oceano usque in mare Rubrum. Dicat aliquis: hoc totum lucri causa fecerunt. Hoc enim dicit Porphyrius: Homines rusticani et pauperes, quoniam nihil habebant, magicis artibus operati sunt quaedam signa. Non est autem grande facere signa. Nam fecere signa in Aegypto magi contra Moysen (Exod. VII). Fecit et Apollonius, fecit et Apuleius. Infiniti signa fecerunt. Concedo tibi, Porphyri, magicis artibus signa fecerunt, ut divitias acciperent a divitibus mulierculis, quas induxerant: hoc enim tu dicis. Quare mortui sunt? Quare crucifixi? Fecerunt et alii signa magicis artibus, sed pro homine mortuo non sunt mortui, pro homine crucifixo non sunt crucifixi. Sciunt isti hominem esse mortuum, et moriuntur sine causa? Felix ergo nostra victoria, quae in sanguine apostolorum dedicata est. Fides nostra non probatur, nisi per illorum sanguinem. Benedicamus ergo Deum, cui est gloria in saecula saeculorum. Amen.
- PSALMUS LXXXII.
Canticum psalmi Asaph. Iste psalmus vocem prophetae continet collaudantis Deum. Ait ergo:
Deus, quis similis erit tibi? Quia nullus est similis tui: nullum alium auctorem, nisi te quaerimus. Ne taceas, neque compescaris, Deus. Nos tacemus, tu pro nobis loquere. Justi vox est quae dicit: Neque compescaris, Deus. De justitia sua securus est.
Quoniam ecce inimici tui sonuerunt. Possumus secundum tropologiam de Ecclesia interpretari et haeresibus. Possumus autem secundum litteram interpretari de populo Judaeorum, et de caeteris gentibus, quae in circuitu expugnant Judaeam. Quoniam ecce inimici tui sonuerunt. Vocem et detractionem adversariorum sonitum voluit appellare. Quoniam ecce inimici tui sonuerunt. Videte quid dicat: Sonuerunt, hoc est, quasi cymbalum tinniens, sic sonuerunt auribus meis. Sonus proprie dicitur, cum auditur tantummodo sonus, et vox non intelligitur. Ergo quod dicit, hoc est: Illi quidem loquebantur, et quasi volebant me arguere: caeterum ego non quasi vocem, sed quasi sonum audiebam. Et qui oderunt te, extulerunt caput. Videte quid dicat: Ergo qui elevat caput, odit Deum. Superbis enim Dominus resistit: humilibus autem dat gratiam (Jacob. IV, et I Petr. V). Et qui oderunt te, extulerunt caput. Si causam habes contra aliquem: si tibi detrahit frater tuus, et tu es humilis pro Christo, et ille superbus propter diabolum, tu imitaris eum qui dicit: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde (Matt. XI). Ille autem qui erigitur, illum imitatur qui dicit: In coelum ascendam, super sidera coeli ponam thronum meum, ero similis Altissimo (Isai. XIV). Et qui oderunt te, extulerunt caput.
Super populum tuum malignaverunt consilium. Sufficit alicui, si populus Dei sit. Cogitaverunt adversus sanctos tuos. Hoc interpretatione non indiget. Legisse, intellexisse est.
Dixerunt, venite et disperdamus eos de gente. Et non sit gens, quia populus Dei est. Et non memoretur nomen Israel ultra. Non memoretur hic, qui sensu videat Deum.
Quoniam cogitaverunt unanimiter simul. Infelices nos: Infelix populus Dei, non potest in bono tantam habere concordiam, quantam mali habent in malo. Adversus te testamentum disposuerunt tabernacula Idumaeorum et Ismaelitae: Moab Agareni, Gebal, et Amon et Amalec, alienigenae cum habitantibus Tyrum: etenim Assur venit cum illis, facti sunt in adjutorium Lot. Undecim sunt qui pugnant adversus sanctum. Quoniam ergo pugnaverunt contra sanctos, ad perfectum numerum, id est, duodecimum, venire non potuerunt. Tabernacula Idumaeorum. Non habent domus fundamentum, sed tabernacula quae cito pertranseunt. Idumaea dupliciter interpretatur, aut sanguinea, aut terrena. Videte ergo qui pugnant adversus sanctos. Tabernacula Idumaeorum, terreni et Ismaelitae interpretantur, obedientes sibi, hoc est, quodcumque cor habuerit, et mala cogitatio, statim faciunt. Propterea dicitur in Ezechiele: Fili hominis, loquere adversus prophetas, qui sequuntur cor suum, et quodcumque impellit cogitatio, faciunt (Ezech. XIII). Nos autem non debemus sequi cogitationem nostram, nec dici Ismaelitae, hoc est obedientes sibi, sed Ismael, hoc est, obedientes Deo. Moab, ex patre, hoc est, recedentes a Deo Patre. Agareni, proselyti. Qui cum deberent esse habitatores Dei, proselyti facti sunt. Gebal interpretatur, vallis vana. Ge, dicitur vallis. Bal vero interpretatur, vana. Isti ergo qui contra Dei populum sunt, non sunt de monte, sed de valle vana. Et Ammon interpretatur, populus turbidus: hoc est, qui confidunt in multitudine, et non in simplicitate. Amalec, interpretatur lingens terram. Quicumque enim pugnant adversus populum Dei, non comedunt coelestem panem, sed lingunt terram sicut serpens. Alienigenae. Ubi dicitur, alienigenae, in Hebraeo habet Philistiim. Philistiim vero interpretantur, cadentes potione: hoc est, qui inebriati sunt de calice diaboli, et inebriati ceciderunt. Cum habitantibus Tyrum. Tyrus lingua Hebraea dicitur Sor, quod interpretatur, tribulatio et angustia. Qui debuerant esse peregrini in isto saeculo, facti sunt habitatores. Isti ergo qui expugnant populum Dei, habitant in Sor, hoc est, in angustia et tribulatione animae suae. Istae ergo tantae gentes quae pugnant adversus sanctum, videamus quem habent principem: Salvatorem, an diabolum. Quid sequitur? Etenim Assur venit cum illis. Assur, Nabuchodonosor adversarius Dei, qui populum Dei duxit in captivitatem: licet videatur gentes habere plurimas pro se dimicantes: tamen principem habent Assur, hoc est, diabolum. Facti sunt in adjutorium filiis Lot. Lot, interpretatur declinans. Daemones ante fuerunt angeli, et postea cum diabolo ceciderunt, et facti sunt satellites ejus, sicut scriptum est in Apocalypsi Joannis: Quia draco cecidit, et traxit secum tertiam partem stellarum (Apoc. XII). Ergo quid dicit? Isti qui venerunt cum tantis gentibus, et expugnaverunt populum tuum, et venit cum eis Assur, et principem habent diabolum, facti sunt in adjutorium filiis Lot, hoc est, daemonibus. Qui a te declinaverunt, hoc operantur quod et daemones. Videtis quia difficillima loca sunt; videtis quia obscura sunt, et in singulis sermonibus magna sunt sacramenta, et necessitate compellimur in verbis Hebraicis, et plenis mysteriis diutius immorari. Neque enim nunc rhetoricum locum eventilamus, sed id quod a Spiritu sancto dictum est, interpretari nitimur. Nisi enim sic interpretetur, ut diximus, quid prodest Ecclesiis Christi legere tabernacula Idumaeorum et Ismaelitae, et caetera nomina? Quoniam ergo venerunt contra populum tuum, videamus quid eis imprecetur Psalmista.
Fac illis sicut Madian et Sisarae, sicut Jabin. Legistis in Judicum libro: Iste est Madian quem expugnavit Gedeon (Judic. VII et VIII). Jabin, et Sisara isti sunt, quos expugnavit Debbora et Barach (Judic. IV). In torrente Cison disperiunt in Endor. Debbora et Barach interfecerunt Sisaram principem militiae. Ergo quod dicit, videte quid sit: Domine, quantam habent superbiam! quoniam cum tanto veniunt exercitu, quoniam Nabuchodonosor habent principem Assyriorum: quoniam facti sunt in adjutorium filiis Lot: quoniam hoc agunt quod agunt daemones: quoniam superbia ipsorum usque ad te elevata est: propterea te deprecor, ut ad ignominiam suam, non a viro vincantur, sed a muliere. Facti sunt ut stercus terrae. Qui? Madian, et Sisara, et Jabin. Isti tres facti sunt, sicut stercus terrae. Madian interpretatur relinquens judicium: Quicumque pugnat contra populum meum, non cogitat futurum esse judicium. Sisara interpretatur equi visio. Isti qui pugnant contra populum tuum, non sunt de grege tuo, et de pecoribus tuis, sed de equis qui insaniunt in feminas. Isti ergo equi semper parati in praelium sunt. Sicut Jabin. Jabin interpretatur intellectus. Qui sibi in sua sapientia confidunt, et non in gloria Dei. Facti sunt ut stercus terrae. Illi qui gloriabantur in exercitu, qui habebant principem Assur, et dicebant: In coelum ascendam, non solum in terram ceciderunt, sed in terra stercus facti sunt.
Pone principes eorum. Quorum? Qui pugnant contra populum tuum. Sicut Oreb et Zeb, et Zebee, et Salmana. Omnes principes eorum. Legisse vos puto historiam in Judicum libro: quoniam Gedeon qui vocatur alio nomine Jerobaal, pro populo Dei pugnans, hos quatuor reges vicerit et interfecerit eos (Judic. VI et VII).
Videte quales sunt principes Madianitarum, qui reliquerunt judicium Dei: Oreb, et Zeb, et Zebee, et Salmana. Quis putat in istis verbis esse mysteria Salvatoris? Legunt hoc philosophi, et irrident. Legunt rhetores, et putant esse deliramenta. Non solum autem rhetores, sed et Judaei non habent clavem scientiae: quoniam velamen positum est ante oculos eorum. Oreb interpretatur foramen, in quo coluber ingreditur. Zeb interpretatur lupus. Videte nomina principum adversariorum Christi. Zebee, hostia, hoc est, quos lupus suffocaverit. Et Salmana, perfecti in malitia. Videte ergo nominum sacramenta.
Qui dixerunt: haereditate possideamus sanctuarium Dei. Dixerunt, sed non perfecerunt: quia Dominus pugnabat pro populo suo.
Deus meus, pone illos ut rotam. Videte clementiam prophetae: Non precatur contra eos, sed pro eis. Videte quid dicat: Deus meus, qui Deus es omnium, meus proprie Deus. Deus meus, pone illos ut rotam. Qui quasi fundamentum habent in malitia: non habeant fundamentum, sed vacillent, et non stent in malitia. Sicut stipulam ante faciem venti, sicut ignis qui comburit silvam. Sicut stipulam: non sicut frumentum, sed, stipulam; quod dicit, hoc est: si quis est in eis stipula et palea, pereat. Sicut ignis qui comburit silvam. Non dixit, arbores frugiferas; sed, silvam, quae non habet fruges. Si quis ergo stipula est, et non habet frumentum: si quis silva est, et non habet fruges, hic pereat. Sicut flamma comburens montes. Superbia in eis pereat.
Ita persequeris illos in tempestate tua, et in ira tua. Quid? Occides eos? Non: sed, Turbabis eos. Ut salventur.
Imple facies eorum ignominia. Ut confundantur. Quare hoc? Ut quaerant nomen tuum, Domine. Videtis ergo quia non contra eos, sed pro salute ipsorum deprecatur. Denique et in sequentibus videte quid dicat:
Erubescant et conturbentur in saeculum saeculi, et confundantur et pereant. Pereant secundum hoc quod mali sunt, et salvetur quod bonum est. Denique videte, quoniam perditio hic non abolitionem sonat, sed salutem. Qui sequitur.
Et cognoscant quia nomen tibi Dominus: tu solus Altissimus in omni terra. Erigat se qui vult ut erigatur. Nos dicamus: Tu solus Altissimus in omni terra. Quantumvis aliquis exaltetur, nos habeamus Deum, cui excelsius nomen est, cui est gloria in saecula saeculorum. Amen.
- PSALMUS LXXXIII.
In fine pro torcularibus filiis Core, et Psalmus. Tres sunt psalmi qui pro torcularibus praescribuntur, octavus, et octogesimus, et octogesimus tertius. Octavus praescribitur David: octogesimus vero praescribitur Asaph: octogesimus vero tertius filiis Core. Do vobis aliquam regulam, ut sciatis in Scripturis quid observare debeatis. Quicumque psalmus praescribitur filiorum Core, nihil triste habet, sed semper laeta significat. Quoniam enim Core, et Dathan, et Abiron fecerunt contra Moysen, et a Domino puniti sunt: filii Core qui non sunt secuti patrem suum, aeterno gaudio benedicti sunt. Quoniam autem Core interpretatur Calvaria, et manifestum est, quod Calvaria significet locum resurrectionis: quicumque filius Core est, filius est resurrectionis; quicumque autem filius resurrectionis est, nihil potest habere quod triste est.
Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum! concupiscit et deficit anima mea in atria Domini. Deinde dicitur: Beati qui habitant in domo tua. Vide tria esse tabernacula, et atria, et ad extremum domum. Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum! Quae sunt ista tabernacula? Videamus Evangelium an nobis aliquam significantiam praebeat. Loquitur Dominus et dicit: Facite vobis amicos de iniquo mammona, ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula (Luc. XVI). Videtis ergo quod iniquum mammona in isto saeculo deficit. Tamen considerate quod iste iniquus justitiam praeparat. Mammona in lingua Hebraea divitiae nuncupantur: non aurum, ut quidam putant. De iniquo mammona. Vera est et philosophi quaedam sententia: « Omnis dives aut iniquus, aut iniqui haeres est. » Propterea dicit Dominus atque Salvator quod divites difficile ingrediuntur in regnum coelorum (Matt. XIX). Dicat aliquis: Quomodo Zachaeus ingressus est in regnum coelorum, qui dives fuit? Sed dedit divitias, et statim commutavit divitias regno coelorum. Non dixit, quicumque divites fuerint, non intrabunt in regna coelorum: sed dixit, quod difficile divites intrabunt in regna coelorum. Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum! Alii desiderant possessiones, alii saeculi istius divitias, alii parere in istius saeculi Ecclesiis, et gloriam aliquam habere apud homines: mihi hoc solum desiderium est videre aeterna tabernacula. Illa mihi dilecta sunt tabernacula, ubi congregatio virtutum est, non vitiorum. Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini: hoc est solum desiderium, hic solus amor meus, ut videam atria tua. Videte ordinem. Primum desiderat tabernacula: tabernacula quae non habent fundamentum: tabernacula quae cito mutantur. Tabernaculum enim semper mutatur, et huc illucque transfertur. Caeterum atria non sunt quidem domus, sed tamen habent aliqua fundamenta, et de atrio intramus in domum. Iste ergo primum tabernacula desiderat, et postea deficit, et amore tabescit ut videat atria, et cum fuerit in atrio, tunc dicit: Beati qui habitant in domo tua.
Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum. Difficile est ut cor et caro alicujus in commune consentiant. Si enim secundum Apostolum spiritus pugnat contra carnem, et caro contra spiritum (Galat. V): quomodo hic dicit, cor meum et caro mea exsultavit? Hoc non potest dicere, nisi ille qui in amorem Dei tota mente defixus est. Cor meum, et caro mea. Illud est quod dicit et in alio loco: sitivit in te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea (Psal. LXII)! Ista est caro quae desiderat Dominum, de qua in alio loco dicitur: Et videbit omnis caro salutare Dei (Isai. XL). Illa autem caro de qua dicitur: Omnis caro fenum (Eccli. XIV), non desiderat Dominum. Cor meum et caro mea. Vide mihi aliquem abstinentem, qui mortem carnis suae, lucrum putat animae suae. Haec autem carnis sunt jejunia, et injuriae. Denique et Apostolus quid dicit? Quem tradidit Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat (I Cor. V). Nisi caro mortua fuerit, spiritus vivificari non potest. Propterea dicit et Apostolus: Quando infirmor, tunc fortior sum (II Cor. XII). Consideret se unusquisque quando jejunio lassus est et defectus: quomodo anima vigeat, quomodo nihil aliud mens nisi de Deo considerat: quomodo semper dicat, quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum!
Etenim passer invenit sibi domum, et turtur nidum sibi ubi reponat pullos suos. Altaria tua, Domine virtutum, rex meus, et Deus meus. Interim simpliciter interpretemur. Videte quid dicat: Desidero, Domine, aeterna tabernacula tua: concupiscit et deficit anima mea in atria Domini. Sedem aliquam et nidulum animae meae, et corpori meo habere desidero. Aves quae libere huc atque illuc vagantur: tamen postquam volaverint, habent locum et nidulos ubi requiescant: quanto magis anima mea, et caro mea debet sibi locum praeparare, ubi possit requiescere! Nunc altius aliquid ascendamus. In Domino confido: quomodo dicitis animae meae, transmigra in montes sicut passer? Videte ergo quia nemo transmigrat in montes nisi qui passer est. Et turtur nidum sibi. Iste est turtur, de quo dicitur in Cantico canticorum: Vox turturis audita est in terra nostra (Cant. II). Turtur nidum sibi. Turtur est animal castitatis. Turtur non habitat in humilibus, sed semper facit nidos sibi in excelsis arboribus. Sicut ergo passer et turtur aves castissimae nidos sibi in sublimioribus faciunt: sic ergo tabernacula, et atria et domus non sunt in humili ista terra, sed in excelso, hoc est, in regnis coelorum. Denique videte quid dicat.
Beati qui habitant in domo tua. In tabernaculo non habitamus, sed peregrinamur. Et in atrio quamdiu sumus, non habitamus, sed peregrinamur. De atriis enim transimus in domum. Cum autem venerimus in domum, quid dicitur? Beati qui habitant in domo tua: Domus quae habet fundamentum. Quoniam de domo nobis exire non licet, de atriis licet.
Beatus vir cujus est auxilium abs te. Nos quidem desideramus tabernacula et atria et domum tuam, sed hoc ipsum ut capere possimus, non est virtutis nostrae, sed auxilii tui. Ascensiones in corde suo disposuit. Quis disposuit ascensiones in corde suo? Beatus vir cujus est auxilium a Domino: ille disposuit ascensiones in corde suo. Quicumque sanctus est, quotidie in priora extenditur, et praeteritorum obliviscitur. Propterea dicuntur et in Psalterio psalmi graduum quindecim, et primus dicitur: Ad Dominum cum tribularer clamavi. Et in secundo: Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi. Et in tertio: Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi, et semper procedit, et proficit, et ascendit in sublimiora. Quod dicit, hoc est: Ascensiones in corde suo disposuit: Felix est qui quotidie proficit, qui non considerat quid heri fecerit, sed quid hodie faciat, ut proficiat. Sanctus ascensiones in corde suo ponit, peccator descensiones. Quomodo qui sanctus est, quotidie proficit: ita qui peccator est, quotidie decrescit. Beatus vir qui disponit ascensiones in corde. Videte consequentiam Scripturarum. In valle lacrymarum in loco quem posuit. Ubi dicitur, in valle, necesse est ut econtrario intelligamus et montem. Ergo quicumque disponit ascensiones in corde suo, ubi positus est? In valle lacrymarum. Consideremus quod in valle sumus, non sumus in monte, non sumus in paradiso: nec in paradisi altitudine, sed in humilitate terrae, maledictae terrae, maledictae quae nobis tribulos et spinas generat, quae cibus serpentis est, de qua dicitur ad Adam: Terra es, et in terram ibis. Quamdiu ergo sumus in valle lacrymarum, non debemus ridere, sed plorare. Propterea dicit et Dominus: Beati flentes, quia ipsi ridebunt (Matth. V). Interim ergo dum sumus in valle lacrymarum, saeculum hoc lacrymarum est, non gaudii. Non debemus ridere, quoniam hoc saeculum et hoc tempus lacrymarum est, illud gaudii. In valle lacrymarum in loco quem posuit. Quid est quod dicitur: in loco quem posuit. In loco, hoc est, in valle lacrymarum. In loco quem posuit, Deus nos posuit ad certamen, ut semper in hoc pugnemus. Locus ergo iste, hoc est, vallis lacrymarum, non est pacis, non est securitatis, sed certaminis atque bellorum.
Etenim benedictiones dabit legislator. Dicat aliquis: In valle lacrymarum, in loco quem posuit, ad agonem, hoc est, ad certamen: quare posuit ad agonem? quare pugnare nos voluit? Respondit sibi ipsi Psalmista, et dicit: Propterea in loco isto pugnare nos voluit, ut possit tribuere coronas. Etenim benedictiones dabit Legislator. Iste Legislator, hoc est, agonotheta noster, propterea nos pugnare voluit, ut nos possit benedicere. Videte consequentiam. Quae sunt autem benedictiones istius agonothetae? Ibunt de virtute in virtutem. Hic vincunt, ut ibi coronentur. Si hic vir fortis apparuerit, ibi robustior fit, ibunt de virtute in virtutem. Ergo nisi hic habuerimus virtutem: ibi virtutem majorem habere non possumus. Neque enim dixit, ibunt de imbecillitate in virtutem: sed, ibunt de virtute in virtutem. Vis ibi esse fortis? Ante hic esto fortis. Vis ibi coronari? Hic pugna. Ibunt de virtute in virtutem. Possumus et aliter dicere: Christus Dei virtus, et Dei sapientia (I Cor. I). Qui hic habuerit virtutem, et ibi habebit ipsam virtutem. Ibunt de virtute in virtutem. Quid habebunt lucri cum ierint de virtute in virtutem? Quid habebunt praemii? Videbitur Deus deorum in Sion. Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V): Sufficit victoribus, sufficit eis qui pugnaverunt facies Christi. Deum videre, infinita corona est. Videbitur Deus deorum in Sion. Quanta laetitia est, quanta felicitate ire de virtute in virtutem, et hoc ipsum habere praemium, ut Christum videre mereamur!
Protector noster aspice, Deus, et respice in faciem Christi tui. Videte quid dicat: Et respice in faciem Christi tui. Et deprecatur homo, ut pater aspiciat in faciem filii. Sed vide quid dicat. Quoniam dixit Apostolus: An experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII)? Et rursum ipse Salvator dixit: Qui vos recepit, me recipit (Matth. X)? Ergo hoc est quod dicit: respice in nos. In nobis enim respicis filium tuum, qui habitat in nobis.
Quia melior est dies una in atriis tuis. Videte quid dicat: Dies una. Putat aliquis sic intelligendum: Melius mihi est in regno coelorum parum habere, quam hic totum, hoc est, in isto saeculo. Est quidem et ista intelligentia non mala. Sed nos dicamus: Si posset fieri, ut aliquis una die esset in regno coelorum, et postea praecipitaretur, recte diceret: Melius est dies una in atriis tuis. Nunc vero quod dicit una dies, hoc est, quod dicit in regno coelorum. Una illa dies non habet noctem et tenebras, sed semper lux est. Qui ergo una die in regno coelorum fuerit, semper ibi est.
Elegi abjectus esse in domo Dei mei, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. Hoc est quod etiam Salvator ait de Joanne: Amen, amen dico vobis, quoniam inter natos mulierum non est major Joanne Baptista (Matth. XI). Deinde dixit: quia ipse est angelus. Et deinde dixit: Qui autem minor est in regno coelorum, major est illo. Sensus ibi iste est: Joannes inter omnes homines major est. Et si vultis scire, ipse est angelus. Iste autem qui in terra angelus est, in coelorum regno novissimus est, hoc est, ab angelis minor est. Qui autem minimus est in regno coelorum, hoc est, angelus, major est ab isto, qui in terra omnibus major est. Hoc est ergo quod nunc propheta dicit: Elegi abjectus esse in domo Dei mei, hoc est, minus esse volui in regno coelorum, quam in isto saeculo primus. Elegi abjectus esse in domo Dei mei, quam habitare in tabernaculis peccatorum. Tabernacula non habent fundamentum, sed pertranseunt. Tamen qui peccator est, numquam incolit terram, sed inhabitat et possidet.
Quia misericordiam et veritatem diligit Deus. Duo diligit Deus: misericordiam et veritatem. Si tantum misericors esset, omnes nos ad peccata provocaret. Si tantum veritatem diligeret, nemo spem haberet poenitentiae. Propterea duo quaerit, ut ex altero alterum temperet. Si peccator es, audi misericordem Deum, et noli desperare, sed age poenitentiam. Si vero justus es, noli negligens esse, quia Deus clemens est: quoniam Deus et justus est, et veritatem diligit. Gratiam et gloriam dabit Dominus. Non dixit, gloriam et gratiam dabit; sed dixit, gratiam et gloriam dabit Dominus. Primum donat peccata, et postea coronat.
Non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia. Melius habet in Hebraeo, in perfectione. Innocentia enim non est perfecta virtus; quoniam qui innocens est, nisi habuerit prudentiam, non est perfectae consummataeque virtutis. Propterea dicit etiam in Evangelio: Estote prudentes ut serpentes, et simplices ut columbae (Matth. X). Domine virtutum. Videte quid dicat, Domine virtutum. Ergo quando peccata aliqua habemus in nobis: Deus qui Dominus virtutum est, non est Dominus noster; quia Dominus non est peccatorum, sed justorum. Beatus vir qui sperat in te. Ille sperat in Domino, qui conscientiam non habet peccatorum, qui oculos liberos ad coelum levat. Iste sperat, qui scit non offendisse se Dominum suum; cui est gloria in saecula saeculorum. Amen.
- PSALMUS LXXXIV.
In finem filiorum Core. Psalmus hoc titulo praenotatur. Frequenter dixi, ubicumque titulus est, filiorum Core, nihil triste est, sed semper laetum. Tristitia enim patris, filiorum gaudio consolatur. Denique diligenter psalmos relegite, et ubicumque inveneritis titulum, filiorum Core, nihil triste reperietis. Frequenter dixi Core, quod interpretatur Calvariae locus: necesse est ut laetum aliquid significet. Denique quis est iste Core? Qui de Jericho ascendebat in Bethel. Bethel domus Dei. Diligenter animadvertite. Quicumque in Jericho est, et vult ire ad domum Dei, necesse est ut ascendat. Ergo de Jericho Core noster, hoc est, Elisaeus, ascendit in domum Dei in Bethel, et egrediuntur de Bethel, hoc est, de domo Dei, hoc est, de synagoga ubi prius fuerat domus Dei, egrediuntur pueri quadraginta duo, et illudunt Elisaeum et Core nostrum, et dicunt: Ascende, Calve; ascende, Calve. Ille venit ad domum suam, et irridetur a parvulis Bethel. Verum Elisaeus ille patientissimus, qui propterea venerat in Bethel ut salvaret, respexit se aliquando: respexit, et jussit de saltu exire duos ursos, et interfecerunt quadraginta duos pueros (IV Reg. II). Sic et Dominus noster, hoc est, noster Core, cum venisset in Bethel, et vellet ascendere, irrisus a parvulis, jubet exire duos ursos, hoc est, Vespasianum et Titum, et interfecerunt quadraginta duos pueros. Qui sunt isti quadraginta et duo pueri? Ab ascensu Christi usque ad subversionem Jerusalem, quadraginta et duo anni sunt. Diligenter aspicite, et sic invenietis. Dedit itaque illis locum poenitentiae quadraginta et duos annos post resurrectionem suam, cum ad Bethel ascenderet. Sed quoniam illi irridebant: Ascende, Calve; ascende, Calve; egressi sunt duo ursi, et intefecerunt illos.
Benedixisti, Domine, terram tuam. De adventu dicitur Salvatoris. Hoc proprie secundum historiam. Caeterum secundum tropologiam, cum dixerimus de historia, postea dicemus. Benedixisti, Domine, terram tuam. Hoc diximus de adventu Salvatoris. Terra quae te offenderat, quae idololatriis fuerat inquinata, te veniente salvata est. Benedixisti, Domine, terram tuam. Loquitur peccator postea veniam consecutus. Benedixisti, Domine, terram tuam. Licet tribulos et spinas attulerit, tamen creatura tua est, et ideo salvata est. Avertisti captivitatem Jacob. Eorum qui in Christo crediderunt. Avertisti captivitatem Jacob. Quicumque in peccatis est, captus tenetur.
Remisisti iniquitatem plebis tuae. Non propter opera eorum, sed propter misericordiam tuam salvasti populum tuum. Et operuisti omnia peccata eorum. Usque ad finem de adventu Salvatoris psalmus est, sicut dixit, misericordia et veritas. Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius, ut inhabitet gloria in terra nostra. Vere enim gloria Dei habitavit in terra nostra, et deinde justitia de coelo prospexit. Etenim Dominus dabit benignitatem. Quam benignitatem? Terra nostra dedit fructum suum. Maria, terra nostra, caro nostra, dedit fructum suum. Justitia ante eum ambulavit. Justum fructum dedit terra virgo. Hoc interim diximus secundum historiam: nunc dicamus secundum tropologiam: Remisisti iniquitatem plebis tuae. Nemo dimittit, nisi quod debetur. Operuisti omnia peccata eorum. Virtutibus operuisti, et propterea peccata non parent. Ac si diceret: Iniquitatem operuisti justitia; impudicitiam operuisti castitate; nigredinem operuisti candore.
Mitigasti omnem iram tuam: avertisti ab ira indignationis tuae. Converte nos, Deus salutum nostrarum, etc. Videte quid dicat: Tu quod in te fuit, aversus es ab ira propter clementiam tuam. Converte nos, Deus. Tu aversus ab ira, nos avertisti a peccatis. Converte nos, Deus salutum nostrarum. Quare non dixit, salutis nostrae, sed salutum nostrarum. Si semel peccaremus, una indigeremus salute. Multa peccavimus: propterea multis indigemus salutibus.
Deus, tu conversus vivificabis nos. Quamdiu ergo ad nos Dominus non convertitur, mortui sumus.
Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis. Quod Salvator descendit, misericordia Dei est. Non venisset medicus, nisi aegrotarent plurimi. Quoniam aegrotabant plurimi, propterea venit medicus. Quoniam indigebamus misericordia, propterea venit Salvator.
Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Multi putant quando loquitur Moyses et dicit: haec dicit Dominus, et Isaias, et caeteri, et cum dicitur: Factum est verbum Domini ad Isaiam, sive ad Ezechiel prophetam; quoniam forinsecus sermo fiat, et per istas aures audiat propheta quod loquitur a Domino: Non est ita. Denique et Dominus noster quid loquitur ad Pharisaeos et Judaeos? qui habet aures audiendi audiat (Luc. VIII). Et Isaias ait: Dominus addidit mihi auriculam (Isai. V). Videte quid dicat: Dominus addidit mihi auriculam. Quoniam non habebam illam auriculam quae in corde est; addidit mihi ut Dei possim audire sermones. Et nunc ergo propheta quodcumque audit, audit in corde. Quando enim clamamus in cordibus nostris, abba pater, et clamor ille silentii est, et silentium auditur a Domino: sic et Dominus loquitur ad cor nostrum, quod clamat, abba pater. Ideo ergo nunc dicit propheta: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Tale quid et Abacuc propheta dicit: Stabo in contemplatione, et videam quid respondeat mihi Dominus, et quid respondeam ad eum (Abac. II). Et audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Ergo et hoc quod dicit: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus: loquitur in corde, loquitur in sensu. Vultis scire qualis sit clamor cordis? Vultis scire quoniam clamor apud Deum non vocis, sed lacrymarum est? Dicitur in Lamentationibus Jeremiae: Non tacuit pupilla oculi mei (Thren. II). Quoniam loquetur pacem in plebem suam. Proprie dicitur hoc de populo Judaeorum, qui in Christum credituri sunt. Hoc est de adventu Christi. Dicitur et de fide populi Judaici, hoc est, de apostolis, et quicumque apostolis crediderunt. Quoniam loquetur pacem in plebem suam. Pax non dicitur, nisi quando bellum non est.
Et super sanctos suos et in eos qui convertuntur ad cor. Hoc est, qui primum sequebantur carnem, et postea convertuntur ad cor. Ut sciatis quia pro Judaeis dicitur iste versiculus, hoc est, de his qui crediderunt in Salvatorem: videte exempla quae diximus. Fac mihi Judaeum legere Leviticum, et omnia illa sacramenta quae scripta sunt, et quomodo leprosus ingreditur in synagogam, quomodo gallina tollitur et obtorquetur illi collum. Deinde dicitur de sanguine quomodo aspergatur: dicitur de aqua: dicitur de hyssopo: dicitur etiam quomodo scindantur illi vestimenta, et sic ingreditur in synagogam ille qui leprosus fuerat. Si secundum litteram legamus, quid nobis prodest quod legimus? Si vero conversi fuerimus ad cor, si spiritualiter intellexerimus: videbimus quoniam leprosus non potest intrare ad populum Dei, nisi scindantur vestimenta ejus, nisi quodcumque clausum fuerit reveletur. Denique videte, quoniam iste leprosus nisi per sanguinem et aquam, et hyssopum, non ingreditur synagogam. Ergo et tu qui usque hodie leprosus fuisti, non apparebat lepra tua antequam venires ad sacerdotem. Sed quoniam venisti ad sacerdotem, dissuit sacerdos vestimenta tua, et quod tectum videbatur et sanum esse, ostendit leprosum. Omnia peccata tua et lepram tuam posuit ante oculos tuos, et ideo te reducit in synagogam Dei per sanguinem et aquam. Per sanguinem, per passionem Christi, et per aquam, per baptismum. Ergo post lepram sanari non poteris, nisi per passionem et per baptismum. Et cum hoc feceris, dicitur et illud: Asperges me hyssopo et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor (Psal. L). Usque hodie in Aegypto es: quamdiu non veneris ad sanguinem et ad aquam, salvari non poteris. Vis ut exterminator qui interfecit Aegyptum, non te interficiat? Tolle hyssopum, intinge in sanguine, asperge postes tuos. Exterminator cum viderit sanguinem in fronte tua, accedere non poterit. Hoc totum quare dixi? Quia scriptum est: Et in eos qui convertuntur ad cor. Ergo non poterit Deus loqui pacem plebi suae, nisi eis qui convertuntur ad cor.
Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius. Ostendo viam salutis, do misericordiam, licet necdum conversus es ad cor: tamen exspecto, do locum poenitentiae. Et hoc totum quid est. Ut inhabitet gloria in terra nostra. Propterea te ad poenitentiam vocat: ut qui leprosus eras, habeas hospitem Christum.
Misericordia et veritas obviaverunt sibi, justitia et pax osculatae sunt. O quam praeclara amicitia! Misericordia et veritas obviaverunt sibi. Peccator es: audi quid dicat, misericordia. Sanctus es: audi quid dicat, et veritas. Nec si peccator es, desperes: nec si justus es, superbias. Dicamus aliter: Duo sunt credentes populi: unus de gentium populo, et alius de Judaeorum. Judaeis repromissum est quod veniret Salvator: nobis autem qui extranei eramus a lege Dei, non est repromissum. Misericordia igitur est in populo gentilium, veritas in populo Judaeorum: quia quod repromissum est, venit hoc est, quod repromissum est, patribus, hoc completur in filiis. Justitia et pax osculatae sunt. Videte quid dicat: Justitia et pax osculatae sunt. Ipsum est quod supra dixit: Misericordia et veritas. Misericordia ipsum est quod et pax: veritas autem ipsum est quod et justitia. Si quid enim ad pacem pertinet, hoc et ad misericordiam, et si quid ad veritatem, hoc ad justitiam. Videte ergo quid dicat: Justitia et pax deosculatae sunt, hoc est, misericordia et veritas amicitiam fecerunt, hoc est, et gentilium populus et Judaeorum sub uno pastore Christo est.
Veritas de terra orta est. Ego sum via, et vita, et veritas (Joan. XIV). Ille qui dicit, ego sum veritas, de terra ortus est. Quae est ista veritas quae de terra orta est. Exiet virga de radice Jesse, et flos de radice ejus exiet (Isai. XI). Et in alio loco: Quoniam Deus operatus est salutem in medio terrae (Psal. LXXIII). Quid dicis, Manichaee, qui negas carnem habuisse Salvatorem? Ecce veritas, id est, Salvator de terra, hoc est, de Maria ortus est. Et justitia de coelo prospexit. Justum enim erat, ut Salvator misereretur populo suo. Videte quid dicat: O justa judicia Dei et ininvestigabiles viae ejus! Veritas de terra orta est, hoc est, Salvator. Et rursum: Et justitia de coelo prospexit. Justitia ipse Salvator est. Quomodo de terra orta est? Quomodo de coelo prospexit? De terra orta est, quod homo natus est; de coelo prospexit, quoniam Deus semper in coelis est, hoc est, natus quidem est de terra; sed ille qui de terra natus est, semper in coelo est, hoc est, sic apparebat in terris, ut coelum non derelinqueret. Deus enim ubique prospexit: quoniam donec peccabamus, avertebat oculos suos a nobis. Quod dicit, hoc est: Justum est ut figulus misereatur operibus suis, ut pastor misereatur gregi suo. Nos populus ejus sumus, nos creatura ejus sumus. Propterea ergo de terra ortus est, et de coelo prospexit, ut impleat justitiam suam, et misereatur operi suo. Denique ut sciatis quoniam justitia non crudelitatem sonat, sed misericordiam, videte quid dicat:
Etenim Dominus dabit benignitatem. Propterea prospexit de coelo, ut misereatur operibus suis. Et terra nostra dabit fructum suum. Veritas quidem de terra orta est. Hoc de praeterito. Nunc de futuro dicitur: Et terra nostra dabit fructum suum. Nolite desperare: quod semel natum est ex Maria, quotidie et in nobis nascitur. Et terra nostra dabit fructum suum. Et nos possumus parere Christum, si volumus. Et terra nostra dabit fructum suum, de quo fiat coelestis panis, de quo dicitur: Ego sum panis, qui de coelo descendi (Joan. VI). Haec quidem omnia diximus de misericordia Domini, quoniam propterea venit ut salvaret humanum genus. Verumtamen scire debemus, quoniam ipse judicaturus est vivos et mortuos, ipse veniet ad judicium.
Justitia ante eum ambulabit, et ponet in via gressus suos. Nolite negligentes esse. Justitia ante eum ambulabit, et ponet in via gressus suos. Videte quid dicat, gressus suos: ubi non sunt lapides, ubi non sunt spinae et tribuli, ubi aequalis est via, ubi ambulare potest, ubi non potest impingere. Et nos ergo faciamus in corde nostro viam Domino; de qua via laborabat et Joannes, et clamabat in eremo, ut faceremus viam Domino (Matt. III). Ergo et nunc dicitur: Et ponet in via gressus suos. Ubi invenit viam, ambulat. Licet ante habebamus spinas et tribulos, licet et lapides, dicitur nobis in Isaia: Et lapides de via projicite (Isa. LVII). Hoc autem propterea dicit: ne cum voluerit deambulare in via nostra, impingat pedem suum. Lapides qui in via sunt, et projici jubentur, peccata nostra sunt. Non ambulat in corde nostro Christus, si peccatum aliquod fuerit, statim impingit in lapides. Et ponet in via gressus suos. Faciamus viam, et ponet in via gressus suos Jesus, cui sit gloria et honor in saecula saeculorum. Amen.
- PSALMUS LXXXV.
Oratio David. Iste psalmus vocem continet nostri Mediatoris venientis ad passionem. In fine vero ipsius prophetae tenet orationem.
Inclina, Domine, aurem tuam, et exaudi me: quoniam sanctus sum. Juxta fragilitatem assumpti corporis ad Patrem fundit orationem. Secundum deitatem vero sanctum se dicit, sicut quondam dixerat ad Moysen: Sancti estote, quoniam ego sanctus sum (Lev. XIX et XX). Salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te. Miserere mei, Domine, quoniam ad te clamavi tota die. Formam servi suscepit, quam in omni tempore praesentis vitae salvari precatur. Scit enim quia et si spiritus promptus est, caro autem infirma est.
Laetifica animam servi tui. A tribulationibus praesentibus moestam. Quia ad te, Domine, animam meam levavi: Ad te eam resuscitari credens.
Quia tu, Domine, suavis et mitis, et multae misericordiae omnibus invocantibus te. His qui te de puro corde invocant, mitem te praebes, et copiosam misericordiam eis indulges.
Auribus percipe, Domine, orationem meam, etc. Quoniam justa peto.
In die tribulationis meae. Hoc est, in die passionis. Clamavi ad te. De cruce. Quia exaudisti me. Ut commendatum tibi restitueres spiritum meum.
Non est similis tui in diis, Domine, et non est secundum opera tua. Non reperitur in simulacris gentium, qui sic possit ut tu operari.
Omnes gentes quascumque fecisti, venient et adorabunt coram te, Domine, etc. Per passionem enim meam cognoscent magnitudinem virtutis tuae. Hinc propheta loquitur.
Deduc me, Domine, in via tua, et ingrediar in veritate tua. Si enim me ad Christum tuum, qui est via, deducas, nulla me fallacia retinebit. Laetetur cor meum ut timeat nomen tuum. Cum a moerore facinorum erutus fuero, tunc in te laetitia spirituali gaudebo.
Confitebor tibi, Domine Deus meus, in toto corde meo: et glorificabo nomen tuum in aeternum, etc. Cur confiteatur nomini Domini, aut honoret eum, versiculus sequens exponit, dicens:
Eripuisti animam meam ex inferno inferiori. Non quod duo inferna sint, sed iste superiorem infernum, peccatum dixit: inferiorem vero, qui est verus infernus, in quo peccatores damnantur. Laudat ergo ob hoc misericordiam Domini, quod sit erutus a supplicio inferioris inferni.
Deus, iniqui insurrexerunt adversus me: et synagoga potentium quaesierunt animam meam. Vitiorum, seu daemoniorum. Non ex persona Christi haec propheta loquitur, sed intelligitur de Judaeis. Non proposuerunt Deum ante conspectum suum. Obcaecaverat eos malitia eorum.
Et tu, Domine Deus, miserator et misericors: patiens et multae misericordiae et verax. Misericors, cum remittis: patiens, cum peccatorem, ut convertatur, exspectas: verax, cum promissa restitues.
Respice in me, et miserere mei: da imperium tuum puero tuo. Ad repugnandum potestatibus adversis. Et salvum fac filium ancillae tuae. Ecclesiae, in qua sum renatus.
Fac mecum signum in bonum, ut videant qui me oderunt et confundantur: quoniam tu, Domine, adjuvisti me, et consolatus es me. Muniar crucis tuae signo, quod videntes, potestates adversae fugiant confusae, et discedant a me. Haec enim pro nostro populo propheta rogat. Sed et nos precamur, Domine, ut crucis tuae signo tutati, atque ejus praesidio custoditi, mereamur ab omnibus diaboli insidiis liberari: quia tibi est honor et gloria cum aeterno Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.
- PSALMUS LXXXVI.
- PSALMUS Cantici filiis Core. Inter psalmum et canticum quid interest, frequenter dixi: Psalmus ex Psalterio dicitur: Canticum vero ex voce profertur. Psalmus refertur ad manus, hoc est, ad opera: canticum ad theoriam.
Fundamenta ejus in montibus sanctis. Non praedixit cujus; et dixit: Fundamenta ejus in montibus sanctis. Qui loquitur, propheta est. Filii sunt Core. Core quid interpretatur, frequenter dixi: Calvaria, hoc est filii resurrectionis. Fundamenta ejus, sive Dei, sive certe Ecclesiae. Quae sunt autem fundamenta, nisi Pater, et Filius, et Spiritus sanctus? Haec ergo fundamenta non sunt in vallibus, sed sunt in montibus, et non in montibus quibuscumque, sed in montibus sanctis. Loquitur Paulus: Quasi sapiens architectus fundamentum posui (I Cor. III), hoc est fidem Trinitatis. Denique dicit, et in alio loco: Exspectabant enim civitatem habentem fundamenta: cujus artifex et conditor Deus (Hebr. XI): Fundamenta ejus in montibus sanctis. Ideo dixit in montibus sanctis: quia sunt et alii montes non sancti. Denique dicitur in Isaia: Super montem tenebrosum levate signum (Isai. XIII). Et in alio loco dicitur: Quis es tu, mons corrupte (Zach. IV)? Dicitur et in Jeremia: Dicat Domino Deo vestro gloriam, antequam offendant pedes vestri ad montes tenebrosos (Jerem. XIII). Videtis ergo quia sunt et montes tenebrosi, et dicitur nobis a Jeremia, ut demus gloriam Deo, antequam offendant pedes nostri ad montes tenebrosos. Si enim pedes nostri impegerint ad illos montes, gloriam Domino dare non possumus. Fundamenta ejus in montibus sanctis. Quos nos possumus dicere fundamenta? Apostolos. In illis erant fundamenta: ibi primum posita est fides Ecclesiae, et ibi fundamenta sunt posita. Et quia unusquisque superaedificat fundamento: alius aurum, alius argentum, alius lapides pretiosos: diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob. Istas portas diligit, quas videmus corruisse. Istas portas diligit, et istam Sion diligit, quae arata est sicut ager. Et videte quid dicat: Diligit Dominus portas Sion, super omnia tabernacula Jacob. Videte quid dicat: Super omnes civitates Jacob, hoc est, Judae: istam tantum diligit civitatem. Et quomodo videmus alias ex parte stare, et istam penitus corruisse? Legamus Apocalypsim Joannis (Cap. XXI): legamus et Isaiam (Cap. LXII). Ubi aedificatur civitas Jerusalem, et duodecim portae ipsius dicuntur esse de lapidibus pretiosis constructae, et ipsa civitas de coelo descendit, et dicuntur muri ejus aurei, et dicuntur plateae ejus stratae esse smaragdo, et dicuntur singulae portae ex singulis lapidibus pretiosis (Ezech. XXVIII). Hae sunt totae Domini divitiae, et hoc diligit Dominus quod et homines? Prohibet nos ab avaritia, et ipse de avaritia exstruit civitatem? Ergo, diligit Dominus portas Sion. Illas portas duodecim Sion, manifestum est quod de apostolis scripsit. Super omnia tabernacula Jacob, super omnes veteres sanctos. Hoc interim diximus secundum unum tropum. Dicamus autem et aliter: Diligit Dominus portas Sion. Mihi videntur portae Sion esse virtutes. Sicut enim portae mortis sunt vitia atque peccata: ita portae Sion videntur mihi esse virtutes. Denique dicit in alio loco: qui exaltas me de portis mortis (Psalm. IX). Si autem portae mortis peccata sunt: ergo portae Jerusalem virtutes sunt. Super omnia tabernacula Jacob. Videte quomodo Jacob, hoc est, vetus populus, non habet fundamentum, nec domum fundamentis positam, sed tabernacula quae cito pertranseunt.
Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. Ergo hoc quod dictum est, fundamenta ejus in montibus sanctis, possumus et de Deo dicere. Possumus autem et hoc dicere: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. Quae est ista civitas ubi dicta sunt gloriosa? In omnibus prophetis dictum est de hac civitate. Isaias dicit: Exsurge, exsurge, Jerusalem, induere fortitudinem brachii tui (Isai. LII). Iterum ipse Isaias: Ego civitas firma, civitas quae non oppugnatur. Dicit et David: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Psal. XLV). Et in alio loco: Domine, in civitate tua imagines eorum dissipabis (Psal. LXXII). Et Salvator gloriosa locutus est de hac civitate. Non potest abscondi civitas super montem posita (Matt. V).
Memor ero Raab, et Babylonis, scientium me. Quoniam dixit: gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei, et tamen ipsam civitatem Ecclesiam intelligimus de gentibus congregatam, propterea nunc de vocatione gentium dicitur: Memor ero Raab, et Babylonis scientium me. Quicumque peccator est, securus sit. Dominus memor fuit Raab. Securum dixi, si revertatur ad Dominum. Caeterum securitas sine lacrymis, non habet remedium. Memor ero Raab. Raab illius meretricis quae suscepit exploratores Jesu: quae erat in Jericho, quo venerat Jesus, et misit duos exploratores Jericho (Josue II). Mundus iste, qui in septem diebus subvertitur, vult interficere exploratores. Et cum ille cupiat interficere exploratores, sola meretrix Raab suscepit. Et suscepit eos non in inferiori loco, sed in coenaculo. Dicamus ergo primum secundum quod vulgo dicitur: neque enim debemus et illam interpretationem dimittere. Et suscepit eos non in inferiori loco, sed in coenaculo. In domate, hoc est, in sublimitate fidei suae, et abscondit eos in lino, hoc est, in stupa lini. Hoc interim diximus secundum historiam, et videtis quomodo de ipsa historia paulatim ad mystica ascendimus sacramenta. Jesus dux, qui populum eduxerat de Aegypto: Jesus dux, qui interpretatur Salvator, Mose mortuo, et sepulto in terra Moab, in terra Arabiae, hoc est, Lege mortua, in Evangelium cupit inducere populum suum. Emittit duos exploratores Jericho. Duos exploratores, unum in circumcisionem, alium in gentibus, Petrum et Paulum. Jericho quaerit eos occidere: illa eos suscepit meretrix, Ecclesia de gentibus congregata. Credit in Jesum, et quos volebat Jericho interficere, ipsa salvat in domate suo. Et ponit eos in domate suo, in excelsa fide sua, et abscondit eos in lini calamo. Licet meretrix sit, tamen ponit eos in lino. Linum multo labore, et diligentia in candorem venit. Scitis ipsi, quoniam linum de terra nascitur, et cum in terra natum fuerit, nigrum est: nullam speciem habet, nullum usum. Primum ergo tollitur de terra, frangitur, deinde torquetur, postea lavatur, deinde tunditur, deinde plectitur, et multa cura et labore vix venit ad candorem. Ergo hoc dicitur, quod ista quidem meretrix suscepit exploratores in lino suo, ut illi exploratores linum ipsius verterent in candorem. Quid igitur? Dat illis consilium, et sic dicit: Exspectate his tribus diebus. Non erat una dies, non duo, nisi tres dies. Videte quid dicat. Exspectate tribus diebus. Non nominat tres noctes, sed tres dies: quia illuminatum habebat cor. Et deinde dicit post tres dies. Et quid dicit: Nolite, inquit, ire per campestria, sed in montana conscendite. Ecclesiae enim fides non est in vallibus, sed in montibus constituta. Jericho ergo postea subvertitur ab Jesu, et ista sola meretrix reservatur incolumis. Ergo hoc dicitur: Memor ero Raab, hoc est, quae suscepit exploratores meos, et ego in die judicii memor ero ejus. Memor ero Raab. Raab quid interpretatur? diximus secundum historiam: dicamus et secundum nominis interpretationem. Juxta anagogen Raab dupliciter interpretatur. Aut interpretatur latitudo: aut certe interpretatur superbia. Ergo videte quid dicat. Illa quae quondam ambulabat in lata et spatiosa via quae ducit ad mortem (Matth. VII): illa quae superba erat, et habebat impetum ad ruinam, postea conversa est in humilitatem. Memor ero Raab, et Babylonis. Babylon interpretatur confusio. Videte quid dicat: Non solum Raab memor ero, sed etiam Babylonis: quaecumque anima a vitiis peccatisque confusa est. Et Babylonis scientium me. Videte quid dicat: Licet aliquis Raab fuerit, licet Babylon fuerit: tamen memor ero quicumque me scierit. Ergo si fuerimus Raab, et Babylon, etiam debemus esse securi, et dicere: Deus dixit: memor ero Raab, et Babylonis. Sed videte quid sequitur: Scientium me. Fuerunt Raab et Babylon, sed postea conversi sunt ad me. Memor ero Raab et Babylonis scientium me. Illa quae quondam erat in latitudine peccatorum, ascendit postea ad memoriam Dei. Hucusque quasi per aenigma locutus est: nunc vero apertius loquitur ad vocationem gentium. Videte enim quid dicat:
Ecce alienigenae et Tyrus, et populus Aethiopum, hi fuerunt illic. Alienigenas vocat ad distinctionem Israel. Nos enim sumus alienigenae, et Tyrus. Tyrus interpretatur tribulatio, hoc est, sor: et populus Aethiopum niger, et in peccatorum sordibus involutus. Et populus Aethiopum. Hoc est, quod dicitur: Aethiopia praeveniet manus ejus Deo (Psal. LXVII). Ecce alienigenae, et Tyrus, et populus Aethiopum. Quod dicitur, hoc est: Illi qui ante alieni erant, illi erant in tribulatione: qui erant positi in corde maris. Dicitur enim de Tyro: Tyrus posita in corde maris. Illi igitur qui prius erant in mari, et fluctibus tundebantur, postea inventi sunt in Ecclesia. Et populus Aethiopum. Nos quondam Aethiopes fuimus, Aethiopes vitiis atque peccatis: quoniam peccata nos nigros fecerant, sed postea audivimus: Lavamini, mundi estote (Isai. I). Et diximus: Lavabis me, et super nivem dealbabor (Psal. L). Nos ergo Aethiopes versi sumus in candorem. Ecce alienigenae, et Tyrus, et populus Aethiopum, hi fuerunt illic. Ubi fuerunt? Ubi gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei.
Numquid Sion dicet homo, et homo natus est in ea? Septuaginta interpretes ita transtulerunt: Numquid Sion dicet homo? Spreverunt ergo multi, nec intellexerunt μήτι Σιὼν, quid est, et addiderunt ρ et legunt μήτιρ Σιὼν ἐρεῖ ἄνθρωπος. Et hoc propterea dicunt: quoniam sequitur: et homo natus est in ea. Speraverunt etiam ita debere dici: mater Sion dicet homo, quoniam filius natus dicitur: propterea errant in matris vocabulo. Dicamus ergo primum secundum quod vulgo dicitur: neque enim debemus et illam interpretationem dimittere. Dicamus ergo et nos: Mater Sion dicet homo, et homo natus est in ea. Isti qui nati fuerunt in Ecclesia, alienigenae, Tyrus, et populus Aethiopum: isti sunt qui nascuntur in Ecclesia: credunt in Ecclesiam, et nascuntur in Ecclesia. Nisi enim baptizati fuerint, filii Ecclesiae non erunt. Isti vero qui baptizati sunt in Ecclesia, matrem appellant Ecclesiam. Dicamus, et secundum Hebraicam Veritatem: Numquid Sion dicet homo, et homo natus est in ea? Quod dicit, hoc est, quis poterit nuntiare Sion? quis ei poterit nuntiare hominum: quoniam homo nascetur in ea, et ipse salvabit eam? Hoc est, nullus hominum potest ei nuntiare, quia Sion salvetur in homine qui in ea nascitur. Et homo natus est in ea. Quis est iste homo? Et ipse fundavit eam Altissimus. Respondeant Ariani: quoniam dicunt Altissimum solum Patrem esse: ecce hic de Filio dicitur: Et ipse fundavit eam Altissimus. Non dixit: Filius Dei, qui erat in principio apud Patrem. Sed quid dixit? Homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus. Si autem, Altissimus dicitur, quanto magis verbum Dei!
Dominus narrabit in scriptura populorum, et principum horum qui fuerunt in ea. Non dixit, qui sunt in ea, sed qui fuerunt in ea. Dominus narrabit: et quo modo narrabit? Non verbo, sed scriptura. In cujus scriptura? In populorum. Non sufficit in populorum, sed etiam principum dicit. Et quorum principum? Qui sunt in ea. Non dixit hoc, sed qui fuerunt in ea. Videte ergo quomodo Scriptura sancta sacramentis plena est. Legimus apostolum Paulum: legimus Petrum, et legimus illum dicentem: An experimentum ejus quaeritis, qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII)? Et quod Paulus loquitur, loquitur Christus. Qui enim vos recipit, me recipit (Matth. X). Dominus ergo noster atque Salvator, narrat nobis et loquitur, in scripturis principum suorum. Dominus narrabit in Scripturis populorum: in Scripturis sanctis. Quae Scriptura populis omnibus legitur, hoc est, ut omnes intelligant. Quod dicit, hoc est: Sicut scripserunt apostoli, sic et ipse Dominus, hoc est, per Evangelia sua locutus est, non ut pauci intelligerent, sed ut omnes. Plato scripsit in scriptura, sed non scripsit populis, sed paucis. Vix enim intelligunt tres homines. Isti vero, hoc est, principes Ecclesiae et principes Christi, non scripserunt paucis, sed universo populo. Et principum, hoc est, apostolorum, et evangelistarum, horum qui fuerunt in ea. Videte quid dicat: Qui fuerunt, non qui sunt: ut, exceptis apostolis, quodcumque aliud postea dicetur, abscindatur, non habeat postea auctoritatem. Quamvis ergo sanctus sit aliquis post apostolos: quamvis disertus sit, non habet auctoritatem. Quoniam Dominus narrat in scriptura populorum, et principum horum qui fuerunt in ea.
Sicut laetantium omnium, habitatio est in te. Propheta loquitur ad Ecclesiam, et dicit ei: Sicut laetantium omnium habitatio est in te. Quare non dixit: laetantium omnium habitatio est in te: sed dixit, sicut laetantium omnium? Dicitur in alio psalmo: In convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati (Psal. CXXX), et non dixit, consolati. Sic et in isto loco dicit: Sicut laetantium omnium habitatio in te. Hoc totum quare dixit? Quoniam in praesenti saeculo quamvis aliquis sanctus sit, quamvis renuntiet saeculo, non habet perfectam victoriam. Denique dicitur in Evangelio: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V). Si autem dictum est: Beati qui flent, quoniam ipsi ridebunt: manifestum est, quoniam in praesenti saeculo non est certa laetitia: ergo laetitia nostra quasi laetitia est. Habitatio in te. Videte quid dicat, ut aliquis numquam recedat ab Ecclesia. Scire debemus, quoniam quod interpretati sumus de Ecclesia, potest et intelligi de anima nostra. Si enim Sion interpretatur specula, anima autem nostra, non aliter, nisi semper sublimiora considerat: vera Ecclesia verum templum Christi non est, nisi anima humana. Ecclesia Christi non est alia, nisi anima credentium in Christum. Vos, inquit, estis templum Dei, et spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III). Fundamenta ejus in montibus sanctis, hoc est, Dei fundamenta non sunt, nisi in montibus sanctis, in dogmatibus animae credentis. Diligit Dominus portas Sion. Habet Sion nostra plurimas portas, quas si aperuimus, ingreditur ad nos sponsus, et dormit nobiscum. Denique ipse dicit: Ecce ego sto ante ostium, et pulso: Si quis mihi aperuerit, intrabo et coenabo cum ipso (Apoc. III). Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. Civitas non est unum aedificium, sed in multis aedificiis consistit. Sic et Sion nostra, nisi plures virtutes habuerit, civitas Dei non erit. Memor ero Raab et Babylonis scientium me. Illa quae quondam erat in latitudine peccatorum, ascendit postea in memoriam Dei. Numquid Sion dicet homo, et homo natus est in ea? Rem vobis miram loquor; sed veram. Sion nostra in qua aliquotiens alienigenae sunt, et Tyrus, et Aethiopes: illa specula: illa meretrix: illa Raab: illa Babylon: illa quae divaricavit pedes suos omni transeunti, secundum Ezechiel (Cap. XVI): illa meretrix si voluerit, virgo repente efficitur. Virgo fit, et concipit Filium Dei, et generat. A timore tuo, Domine, concepimus, et parturimus, spiritum salutis tuae fecimus super terram. Videte ergo, quoniam illa meretrix a Deo concepit et parturivit Salvatorem: Spiritum salutis tuae fecimus super terram. Ergo anima nostra illa Raab, illa meretrix, potest concipere, et parere Salvatorem. Et homo natus est in ea. Si voluimus, quotidie nascitur Christus. Per singulas virtutes nascitur Christus. Si enim Christus Dei virtus, et Dei sapientia est, quicumque virtutem facit, virtutem generat. Et ipse fundavit eam Altissimus. Ipse qui nascitur in te: ipse fundamentum dat Sion tuae. Dominus narrabit in scriptura populorum. Manifestum est, quoniam quod Dominus loquitur in Scriptura, nulli ita loquitur quomodo Sion. Et tamen cum ista omnia fuerint: cum natus fuerit in ea Christus, non est certa et secura victoria, sed semper in periculo sumus. Sicut laetantium omnium habitatio est in te. Qui laetus est, ex ipsa hilaritate securus est. Qui autem securus est, cito decipitur. Qui autem insidias reformidat, cito potest evadere, praestante Domino, cui est gloria in saecula saeculorum. Amen.
- PSALMUS LXXXVII.
Canticum Psalmi filiis Core: in finem pro Mahalath, ad respondendum intellectus Heman Israelitae. Iste psalmus passionis Dominicae continet sacramenta, ea proferens usque ad consummationem, quae idem Dominus passus pro mundi salute ad Patrem locutus est.
Domine Deus salutis meae, in die clamavi. In illa claritate tecum degens quam semper habui: poenitentiam populis praedicavi. Et nocte coram te. Inter tenebras Judaeorum.
Intret in conspectu tuo oratio mea: inclina aurem tuam ad precem meam. Quam in hoc corpore positus profundo.
Quia repleta est malis anima mea. Peccatis populi pereuntis. Et via mea in inferno appropinquavit. Cum pro his qui pereunt, trador.
Aestimatus sum cum descendentibus in lacum. Sicut reliquos peccatores me in mortem redigere arbitrati sunt: nec resurgere crediderunt. Factus sum sicut homo sine adjutorio. Cum non est libertati meae socius in inferno: nec adjutor ad liberandum. Inter mortuos liber. Nemo me in inferno vinxit: sed ego vinctorum catenam propria virtute laxavi.
Sicut vulnerati dormientes in sepulcris: quorum non es memor amplius. Sicut satiati divitiis saeculi, et in stupris atque obscoenitatibus sepulti, a te non memorantur, ita et ego a corde raptus sum Judaeorum. Et ipsi de manu tua repulsi sunt. A virtute tua separati.
Posuerunt me in lacu inferiori. Cum latronibus et peccatoribus obnoxiis. In tenebris et in umbra mortis. Ad infernales angustias, in quibus mors sola dominabitur.
Super me confirmatus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxisti super me. Iram et procellam macellationis furoris tui, quas in gentibus effusurus eras, super me induxisti, qui peccata eorum suscepi: sicut alibi ait: Propter peccata populi mei percussi eum (Isai. LIII).
Longe fecisti notos meos a me. Angelos vel apostolos, ut nullus praeberet auxilium. Nam et ego poteram te rogare, Pater, ut exhiberes mihi plusquam duodecim legiones angelorum (Matt. XXVI), sed silui, ut implerentur Scripturae. Posuerunt me abominationem sibi. Non noti, sed Judaei.
Traditus sum morti, et non egrediebar. Non sum disjunctus a paterna divinitate: sed nec de sepulcro statim prodii, ut dilatio resurrectionis veritatem ostenderet mortis. Oculi mei languerunt prae inopia. Sensus utique tenuitate, cum apostoli, relicto eo, vel fugerunt, vel negaverunt: quia eum resurgere nescierunt, sicut ille dilectus discipulus. Nondum enim sciebat Scripturas, quia oporteret illum a mortuis resurgere.
Clamavi ad te, Domine. Dicens: Eli eli lamma azabthani (Matt. XXVII). Tota die expandi manus meas ad te. Extensus in cruce.
Numquid mortuis facies mirabilia? Non illis qui viventes mortui sunt, sed mihi qui in te vivo. Aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi. Non aromata medicorum, sed tu, Pater, me resuscitas. Neque illi, sed ego confitebor tibi in populis.
Numquid narrabit aliquis in sepulcro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione? Non te laudabit sepultus in divitiis saeculi, neque habitans in perditione peccati.
Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua, et justitia tua in terra oblivionis? Omnis enim qui facit peccatum, odit lucem, et a corpore terrenis oppresso vitiis, justitia tua occultatur.
Nam ego ad te, Domine, clamavi. In orationis arcano. Et mane oratio mea preveniet te. Quia matutina me resurrectione clarificabis.
Utquid, Domine, repellis orationem meam: avertis faciem tuam a me? Ut non transeat calix iste.
Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea. A tempore carnis assumptae. Exaltatus autem. In cruce. Humiliatus sum. In sepulcro. Et conturbatus. In morte.
In me transierunt irae tuae. Transierunt, et non perstiterunt. Et terrores tui conturbaverunt me. Ipsos quos superius in gentes me effusurum pronuntiavi.
Circumdederunt me sicut aqua tota die. Judaei in fluctibus persecutionum. Circumdederunt me simul. Pharisaei cum sacerdotibus: Pilatus cum principibus, et populis.
Elongasti a me amicum et proximum. Proximus est, qui facit misericordiam: qui mecum non est inventus: Et notos meos a miseria. Prae confusione passionis, etiam ipsi apostoli elongati sunt a me. Hinc jam descendens ad infernum, de manu alligati fortis, spolia reportans, praevenit matutina ejus operatio Patrem: cum mane resurgens apparuit multis. Quem nos supplices deprecamur, ut plebem sua passione a laqueo inferni liberam, sua fortitudine roborare, ac de secundae mortis nexibus dignetur absolvere: ut expediti ac liberi, regno ejus mereamur adjungi. Ipsi gloria et imperium cum aeterno Patre et Spiritu sancto in cuncta saecula saeculorum. Amen.
- PSALMUS LXXXVIII.
Intellectus Aethan Israelitae. Iste psalmus in multis vocibus continetur. Habet enim vocem Patris ad Filium, Filii ad Patrem: Ecclesiae, ipsiusque prophetae, vel apostolorum. Ex prophetica ergo voce sic inchoat ad Patrem:
Misericordias Domini in aeternum cantabo. Illas misericordias, quibus hominem peccato mortuum dignatus es visitare per Filium.
A generatione et generatione. A veteri in novo Testamento. Annuntiabo veritatem tuam. Christum tuum. In ore meo. In quo confessio fit ad salutem.
Quoniam dixisti: in aeternum misericordia aedificabitur. Semper enim miseratio tua sublimatur, et numquam destruitur. In coelis praeparabitur veritas tua. In apostolis praedestinatur. Hinc vox Patris:
Disposui testamentum meum electis meis. Doctoribus Ecclesiarum, ut acquisitos per gratiam populos, vel doceant, vel informent: Juravi David servo meo. Dei quippe juratio, promissionis est confirmatio. David servo meo, id est, Christo Domino: qui ex genere David carnem assumpsit. Usque in aeternum praeparabo semen tuum. In credentibus Ecclesiae.
Et aedificabo in generatione, et generationem sedem tuam. Ipsam Ecclesiam in qua ceu rex sedebis in aeternum. Iterum propheta ait:
Confitebuntur coeli mirabilia tua, Domine: etenim veritatem tuam in Ecclesia sanctorum. Apostoli enim praedicabunt Jesum Christum, et quae per eum operaris in congregatione sanctorum.
Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino? In prophetis utique. Aut quis similis erit Domino in filiis Dei? Multi sunt filii Dei per adoptionem: sed nullus unigenito Filio vero Deo potest assimilari.
Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum. Paracletus scilicet, qui in congregatione apostolica adorandus erat, aequalis esse Patri ac Filio praedicatur. Nam et Dominus Jesus Christus cum Patre et Spiritu sancto, una subsistit omnipotentia. Magnus et horrendus super omnes qui in circuitu ejus sunt. Qui ei per innocentiam vitae appropinquare meruerunt.
Domine Deus virtutum, quis similis tibi? Potentia et virtute. Potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo. Hi de quibus ipse qui es veritas, ais: Pater volo, ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum (Joan. XVII).
Tu dominaberis potestati maris. Hujus saeculi potestatibus. Motum autem fluctuum ejus tu mitigas. Tentationes quas commovent servis tuis.
Tu humiliasti sicut vulneratum superbum. Diabolum, qui clavis crucis tuae sauciatus, humiliatus est in spoliis. Tu in virtute brachii tui dispersisti inimicos tuos. Satellites ejus.
Tui sunt coeli, et tua est terra. Apostoli vel reliqui sancti: qui in terris positi, coelestem vitam agunt. Orbem terrarum et plenitudinem ejus tu fundasti. Haud dubium est hujus mundi plenitudinem a te procreatam. Sed et illam vivorum terram, in qua plenitudo sanctitatis, te introducente, inhabitabit, tu praeparasti electis tuis. Aquilonem et mare tu creasti. Aquilo Antichristus intelligitur. De quo ait Deus ad Jeremiam: Ab aquilone pandetur malum super cunctos habitatores terrae (Jerem. I).
Thabor, et Hermon in nomine tuo exsultabunt. Hermon, inquam, anathema interpretatur: sicut in quadragesimo primo exposuimus psalmo. Thabor vero veniens lumen, vel veniat lux. Igitur iste qui vel optative, vel prophetice advenire pronuntiatur lumen, vetus intelligitur Testamentum. Ille vero qui anathema, id est, perditionem profert, novum Testamentum ostendit, in quo peccata anathematizari jubentur, dicente Domino: Nisi poenitentiam egeritis, omnes similiter peribitis. Exsultent ergo ambo in nomine Domini: cum vel ille lumen mundi venire vaticinatur: vel iste eum in ipso mundo jam lucere, signis virtutibusque demonstrat. Tuum brachium cum potentia. Fortitudo tua cum ea qua volueris, efficacia praevalebit.
Firmetur manus tua. Opera quae facis in mundo. Et exaltetur dextera tua. Majestas tua, vel Ecclesia in gentibus acquisita. Justitia et judicium praeparatio sedis tuae. Nisi quis prius justitiam judiciumque fecerit, non potest effici sedes tua.
Misericordia et veritas praecedunt faciem tuam. Ubi enim misericordia ac veritas comitantur, illic et inspectio faciei tuae convertitur. Beatus populus qui scit jubilationem. Spiritualem utique jubilationem, per quam mundi nequitiae collidentur: sicut quondam ad jubilationem Jesu, et sacerdotum, Jericho corruit, mundi figuram tenens (Josue).
Domine, in lumine vultus tui ambulabunt. In illuminatione utique Spiritus sancti. Et in nomine tuo exsultabunt tota die. In nomine illo novo quod benedicitur in terris, id est, Christiano. Et in tua justitia exaltabuntur. Sequentes atque custodientes eam.
Quoniam gloria virtutis eorum tu es. In te enim gloriantur, et non in alio. Et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum. Sicut enim eis beneplacita fuerunt praecepta tua: ita tibi beneplacitum est, ut in te exaltetur virtus eorum.
Quoniam Domini est assumptio nostra. Carnis utique. Et sancti Israel regis nostri. Ipsius Domini nostri Jesu Christi, qui in Ecclesia regnat. Hinc iterum propheta ad Patrem loquitur:
Tunc locutus es in visione sanctis tuis. Prophetis, reliquisque electis. Et dixisti, posui adjutorium. Populo scilicet. In potentem. Id est, super diabolum, qui opprimeret superbiam ejus. Et exaltavi electum de plebe mea. Christum Dominum. Qui propterea electus de populo dicitur: quia carnem assumpsit ex homine.
Inveni David servum meum. Invenit eum: elegit utique, ut ex ejus genere assumeret carnem. Quod autem ait, servum, Apostolus explanat: Non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo: sed formam servi accepit (Philipp. II). Oleo sancto meo unxi eum. Non tristi et corrupto, sed pleno laetitia, et sanctitate.
Manus enim mea auxiliabitur ei: et brachium meum confortabit eum. In assumpto corpore.
Nihil proficiet inimicus in eo. Diabolus scilicet. Et filius iniquitatis non apponet nocere ei. Judas traditor, qui merito filius iniquitatis, id est diaboli, dicitur: quia diabolus intravit in cor ejus, ut traderet Christum.
Et conscindam a facie ipsius inimicos ejus. Judaeos utique, qui saepe a Domino confusi tamquam conscissi gladiis, discedebant a conspectu ejus. Et audientes eum in fugam convertam. De daemonibus dicit iniquis: qui coram eo saepius fugiebant, clamantes: Quid venisti ante tempus torquere nos? Scimus quia tu es Filius Dei (Matth. VIII).
Et veritas mea, et misericordia mea cum ipso. Veritas, quia ea quae a me audivit, loquitur. Misericordia, quia sanat infirmos, tam in mente quam in corpore. Et in nomine meo exaltabitur cornu ejus. Fortitudo Ecclesiae sanguine suo redemptae.
Et ponam in mari manum ejus. Ostendam opera ejus mundo. Et in fluminibus dexteram ejus. Super principatus et potestates mundi.
Ipse invocabit me, Pater meus es tu: Deus meus et susceptor salutis meae. Saepius eum invocasse Patrem Deum, in Evangeliis legimus: sicut illud est: Pater, clarifica me apud temetipsum (Joan. XVII). Et iterum: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum (Luc. XXIII). Deus meus. Deus autem vocat cum dicit: Deus, Deus meus, utquid me dereliquisti? et multa alia.
Et ego primogenitum ponam illud excelsum prae regibus terrae. Est enim Dominus Jesus primogenitus ex mortuis (Coloss. I): sicut ait Apostolus: Excelsus factus, coelos ascendens: regna mundi cuncta subjiciens.
In aeternum servabo illi misericordiam meam, et testamentum meum fidele ipsi. In Ecclesia quam per misericordiam, et testamentum praeceptorum suorum redemit, haec in ea perpetualiter conservantur.
Et ponam in saeculum saeculi semen ejus, et thronum ejus sicut dies coeli. Congregatio enim sanctorum quae in Ecclesia est, in qua Deus tamquam in throno residet, sicut sol fulgebit in regno Patris.
Si autem dereliquerint filii ejus legem meam, etc. Quod derelictores legis, judiciorum oblitores, profanatores justificationum, mandatorumque transgressores, in virga, id est, in disciplina Dei corripiantur, et misericordia divina non auferatur: illud ostenditur, ut nullus sine spe recuperationis ab Ecclesia arceatur: quia sicut severitas divina terret, arguente justitia: ita pietas reparat, moderante clementia.
Semel juravi in sancto meo. In homine illo Dominico. Si David mentiar. Nullo enim mendacio circumscribitur Deus: sicut ait evangelista: Iota unum aut unus apex non praeteribit a lege, donec omnia fiant (Matt. V). Semen ejus in aeternum manebit. Populus acquisitus. Et thronus ejus sicut sol in conspectu meo. Ipsam Ecclesiam in claritate futurae beatitudinis permanere, iterum atque iterum promittit. Et sicut luna perfecta in aeternum. Tota lucida, tota perfecta: nil obscuritatis continens in se. Et testis in coelo fidelis. Ipse Christus Dominus, qui fidele testimonium reddidit de opere Patris in mundo, in coelos est evehendus. Hinc ad Patrem vox apostolica.
Tu vero repulisti et despexisti. Quia separamur a rege nostro, dum patitur. Distulisti Christum tuum. Tradendo eum inimicis.
Avertisti testamentum servi tui. Per quod promiserat nos secum regnare. Profanasti in terra sanctuarium ejus. Promiseras enim quod non dares sanctum tuum videre corruptionem, et nunc jam in sepulcro tegitur.
Deduxisti omnes sepes ejus. Verba Legis et prophetarum in quibus retinebatur. Posuisti firmamentum ejus formidinem. Nos qui eum audiebamus cum doceret turbas.
Diripuerunt eum omnes transeuntes viam. Transeunt enim illum qui dixit: Ego sum via, et veritas, et vita (Joan. XIV): cum vel vestimenta ejus dividunt, vel corpus clavis, et mucrone confodiunt. Factus est opprobrium vicinis suis. Judaeis, ac principibus sacerdotum, qui dicebant: Vah! qui destruebas templum Dei, et post triduum reaedificas illud: descende de cruce (Matt. XXVII).
Exaltasti dexteram deprimentium eum. Cum humilias eum in mortem. Laetificasti omnes inimicos ejus. Pilatum cum gentibus et Judaeis.
Avertisti adjutorium gladii ejus. Cum non profuit Judaeis sermo praedicationis illius. Et non es auxiliatus ei in bello. In conflictu utique passionis.
Destruxisti eum ab emundatione. Si enim alligata fuisset munditia ejus, non utique vestimenta ejus nostra facinora inquinassent: sicut ipse ait: Aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea, et omnia indumenta mea inquinavi (Isai. LIII). Nam et inter iniquos deputatus, et cum latronibus crucifixus est. Et sedem ejus in terra collisisti. Sanctorum animas super quas quiescebat; quae conturbabantur de obitu ejus.
Minorasti dies temporis ejus. Dies illius sunt diminuti, ut velocius remearet ad Patrem. Perfudisti eum confusione. Confusione utique mortis. Haec dicebant apostoli, ignorantes eum a mortuis debere resurgere. Quod autem hoc nescirent, evangelista commemorat. Nam de dilecto discipulo ait: Nondum enim sciebat Scripturas: quia oporteret illum a mortuis resurgere (Joan. XX). Et Petro quasi deliramenta visa sunt verba resurrectionis hujus. Thomas autem ait: Nisi videro, non credam (Ibid.). Ideo ergo talia loquebantur apostoli quasi exprobrantes Patri: quia ignorabant eum ab inferno redire. His igitur succedens, Ecclesia dicit:
Usquequo, Deus, irasceris in finem: exardescet sicut ignis ira tua? Quamdiu irasceris, ut eum a morte non revoces?
Memorare, Domine, quae sit substantia mea. Nulla mihi est vitae substantia, nisi in eum quem praestolor reverti de tartaro. Numquid enim vane constituisti omnes filios hominum. Si enim illos non vane, sed veraciter in spe resurrectionis constituisti, quanto magis Filium tuum debes resuscitare!
Quis est homo qui vivet, et non videbit mortem: aut quis eruet animam suam de manu inferi? Scio quia nullus homo carneus evadit mortem, neque animam suam servabit ab inferis. Sed novi quia Deus sub velamento carnis latebat absconditus, quem mors et infernus non debeant retinere.
Ubi sunt misericordiae tuae antiquae, Domine: sicut jurasti David in veritate tua? Si hic non resuscitatur?
Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum. Qui eum exspectant. Quod continui in sinu meo multarum gentium. Quos congregavi tamquam in sinu, in una domo credulitatis.
Quod exprobraverunt inimici tui, Domine. Judaei, Pharisaei, Sadducaeique. Quod exprobraverunt. Quid exprobraverunt? Commutationem Christi tui. Cum se ab his commutans, ad gentes diceret: Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta (Luc. XIII).
Benedictus Dominus in aeternum, fiat, fiat. Ecce benedictus, ecce gloriosus cum redit ex inferis: cum se praebet discipulis, cum Ecclesiae vota et pia desideria restituit, dicens sanctis: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matt. ult.). Qui nos a malis actibus commutare dignetur in bonos, ac sua pietate dignos effectos, Spiritu sancto repletos, in regno suo solita miseratione constituat. Quia ipsi est gloria et imperium cum aeterno Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.
- PSALMUS LXXXIX.
Oratio Moysi hominis Dei. Quatuor sunt psalmi qui oratione praenotantur, sextus decimus et octogesimus quintus, et octogesimus nonus, et centesimus primus. In centesimo primo dicitur: Oratio pauperis cum anxiatus fuerit, et in conspectu Dei fuderit orationem suam. Iste, Oratio Moysi hominis Dei. Legimus canticum Moysi, quod in Exodo eo tempore quando populus mare transivit Rubrum, et demerso Pharaone, et omni ejus exercitu, Maria cecinit et Moyses (Exod. XV). Deinde legimus et in Deuteronomio, quod canticum illud scripserat in Deuteronomio (Cap. XXXII). Si igitur psalmi isti, et cantica ista Moysi sunt, quare in propriis voluminibus non habentur? Diximus ergo quomodo centesimus primus psalmus inscribitur, Oratio pauperis, et alius est qui scripsit de ipso, et ille pauper qui pro nobis deprecatur, Dominus est: qui cum dives esset, pauper factus est propter nos, et caetera (II Cor. VIII). Sic et hic Moyses, quoniam a principio generis humani historia ipse scripsit: ipse enim scripsit quomodo coelum et terra facta sint, quomodo et homo factus sit, de conditione hominis. Et iste psalmus de conditione hominis loquitur: quid sit homo, et quare natus sit. Qui ergo in Genesi scripsit de hominum conditione, ipse et nunc inducitur a Spiritu sancto disputare quid sit homo.
Domine, refugium factus es nobis in generatione et generationem. Qui refugium quaerit, aut ab aestu nimio quaerit et calore, aut bestia illum persequitur, aut hostes illum persequuntur, ut interficiant. Et nos igitur in aestu sumus istius saeculi, et nos bestia persequitur, de qua dicimus: Ne tradas bestiis animam confitentem tibi (Ps. LXXIII). Et nos hostes prosequuntur: propterea subtus alas tuas refugimus. In generatione, et generationem. Et in praeterito, et in praesenti, et in futuro. Aliter: In generatione, et generationem. Et in veteri populo Judaeorum, et in novo Christianorum.
Priusquam montes fierent, et formaretur terra et orbis. Subrepit in hoc loco haeresis. Si refugium factus est nobis antequam montes fierent, et formaretur orbis: ergo animae erant antequam fieret orbis. Quid enim dicit Scriptura? Domine refugium factus es nobis, in generatione, inquit, et generationem. A principio mundi: ante principium mundi. Hoc illi dicunt. Et ne putes me, inquit, dicere priusquam montes fierent, et formaretur terra, et orbis, tu, inquit, refugium factus es nobis. Si autem refugium nostrum fuit antequam orbis fieret: ergo ante animae fuerunt, quam mundus fieret. Male distinguis, haeresis. Quare calumniam facis Spiritui sancto? Sic loquere, quomodo Spiritus sanctus locutus est. Sic ergo legendum est: Domine, refugium factus es nobis, in generatione et generationem, hucusque distinctio. Rursum aliud principium: Priusquam montes fierent, et formaretur terra, et orbis, a saeculo et usque in saeculum tu es Deus. Tu es Deus antequam montes fierent: tu es Deus antequam formaretur terra, et orbis. A saeculo et usque in saeculum tu es Deus. Tu es semper, tu es aeternus.
Ne avertas hominem in humilitatem, et dixisti, convertimini, filii hominum. O Domine, ut hoc audemus petere, et dicamus: Ne avertas hominem in humilitatem: tu nobis dedisti fiduciam, dicens: Revertimini ad me, filii, revertentes, et ego sanabo contritiones vestras (Ezech. XVIII; Osee, XIV). Et dixisti, convertimini, filii hominum.
Quoniam mille anni ante oculos tuos, tamquam dies una quae praeteriit. Et custodia in nocte quae pro nihilo habentur eorum anni erunt. Debemus secundum historiam scire, quia nox in quatuor vigilias dividitur. Denique et in Evangelio dicitur: In quarta autem vigilia (Matt. XIV, et Marc. IV). Una ergo vigilia tres horae sunt. Nox ergo dividitur in quatuor vigilias. Denique milites quatuor stationes habent, quando vigilant, et excubant, et serviunt. Videte ergo quid dicat. O brevis nostra aeternitas! Adam ille propagator noster qui vixit nongentis et triginta annis: etiam ille Mathusalem, qui vixit nongentis, et sexaginta quinque annis (Gen. V); fac, quod vixerit mille, ad comparationem aeternitatis tuae, quod grande fuerit, breve est. Quid enim potest grande esse quod finem habet? Mille anni nostri antequam offenderemus, una dies apud te erat. Quid dico una dies? Una vigilia. Vide quid dicat: Dignatus es pro nostra salute descendere: fudisti pro nobis sanguinem: ne patiaris perire nos, et mori in humilitate. Ipse dixisti: Cum exaltatus fuero, omnia traham ad me (Joan. XII). Exaltatus es et exaltasti nos: noli derelinquere, ut contrahamur.
Mane sicut herba transeat: mane floreat et pertranseat: vespere decidat, induret et arescat. O mysteria Scripturarum! Mane sicut herba transeat. Loquitur Dominus noster atque Salvator in Evangelio de feno quod in una die oritur, et una die arescit (Matt. VI). Quomodo herba quae viret et floret, mane videtur quasi flos esse et virens: caeterum sol cum venerit et texerit illud, ad vesperam quasi demarcescit, et decidit, sic et omnis vita nostra quasi flos videtur esse cum viret et arescit. Vidistis ante decem annos adolescentulum. Nihil illo pulchrius: huc illucque currebat. Si eum nunc aspexeris, videtur in senectute quasi mortuus. Licet vivat senectute, tamen adolescentia perit. Mane sicut herba transeat, hoc est, juventus nostra: Ipsum est enim mane. Sicut herba transeat: mane floreat, et transeat. Floremus in adolescentia: arescimus in senectute. Vespere decidat, induret et arescat.
Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus. Nongentis triginta annis antea vivebamus, usque ad mille fere veneramus. Ecce in brevem vitam vita nostra contracta est.
Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo. Nihil te celat, hoc est, peccata nostra, nec nox celat, nec involutum tenebrae. Omnia apud te lucent. Saeculum nostrum in illuminatione vultus tui. Melius habetur in Hebraico: Vita nostra in illuminatione vultus tui. Quidquid agimus, quidquid in secreto nos facere putamus, patet in oculis tuis.
Quoniam omnes dies nostri defecerunt. Cucurrit aetas: et dum ignoramus, graviter perimus. Et hoc ipsum quod loquimur, de morte est, et non intelligimus.
Anni nostri sicut aranea meditabuntur. Videte quid dicat. Quomodo aranea quasi mittit fila, et huc illucque discurrit, et texit tota die, et labor quidem grandis est, sed effectus nullus est, sic et vita hominum huc illucque discurrit. Possessiones quaerimus, divitias appetimus, procreamus filios, laboramus, in regna sustollimur, et omnia facimus, et non intelligimus, quia araneae telam teximus.
Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta annis. Ubi sunt mille anni? In septuaginta annis contracti sumus. Si autem multum, octoginta. Si autem plus vixerimus, jam non est vita, sed mors.
Si autem in potentatibus, octoginta anni. Quem enim invenies octogenarium esse et sanum? Dicit et Graeca sententia: senectus ipsa morbus est. Et amplius eorum labor et dolor. Quidquid plus fuerit, non est vita, sed dolor. Hoc interim diximus secundum historiam. Caeterum dicamus secundum anagogen. Et omnis quidem psalmus recipit tropologiam, et poteram nunc per singulos versiculos currere, et spiritualem intelligentiam in singulis dicere, sed hora excludimur. Uno tamen versiculo quasi gustum vobis do spiritualis intelligentiae, ut quidquid hic tacuero, putetis hic dictum esse. Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta annis. Septuaginta anni, septem decades sunt, et octoginta anni, octo decades sunt. Videte ergo quomodo septimus, et octavus numerus praedicatur. Et quomodo diximus: tu refugium factus es nobis in generatione et generationem, et in veteri et in novo Testamento: propterea nunc et septimum et octavum numerum ponit. Hoc dicit in Ecclesiaste: Da partem septem, et da partem octo (Eccle. XI). Propterea et quindecim sunt graduum psalmi, hoc est, septem et octo: quindecim pariter nos ducunt ad regna coelorum: Denique postquam septimus graduum psalmus expletus est, quid dicitur in scriptura ipsius psalmi? Psalmus, inquit, Salomonis, qui exstruxerat veterem domum. Et quid dicit: Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt, qui aedificant eam (Psal. CXXVI). Quid ergo dicit ipse Salomon, qui praescribitur in ipso titulo? Ergo aedificavi templum, sed nisi octavus numerus aedificaverit, in vanum est domus aedificata. Legimus et in Evangelio secundum Matthaeum: Beati pauperes: Beati mites: Beati esurientes, et sitientes, et caetera, et sunt octo Beatitudines (Matt. V). Ergo Dominus noster octonario numero conclusit Evangelium. Denique nusquam invenimus octo pariter Beatitudines, nisi in Evangelio. Octonario numero, hoc est, in die resurrectionis. Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta annis. Vultis ostendam vobis interim quod septimus et octavus numerus continent plurima sacramenta? Legamus Ezechiel, et in una porta dicitur: Et ingrediatur, inquit, per portam orientis in templum quod aedificatur. In Ezechiel, in extrema parte: Et ascendet, inquit, sacerdos primum, per septem et octo gradus. Et fieri poterat, ut in ea porta, et septem essent gradus et octo. Sed videte quid dicit: Orientalis porta unde lumen venit, Dominus noster atque Salvator. Una quidem porta est, et nemo ingreditur in eam nisi sacerdos magnus. Et quid dicitur ibi? Porta haec semper clausa erit. Non autem aperitur nisi sacerdoti (Ezech. XLIV). Sic igitur, et novum, et vetus Testamentum semper clausum fuit: non est apertum nisi Salvatori. Iste est enim qui habet clavem, qui aperit, et nemo claudit; qui claudit, et nemo aperit. Una ergo porta habet septem, et octo gradus. Et in veteri quidem Testamento sacramenta sunt Evangelica, et in novo Testamento sacramenta sunt Legis. Audite majora mysteria. Eo tempore quando Salomon, hoc est, pacificus noster (qui dicit (Joan. XIV): Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis: ipse est enim pax nostra, et pax quae exsuperat omnem sensum) ipse aedificavit templum Deo. Et vide ibi Scriptura quid dicat. Et erant, inquit, latomorum septuaginta millia, et eorum qui portabant octoginta millia (III Reg. V). Videte numerum. Latomi qui lapides caedunt, qui quasi fundamenta aedificiorum praeparant, qui lapides ad aedificandum in templo Dei de terra tollunt, in septimo numero ponuntur, in prophetis, in patriarchis. Illi enim humanum genus quasi de terra ejicientes, in templum Domini praeparaverunt. Isti vero, hoc est, octoginta millia: Apostolica praedicatio et Evangelica: isti qui cum Deo Salvatore et ipso Salomone gravia gentium peccata portabant. Hucusque videtur finitum esse mysterium. Audite majora mysteria. Et qui praeerant, inquit, istis operibus et templo, tria millia erant. Non possunt esse majores. Et qui praesunt operibus, nisi illi qui praedicant Trinitatem? Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta annis. Multa sunt quae dicantur, sed hora excludimur.
Dexteram tuam sic notam fac, et compeditos corde in sapientia. In quibusdam codicibus dicitur, eruditos: in aliis dicitur, compeditos. Aliud eruditus, aliud compeditus significat. Quid ergo dicit: Dexteram tuam notam fac. Quid tamdiu dexteram tuam contrahis? Deus quare avertis manum tuam in sinum tuum? in alio psalmo dicitur. Quid dicitur? Hoc est, in aegritudine positi sumus, in peccatis jacemus: mitte dexteram tuam, et eleva nos. Quare tamdiu dexteram tuam habes in sinu tuo? Eructet cor tuum verbum bonum: mitte dexteram tuam, et libera nos. Notum nobis fac mysterium, quod absconditum fuit a generationibus. Dexteram tuam notam fac. Quid subrepis, Ari? Non dixit, dexteram tuam fac. Deus enim sine dextera sua numquam fuit. Sed quid dixit? Dexteram tuam, quae semper fuit, et in sinu tuo fuit, notam fac. Quoniam illum permanentem in deitate sua nosse non possumus: assumat hominem, et sic intelligamus eum. Dexteram tuam sic notam fac, et compeditos corde in sapientia. Eos qui sapientiae habent compedes, hoc est, qui compediti sunt in corde per sapientiam tuam. Non vobis sit molestum, quia obscurus est locus. Prophetae habebant sapientiam: sed ipsa sapientia compediebat eos, non poterant volare sine Christo. Videte ergo qui dicat: Mitte dexteram tuam, hoc est, Filium tuum. Notum nobis illum fac: ut et prophetae qui quasi prophetaverunt umbram, incipiant Dominum manifestius praedicare.
Convertere, Domine, usquequo. Multum peccavimus, avertis faciem tuam: non sunt digna peccata nostra tuis videri oculis. Propterea deprecamur, convertere, Domine, usquequo. Ecce jam tanta fluxerunt saecula: semper te prophetae venturum praedicaverunt gentibus, et adhuc non venisti. Et dirige filios hominum. Qui pravi sumus, a te dirigamur. Et dirige filios hominum. Propterea eos dirige, quia filii hominum sunt. Si enim essent filii tui, directi essent. Tu enim dixisti: Ego dixi, dii estis, et filii Excelsi omnes (Psal. LXXXI). Vos autem ut homines moriemini, et quasi unus de principibus cadetis. Et in alio loco: Non permanebit spiritus meus in hominibus istis: quia caro sunt (Gen. VI). Quoniam homines sunt, propterea caro sunt. Ergo quia filii hominum, et perdidimus esse filii Dei, et pravi facti sumus: propterea dirige nos, et rursum tui efficiamur filii.
Et sit splendor Domini Dei nostri super nos. Dicit et Apostolus ad Hebraeos: Quoniam Dominus atque Salvator splendor sit gloriae Patris (Hebr. I). Et sit splendor Domini Dei nostri super nos. Hoc est quod dicitur et in alio loco: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Psal. IV). Signum crucis, vexillum nostrum est. Haec interim de psalmo diximus, et ut aestimo, diutius quam debueramus, immorati sumus. Intelligimus nos multo plura dixisse, quam debuimus dicere; sed non possumus Domini nostri verba reticere, non possumus inchoatum psalmum relinquere. Non est multum, quodcumque prodest animae: nihil satis est, quod bonum est, si tamen bonum. Rogemus igitur Dominum nostrum Salvatorem, ut splendor ejus luceat in cordibus nostris, ut ejiciat a nobis tenebrarum impugnationes, et sordidas cogitationes, et omnia peccata propellat de cordibus nostris, ut illuminet nostras tenebras, ut fugiant tenebrae, et habitet splendor lucis in cordibus nostris. Templum Domini, et tabernaculum, et Sancta sanctorum, semper lucernam habeant ardentem: semper superluceat lucerna in domo Domini. Si enim exstincta fuerit lucerna, Dominus in tenebris non habitat. Dicamus igitur et nos: Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine (Psal. CXVIII): cui sit gloria in saecula saeculorum. Amen.
- PSALMUS XC.
Iste psalmus non habet titulum, eo quod de capite, vel membris cantatur. Caput in coelo: membra in terra. Et proprie intelligitur de jejunio, et illa tentatione eremi. Praevidebat propheta, quod venturus erat Christus in carne, ut tentaretur a diabolo (Matt. IV).
Qui habitat in adjutorio Altissimi. Adjutorium interpretatur, Ezras. Denique βοηθὸς Ezras propheta dicitur. Iste est qui reduxit populum de captivitate Babyloniae, et induxit in terram repromissionis. Qui ergo habitat in Ezras, habitat in Jesu. Interim secundum tropologiam: Qui aedificavit domum sine manibus juxta Apostolum, illam domum quam aedificaverat Dominus etiam obstetricibus in Aegypto (Exod. I). In protectione Dei coeli commorabitur. Dicet Domino: Susceptor meus es tu, et refugium meum, Deus meus. Multi enim me persequuntur hostes: propterea tu es refugium meum, Deus meus. Sperabo in Domino: quoniam ipse liberabit me de laqueo venantium. Non dixit, spero: sed, sperabo. Quamdiu enim peccamus, non speramus. Si peccare desierimus, speramus. Quoniam ipse liberabit me de laqueo venantium. Multi sunt venatores in isto mundo, qui animam nostram venari conantur. Denique et Nemrod ille gigas, magnus in conspectu Dei venator fuit (Gen. X), et Esau venator erat (Gen. XXVII): quoniam peccator erat: et penitus non invenimus in Scripturis sanctis, sanctum aliquem venatorem. Piscatores invenimus sanctos.
Quoniam ipse liberabit me de laqueo venantium. Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium. Laqueus contritus est, et nos liberati sumus (Ps. CXXIII). Quis est iste laqueus qui contritus est? Dominus, inquit, conterat Satanam sub pedibus nostris velociter; et Apostolus dicit: Ut liberemini a laqueo diaboli (Rom. XVI). Vides ergo quoniam iste venator est, qui animas nostras venari cupit ad perditionem? Multos habet diabolus laqueos, et diversos habet laqueos. Avaritia diaboli laqueus est: ira, detractio, etc. Et a verbo aspero. Quamdiu in sanctitate sumus, anima nostra tranquilla est. Quando vero de peccatis cogitare coeperit anima nostra, turbatur, et quasi quibusdam fluctibus concutitur.
Scapulis suis obumbrabit tibi. Sed haec secundum illud Deuteronomii: Dominus quasi pullos suos, alis suis protegit nos quasi aquila (Deut. XXXII), Dicitur enim ibi, quasi aquila protegere pullos suos. Licet ergo possimus dicere hoc, quod Deus quasi pater nos protegit, et quasi gallina protegit pullos suos, ne rapiantur ab accipitre (Matth. XXIII). Tamen et aliud possumus dicere: Scapulis suis obumbrabit tibi. Exaltabitur in cruce, extendet manus, et proteget nos. Et sub pennis ejus sperabis. Aspiciens, inquit, manus ejus crucifixas, et si te serpens momorderit, sanaberis (Num. XXI). Licet ambules in deserto istius saeculi: si te percusserit scorpio, si regulus, si aspis, si caetera venenata animalia, securus esto de sanitate: Serpens in eremo suspensus est.
Scuto circumdabit te veritas ejus. Scutum nostrum rotundum est, hoc est, ex omni parte nos sepit. Non solum scutum est, sed et murus. Domine, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos. Aliquos de scuto coronat. Videte quid dicat: Domine, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos (Psal. V). Quid dicit? Proteges nos; et facies vincere, et post victoriam coronabis. Scuto circumdabit te veritas ejus. Quoniam dixerat, a verbo aspero, et verbum asperum, possumus intelligere haereticorum et philosophorum, et Judaeorum, et hoc quasi verbum asperum, non est verum, sed mendax est. Propterea enim turbidum est, quia mendax est. Propterea turbidum est, quia conturbat animas nostras, per mendacium suum. Dominus ergo qui veritas est, et dicit: Ego sum veritas (Joan. XIV), scuto circumdat nos veritas ejus, ne ardentibus sagittis diaboli percutiamur. Propterea Christus qui est veritas, supponit scutum suum, ut scuto veritatis superet mendacium. Non timebis a timore nocturno. Diabolus enim semper in tenebris est; ut percutiat, inquit, in occultis innocentem (Ps. IX et LXIII). Vides ergo quod qui simplex est, innocens est, et semper in occultis percutitur. Non timebis a timore nocturno. Quod dicit, hoc est: licet in errore fueris, quae nox est, tamen non timebis, quia habes scutum veritatis.
A sagitta volante in die. Sagitta volans diaboli, videtur mihi sermo esse haereticorum, et philosophorum. Et isti enim lucem scientiae promittunt, et dicunt se habere diem; et non possunt decipere, nisi lucem promiserint. Verum lux ista quam promittunt, de ardentibus sagittis est. Et propterea dicitur: A sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris. Sagitta quidem volat quasi in die, sed negotium est perambulans in tenebris. Ab incursu et daemonio meridiano. Melius est dicere Graece ἀπὸ συμπτώματος. Σύμπτωμα autem dicitur eventus, hoc est, quando non speramus, et aliquid novi evenerit. Aut σύμπτωμα dicitur, quando simul multi cadunt. Videte ergo quid dicat: Licet plures indocti fuerunt, tamen tu qui sanctus es, non inducaris. Do exemplum, ut simpliciores possint intelligere quid dicitur: Si ieris in civitatem monachus solus, et coeperis deambulare, et audieris clamorem in circo, et aliquis tibi dixerit, veni et specta: circus est; et coeperis ei tu dicere, non licet: non possum ire. Si ille tibi ostenderit infinita hominum millia, et dixerit tibi: ducenta hominum millia ibi sunt: ergo illi omnes perituri sunt; et tu solus salvus eris? Tu debes intelligere, quia symptoma diaboli est, hoc est, scire debes quia plures cadunt. Et daemonio meridiano. Dicunt quidem multi: quia sunt daemones et meridiani, et hoc vulgo dicitur. Caeterum ego dico simpliciter: quoniam daemonium eo tempore potestatem habet in nos, quando peccamus. Sive mane peccaverimus, daemon ingreditur in nobis, sive vespere, sive nocte: quacumque peccaverimus hora, daemon ingreditur in nobis. Videtis ergo quod frivolum est quod vulgo dicitur. Quid ergo dicit, a daemonio meridiano? Quoniam Abraham angelos susceperat in meridie, et Joseph fratres suos ad prandium invitaverat in meridie (Gen. XVIII et XLIII). Sancti enim erant, et Abraham et Joseph, et propterea convivium eorum in clara luce erat, et sole perfecto. Propterea pascunt in meridie. Et ego, si plenam habuero scientiam Scripturarum, licet hora tertia sit, tamen pasco vos in meridie. Denique et sponsa in Cantico canticorum dicit: Ubi pascis, inquit, ubi cubas? In meridie (Cant. I)? Videtis quoniam sponsus non pascit, non recumbit in hora tertia, sed in meridie. Ubi pascis, ubi cubas, ubi te invenio, ubi deliciis frueris, ubi te possum invenire, o sponse meus? Vis me invenire? In meridie, in scientia perfecta: in bonis operibus: in claro lumine. Quoniam ergo habemus nos meridiem: propterea etiam diabolus transformatur in angelum lucis (II Cor. XI), et ipse simulat habere se lucem, habere se meridiem. Quando haeretici quasi mysteria aliqua promittunt, quando regna coelorum, quando continentiam, quando jejunia, quando sanctitatem, quando renuntiationem saeculi, promittunt meridiem. Sed quoniam non est Christi lumen: non est meridies, sed daemonium meridianum.
Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis. Singula verba Scripturarum, singula sacramenta sunt. Ista verba, quae rustica putantur a saeculi hominibus, plena sunt sacramentis. Habemus enim thesaurum istum in vasis fictilibus (II Cor. IV). Thesaurum, sensum divinum, habemus in verbis vilissimis. Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis. Ex latere cujus? Ab ejus cui dictum fuerat: Scuto circumdabit te veritas ejus: non timebis a timore nocturno. Quis est iste? De quo supra dictum est; Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei coeli commorabitur. Ab eo ergo qui habitat in adjutorio Domini, cadent a latere ejus mille, et decem millia a dextris ejus. Dextera sancti dicitur: sinistra non dicitur, sed latus. Videte enim quid dicitur: Et decem millia a dextris tuis. Et quomodo dixeras: Cadent a latere tuo mille? Quando enim dextera dicitur, et sinistra non nominatur: pro sinistra, latus nominatur. Non enim poterat justum esse, ut justus haberet sinistram. Qui te, inquit, percusserit in dexteram maxillam, praebe ei et alteram. Non dixit, et sinistram: non enim est sinistra quae praebetur, sed dextera altera. Ergo simpliciter dico: quoniam justus duas dexteras habet. Denique et ille Ajoth, qui scribitur in Judicum libro, propterea duas dexteras habere dicitur: quia justus erat, et interfecit illum pinguissimum regem. Cadent a latere tuo mille: et decem millia a dextris tuis. Plures sunt, qui insidiantur dexterae nostrae; et non sunt plures, qui insidiantur sinistrae. Propterea a latere mille cadent, et a dextris decem millia. Ubi enim major pugna, major victoria. Pauci insidiantur lateri: plures insidiantur dexterae.
Quoniam angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis, etc. Istum locum diabolus super Domino interpretatus est, eo enim tempore quo tentavit Dominum: Si, inquit, Filius Dei es, mitte te deorsum (Matt. IV). Scriptum est enim de te, Quoniam angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. In manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Diabolus nihil amplius dixit, nisi hoc: Quoniam angelis suis mandavit de te, ut in manibus portent te, ne forte ad lapidem offendas pedem tuum. Mediam partem dimisit. Hic enim dicitur: Quoniam angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. Hoc non dixit, ut custodiant te: sciebat enim contra se esse. Poterat enim Dominus ei respondere: Si custodit me Dominus in omnibus viis: ergo et a te custodior. Tacuit ergo quod sciebat contra se esse, et posuit quod pro se erat. Vere diabolus quasi diabolus, interpretatur de Salvatore, quod non est de Salvatore. Si enim de Salvatore est totus psalmus, sicut interpretaris, o diabole, et de ipso est quod dicitur:
Protegam eum, quoniam cognovit nomen meum. Hoc est, ego Pater protegam Filium meum. Si sic interpretatur, diabole, quomodo tu intelligis: videamus si stet sensus: Protegam eum, quia cognovit nomen meum: hoc est, ego Pater Filium meum protegam.
Clamavit ad me, et exaudiam eum. Hoc est in die crucis. Cum ipso sum in tribulatione, eripiam eum et glorificabo eum. Hoc est, eum faciam resurgere.
Longitudine dierum replebo eum. Hoc est, in aeternum vivet. Et hoc intelligamus de Filio Dei. Longitudine dierum replebo eum. Hoc quod sequitur, quomodo stat in Salvatore? Et ostendam illi salutare meum. Salutare Dei, Filius Dei est. Si ergo de Filio dicitur, quomodo potest stare: quia salutare Dei, Filius Dei est? Vides ergo quoniam male interpretatus es, o diabole. Sed fac ut sic interpretetur, ut tu dicis. Dixisti; Quoniam angelis suis mandavit de te, ut in manibus portent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Dic quod sequitur. Quid taces? Super aspidem, et basiliscum ambulabit, et conculcabit leonem et draconem Christus Dominus noster, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
- PSALMUS XCI.
Psalmis cantici in die sabbati. Iste psalmus hoc titulo praenotatur. Non potest diem sabbati agere, nisi qui sex dies transierit. Sex diebus laboramus, in septima die requiescimus. Ergo Domino cantare non possumus, nisi in die sabbati. Quamdiu opera istius mundi facimus, hoc est, sex diebus, Domino cantare non possumus. Denique dicitur in Levitico: Non facietis in die sabbati omne opus servile (Levit. XXIII). Quicumque ergo in sabbato est, et in requie Domini, opus servile facere non debet, hoc est, quod ad mundum istum pertinet: sed illud debet opus facere, quod ad sabbatum pertinet. Vultis scire quoniam in sabbato operantur sacerdotes in templo Domini? Non licet in sabbato cuicumque ligna caedere (Num. V). Denique unus qui inventus est in eremo, lapidatus est, et occisus. Denique non licet ignem succendere: non licet etiam aliquid operis facere. Videtis autem quoniam omnia haec quae in mundo alicui facere non licet in sabbato, sacerdotibus solis licet. Nam et ligna caedunt, et ignem supponunt, et alia faciunt ministeria, et hostias immolant. Hoc totum quare dixi? Ut ostenderem scriptum esse in lege, debere nos cessare etiam in die sabbati ab operibus mundi, et ea facere quae ad Deum pertinent. Psalmus igitur cantici est in die sabbati: quando non operamur mundo, et operamur Deo. Videamus quid nobis sit cantandum in sabbato, quando a mundi cessamus operibus.
Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime. Non dixit: bonum est psallere, et postea confiteri: sed vide ordinem: Bonum est confiteri, et bonum est psallere. Primum age poenitentiam, et lacrymis dele peccata, et postea canta Domino: Bonum est confiteri Domino; non hominibus, sed Deo; illi confitere peccata, qui sanare potest. Et psallere nomini tuo, Altissime.
Ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem. Diligenter intelligite quod dicitur: Ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem. Singuli versiculi ad singulos referuntur. Bonum est confiteri Domino: ad annuntiandum mane misericordiam tuam. Si confiteris Domino, annuntians mane misericordias Domini. Et psallere nomini tuo, Altissime. Istum versiculum refert ad hunc qui sequitur, et veritatem tuam per noctem. Quando enim confitemur Domino, speramus misericordiam. Quando vero psallimus, operamur virtutes. Ad annuntiandum mane misericordiam tuam. Ubi sunt qui secundum litteram Scripturas intelligunt? Media die misericordiam Dei annuntiare non possumus? Et certe Christianorum et monachorum est, maxime in noctibus peccata sua confiteri. Et quomodo nunc dicit: Ad annuntiandum mane misericordiam tuam? Quod dicit, hoc est: Non possumus confiteri Domino, et misericordiam ejus consequi, nisi coeperit in corde nostro clarum lumen lucere. Nisi praecesserint tenebrae, et mane factum fuerit, misericordiam Domini consequi non possumus. Tunc autem annuntias mane misericordiam Domini, cum sol justitiae ortus in corde tuo fuerit. Et veritatem tuam per noctem. Veritas Domini non annuntiatur, nisi ad noctem: in die non potest annuntiari. Non enim possunt imbecilles ferre quae magna sunt: neque possunt ea sustinere quae pretiosa sunt. Unde dicitur et in alio loco de Deo: Posuit tenebras latibulum suum (Psal. XVII), hoc est, Dominus posuit tenebras latibulum suum. Et veritas ergo Domini annuntiatur in nocte: quasi quibusdam verborum tenebris obvolvitur. In aenigmate dicitur, et in parabolis: ut videntes non videant, et audientes non intelligant (Marc. IV). Legimus in Osee, et dicitur ad prophetam: Tu vade, et accipe tibi uxorem, uxorem fornicariam (Osee I): Judaei et gentiles rident. Quare rident? Quoniam veritas in nocte posita est, non in die. Vultis scire quoniam veritas Dei in nocte est, et quasi in tenebris, et in parabolis posita est? Moyses ascendit in montem Sina, et ingressus est, inquit, in turbinem, et caliginem, et in tenebras, et ibi locutus est cum Domino (Exod. XXIV): Neque enim poterat Israel populus videre mysteria Dei: quia in caliginem Dei non intraverat.
In decachordo psalterio, cum cantico et cithara. Simpliciter dico, quotiescumque levamus manus sine cogitationibus et disceptationibus, in decachordo psallimus Domino. In decachordo psalterio, cum cantico in cithara. In cithara nostra, et corpus, et anima, et spiritus, omnibus chordis composita sunt.
Quia delectastione, Domine, in factura tua, et in operibus manuum tuarum exsultabo. Christianus quodcumque viderit, semper aedificatur. Monachum nihil destruet, nisi peccatum. Quodcumque aspexeris, aedificium tuum est. Vides coelum, vides solem, vides stellas, vides lunam, hoc aedificat te. Debes enim cogitare et dicere: Si sol, et luna, et coelum, et stellae Deo serviunt: quare ego non serviam? Vides terram, vides animalia, et omnia quae in terris sunt, et hoc confer cum animo tuo, et aedificat te, et dic animo tuo: Omnia in suo tempore currunt. Siquidem ver et aestas, autumnus et hyems, numquam mutantur haec tempora, sed secundum dispositionem Domini omnia serviunt. Coelum servit, et terra servit, et infelix ego homo non servio. Veniamus ad minuta animalia: dimitto nunc de elephantis, dimitto de leonibus, dimitto de diversis animalibus, venio ad minuta animalia. Respice apem, respice formicam: vide corpus, et inquire sapientiam (Prov. VI et XXX). Major sapientia, quam corporis magnitudo. Apes et formicae cogitant hyemem esse venturam; et monachus et Christianus non cogitant judicium esse venturum. Illae cogitant quoniam fame periclitari possunt, si non laboraverint in aestate unde vivant in hyeme; nos non cogitamus, quia sine opere torquebimur in gehenna. Hoc totum quare dixi? Quoniam nunc scriptum est: Quia delectasti me, Domine, in factura tua. Quodcumque aspexero, delectat me. Intelligo enim factorem, et benedico Deum. Et in operibus manuum tuarum exsultabo. Video arborem, et considero quomodo cortex arboris est quasi tunica, qua vestitur, et quasi germen viret. Et deinde video quomodo flos fit: quomodo flos cadat, ipse et flos vertatur in pomum. Video paulatim per singulos dies, in singula tempora mihi naturam operari, et in meos cibos crescere. Video quomodo Deus in omnibus mihi laborat, ut mihi nihil desit. Propterea exsulto in te, Domine.
Quam magnificata sunt opera tua, Domine! In hoc loco Marcion et Manichaeus erumpunt. Quid enim dicunt? Si omnia Deus fecit, et in utilitatem hominum fecit: quid necesse fuit cimicem facere et pulicem? Ego tibi breviter respondeo: ut ostenderetur, o homo, fragilitas tua. Qui enim cogitationem tuam in coelum ponis, respice, morderis a cimice, et contremiscis. Quid erigeris in coelum, et cogitatio tua transcendit in coelum? Ecce a pulice vulneraris. Quam magnificata sunt opera tua, Domine! Parva quidem corpora, sed magna ratio. Singula habent utilitates suas. Ego sic miror Dominum in elephantis, quomodo et in formica: sic illum praedico in camelo, quomodo et in culice. Vide culicem quomodo quasi punctum cujusdam corpusculi est, et tamen vide in ipso puncto corpusculi, omnia esse membra divisa. Habet sex pedes, habet duos oculos, habet os, habet et ventrem, habet et tubam vocis, habet et alas. Si consideraveris membra, corpus non invenis, et tamen magnificatur Deus, quia sine corpore membra sunt omnia. Nimis profundae factae sunt cogitationes tuae. Quodcumque cogitavero, invenire non possum. Abyssus judicia tua. O profundum divitiarum sapientiae et scientiae Dei. Dicam et ego cum Ecclesiaste: Dixi, sapiens efficiar, et ipsa longius facta est a me: longius multo quam erat. Et profunda quis invenire potest (Eccles. VII)? Ecclesiastes quod dicit, hoc est: Antequam cogitationem meam in opere ponerem, non videbam magnificentiam Dei. Dixi, sapiens efficiar, hoc est, dixi, debeo quaerere rationes singularum causarum, et ipsa longe facta est a me, longius multo quam erat, hoc est, sapientiam quam ante non inquirens, ignorabam: postea quaerere coepi, quam invenire non poteram.
Vir insipiens non cognoscit, et stultus non intelligit haec. Quicumque non est Christianus, et in operibus non intelligit Creatorem, iste insipiens est.
Cum exorti fuerint peccatores sicut fenum. Vidisti imperatores: vidisti praefectos: vidisti exercitus: vidisti victorias et triumphos. Heri fuit, et hodie non est. Et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem, ut intereant in saeculum saeculi. Heri apparuit quasi flos: hodie flos ipse non comparet. Heri virebat herba: hodie siccata est. Ubi est illa pulchritudo? Nihil bonum est, nisi quod aeternum est. Nihil bonum est, nisi quod perpetuum est. Quodcumque finem habet, nec inter bona numerandum est. Quid enim mihi prodest, si heri praefectus fui, et hodie fame morior? Quid enim mihi prodest, si anteriori die rex fui, et hodie in carcere morior? Omne quod praeteritum est, et finem habet, nihil est. Unusquisque nostrum de saeculo venit ad hanc vitam. Alius matrem reliquit, alius filios, alius uxorem, alius parentes. Recordemur infantiae nostrae: recordemur adolescentiae: recordemur quod aliquando habuerimus divitias, et unusquisque pro viribus suis habuit quod potuit. Ecce transivimus ad hanc vitam. Ubi sunt illa omnia? Cogitata magis dolorem faciunt, quam voluptatem. Nihil est itaque bonum, nisi quod perpetuum est.
Tu autem Altissimus in aeternum, Domine, quoniam ecce inimici tui, Domine: quoniam ecce inimici tui peribunt, et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem. Si peribunt, quomodo dispergentur? Qui enim semel perierit, dispergi non potest. Debuit dicere: Ecce dispergentur et peribunt. Quod ergo dicit, hoc est: inimici tui, Domine, peribunt, cum omnia tibi subjecta fuerint: omnis qui inimicus tuus fuerit, postea efficietur amicus, hoc est, non peribit homo: sed peribit inimicus. Qui inimicus fuit, amicus erit, et sic peribit inimicus. Quoniam ecce inimici tui peribunt, et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem. Quomodo si sancti simul sunt, gratiosum est: sic si peccatores simul fuerint, quasi pessima congregatio est (Gen. XVIII). Quanto enim plures simul fuerint, tanto pejores sunt. Denique eo tempore quo turris aedificabatur contra Deum, dispergebantur in utilitatem suam. Consensus eorum malus fuit: dispersio vero profuit etiam illis ipsis qui dispersi sunt.
Exaltabitur sicut unicornis cornu meum. Semper cornu in regno ponitur. In te inimicos nostros ventilabimus cornu (Psal. XLIII). Denique nullum animal in templo immolatur Domino nisi quod cornu habet. Tria immolabantur Domino in templo, immolabatur taurus, immolabatur aries, immolabatur hircus. Tria immolabantur, et universa cornuta sunt. Nisi enim aliquis habuerit cornu in quo inimicos ventilet, non est dignus immolari Deo. Propterea et Dominus cornu dicitur, his qui credunt in eum: Et in cornibus crucis suae ventilavit inimicos. Ibi confudit diabolum, et omnem ejus exercitum: Christus quidem crucifixus erat in corpore: sed vere crucifigebat ibi daemones. Non fuit crux: sed triumphus fuit, sed vexillum fuit. Propterea conscendit crucem, ut nos de terra in altum tolleret. Et puto crucem Salvatoris istam esse scalam quam vidit Jacob. In ista scala descendebant angeli, et conscendebant (Gen. LXXXII). In ista scala, hoc est, cruce, descendunt Judaei, et conscendunt gentiles. Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum. Alii habeant plura cornua: ego unum solum cornu habeo. Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini: per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Gal. VI).
Et senectus mea in misericordia uberi. Senectus nostra oleo Dei indiget. Quomodo enim corpora nostra quando laboramus (loquor simplicius propter simpliciores fratres, qui non possunt intelligere sublimius) quomodo corpora nostra, quando laborant, non reficiuntur, nisi unctione olei: quomodo lumen quod in lucerna est, nisi oleum miseris, exstinguitur: sic et lumen senectutis meae, oleo et misericordia Dei indiget ut crescat. Denique et apostoli ascendunt in montem Oliveti, ut quoniam lassi erant, et indigebant lucernae ipsorum oleo Domini, de oleo Domini illuminentur. Unde dicit et justus: Ego autem sicut oliva fructifera in domo Domini (Psal. LI). Et in alio loco dicitur: Filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae (Psal. CCXXVII). Nullus alius mons erat, de quo ascendit Dominus regna coelorum, nisi mons Oliveti? Numquid non erat mons sublimior in Galilaea, Thabor? Quid necesse fuit ut Dominus de monte Oliveti conscenderet in regnum coelorum? Sed vide quid te Scriptura doceat: Nisi tibi et lampadibus tuis oleum miseris, non poteris ascendere in regna coelorum. Debes esse in monte Oliveti, et non in valle Olivarum, sed in monte Oliveti. Dicat aliquis: Quae est ista vallis Olivarum? Habet diabolus olivas suas: habet philosophos: habet haereticos: habent et ipsi oleum. Et ipsi lumen scientiae promittunt, sed illa oliveta in perditionem deducunt: Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum (Psal. CXL). Nos ergo rogemus Dominum, ut senectus nostra, et omnis noster labor, et omnes tenebrae nostrae, oleo Domini illuminentur. Diligenter attendo in Scripturis, ubi primum legerim senectutem. Adam nongentis triginta annis vixit, et tamen senex non dicitur: Mathusalem nongentis sexaginta novem annis vixit, et senex non dicitur. Venio usque ad diluvium, et post diluvium per annos ferme tria millia, et nullum invenio qui dictus est senex. Primus Abraham senex dicitur: et certe multo minoris aetatis fuit quam Mathusalem. Sed propterea dicitur senex, quoniam senectus ipsius inuncta fuit oleo uberi. Denique scriptum est ibi: Et mortuus est Abraham, nutritus in senectute bona: plenus, inquit, dierum (Gen. XXV). Propterea in senectute bona, quoniam plenus dierum. Omne enim tempus vitae ipsius, dies fuerunt, et non nox. Hoc ipsum quod dictum est de Abraham, dictum est de Isaac et de Jacob. Qui enim simul servierunt Domino, recte simul senes Domini nuncupantur. Ut cedrus Libani multiplicabitur: lignum bene olens, lignum unde templi tecta contecta sunt. Ut cedrus Libani multiplicabitur: lignum imputribile.
Plantati in domo Domini: in atriis Dei nostri florebunt. Alibi plantamur, in regno coelorum florebimus. Ego vero plantavi: Appollo rigavit, sed Dominus incrementum dedit (I Cor. III). Plantatus in domo Domini, hoc est, in Ecclesia: non muris, sed in dogmatibus. Regnum enim Dei, inquit, intra vos est (Luc. XVII). Quicumque plantatus fuerit in domo Domini, si hic radices miserit, ibi flores affert. Plantati in domo Domini: in atriis Dei nostri florebunt. Ista sunt aeterna tabernacula. Quae sunt ista atria? Diversae in coelo mansiones. Simul videte quid dicat: Plantati in domo Domini: in atriis Dei nostri florebunt. Hic domus est: ibi atrium est. Debuit utique primum dicere secundum ordinem, atrium: et sic domum. Sed videte quid dicat. Hic licet videamur in domo esse: cum migraverimus ad regna coelorum, ad comparationem angelorum, et virtutum caeterarum, non sumus in domo, sed in atrio sumus: in initio sumus, non in perfectione. Non enim erimus angeli, sed quasi angeli (Matt. XXII). Non tibi quasi parum videatur homo, si sicut angelus fueris.
Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi. Felix ille qui crescit quotidie, qui senescit aetate, senescit et virtutibus. Haec interim de Psalterio diximus: locuti sumus et de Evangelio pauca, diximus quoque et de Apostolo. Oremus Dominum, ut omne quod diximus nos, et quae audistis, opere compleamus, et verba vertamus in opera: ut qui hic plantati sumus in domo Domini, in atrio Christi floreamus: cui sit gloria in saecula saeculorum. Amen.
- PSALMUS XCII.
Laus cantici ipsi David in die ante sabbatum, quando fundata est terra. Iste psalmus vocem continet prophetae, virtutem atque magnificentiam Domini decantantis.
Dominus regnavit, decorem induit. Cum resurgens a mortuis, sanctorum sibi chorum adjunxit; Induit Dominus fortitudinem. Quia diabolum oppressit. Et praecinxit se virtute. Quando multitudine angelica circumdatus, remeavit ad Patrem.
Etenim firmavit orbem terrae, qui non commovebitur. Instabilis enim, et mobilis esset adhuc nisi sua fuisset resurrectione firmatus.
Parata sedes tua. In animabus sanctis.. Tu enim praeelegisti eas ante constitutionem mundi, ut essent genus electum. Et tunc a saeculo tu es. Et ante resurrectionem mundi.
Elevaverunt flumina, Domine: elevaverunt flumina vocem suam. Apostoli: quorum fluenta praedicationum, ariditates gentium irrigaverunt. A vocibus aquarum multarum. Detrahentium populorum.
Mirabiles elationes maris. In saeculi hujus fluctibus. Mirabilis in altis Dominus. Gloriosus residens ad dexteram Patris.
Testimonia tua, Domine, credibilia facta sunt nimis. Per apostolos tuos. Domum tuam decet sanctitudo, Domine, in longitudine dierum. Ecclesiam tuam quam exhibuisti tibi non habentem maculam aut rugam in qua nos digneris mundos ac splendidos custodire (Ephes. V); nec polluere baptismi gratiam, per quod in te renati sumus ad vitam: quia tibi est cum aeterno Patre et Spiritu sancto, honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
- PSALMUS XCIII.
Psalmus David quarta sabbati. Semper de titulo disputamus, ut ex titulo intelligatur et psalmus. Psalmus David quarta sabbati. Quarta sabbati, in medio sabbati est: quasi in corde sabbati, hoc est, in medio hebdomadis. Dies enim quarta est, et quarta dies habet ex utroque latere aequales dies. Habet enim ex uno latere diem primum, secundum, tertium: et ex alio latere habet diem quintum, sextum, septimum. Videtis igitur quoniam dies quarta, hoc est, quarta sabbati, ex utroque latere duplici trinitate firmatur. Simulque considerandum: quia quartus numerus, virtute decimus est. Quomodo? si enim computes, et ordinem facias: unum, duo, tres, quatuor, decimus numerus efficitur. Vidistis igitur quoniam quartus numerus efficit decimum, et considerate ex hoc: quia quatuor Evangelia in decalogo computantur, ut quodcumque dicebatur in decalogo hoc compleatur in quatuor Evangeliis, ut non dissentiat lex vetus ab evangelica dignitate. Hoc interim diximus de titulo, nunc veniamus ad psalmum.
Deus ultionum Dominus, Deus ultionum libere egit. Qui tanto tempore latuit, et non apparebat in populo: postea libere egit. Quia antea ignorabatur, postea triumphavit in cruce. Deus ultionum Dominus. Si Deus ultionum Dominus est, mihi vindictam et ego retribuam, dicit Dominus, quid te cupis vindicare, homo? Habes ultorem Deum. Dicit hoc et Apostolus: Si esurierit inimicus tuus, ciba illum. Si sitit, da illi potum. Haec enim faciens, carbones ignis congregabis super caput ejus (Deut. XXXII; Rom. XII). Hoc non videtur pietatis esse, sed crudelitatis. Si enim bene illi facio, ut illi malefaciat Deus; non venit hoc de pietate, sed de crudelitate mentis. Quod enim dicit Apostolus: Si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, da illi potum: hucusque videtur misericordia. Hoc vero quod infert; Haec enim faciens, carbones ignis congregabis super caput ejus. Videtis enim propterea panem dare, et aquam dare bibere, ut ille in saeculis torqueatur. Et hoc dicit Apostolus, et misericordiae praedicator crudelitatem docet? Non igitur sic accipiendum, sed alio sensu. Si te percutit inimicus, tu ei praebe et alteram maxillam (Matth. V). Si tibi ille malefacit, tu illi fac bene. Si enim hoc feceris, carbones ignis congregabis super caput ejus. Quod dicit, hoc est, mundabis eum a peccato. Vincitur enim crudelitas illius patientia tua. Si sagittam dirigas in lapidem, et lapis durus fuerit: non solum non infigitur, sed resilit. Sic inimicus tuus si percusserit, et repercussus non fuerit, patientia tua superatus, ad meliora convertitur.
Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores gloriabuntur? Impatientia humana non vult Dei habere patientiam. Miseri nos, qui volumus nobis Deum esse patientem, et inimicis impatientem. Si quando peccamus, patientem cupimus Deum. Si quando aliquis in nos deliquerit, in ipsum non volumus esse patientem Deum. Usquequo peccatores gloriabuntur? Non eis sufficit peccare, sed etiam in peccatis gloriantur. Prima infelicitas est peccare: secunda infelicitas, immo novissima, non agere poenitentiam. Isti ergo peccatores non solum non flectunt cervicem, sed libere post peccatum suum gloriantur.
Effabuntur et loquentur iniquitatem. Proprie haec de haereticis loquitur. Loquentur omnes qui operantur iniquitatem. Videte signum: Qui loquitur, necesse est ut male faciat. Ex abundantia enim cordis os loquitur (Luc. VI). Ubicumque conscientia vulnerata est, ibi in ore facile peccatur.
Populum tuum, Domine, humiliaverunt. Semper Dei populus humiliatur: Dei populus opprimitur: Populum tuum, Domine, humiliaverunt. Semper populus Dei humiliatur, et imitatur Deum qui humilis fuit, et mitis corde.
Viduam et advenam interfecerunt, et pupillos occiderunt: et dixerunt, non videbit Dominus. Licet hoc manifestum sit secundum historiam, semper enim quicumque praesidio indiget, facile opprimitur, et quanto aliquis humilior fuerit, tanto ille magis qui opprimit, offendit Deum: tamen et secundum tropologiam interpretemur: dixeram enim de haereticis hoc dici. Viduam et advenam interfecerunt. Vidua illa quae Deum virum habere desivit, anima est peccatoris. Advena est qui non est habitator, hoc est, qui non habitat. Ille qui nuper crediderat, repente scandalizatus perit. Et pupillos occiderunt, et dixerunt: non videbit Dominus. Miramur si pupilli dicuntur, ubi vidua est? sicut enim vidua, anima peccatoris est: sic pupillos illos dicit, qui Patrem amiserunt habere Deum.
Et dixerunt. Quid dixerunt? Non videbit Dominus: nec intelliget Deus Jacob. Hoc dicit omnis qui opprimit sanctos. Illis hoc dicentibus videte Spiritus sanctus quid respondeat.
Intelligite qui insipientes estis in populo: et stulti aliquando sapite: Qui plantavit aurem, non audiet? aut qui finxit oculum, non considerat? Qui figulus est, ignorat vas suum? Qui alium facit audire, ergo ipse non audiet? Qui mihi dedit oculos, ergo ipse non videt? Qui auctor est intelligentiae meae, ipse non intelligit? Iste locus adversus eos maxime facit, qui Antropomorphitae sunt, qui dicunt Deum habere membra, quae etiam nos habemus. Verbi causa: Dicatur Deus habere oculos: oculi Domini respiciunt omnia: manus Dei facit omnia. Et audivit, inquit, Adam sonum pedum Domini deambulantis in paradiso (Gen. III). Haec simpliciter audiunt, et humanas imbecillitates ad Dei magnificentiam referunt. Ego autem dico quod Deus totus oculus est: totus manus est: totus pes est. Totus oculus est: quia omnia videt. Totus manus est: quia omnia operatur. Totus pes est: quia ubique est. Ergo videte quid dicat: Qui plantavit aurem, non audiet? Non dixit: qui plantavit aurem, ergo ipse aurem non habet. Non dixit: ergo ipse oculos non habet. Sed quid dixit? Qui plantavit aurem, non audiet? et qui finxit oculos, non considerat? Membra tulit: efficientias dedit?
Qui corripit gentes, non arguet. Qui alios docet, ergo ipse non novit? Qui docet hominem scientiam. Subauditur, ergo ipse non habet scientiam?
Dominus scit cogitationes hominum: quoniam vanae sunt. Legimus in poeta saeculari: O curas hominum! o quantum est in rebus inane! Et gentiles, et philosophi istum versiculum ad coelum levant. Et quid dicunt? Nihil potuit prudentius dici: Ecce rusticanus noster Hebraeus ante tanta saecula hoc locutus est. Et quid dixit? Dominus scit cogitationes hominum: quoniam vanae sunt. Vultis scire quoniam cogitationes hominum vanae sunt? Pater et mater nutriunt filium: promittunt sibi de illo felicitatem: mittunt ad studia, erudiunt: venit usque ad adolescentiam, disponunt ut etiam militet. Cum omnia cogitaverint per annos triginta, una febricula venit, et tollit omnes cogitationes. Inimicum habeo: et dies judicii est ad triginta dies, diebus et noctibus nihil aliud cogito, nisi quod illi respondeam. In lectulo meo sum, et cogitatio mea absenti respondet inimico. Non est tibi inimicus, et verba respondent inimico. Diebus et noctibus in cogitatione sum. Cum autem dies judicii venerit, omnia illa quae cogitaveram, pereunt: et quodcumque Deus dixerit, hoc loquor. Propterea et Dominus in Evangelio ait: Quando stabitis ante judices, non cogitetis quid respondeatis: quia Dominus dabit vobis in illa hora quid respondeatis (Luc. XII). Dominus scit cogitationes hominum quoniam vanae sunt. Una cogitatio felix est, cogitare de Domino.
Beatus homo quem tu erudieris, Domine. Felix est qui Deo magistro utitur. Et de lege tua docueris eum: ut mitiges ei a diebus malis. Videte quid dicat: Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum: hoc est, Scripturis tuis. Hoc autem quid prodest, ut doceatur ille de lege tua? Ut mitiges ei a diebus malis. Videtis igitur quoniam scientia, et exercitatio, et opera de Scripturis mitigat nobis dies malos? Donec fodiatur peccatori fovea. Quando tu erudieris de lege Domini, unum tibi in duplex dividitur. Tibi enim dies mitigat malos; et peccatori fodit foveam.
Quis consurget mihi adversus malignantes: aut quis stabit mihi adversus eos qui operantur iniquitatem? Obscuri sunt psalmi, et semper personas mutant, et propterea obscuri sunt, et nimiae difficultatis est scire in singulis versiculis quis loquatur. Quis consurget mihi adversus malignantes: aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem? Hos versiculos Salvator loquitur: Ego sanctus sum, in cruce sublevatus sum: mortuus sum, resurrexi, et ad coelos victor ascendi. Quis est putas de sanctis, qui mecum resurget? Ergo quod dicit, hoc est: Propterea resurrexi, ut et alii mecum resurgerent. Quis resurget mihi? Quando dicit Quis, caeteros provocat ad surgendum. Quomodo enim legimus in Isaia: Quem mittam ad populum istum, et quis ibit nobis (Isai. VI)? etc. Sicut Isaias ipse se offert: sic et Dominus provocat nos dicens: Quis resurget mihi adversus malignantes? Quicumque resurrexerit, mihi resurget: de meo exercitu est. Adversus malignantes, adversus diabolum, et exercitum ejus. Aut quis stabit mecum? Videte ordinem: Non dixit primum, quis stabit, et quis resurget: sed, quis resurget et quis stabit. Primum enim surgimus, deinde stamus. Aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem? Quasi imperator stet et dicat: Quis venit in exercitu meo?
Nisi quia Dominus adjuvit me, paulominus habitavit in inferno anima mea. Propterea, Domine, resurgo, quia tu fuisti ad inferos, et resurrexisti. Detenta fuisset anima mea apud inferos, si non tua anima de inferis resurrexisset.
Si dicebam: motus est pes meus. Considerans fragilitatem meam, et imbecillitatem humanam, non putabam pedem meum firmo stare gradu: ubicumque ponebam pedem, lapsum timebam. Rursum cogitabam nomen tuum, et firmo stabam pede.
Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo; consolationes tuae laetificaverunt animam meam. Hoc ipsum et Apostolus loquitur: quoniam secundum labores, et miserias quas in isto saeculo patimur, habemus mercedem apud Deum in coelis (I Cor. III). Magnitudo tribulationum, magnitudo praemiorum est. Quot patimur vulnera, tot meremur et coronas. Hoc est quod dicit: Quotiens egi poenitentiam, totiens me consolatus es. Unam fudi lacrymam: unam merui consolationem. Decem fudi lacrymas: decem merui consolationes. Quantumcumque fuit pondus poenitentiae, tantus fuit et consolationum numerus.
Qui fingit laborem in praecepto. Nemo dormiens coronatur, nemo securus possidet regna coelorum; nemo, referto ventre, potest digne de jejuniis disputare. Vides ergo quid dicat: Qui fingit laborem in praecepto. Omnia praecepta Domini laborem habent. Sine labore non possumus possidere regna coelorum. Vultis scire quia ita est? Si vis, inquit, perfectus esse, vade, vende omnia quae possides, et da pauperibus, et veni sequere me (Matth. XIX). Qui vult, inquit, consequi regna coelorum, diebus et noctibus oret, vigilet, jejunet, jaceat in sacco, non in pluma, non in serico. Poenitentia non amat delicias. Quia cinerem, inquit, tamquam panem manducavi: et potum meum cum fletu miscebam (Psal. CI). Qui fingit laborem in praecepto: captabunt in animam justi. Videte quomodo non videtur esse consonans. Quae enim est consequentia: Qui fingit laborem in praecepto: captabunt in animam justi? Sed quod auris carnea non intelligit, auris spiritualis intelliget. Quid ergo dicit? Qui fingit laborem in praecepto. Propterea, inquit, laboramus in praeceptis Domini diebus ac noctibus, vigilamus, oramus jejunamus, quoniam multos habemus adversarios, qui captant animam justi. Videte quid dicat: justi captant animam; non injusti. Non enim volunt eos decipere qui decepti sunt, sed justos. Unde dicitur in Abacuc: Escae ejus electae (Abac. I). Et sanguinem innocentem condemnabunt. Solent aliqui dicere: Ille qui occisus est, non occideretur, nisi fornicator esset, aut aliquod peccatum habuisset. Ruina illum non occupasset, nisi fuisset peccator. Naufragium illum non oppressisset, nisi peccator fuisset. Videte ergo quid dicat sancta Scriptura: Et sanguinem innocentem condemnabunt. Quamdiu in isto saeculo sumus, omnia in commune patimur. Justus et peccator aequaliter naufragantur: Aequalem habent carnem, et aequales conditiones carnis. Justus et peccator aequaliter pereunt. Similis exitus, sed diversa praemia justus et peccator habent. Alius ducitur ad gehennam: alius ducitur ad regna coelorum. Et sanguinem innocentem condemnabunt. Sufficit tibi, o juste, conscientia tua. Et si condemnatus fueris, sit sanguis tuus innocens, et clamabit ad Dominum.
Et factus est mihi Dominus in refugium. Locus iste contra Arianos facit. Quoniam enim contradicunt Domino Salvatori, quod factus dicitur: ecce nos dicimus: Factus est mihi Dominus in refugium. Nulli dubium, quin de Patre hoc interpretemur. Si autem de Patre dicitur: Dominus factus est mihi in refugium, hoc sensu intelligendum est: Dominus qui semper erat, mihi factus est in refugium. Sic et Salvator qui semper erat, mihi Salvator factus est.
- PSALMUS XCIV.
Laus cantici ipsi David. Iste psalmus vocem continet prophetae, cohortantis homines ad Deum de toto corde transire.
Venite, exsultemus Domino: jubilemus Deo salutari nostro. Intelligamus quia ipse est Dominus, et ipse morte sua contulit nobis salutem.
Praeoccupemus faciem ejus in confessione. Priusquam nobis aversa facie irascatur, confiteamur peccata nostra. Et in psalmis jubilemus ei. Psallentes in cordibus nostris. Deo gratias agentes.
Quoniam Deus magnus Dominus. Nullus enim aequatur magnitudini, id est potentiae ejus. Et rex magnus super omnes Deos. Ipse enim omnia regit.
Quoniam non repellet Dominus plebem suam; quam proprio cruore redemit.
Quia in manu ejus sunt omnes fines terrae. Pugillo enim id est, potestate, concludit omnem latitudinem terrae. Et altitudines montium ipsius sunt. Praedicationes apostolicae, quas ipse inspirat.
Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud. Haec et de saeculo intelligenda sunt, et de isto vero mari, ad confutationem eorum qui dicunt aquas a Deo non esse creatas. Nam et Salomon ex persona sapientiae, qui est Christus, ait: Priusquam produceret fontes aquarum, ego eram (Prov. III). Et siccam manus ejus formaverunt. Sive arva, sive humana corpora.
Venite, adoremus, et procidamus et ploremus coram Domino qui fecit nos: quia ipse est Dominus Deus noster. Coram illo prosterni, et ipsi peccata cum fletu et lacrymis confiteri, iterum atque iterum propheta hortatur, quem sciunt esse Deum omnium saeculorum. Et nos populus pascuae ejus et oves manus ejus. Cujus sanguine vel redimimur, vel alimur.
Hodie si vocem ejus audieritis, etc. Evidentissime haec pandit Apostolus ad Hebraeos: nec aliam interponere praesumimus expositionem. Qui ita ait: Quidam enim exacerbaverunt; sed non omnes, qui profecti sunt ex Aegypto per Moysen (Heb. III). Quibus autem offensus fuit quadraginta annis? nempe illis qui peccaverunt: quorum et corpora prostrata sunt in deserto. Quibus autem juravit non introire in requiem, nisi illis qui increduli fuerunt? Et vidimus quia non potuerunt introire propter incredulitatem. Timeamus ergo: ne forte accepta pollicitatione introeundi in regnum ejus, existimetur aliquis ex nobis deesse. Etenim nobis nuntiatum est, quemadmodum et illis. Igitur exhibeamus nos sanctos, ut introire mereamur per crudelitatem in illam requiem, quam speramus accipere. Per Christum Dominum nostrum: cui est cum aeterno Patre, et Spiritu sancto, honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
- PSALMUS XCV.
Quando domus aedificabatur post captivitatem, canticum David. Iste psalmus hoc titulo praenotatur. Totum mysterium in titulo est. Totius vitae nostrae sacramentum, et salus in titulo est. Quando domus aedificabatur post captivitatem Canticum David. Judaei locum istum sic intelligunt. Quando post Babyloniae captivitatem, sub Ezra et Zorobabel et Jesu filio Josedec rursum aedificatum est templum, David in spiritu ante quingentos annos sciebat rursum aedificandum esse templum. Hoc illi dicunt. Si hoc ita est, o Judaee, ut interpretaris, quid sibi vult quod sequitur: Cantate Domino canticum novum: et deinde: Annuntiate inter gentes gloriam ejus? Quod est istud canticum novum: quae sunt istae gentes? Videtis ergo quoniam secundum litteram interficientem penitus stare non potest. Ergo mystice interpretandum est: quando domus aedificabatur post captivitatem. Multi de nobis capti sunt: multi ducti sunt in Babyloniam: multi jugum Nabuchodonosor suis portavere cervicibus: multi missi sunt in caminum ignis, et arserunt: multi templum perdiderunt, et in illis domus Dei subversa est. Infelix Judas quando apostolus erat, domus Dei erat. Venit diabolus, et accepit buccellam, et statim intravit Satanas in illum (Joan. XIII), et domus ejus subversa est, et non est instaurata: quia non egit poenitentiam. Si quis vero post peccatum agit poenitentiam; istius domus post captivitatem reaedificatur. Oremus ergo et nos Dominum, primum quidem, ut non subvertatur domus nostra, ne veniat Chaldaeus et Assyrius, et templum Christi in nobis subvertat. Si autem subversum fuerit quasi naufragio, secundo solatio per tabulam possumus salvari. Quando domus aedificabatur post captivitatem. Quotidie domus ista Christi in poenitentibus instruitur. Denique non dixit: quando domus aedificata est: ne tantum videretur fuisse praeteritum; sed, aedificabatur, ut quotidie hoc fieri demonstret. Hoc interim diximus de anima nostra. Caeterum possumus et aliter dicere: quando Ecclesia Christi instruebatur post ruinam. Videamus ergo post istum titulum quid sequatur.
Cantate Domino canticum novum. Felix poenitentia: licet rueris, tamen si egeris poenitentiam nova domus Dei diceris. Cantate Domino canticum novum. Nova domus, novum meretur canticum. Cantate Domino canticum novum. Cui cantate? Cantate Domino, omnis terra. Si de templo Jerosolymae dicitur, o Judaee, quomodo omnis terra provocatur ad laudem? Cantate Domino, omnis terra. Iste locus et Judaeum vincit, et Novatianum. Cantate Domino, omnis terra. Non Jerusalem, sed omnis mundus. Hic Judaeus occiditur. Cantate Domino, omnis terra. Novatianus occiditur. Quomodo? Dicit enim Novatianus: Sunt aliqua peccata, pro quibus debemus agere poenitentiam. Ac si dicat: De mendacio, de perjurio, de furto. Caeterum qui fornicatus fuerit, qui homicidium fecerit: iste agere non potest poenitentiam. Audi quid dicat; Cantate Domino, omnis terra. Omnis autem terra, et adultera est, et homicida, et omnia peccata terrena sunt. Si autem universa peccata terrena sunt: qualiacumque peccata habueris, age poenitentiam et salvus eris.
Cantate Domino, et benedicite nomini ejus. Nomen Domini Salvator est, ex eo quod in nobis factus est. Cantate Domino. Annuntiate de die in diem salutare ejus. Quid vult dicere: Annuntiate de die in diem salutare ejus? Qui simplex est: sic intelligit: Omnibus diebus laudate Dominum, hoc est, diei succedat dies, hoc est, laudasti hodie, lauda et crastino. Videtur quidem sensus esse simplex: sed mihi videtur aliquid sacramenti latere. Annuntiate de die in diem salutare ejus. Non potest laudari Salvator, nisi in die. Debuerat enim dicere: Laudate Dominum die ac nocte, si de ista die diceretur. Debemus enim dicere hoc, si secundum litteram intelligimus. Si ergo in die laudamus Dominum iterum in nocte laudare non possumus? Videte ergo quid dicat: Quandocumque laudatis Dominum, semper illum in luce laudate: non in tenebris peccatorum, sed in luce virtutum. Semper in anima tua sol Christi oriatur: ut semper in te nascatur lumen novum. Annuntiate de die in diem salutare ejus. Dicamus et aliter: Duo sunt dies, non tres, non quatuor, non quinque. Duo sunt dies, vetus Testamentum, et novum. Et in illo Christus lucet, et in isto Christus lucet. Nolite eum tantum laudari in veteri Testamento, ne sitis Judaei: nolite eum tantum laudare in novo Testamento, ne sitis Manichaei. Laudate illum de die in diem, hoc est, in veteri et in novo Testamento: quae duo dies unam lucem faciunt. Propterea scribitur et in Levitico: Omne autem animal quod findit ungulam et ruminat, mundum est (Levit. XI). Hoc est, si duas ungulas habet, et ruminat, mundum est. Si ergo unam habet ungulam, non est mundum. Judaeus habet unam ungulam, et propterea immundus est. Manichaeus unam habet ungulam, et propterea immundus est. Et quia unam habet ungulam, non ruminat cibos suos: nec id quod semel in ventrem miserit, rursum educit ad guttur, et ruminat illud, et tenue facit: ut quod grossum fuerat, rursum tenue mittatur in ventrem: hoc quidem pertinet ad sacramenta divina dicere. Omne animal quod findit ungulam, ruminat, mundum est. Judaeus unam ungulam habet: in unum enim tantum credit Testamentum, et non ruminat. Legit enim tantummodo litteram, et nihil considerat: nihil quaerit intrinsecus. Ecclesiasticus vero ungulas findit et ruminat, hoc est, in utrumque credit Testamentum, et in utroque Testamento saepe requirit. Et quodcumque latet in littera, in spiritu profert. Hoc totum quare dixi? Quia scriptum est: Annuntiate de die in diem salutare ejus. Propterea et apostoli bini mittuntur: propterea non habemus unum oculum, sed duos. Propterea duas habemus aures, propterea duas nares, propterea duo labia, propterea duas manus, duos pedes. Nihil in nobis unum habemus, nisi quod turpe est. Et corporis nostri membra duorum Testamentorum sacramenta testantur.
Afferte Domino, patriae gentium: afferte Domino gloriam et honorem. Si de templo Jerosolymae dicitur; quid sibi nunc vult, afferte Domino patriae gentium: afferte Domino gloriam et honorem? Gentium multitudo, vocatio gentium, et Ecclesiae congregatio est. Afferte Domino gloriam et honorem. Quando honoramus Dominum in corpore nostro, gloriatur Dominus in nobis. Afferte Domino gloriam nomini ejus. Gloria servi, gloria Domini est. Qui vos recipit, me recipit (Matth. X). Felix servus, propter quem Dominus gloriatur.
Tollite hostias, et introite in atria ejus. Hostiam sanctam, vivam, placentem Deo (Rom. XII, et Philip. IV). Tollite hostias. Vos ipsi afferte hostias. Quas hostias? Vos ipsi estote hostiae. Virginitas, holocaustum Christi est. Universa castitas, sive in virginitate, sive in viduitate, sive in continentia, hostia Christi est. Rem novam loquor, hostia castitatis ipsa se portat. Tollite hostias, et introite in atria ejus. Adorate Dominum in atrio sancto ejus. Video plura atria: video unum atrium. Tollite hostias, et introite in atria ejus. Ecce plura atria. Rursum: Adorate Dominum in atrio sancto ejus: ecce unum atrium. Videte ergo quoniam non potest de uno atrio veniri ad plura atria: sed de plurimis atriis venitur ad unum atrium. Vultis scire hoc ipsum mysterium? Ecce in alio loco negotiator ille qui habebat plurimas margaritas: vendidit plures, ut emeret unam (Matt. XIII). Et in Michaea dicitur: State, inquit, in viis Domini, et inquirite, inquit, viam Domini (Mich. IV). Nisi steterimus in viis plurimis, unam viam invenire non possumus. Quae sunt istae margaritae plures? Quae sunt viae plures? Quae sunt ista atria plura: ut inveniamus unam margaritam, et unam viam, et unum atrium? Abraham, Isaac, et Jacob, Moyses, Jesu Nave, Isaac, Jeremias, Ezechiel, duodecim Prophetae, David, Salomon fuerunt atria, hoc est, atria nostra sunt. Primum in illa intramus, de illis atriis postea venimus ad atrium Evangelii, ubi invenitur Christus.
Commoveatur a facie ejus universa terra. Videte quid dicat: Coelum non movetur a facie Dei: sed quicumque terrenus est, ille respicit Dominum: et commovetur, et tremiscit. Dicite in gentibus quia Dominus regnavit. Nisi terra commota fuerit, et a suo terreno opere recesserit, Dominus non regnabit in gentibus.
Etenim correxit orbem terrae qui non commovebitur. Numquam corrigitur, nisi quod ante rectum fuit, et postea depravatum est. Sic igitur et nos, et omne humanum genus naturaliter intelligit Deum. Nullae enim gentes sunt, quae naturaliter non intelligant Creatorem suum. Licet enim lapides, et ligna venerentur: tamen intelligunt aliquid majus esse quam ipsi sunt, et in errore suo indicant se habere sapientiam, hoc est, nulla gens est quae naturaliter non intelligat Deum. Denique gentiles idola colunt: hoc est, lapides et ligna venerantur: et si forte rixam fecerint, et si juramentum aliquod inter illos venerit, non dicunt lapides isti vident, ligna vident: sed Deus videt, et Deus audit. Videte ergo quid dicat: Etenim correxit orbem terrae qui non commovebitur. Ideo venit Christus, et correxit genus humanum, quod ante fuerat depravatum, ut in aeternum non moveatur. Crux enim ipsius columna est generis humani. In ipsa columna aedificata est domus ejus. Ego crucem dico, non lignum, sed passionem. Caeterum crux ista et in Britannia est, et in India est, et in universo orbe terrarum. Denique quid dicit et Dominus in Evangelio? Nisi tuleritis crucem meam, et quotidie secuti fueritis me (Luc. IX). Videte quid dicat: Nisi anima vestra ita ad crucem fuerit praeparata, sicut mea fuit pro vobis, mei discipuli esse non potestis. Felix qui crucem, et resurrectionem, et locum nativitatis Christi, et locum ascensionis portat in pectore suo. Felix est qui Bethlehem habet in corde suo: in cujus corde Christus quotidie nascitur. Denique quid dicitur Bethlehem? Domus panis. Simus et nos domus panis ejus, qui de coelo descendit. Quotidie nobis Christus crucifigitur: nos mundo crucifigimur: et Christus in nobis crucifigitur. Felix est, in cujus corde quotidie Christus resurgit: si quotidie pro peccatis suis, etiam levibus, agit poenitentiam. Felix est qui de monte Oliveti ascendit ad regna coelorum: ubi sunt olivae Domini uberes, ubi lumen Christi nascitur: ubi sunt oliveta Domini. Ego enim quasi oliva uberis in domo Domini. Accendamus ergo et nos lucernam nostram de ista oliva, et statim cum Christo ibimus ad regna coelorum. Etenim correxit orbem terrae, qui non commovebitur, qui prius pro peccatis tortuosus erat. Judicabit populos in aequitate. De futuro hoc judicio dixit: in quo iterato adveniet judicare de vivis et mortuis.
Laetentur coeli. Apostoli, vel reliqui sancti. Exsultet terra. Corpora scilicet coelestia. Moveatur mare, et plenitudo ejus: orbis terrarum, et universi qui habitant in eo. Saeculum utique ut in melius commutetur. Gaudebunt campi, et omnia quae in eis sunt. Animae sanctae, et praesertim virgines, quae diversis florum suavitatibus pollent.
Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum a facie Domini. Quia non sunt obnoxia combustioni. Quoniam venit. Primo adventu ad redimendum. Quoniam venit judicare terram. Iterato ad judicandum.
Judicabit orbem terrarum in aequitate, et populos in veritate sua: ut peccatores subdat poenis: justos praemiis muneret aeternis. Qui nobis timorem nominis sui tribuens, praestare dignetur ut in illo tremendo judicii tempore non collocemur in sinistro numero: qui nos redemptos ejus sanguine confitemur ipsi gloria cum aeterno Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.
- PSALMUS XCVI.
Psalmus ipsi David quando terra ejus restituta est ei. Legimus in Regum et Paralipomenon libris, quoniam David bellicosus vir fuit, et universas gentes in circuitu subjecerit, et in suam redegerit potestatem. Hoc interim secundum litteram intelligamus hoc modo: Psalmus David quem cecinit Domino: quando victis adversariis reddidit terrae suae, hoc est, Judaeae pacem. Hoc secundum historiam. Caeterum si David interpretatur fortis manu: fortis autem manu nemo est, nisi ille qui vicit omnes gentes, noster David, ad quem clamabant daemones: Quid venisti torquere nos ante tempus, fili David (Matt. VIII)? Iste psalmus ab eo compositus est, quando restituta est terra. Et egregie dixit quidam: quoniam terra ista quae restituitur, corpora nostra sunt. Vere enim eo tempore debemus cantare Domino, quando terra nostra composita est. Dicamus autem nos et aliter: Non enim nocet, si eamdem rem duobus, et tribus modis intelligamus. Scriptum est enim in Salomone: Assumes, inquit, ea in tabula cordis tui tripliciter (Prov. III et VII). Non nocet diversum aliquid dicere, cum uno spiritu dicitur: Quando terra ejus constituta est. Terra ista antequam David noster omnes vinceret, non habebat pacem; sed ubique erat discordia. Alia gens colebat Jovem, alia Mercurium, alia Junonem, et omnes gentes diversa idola habebant. Vexillum crucis elevatum est, et omnis terra constituta est.
Dominus regnavit, exsultet terra. Universa terra, et omnis orbis, qui daemonibus et idolis fuerat ante subjectus, Deo nostro regnante laetetur. Dominus regnavit. Dominus, Creator qui nos fecit, ipse regnavit. O vos qui ante subjecti eratis sub dominio diaboli, nunc subjecti estis sub Domino creatore. Laetentur insulae multae. Bene dixit de animabus nostris: quae variis cogitationibus, quasi variis hinc inde tunduntur fluctibus. Nos autem dicamus, et insulas Ecclesias. Denique dicitur, et in alio loco: Convertentur ad me insulae multae. Vultis scire quoniam insulae dicantur Ecclesiae? Dictum est in propheta ex persona Domini: Loquere, inquit, habitatoribus insulae hujus. Laetentur insulae multae. Quomodo enim insulae in medio mari positae sunt: sic et Ecclesiae quasi in medio mari saeculi istius positae sunt: et ita persecutionibus, quasi diversis tunduntur fluctibus. Verum istae insulae tunduntur quotidie, sed non subruuntur. In mari quidem sunt, sed habent fundamentum Christum qui moveri non potest.
Nubes et caligo in circuitu ejus. Ego puto nubem istam esse, de qua dicitur in Evangelio: Et operuit, inquit, eos nubes lucida (Matt. VII). Eo tempore quando transformatus est Dominus, et apostoli ceciderunt, operuit eos nubes lucida. Ego puto istas esse nubes, quibus mandavit Dominus ne pluant super Israel imbrem (Isai. V). Ego puto istas esse nubes, de quibus in alio loco dicitur: Veritas tua usque ad nubes (Ps. XXXV). Veritas Domini illa, quae dicit in Evangelium: Ego sum via, veritas et vita. (Joan. XIV). Veritas Dei, Christus est. Veritas Domini usque ad nubes. Nubes apostoli sunt et prophetae: istis mandatum est, ne pluant super Israel imbrem. Ex quo enim, secundum historiam, quod scriptum est in libro Judicum, vellus illud siccatum est (Judic. VI): pluvia in universo orbe discurrit. Quod dicitur, hoc est, Israel siccatus est, et pluvia super omnem orbem discurrit. Nubes et caligo in circuitu ejus. Dominus venit in Aegyptum super nubem levem (Isai. XIX). Videte quid dicat. Dominus venit: Dominus atque Salvator in Aegyptum istam in qua nos sumus: in locum tenebrarum ubi Pharao est, Dominus venit. Non venit, nisi in nube levi. Nubes ista levis, quae est? Videtur mihi sancta Maria nullo humano semine praegravata. Ista nubes levis venit in mundum, et secum portat mundi creatorem. Et quid dicitur ibi in Isaia? Dominus venit in Aegyptum super nubem levem: et confringentur idola Aegypti. Venit Dominus, et idola Aegypti commota sunt, et concussa, atque destructa. Nubes ista destruxit Serapim in Alexandria: non imperator homo mortalis; sed nubes ista quae venit in Aegyptum, Nubes et caligo in circuitu ejus: Diximus de nube: dicamus de caligine. Dominus in caligine est. Dominus aut in lumine est, aut in caligine. In lumine incipientibus est. Incipientibus enim simpliciter loquitur: qui vero perfecti sunt, illis mystice loquitur. Denique apostolis non loquebatur quasi turbis, sed intrinsecus loquebatur: et quid dicit? Qui habet aures audiendi, audiat. Ergo hoc quod dicit? et caligo in circuitu ejus. Hoc est, et mysteria in circuitu ejus: Propterea dicitur et in Exodo: Et omnis, inquit, populus stabat deorsum: Moyses autem solus ingressus est in montem Sina in caligine (Exod. XIX). Non enim poterat omnis populus Dei scire mysteria, quae solus poterat nosse Moyses. Dicitur de Deo: Posuit tenebras latibulum suum (Ps. XVII). Justitia et judicium correctio sedis ejus. Quid vult dicere, correctio sedis ejus? Debuit dicere stabilitas sedis ejus. Quando ergo dicitur, correctio sedis ejus, ostenditur quodcumque corrigitur, pravum fuisse antequam corrigeretur. Judicium ergo Dei antequam veniat ad judicandum, quasi pravum videtur. Nunc videtur injustum, et pravum esse judicium. Quando enim iniqui homines ditantur, et sancti pauperes sunt: nonne videtor judicium Dei esse pravum? Quando autem venerit ad judicandum, ut reddat unicuique secundum opera sua, eo tempore quasi corrigetur sedes ejus. Denique vultis scire quia de die judicii dicitur?
Ignis ante ipsum praecedet: Ignem istum qui sanctus est, timeat: qui peccator est, timeat. Ignis iste sanctos purgat: peccatores consumit. Ignis ante ipsum praecedet. Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem ardentem (Ps. CIII). Ego puto istos esse ignes, hoc est, angelos ejus. Isti ergo angeli, hoc est, ignis ejus, praecedent ante eum. Iste ignis quos consumit? Quicumque est lignum, fenum, stipula. Qui autem aurum, argentum est, et lapides pretiosi, mittitur quidem in ignem, sed mundior invenitur.
Alluxerunt fulgura ejus orbi terrae, vidit et commota est terra. Dicunt philosophi, quod fulgura ex nubium collisione generentur. Nisi enim prius sonitus auditus fuerit, fulgura non prospiciuntur. Hoc dicitur et de lapide ignario: qui, nisi collisus fuerit, medius ignis non egredietur. Hoc dicimus secundum historiam, et parvuli adhuc loquimur. Diximus ergo naturam rerum: ut ex natura rerum spirituale aliquid proferamus. Lapis qui vulgo vocatur ignarius, si solus est, ignem non potest mittere: sin autem cum alio lapide collisus fuerit, medius ignis excutitur. Fac mihi esse nubem Jeremiam, Isaiam, Eliam: nubem autem, et Paulum et Petrum, et caeteros apostolos. Istae ergo nubes quando collisae fuerint inter se, emittunt medium ignem, et lucet orbi terrae. Alluxerunt fulgura ejus orbi terrae; vidit et commota est terra. Apostolorum fulgura alluxerunt in toto orbe terrarum. Commota est. Illi loquebantur, et tonitruum vocis eorum universus mundus audiebat. Duo habebant pariter et grandem vocem, et splendida fulgura. Haec fulgura credentes illuminabant: non credentes comburebant.
Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini. Mihi videntur isti montes esse daemonum potestates. Sive certe montes, superbi quique homines. Ignis iste non consumit humiles, sed quicumque montuosi sunt: Denique quando fulgur emittitur, difficile illos percutit, qui in valle sunt; sed semper illos qui in monte sunt.
Annuntiaverunt coeli justitiam ejus. Isti sunt coeli, de quibus, et in octavo decimo psalmo dicitur: coeli enarrant gloriam Dei. Coeli annuntiant justitiam ejus: terra non annuntiat. Quicumque coelum est, non timet justum Deum. Quicumque de coelis est, non timet ejus annuntiare justitiam. Quicumque sanctus est et coelum est, iste justum Deum non timet. Peccator autem misericordem quaerit Deum.
Annuntiaverunt coeli justitiam ejus: evangelistae scilicet. Et viderunt omnes populi gloriam ejus. Quia etiam, quibus non est annuntiatum de eo, intellexerunt Deum in carne venisse.
Confundantur omnes qui adorant sculptilia, qui gloriantur in simulacris suis. Ut dum in spe vana confunduntur, ad illam veram valeant pervenire
Adorate eum omnes angeli ejus. Annuntiatores regni illius. Audivit et laetata est Sion. Ecclesia quae gloriam ejus speculabatur.
Et exsultaverunt filiae Judae. Animae confessorum. Propter judicia tua, Domine. Quia custodierunt ea.
Quoniam tu Dominus Altissimus super omnem terram: nimis superexaltatus es super omnes deos. Et non solum super deos, sed etiam super coelos coelorum.
Qui diligitis Dominum, qui solus est bonus; odite malum, diabolum. Custodit Dominus animas sanctorum suorum: de manu peccatoris liberabit eas. Ne eis aliquid noceat.
Lux orta est justo. Christus refulget in corde ejus. Et rectis corde laetitia. Quia quem exspectabant, cernere meruerunt.
Laetamini justi in Domino, et confitemini memoriae sanctitatis ejus. Qui eum in recti cordis lumine contemplamini, jugiter collaudate, vel sanctitatem ejus: quia vestrum memor fuit, ut sanctificaret: vel pietatem, qua vos in regno suo ascivit. Qui nobis praestare dignetur, ut, ejus lumine nostris cordibus oriente, mereamur ab eo de praesentibus erui: cujus sumus baptismo a noxiis originalibus liberati. Ipsi gloria cum aeterno Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.
- PSALMUS XCVII.
Psalmus David. Iste psalmus vocem prophetae continens, potentiam narrat Dominici nominis ac virtutis.
Cantate Domino canticum novum. Canticum novum, est Dei Filius crucifixus, quod numquam auditum fuerat. Nova res, novum habet canticum. Cantate Domino canticum novum. Homo quidem est, qui passus est: sed vos cantate Domino. Passus est quidem quasi homo, sed salvavit quasi Deus. Cantate Domino canticum novum. Canticum novum, mereatur nomen novum. Propterea dicitur et alibi: Et vocabitur, inquit, nomen novum (Isai. LXII). Novum nomen, novum meretur canticum. Et in Apocalypsi dicitur: Qui vicerit, inquit, dabo ei calculum, et nomen novum scribam super eum (Apoc. III). Nomen novum Christianorum est. Cantate Domino. Quare? Quid enim fecit? Quare enim novum mereatur canticum? Quia mirabilia fecit. Signa fecit in Judaeis: paralyticos sanavit: leprosos purgavit: mortuos suscitavit. Hoc et alii fecerunt prophetae. Vertit panes paucos in plures, et pavit infinitum populum. Hoc fecit et Eliseus. Quid ergo fecit novi, ut mereatur novum canticum? Vultis scire quid novum fecerit Deus? Quasi homo mortuus est, ut homines viverent. Filius Dei crucifixus est, ut nos levaret ad coelum. Quoniam mirabilia fecit. Vultis scire quoniam mirabilia fecit? Filius viduae jacebat in coenaculo: venit Eliseus et contraxit se, et os ad os posuit, et manus ad manus, et pedes ad pedes (IV Reg. IV). Si enim expandisset se, non reversus esset filius viduae. Ideo se contraxit, ut vivificaret. Cum esset in forma Dei: ideo accepit formam hominis (Philip. II): ideo se contraxit, ut nos faceret altiores.
Salvavit sibi dextera ejus. Quod dicit, hoc est: Salvavit homines, non alienum, sed suum opus, hoc est, quod fecerit sibi, sibi ipse salvavit. Fecerat hominem in salutem, qui vitio suo perierat. Iste mortuus est, ut salvaret sibi hominem dextera sua. Dextera hic pro virtute ponitur, et brachium pro robore. Et brachium sanctum ejus. Licet et brachium, et dextera Christus dicatur: Dextera Domini fecit virtutem, et brachium Domini cui revelatum est (Psal. CXVII), tamen hic de Christo dicitur.
Notum fecit Dominus salutare suum. Non dixit, ostendit, sed, notum fecit. Quod dicit, hoc est; quod ante noverant Deum, et suo vitio obliti sunt. Ergo Deus veniens, sua gratia hoc quod perdiderant, manifestavit eis. Ergo hoc dicit: Ille quem noverat Adam, quem noverat Seth (Gen. IV): quem noverat Enoch: qui invocavit Dominum, et speravit in eum: et noverat Noe: et postea oblitus fuerat humanum genus, venit iterum in mundum, ut homines qui postea obliti fuerant, iterum cognoscerent. Notum fecit Dominus salutare suum. In Hebraico legitur: Notum fecit Dominus Jesum suum. Ubicumque enim Salvator dicitur, in Hebraico Jesus ponitur. In conspectu gentium revelavit justitiam suam. Nequaquam in sola Judaea, sed, in conspectu gentium. Justum enim erat, ut Salvator salvaret creaturam suam. Revelavit justitiam suam, quae incredulitate hominum fuerat obscurata.
Recordatus est misericordiae suae. Conclusit omnia sub peccato, ut omnibus misereatur (Rom. XI). Et veritatis suae domui Israel. Misericordiae recordatur: veritatem implet. Recordatus est misericordiae suae, hoc est, in gentium populo. Et veritatem suam domui Israel. Hoc opere complens, quod patriarchis promiserat.
Viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri. Non solus Israel vidit et Juda, sed, omnes fines: simulque secundum mysticum intellectum, fines terrae. Quamdiu in medio terrae sumus, Deum videre non possumus. Quando ergo quasi relinquimus terram, et in summitate sumus, tunc meremur videre Deum. Vultis scire quomodo fines terrae videant Deum? Legimus in Ezechiel: Et rotae, inquit, illae quae volvuntur, dicebatur eis, Gelgel, quod dicitur revolutio (Ezech. I). Gel enim volutio: Gelgel, revolutio. Rotae ergo illae audiunt, revolutio. Quoniam rota quasi parvo quodam spatio terram tangit, et tota festinat ad coelum. Ideo dicitur et in alio loco: Sancti lapides volvuntur super terram (Zach. IX). Et quid dicitur in Ezechiele? Quocumque, inquit, ibat spiritus, illuc sequebantur et rotae. Et nos sequamur Spiritum sanctum, ut dicamur rotae. Et quid dicitur ibi? Et non, inquit, ibant retrorsum, sed semper ibant ante se. Simulque considerate quid dicat: Non, inquit, revertebantur, sed semper ante se ibant. Praeteritorum enim obliviscebantur, et ad priora se extendebant (Philip. III). Et plena erant, inquit, oculis. Omnia enim rotarum istarum plena erant lumine Dei. Non est istius temporis, ut de rotis, et de Cherubim, et de animalibus Ezechiel disputemus.
Jubilate Deo, omnis terra. Non solum Judaea, sed, omnis terra, jubilate Domino. Signa mittite victoris exercitus. Cantate, et exsultate, et psallite. Cantate, cogitatione: psallite, verbo, hoc est, omnibus membris vestris. Psallat manus in eleemosyna: psallat pes vadens in opere bono.
Psallite Domino in cithara. Omnes cordae vestrae vocales sint. Non potest esse cithara, si una corda defuerit. Quid tibi prodest si sis castus, si sis largus in eleemosyna, et invidiosus sis? Quid tibi prodest, si sex cordas integras habueris, et unam ruptam? Si una corda defuerit, perfectus citharae sonus esse non poterit. In tubis ductilibus, et voce tubae corneae. Legimus in Numerorum libro, duo genera esse tubarum: unum genus esse tubarum ductile ex argento; aliud esse genus tubarum cornearum (Num. X). Ergo hic utrumque dicitur: In tubis ductilibus, et voce tubae corneae. Quod dicitur, hoc est? Tuba ductilis ex argento, sermo Dei est, et eloquia Domini, eloquia casta: argentum igne examinatum, purgatum septuplum (Ps. XI et XIV). Rursum, in voce tubae corneae, hic regnans inducitur vir Dei. In Scripturis proprie cornu pro regno dicitur, et pro potentia: sicut ibi scriptum est: Erexit cornu salutis nobis (Luc. I). Et in alio loco scriptum est: In te inimicos nostros ventilabimus cornu (Ps. XLIII). Ergo videte hic quid dicat: Duas habetote tubas, et argenteam, et corneam. Argenteam, ut habeatis sermonem: corneam, ut habeatis virtutem. Vultis scire quoniam cornu semper in bonam partem ponitur. Legimus in Levitico: Nullum: animal offeratur, nisi quodcumque cornutum est. Tria genera animalium offeruntur: bos, qui cornu habet, et aries, qui cornu habet, et hircus, qui cornu habet. Sine causa putas dicitur, ut nullum offeratur animal, nisi quod cornutum est? Et nos ergo quamdiu habemus cornu, meremur victima esse Dei. Si autem cornu nostrum fuerit excussum, quasi debiles sumus, et inter sacerdotes Dei venire non possumus. Moveatur mare et plenitudo ejus. Moveatur mare, et amarae aquae mutentur in dulces. Denique et Mara mutata est et facta est in dulcem saporem (Exod. XV). Aquam illam amaram non fecit aliud dulcem, nisi lignum crucis, quod missum erat in eam. Mihi videtur amarum mare, lex esse Moysi. Hoc est quod dicitur mara, hoc est, amara. Haec amara aqua legis veteris, accepit lignum crucis, et effecta est dulcis.
Flumina plaudent manu simul. Interrogemus Judaeos, qui secundum litteram intelligunt: flumina ventrem habent: flumina voces habent: flumina pedes habent: flumina manus habent. Dicat aliquis: Non est scriptum de ventre, de pedibus. Sed dico tibi: ex uno membro intelligimus et caetera. Non enim possumus intelligere manus sine pedibus, sine ventre, sine membris caeteris. Flumina plaudent manu simul. Flumina quae biberunt de fonte Jesu. Me, inquit, dereliquerunt fontem aquae vivae (Jerem. II). Flumina ipsa de fonte Christi currunt. Ille fons est; nos flumina sumus: si tamen meremur esse flumina. Christus, fons est: sancti, flumina sunt. Qui autem inferiores sunt, rivuli sunt. Alii vero torrentes sunt. Qui sunt torrentes? Qui ad horam habent aquas, et, tentatione veniente, siccantur. Flumina plaudent manu simul. Non est unum flumen, plura sunt flumina. Quot sancti sunt, tot et flumina sunt. Sed ista flumina non habent inter se dissensionem. Quoniam sunt flumina Christi, propterea habent inter se concordiam. Flumina plaudent manu simul. Plaudent, quia opera sanctorum, laus Dei est. Christus non voce laudatur, sed opere. Non audit vocem, sed opera. Flumina plaudent manu simul. Propterea dicit et ipse in Evangelio: Qui sitit, veniat et bibat, et fluent, inquit, flumina de ventre ejus (Joan. VII). Montes exsultabunt in conspectu Domini. Quid simile flumina et montes? Sed quoniam de perfectis sanctis dicit, non dixit, rivuli plaudent manu simul: sed, flumina plaudent manu simul. Videte ordinem: Moveatur mare, et totus orbis. Flumina plaudent manu simul. Montes nihilominus, qui ad summam justitiam pervenerunt. Dicam et aliter: Moveatur mare, quod ante fuerat immotum, moveatur in adventu Christi. Moveatur mare, jam diximus, hoc est, lex Moysi. Flumina plaudent manu simul, hoc est, prophetae. Montes exsultabunt a conspectu Domini, hoc est, apostoli, Quoniam venit judicare terram. Nequaquam venit humilis tantum in carne, sed gloriosus venit in majestate sua. Quoniam venit judicare terram. Non dixit, perdere: sed, judicare. Venit judicare, ut zizaniam separet a frumento (Matth. XV). Venit, ut pisciculos malos separet a bonis.
Judicabit orbem terrarum in justitia, et populos in aequitate. Justitia ponitur et aequitas. Primum justitia ponitur, et postea aequitas, εὐθύτης proprie dicitur, quae pravum rectum facit. Venit ergo judicare in sua justitia, ut quod pravum est, in illo rectum fiat. Cui sit gloria in saecula saeculorum. Amen.
- PSALMUS XCVIII.
Psalmus David. Iste psalmus vocem continet prophetae sacerdotis Domini, commonentis ad Dei omnipotentis gratiam referendam.
Dominus regnavit, irascantur populi. Tres psalmi idem habent principium: nonagesimus secundus, et nonagesimus sextus, et nonagesimus octavus. Sed cum idem habeant principium in versiculo, in fine diversi sunt. Quando enim dicitur in nonagesimo secundo: Dominus regnavit, decorem indutus est; in nonagesimo vero sexto: Dominus regnavit, exsultet terra; in nonagesimo autem octavo: Dominus regnavit, irascantur populi: videtur quasi ordo sibi esse contrarius. Debuit enim primum dicere: Dominus regnavit, irascantur populi; et postea dicere: Dominus regnavit, exsultet terra; et in ultimo: Dominus regnavit, decorem indutus est. Verum diversus ordo dat nobis aliquam intelligentiae suspicionem. Dominus regnavit, decorem indutus est. Dominus regnavit, et indutus est patriarchis, et prophetis, et populo credenti. Decorem indutus est, quia patriarchae et prophetae, quasi Christi vestimentum fuerunt. Illud est perizoma, quod in Jeremia scribitur: illud est perizoma, quod habuit, circa lumbos suos, Jeremias. Vultis scire quoniam sancti quasi perizoma, vestimentum Dei sunt (Jerem. XIII, 11)? Propterea ipse Deus loquitur ad Jeremiam: Sicut tu, inquit, posuisti lumbare istud ad lumbos tuos: ita et ego applicavi populum meum ad me. Quomodo ergo vestimentum circa hominem: sic populus circa Deum. Verum quia hoc perizoma, verum quia hic decor, quo Dominus fuerat indutus, trans Euphraten expositus est in foramine petrae, et ibi computruit, et ab Assyriis ductus est in captivitatem: Dominus quid facit? Non est nudus, non potest esse sine lumbari, et non potest esse sine veste; priore populo perdito, facit sibi vestem de populo gentilium. Et quid dicitur: Dominus regnavit, exsultet terra. Exsultet terra universa, hoc est, credentium populus. Denique, vultis scire quoniam secundum lumbare de gentium populo dicitur? Dominus, inquit, regnavit, exsultet terra: laetentur insulae multae. Non una insula Judaea, sed insulae multae, hoc est, totus mundus. Dicat mihi aliquis: Da mihi exemplum de Scripturis, ubi Judaea sola insula dicta sit. Omne quod loquimur, debemus affirmare de Scripturis sanctis: In ore enim duorum et trium testium stabit omne verbum (Deut. XVII, 6). Non habet tantam auctoritatem sermo dicentis, quantum Domini praeceptum. Legimus in propheta Ezechiel: Et tu, inquit, fili hominis, loquere ad habitatores insulae hujus (Ezech. XXVII), hoc est, Judaeae. Quoniam ergo una insula dimissa est, nunc dicitur: Laetentur insulae multae. Ergo lumbare dicitur in priori populo: Dominus regnavit, decorem indutus est. In secundo populo de gentibus congregato: Dominus regnavit, exsultet terra; laetentur insulae multae. Nunc in tertio dicitur: Dominus regnavit, irascantur populi. Sive de Gentibus, sive de Judaeis sunt: quicumque non credunt: irascantur. Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania (Psal. II)? Dominus regnavit, irascantur populi. Dominus passus est: Dominus crucifixus est: Dominus mortuus est: Dominus resurrexit: Dominus ad coelum victor ascendit. Dominus regnavit, irascantur populi. Qui sunt isti populi? Dicamus exemplum de Evangelio: Quidam paterfamilias ivit accipere sibi regnum de longe (Luc. XIX). Quid longius, quam coelum a terra? Dereliquit terram: ivit ad coelos, ut acciperet sibi regnum. Et cives, inquit, illi qui oderant eum, miserunt legationem, dicentes: Nolumus eum regnare super nos. Verum ille accepit regnum, et venit ad cives pessimos. Venit ad illos, qui regem eum nolebant habere. Et nunc dicit Spiritus sanctus ad cives malos: Velitis, nolitis, Dominus regnavit, irascantur populi. O clementia Spiritus sancti: non dixit, pereant: sed, irascantur. Vitium voluit significare, non poenas. Illi irascuntur, et Dominus deprecatur. Et quid dicit? Venite ad me, omnes, qui laboratis et onerati estis (Matt. XI). Regnum accepi a Patre, immo homo quem suscepi, do quasi Deus, accipio quasi homo. Qui sedes super Cherubim, moveatur terra. Quamdiu terra immobilis est, sanari non potest. Non de terrae motu loquitur, quo videmus terras concuti, et omne mortalium timere genus; sed de nostra terra loquitur. Quae quamdiu immota fuerit, sanari non potest. Quando vero mota fuerit, et intremuerit, tunc recipiet sanitatem. Super quem, inquit, requiescam, nisi super humilem et quietum, et trementes sermones meos (Isai. LXVI)? Quoniam terra tremens commota est: propterea ille qui sedet super Cherubim incipit sedere in terra tremente. Felix est qui solium Dei est. Felix est in quo Deus semper sedet. Diversa sunt schemata. Aut enim sedemus, aut stamus, aut ambulamus, aut jacemus. Infelix est ille cui jacet Deus: jacet etenim cum jacente. Quomodo plangit cum plangente, et ridet cum ridente: ita et jacet cum jacente. Quomodo sitit cum sitiente, et esurit cum esuriente, et nudus est cum nudo, sic et jacet cum jacente. Qui ergo vulneratus est, et jacet; et ipse quodammodo jacere dicitur cum eo. Qui autem ambulat, et ille ambulat cum eo. Qui ambulat, videtur quidem melior esse ab eo qui jacet, tamen necdum venit ad ejus felicitatem qui stat. Denique et Adam quando se abscondit a facie Dei: ambulabat ei Deus post meridiem (Gen. III). Dicat aliquis: Si Adam offenderat, et de paradiso fuerat ejectus: ergo imperfecta felicitate est cuicumque ambulat Deus. Et ego dico: Si Adam penitus occisus fuisset, et non ei datus fuisset locus poenitentiae, jacuisset ei Deus. Nunc vero quia datur ei locus poenitentiae: propterea ambulat ei Deus.
Dominus in Sion magnus, et excelsus super omnes populos. Ascendens ad coelos, excelsior est omnibus factus: unde nos actusque nostros per singulos dies speculatur.
Confiteantur nomini tuo magno: quoniam terribile et sanctum est. Praeparent se sancti ad confitendum nomini tuo: quod est sanctum, siquidem tu dixisti: Sancti estote: quia ego sanctus sum (Levit. XIX et XX). Et honor regis judicium diligit. Debet se prius homo dijudicare, et proprio judicio condemnare mala sua, et sic honoret aeternum regem Deum.
Tu parasti dilectiones in populis. Sed proprio vitio depravati sunt. Judicium et justitiam in Jacob tu fecisti. Non solum in patriarchis: sed etiam in populo Christiano, qui meruit primogenita senioris.
Exaltate Dominum Deum nostrum. Ut sit excelsus in cordibus vestris. Et adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctum est. Multae de scabello opiniones sunt: sed hic propheta corpus Dominicum dicit, in quo majestas divinitatis tamquam super scabellum stat. Sanctum enim eum dici saepe docuimus. Quod autem adorari debeatur, eo ascendente apostoli docuerunt, cum adorantes regressi sunt in Jerusalem (Act. I). Sed et ad crucem Dominicam, et ad animam sanctam haec referenda sunt.
Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus. Quamquam unus legis, alter sacerdotii regulam teneat: tamen uterque adventum Domini sacerdotali praeconio, vel in legalibus tubis, vel in tintinnabulis nuntiavit. Et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus. Samuel Levitici ordinis regulam tenet: quod Ephod illud lineum atque candidum figuravit (II Reg. VI): ostendens candidum effici posse, qui per poenitentiam nomen Domini invocans, lacrymis nigredinem peccati diluerit.
Invocabant Dominum. Apostoli. Et ipse exaudiebat eos: in columna nubis loquebatur ad eos. Locutus est Dominus de nube filiis Israel (Exod. XVI et XIX): sed et deinceps affatus est apostolos de velamento carnis assumptae: in quo divinitas obumbrata latebat.
Custodiebant testamentum ejus: et praeceptum quod dedit illis. Nihil de his ad irritum deduxerunt.
Domine Deus noster, tu exaudiebas eos; Deus, tu propitius fuisti eis, et ulciscens in omnes adinventiones eorum. Omnia enim quae agere studuerunt, ad perfectum deduxisti: quia placita erant tibi.
Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate in monte sancto ejus: quoniam sanctus Dominus Deus noster. Sanctos vos exhibete in Ecclesia ejus, sicut ipse eam exhibuit sanctam, non habentem maculam aut rugam (Ephes. V). Qui nobis praestare dignetur, ut modum sacerdotalis ordinis cum sanctitate perfecta tenentes, quae studemus agere de bono, ipse perducere dignetur ad effectum.
- PSALMUS XCIX.
Psalmus pro confessione. Iste psalmus vocem prophetae continet, qui fideles provocat in laudibus Dominicis incessabiliter exercere.
Jubilate Deo omnis terra, servite Domino in laetitia, Qui, excusso a cervicibus vestris legis jugo, non in moerore veteris servitutis, sed in libertate novi hominis exsultatis.
Introite in conspectu ejus in exsultatione. Non jocis turpibus dissolvimini: sed omnia quaecumque facitis, in gloriam Dei facite.
Scitote quoniam Dominus ipse est Deus: ipse fecit nos, et non ipsi nos. Ab eo enim sumus non solum corporaliter facti, sed etiam in novum hominem recreati. Et hoc non nostro merito, sed suo dono.
Nos populus ejus, et oves pascuae ejus. Ipse est pastor bonus, qui animam suam pro ovibus suis posuit (Joan. X). Nos autem sumus oves, qui eum sequimur, et vocem ejus audivimus. Introite portas ejus in confessione. Sicut enim ipse porta est Patris cum dicit: Per me si quis introierit salvabitur (Ibid.), ita et apostoli portae sunt ejus per quas ad eum acceditur: quas nemo potest ingredi, nisi se peccata confitendo purgaverit. Atria ejus in hymnis confitemini illi. Dilatatas ei mentes cum hymnis spiritualibus canticisque deferte.
Laudate nomen ejus, quoniam suavis est Dominus. Nihil enim acerbum habet: In aeternum misericordia ejus. Quia nos redemit, et jugiter salvat. Et usque in generationem, et generationem veritas. Qua populos judicabit. Qui nobis praestare dignetur, ut ab ipso facti, ab ipso redempti, mereamur et in laetitia sempiterna jubilum exsultationis cum gratiarum actione concinere. Ipsi gloria cum aeterno Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.
- PSALMUS C.
Psalmus ipsi David. Iste psalmus vocem continet prophetae, Dei misericordias enarrantis.
Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine. Misericordiam audiant peccatores qui desperant de sua salute, qui sunt in poenitentia. Judicium audiant contemptores, qui dicunt: Misericors est Dominus: peccemus, indulgebit nobis. Psallam et intelligam in via immaculata. Ut intelligat quis quod psallit, et sensus ipsius contempletur psalmum, ut non vagetur mens ejus foras, et corpore quidem videatur psallere, mens autem sine fructu sit. In via immaculata: ut ambulans in hoc mundo juste agam, et maculam non habeam.
Quando venies ad me. Quando autem intellectum recepero, et juste egero: tunc cum fiducia dico ad Dominum: Quando venies ad me? Venies autem, de secundo ejus adventu accipiendum est.
Perambulabam in innocentia cordis mei: in medio domus meae. Nihil sic placet Deo, ut simplicitas et innocentia. Denique Spiritus sanctus in aliis volatilibus non complacuit nisi in columba, propter simplicitatem, et in quadrupedibus in ove, propter mansuetudinem.
Non proponebam ante oculos meos rem injustam. Non anteponebam aliquid Domino, neque consentiebam iniquitati: sed totus ad Deum eram.
Facientes praevaricationem odivi. Sive pater meus erat, sive mater, sive frater, aut soror, sive amicus, tamen si declinasset a timore Domini: hunc odio habebam, et omnino ad eum non accedebam. Non anteponebam propinquitatem aut amicitiam pietati Domini.
Non adhaesit mihi cor pravum. Non erat in me aliquid difficile, aut perversum aliquid: sed aequitas et justitia. Declinantem a me malignum non cognoscebam. Hoc est, si erat mihi amicus aut proximus, sive episcopus aut presbyter, sive in quacumque dignitate constitutus: tamen si pervertebat vias suas, sic eum fugiebam, ut penitus ejus memoriam non facerem.
Detrahentem proximo suo, hunc persequebar. Intantum non oportet consentire detrahenti, ut etiam quantum in nobis est persequamur talem, providentes in utroque utilitatem, ut nec libenter audiamus, nec illum permittamus peccare. Tanta enim distantia est inter fornicantem, et detrahentem: ut ille qui fornicatur, se tantum occidat: ille autem qui detrahit, et se et illum qui audit demergat.
Superbo oculo, et insatiabili corde, cum hoc non edebam. Si quis erat superbus aut avarus, cum hoc penitus non edebam.
Oculi mei super fideles terrae, ut sedeant mecum. Non dixit divites, aut imperatores, aut episcopos, aut presbyteros, aut diaconos: sed fideles: cum istis sedebam. Potest hoc dicere, et episcopus sanctus vir, quoniam non ordinabam presbyterum illum qui mihi obsequebatur, aut propinquum meum, sed eum quem sciebam fidelem. Et iterum idem potest dicere: Quoniam omnes clericos meos, et laicos fideles habebam. Potest ex persona Domini dici iste versiculus: Ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat. Quoniam non ordinabam eos qui mihi propinqui erant, sed justos et fideles.
Qui loquitur iniqua, non direxit in conspectu oculorum meorum. Intantum enim declinabam ab eo qui detrahebat proximo suo, ut nec illi crederem, nec audirem talem.
In matutino interficiebam omnes peccatores terrae, bene dixit, peccatores terrae. Peccatores enim terreni sunt. Hoc vult dicere, quod immissiones diaboli quas mihi suggerebat, ejiciebam de corde meo, et non suscipiebam. Cogitationibus enim malis ejectis, daemones occiduntur. Judaei hunc versum audientes, et sequentes litteram occidentem, et desiderantes sanguinem fundere, si quis praevaricatus fuerit de lege, interficiunt eum. Siquidem non sunt contenti occisione prophetarum: sed et ipsum Dominum crucifixerunt. Ut disperderem de civitate Domini omnes qui operantur iniquitatem. Utinam et nos disperdamus de civitate Domini operantes iniquitatem. Civitas Domini est Ecclesia sanctorum, congregatio justorum. Disperdam, hoc est, arguam, increpem eum qui peccat, ut poenitentiam agat, et disperdat iniquitatem de corde suo. Non enim dixit, ut abjiciatur, sed ut salvetur.