PSALMI 61-80
Saeculo IV

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum


 PSALMI 41-60 PSALMI 81-100 


4 recensere

PSALMUS LXI.

In finem, pro Idithun, Psalmus David. Iste psalmus plenum in Deo affectum prophetae edocet, dicens:

Nonne Deo subjecta erit anima mea? ab ipso enim salutare meum. Potest hoc et homo ille dicere: qui, relictis vanae deliramentis philosophiae, ac erroris idololatriae coeno, mundo se corde Domino subdidit.

Nam et ipse Deus meus, et salutaris meus. Scit enim salutare mundi, Jesum Christum hominis formam suscepisse, qui se tranferat a morte in vitam. Ab ipso enim Deo salutare meum: sicut dixit Simeon: Quia viderunt oculi mei salutare tuum (Luc. II). Et in alio loco dicit: Salutare vultus mei, Deus meus (Psal. XLI). Adjutor meus, non movebor amplius. Firmiter enim se in eo staturum confidit. Adjutor meus in praesenti, susceptor in aeternitate. Ipse postea non timet cadere. Non habet ubi currat amplius, nisi usque ad Deum. Apostoli dixerunt ad Christum: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis (Joan. XIV).

Quousque irruitis in hominem, interficitis universi vos, tamquam parieti inclinato, et maceriae depulsae? Non vult acquiescere iniquis, qui tenues hominum ac vitiosas mentes, in nova facinora inclinare compellunt. Interficietis vos omnes. Qui voluntatem habet occidendi, etiamsi non percutiat, occidit. Quasi parieti inclinato, et maceriae depulsae. Cum ego passionem pati advenerim, vos quasi invitum mori cogitis. Aliter, juxta Symmachi tamen interpretationem: Naturalis in vobis inversus est sensus: ut cum recti sitis creati, proni ad ruinam feramini.

Verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere: cucurri in siti. Declinat a talibus, qui non solum peccatores impugnant; sed etiam justis honorem auferre nituntur. Ideo currit in sancta siti: quia beati sunt qui esuriunt, et sitiunt justitiam (Matt. V). Cucurri in siti. Cucurrit Christus de coelo, venit in uterum, de utero in praesepium: vel caetera his similia. Cucurrit sitiens, venit ad fontem: esuriens venit ad arborem. Vel sitivit, id est, in cruce salutem humani generis sitivit. Unde dictum est: De torrente in via bibit (Psal. CIX). Et sancti currunt et sitiunt: Currunt, ut Paulus dicit: Cursum consummavi, fidem servavi (II Tim. IV). Sitiunt, ut dictum est: Beati qui esuriunt, et sitiunt justitiam: quoniam ipsi saturabuntur. Ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant. Proferebant ad seducendum ore venefico bona, cum mala cordibus retinerent.

Verumtamen Deo subjecta erit anima mea: ab ipso enim salutare meum. Nam et ipse Deus meus, et salutaris meus, adjutor meus non emigrabo. In Deo salutare meum, gloria mea Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est. Post interjectionem Diapsalmatis profitetur se sive adjutorium, sive gloriam ab ipso habere, qui nobis de his omnibus a passionis suae contumelia reliquit exempla.

Sperate in eo, omnis congregatio populi. Ipse est et auxilium, et spes: in quo omnis coetus ecclesiasticus sperare debet ac deprecari, sicut sequitur: Effundite coram illo corda vestra: Deus adjutor noster in aeternum. Si cum fletu ei occulta cordium reseramus, ut omnes faciunt sancti, adjutoria ejus adipiscemur. Nam quia haec peccatores omittunt, adjecit:

Verumtamen vani filii hominum, mendaces filii hominum in stateris ut decipiant, ipsi in vanitate in idipsum. Qui sub justitiae ponderatione atque eloquentiae vanitate, decipiunt innocentes. Filii hominis, filii Adam, filii transgressoris. Unde dicit: Filii hominum usquequo gravi corde (Psal. IV)? Mendaces filii hominum in stateris. Salomon dicit: Pondus et pondus, mensura et mensura: utrumque abominabile apud Deum (Prov. XX). Et in alio loco dicit: Statera dolosa abominabilis Domino, et pondus aequum voluntas ejus (Prov. XI).

Nolite sperare in iniquitate, et rapinas nolite concupiscere: divitiae si affluant, nolite cor apponere. Quia qui in his speraverit, regnum capere coeleste non potest. Unde dicit Apostolus ad Timotheum: Praecipe divitibus hujus saeculi non sperare in incerto divitiarum; sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum (I Tim. VI).

Semel locutus est Deus duo. Quod ait semel, firmitatem dictorum ostendit, quod, duo, novi veterisque Testamenti unum demonstrat auctorem. Semel locutus est Deus duo, haec audivi; semel non ad numerum referendum est, sed ad sententiae firmitatem. Quae sunt autem quae duo pariter audivit? Et posse Deum omnia, et in sui judicii veritate misereri. Quidam ita dicunt: Semel Deus locutus est in Lege, et eadem rursus in Evangelio praecipit. Haec audivi, quia potestas Dei est. Per haec duo Testamenta, potestatem, misericordiam, justitiamque Dei cognovit: sicut sequitur: Et tibi, Domine, misericordia, quia tu reddes unicuique juxta opera sua. Ipse enim omne judicium accepit a Patre (Joan. V), ut negligentibus damnationem, poenitentibus misericordiam, justis praemia praeparet, qui nos a judicio mortis eripiat: nosque sibi quasi alumnos proprios subdat, conformesque corpori suo factos, aeternitati perpetuae dignanter adsciscat. Quia potestas Dei est. Potestas fuit, quia omnes creaturas ex nihilo creavit. Misericordia, in regendo, et gubernando. Potestas fuit in diluvio: misericordia liberavit Noe (Gen. VII et VIII). Quia tu reddes unicuique juxta opera sua: bona bonis, mala malis. Damnas peccatores, remuneras justos.

PSALMUS LXII.

Psalmus David cum esset in deserto Idumaeae. David figuram tenet Christi. David interpretatur fortis manu, sive desiderabilis. Idumaea interpretatur sanguinea, sive terrena. Desertum, hoc est, derelictum, id est, ipse populus Judaicus: vel gentilis, qui in sanguine, vel terrenis videntur commorari. Psalmus adventus Dominici declarat mysterium: de quo se propheta quasi illuminatum cernens, exsultat et dicit:

Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo: Licet omnes sancti in Deo die noctuque vigilent: hic tamen in oratione sua, pleno divinae lucis splendore refulget.

Sitivit in te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea! In terra deserta, et invia, et inaquosa. Sitit in Deo, et animae, et cordis affectu: nihil dubium, nihil adversum in se retinens: sed inter ariditates ac solitudines istius saeculi, eum tota mente desiderat: illum habens ardorem, quo justitia Dei sititur. Sitivit in te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea! Anima quidem desiderat Deum; sed ad desideratum finem carnis laboribus pervenitur. Ideo multipliciter caro Deum quaerit: quia multis afficitur injuriis. Describit justi viri egestatem, tormenta, vigilias, aegrotationem. Sitivit Dominus fidem Ecclesiae, et esurivit salutem humani generis. Sic et Ecclesia quotidie sitit Christum. Unde dicitur: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam: quoniam ipsi saturabuntur (Matt. V). Multipliciter caro: quia plus sustinet caro, quam anima. Quamvis anima per cogitationem crucietur in corpore: corpus tamen sustinet a foris tribulationem. Vult liberari: id est, deponere mortalitatem. In terra deserta, in invia et inaquosa. In deserto, ubi non est via neque aqua, mundus intelligitur. Desertum, propter peccatores dicitur. Sic in sancto apparui tibi. In hac siti degens, sanctus apparebo tibi. Hic propheta propter spem suam, futurum pro praeterito posuit. Ut viderem virtutem tuam, et gloriam tuam. Christum utique qui, juxta Apostolum, Patris et virtus, et claritas est. Virtutem: quia vicit diabolum, liberavit genus humanum. Virtutem dicit, quia quod infirmum est Dei, fortius est hominibus (I Cor. I). Sic in sancto apparui tibi: id est, in sancto desiderio. Et gloriam tuam: id est, gloriam resurgentis a mortuis, sedentis ad dexteram Patris.

Quia melior est misericordia tua super vitas. Misericordia tua vitam praestat aeternam. Vita praesens saepe mortem operatur. Misericordia tua, qua liberasti nos de potestate diaboli. Labia mea laudabunt te, Domine. Sic benedicam te in vita mea. Bene in vita sua labiis Deum laudat, qui in eo vivit: quia scit alibi dictum: Non mortui laudabunt te, Domine (Ps. CXIII). Post misericordiam, laus: hic orando, illic laudando. Et in nomine tuo levabo manus meas. Perfecti operis bono a te sublimabor: Christus tota die expandit manus in cruce ad populum non credentem, et contradicentem sibi. Velut Paulus in personas sanctorum levans manus puras sine ira, et disceptatione (Isai. LXV, et I Tim. II). Per manus, opera intelliguntur.

Sicut adipe, et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum. Non in adipe ac pinguedine hircorum vel agnorum: sicut priscorum holocaustomatum mos est; sed corde puro, et ore mundo concinam nomini tuo. Sicut illud holocaustum in anterioribus acceptum tibi fuit: sic repleatur anima mea de pinguedine gratiae Spiritus sancti. Labiis exsultationis laudabit os meum. Hic orationes, et illic laudationes, et laetitia sempiterna.

Sic memor fui tui super stratum meum. In lectulo pudicitiae atque sanctitatis memor sum tui: quia immemor sum delectationis mundanae. Sic memor fui tui. Dicit haec Ecclesia: et in requie, et in tribulatione, non tui fui oblitus. In matutinis meditabor in te: quia fuisti adjutor meus. Merito confitentur adjutorem, quia per integritatem fidei, matutina ejus delectatur resurrectione. Utinam et nos per splendorem puri pectoris mereremur in eo spirituali laetitia delectari.

Et in velamento alarum tuarum exsultabo. Coelestis auxilii protectione se tutandum putat: ideo in eo exsultat. Adhaesit anima mea post te: me suscepit dextera tua. Relicto saeculo, Dei dextera, id est, ab ejus salutari se susceptum testatur.

Ipsi vero. Hoc est, inimici. In vanum quaesierunt animam meam. Quia incassum ei nocere voluerunt. Introibunt in inferiora terrae. In inferno damnabuntur. Tradentur in manus gladii. In perpetuitatem tormentorum, quibus detruncandi sunt. Partes vulpium erunt. Sortem Herodis, qui a Domino vulpes dictus est, suscepturi (Luc. XIII).

Rex vero laetabitur in Domino. Christus in Patre post resurrectionem. Et laudabuntur omnes qui sperant in eo. Qui suscepta sacramenta ejus inviolabiliter servaverunt. Quia obstructum est os loquentium iniqua. Judaeorum et principum sacerdotum os resurgente Domino oppilatum est, crescente testimonio veritatis. Et nos deprecemur Dominum: ut in ejus lucem vigilantes, ipsum jugiter sitientes, mereamur, eo largiente, bonis operibus adimpleri.

PSALMUS LXIII.

In finem Psalmus David. Psalmus vocem continet prophetae Deum jugiter deprecantis: ut non solum sua peccata, sed et alia malorum venena, ipso protegente, possit evadere. Sed et nos intelligere debemus id quod in eo canitur, in credentibus posse impleri.

Exaudi, Deus, orationem meam cum deprecor: a timore inimici eripe animam meam. Credenti Deum, multa sunt tentamenta, secundum Apostolum: Omnes, inquit, qui volunt pie vivere in Christo Jesu, persecutionem patiuntur (II Tim. III). Unde intente nos in orationibus vigilare oportet, ut repugnare possimus vitiis. A timore inimici: id est, diaboli persecutoris: ut illud: Nolite timere eos qui occidunt corpus: animam autem non possunt occidere; sed potius eum timete, qui potest corpus, et animam perdere in gehennam (Matt. X).

Protexisti me a conventu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem: quia exacuerunt ut gladium linguas suas. Malignantur iniqui, et acuunt linguas suas, ut blasphement; sed sanctus hic non conturbatur, quia a Deo protegitur. A conventu malignantium: id est, Judaeorum, vel persecutorum. Exacuerunt ut gladium linguas suas. Alio loco dicit: Lingua eorum gladius acutus (Psal. LVI).

Intenderunt arcum suum. Doctrinam suam. Rem amaram. Ut doctrinis dolosis decipiant parvulos Christi: sive neophytum in baptismo, sive illum qui adhuc ignorat mysterium doctrinae coelestis.

Subito sagittabunt eum, et non timebunt. Cum eum dolose venenosi sagittant. Subito, quasi ex improviso: id est, in excessu. Et non timebunt: hoc est, Deum et judicium ejus. Firmaverunt sibi sermonem nequam. Narraverunt ut absconderent laqueos: dixerunt, quis videbit eos? Cum se in hac malitia firmant, ut hos deceptionis laqueos huic rudi intendant: non putant hoc Deum posse cognoscere: cui nihil occultum latet: qui et nostras quoque animas potens est a sagitiis eorum largis pietatis suae armis defendere.

Scrutati sunt iniquitates; defecerunt scrutantes scrutinio. Haeretici quoque scrutantur Scripturas sanctas: et non spiritualiter tractantes, vanas exinde proferunt quaestiones, quibus nos per iniquitatem, et dolum cupiunt illaqueare. Sed nil praevalentes, ipsi potius a Deo scrutati atque exinaniti, relicti sunt vacui.

Accedet homo ad cor altum, et exaltabitur Deus. Si cum sapientia Dei ad alti cordis intellectum quis accedens ista discriminet; id est, veritatem ac falsitatem discernat, tunc Deus exaltabitur. Qui cum sit altissimus, tamen de eo quando recte sentimus, sublimatur in nobis.

Sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum. Intelligentes enim justi cum viderint hunc parvulum quem superius exposuimus, ab hoc persuasionis veneno infici: cum elevaverint vocem suam ut eum corrigant, protinus erunt iniquis verba eorum quasi plagae. Et infirmata est contra eos lingua eorum. Nullam capit stabilitatem elocutio eorum: sed dolus eorum reddet eos infirmos.

Conturbati sunt omnes qui videbant eos. Confusi et conturbati sunt, qui se simili errore implicitos recognoscunt. Et timuit omnis homo. Judicium sibi imminere divinum.

Et annuntiaverunt opera Dei: et facta ejus intellexerunt. Compuncti enim corde, intelligunt, annuntiantque mirabilia Dei.

Laetabitur justus in Domino, et sperabit in eo. Sicut impius pro infidelitate sua formidat: ita justus per spem aeternitatis suae exsultat in Domino. Et laudabuntur omnes recti corde. Quia Deum visuri sunt. Beati enim mundo corde: quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V). Qui nobis praestare dignetur, ut a sagittis inimicorum liberi, ab arcu falsitatis erepti, mereamur ab eo protegi, qui sanctis omnibus pro spe salutis, gloriam tribuit immortalitatis.

PSALMUS LXIV.

In finem, Psalmus David, Canticum Jeremiae et Ezechiel, et populi de captivitate. Iste psalmus in persona Christi cantatur, et de reversione Babyloniae in Jerusalem, et de nostra ad coelestem Jerusalem.

Te decet hymnus, Deus, in Sion: et tibi reddetur votum in Jerusalem. Non theatralibus neque simulacrorum templis, sed tibi, omnipotens, laus ac votum jugiter est reddendum in Sion, id est, in Ecclesia, tuam gloriam speculante: vel in coelesti Jerusalem dignus commemoraris inhabitator. Reddetur ergo tibi laus, quia Deus es; votum, quia redemptor es.

Exaudi orationem meam. Per Spiritum sanctum: qui gemitibus inenarrabilibus interpellat pro nobis. Ad te omnis caro veniet. Ac si diceret: Ad te convertetur omnis homo.

Verba iniquorum. Dogmata philosophorum, fatuitatesque gentilium. Praevaluerunt super nos. Cum te nesciremus, quomodo Jeremias dixit: Vere mendacium et vanitatem locuti sunt patres nostri, et non profuit eis (Jerem. XVI). Et impietatibus nostris tu propitiaberis. Usque in finem nos fuissemus in errore, nisi tu propitius fuisses nostri: qui nos sanguine proprio mercatus es. Sic et Paulus apostolus ait: Qui nos reconciliavit Deo Patri per crucem (I Cor. V).

Beatus quem elegisti et assumpsisti: inhabitabit in atriis tuis. Vocat Deus omnes: nec ullum spernit; sed pauci sequuntur. Ergo qui se dignum ejus electioni praebuerit, cohabitat ei cum apostolis sanctis in tabernaculis sempiternis.

Replebimur in bonis domus tuae. Id est, Ecclesiae, quae diversis munerum spiritualium exuberat bonis. Sanctum est templum tuum. Homo ille in quo plenitudo divinitatis inhabitat; de quo dicitur ad Mariam: Et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. II): cum in ea Dominus carnem assumpturus inhabitabit. Mirabile in aequitate. Quia non credentibus Judaeis, mirabiliter ipse Dominus veritatem aperuit.

Exaudi nos, Deus salutaris noster: spes omnium finium terrae et in mari longe. Providens propheta, terrae, maris, ac finium omnium, spem Christum esse annuntiavit. Quod autem se ab eo exaudiri postulat: sic intelligitur, ac si diceret: Jam veni, ut per te salvari merear.

Praeparans montes in virtute tua, accinctus potentia. Ipse Dominus Verbum caro factum est in assumpto homine. Accinctus potentia, celsitudinem montium diabolicae dominationis oppressit, et sempiternis ignibus praeparavit. Accinctus Dei contrahit vestimentum. Non enim possumus expansam fortitudinis suae vestem cognoscere. Qui conturbas profundum maris. Saeculi hujus profundam jactantiam, praedicatione apostolica commovens. Sonum fluctuum ejus quis sustinebit? In eversione enim simulacrorum dant daemonia sonum: illicientes paganos, ut interimant sanctos Dei. Sed hic sonus, Dei potentia oppilatur.

Turbabuntur gentes. Cum sanctis praevalere non potuerint. Et timebunt termini terrae a signis tuis. A virtute crucis, quae eis prius stultitia erat: vel ab his mirabilibus compunguntur. Exitus matutini, et vespere delectabis. Matutinis vespertinisque hymnis Ecclesiae delectatur Deus, per animam fidelem: quae relicto inanium superstitionum ritu eum devote laudaverit. Per mane, laetitia: per vesperum, tristitia.

Visitasti terram. Visitavit utique terram nostri corporis, assumendo materiam carnis. Et inebriasti eam. Non vino luxuriae, sed infusione Spiritus sancti. Multiplicasti locupletare eam. Diversarum opibus gratiarum.

Flumen Dei repletum est aquis. Denique dicit Dominus in Evangelio: Qui crediderit in me, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII). Attende evangelistam: hoc enim dicebat de Spiritu sancto, quem accepturi erant credentes in eum. Nos ergo qui credidimus, jam flumen Dei sumus. Replebimur aqua, cum baptismo abluimur, et si digni sumus ut Spiritu sancto impleamur. Locupletamur ab eodem spiritualis infusionis imbre, cum vitae perennis fonte repleti, donis spiritualibus irrigamur. Parasti cibum illorum, quoniam ita est praeparatio ejus. Praeparasti, inquam, Domine, cibum nostrum in communione beati corporis ac sanguinis tui: quod si digne hauriamus, judicium mortis effugimus. Tu es enim panis vitae descendens de coelo: et vitam retribuens mundo.

Rivos ejus inebrians, multiplicans genimina ejus: in stillicidiis ejus. Rivi enim in nobis a flumine illo: id est, a Spiritu sancto emanant, qui nos diversis gratiarum donis inebriant: ut alii detur sermo sapientiae, alii prophetia, alii curatio, alii interpretatio, vel reliquae donationes: quas operatur unus atque idem spiritus, dividens unicuique prout vult (I Cor. XII). Per quae donationum genera, multiplicantur Ecclesiae. Quae primum quidem quasi stillicidia in nobis defluunt, dehinc rivi fiunt. Post haec multiplicantur in generationibus: ut afferant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud tricesimum (Matth. XIII). Laetabitur germinans. Terra scilicet laetabitur (Isai. LVIII): cum in ea hic fructus spiritualis exorietur.

Benedices coronam anni benignitatis tuae. Qua sanctos praemiis, et temetipsum eorum agminibus coronabis. Annum vero acceptabilem, ipsum esse Dominum alius propheta commemorat: Benedices coronam anni ejus. Circulum et semper in se currentia anni tempora, coronam vocavit. Aut certe quia in passione Domini victoria de toto orbe suscepta est. Et campi tui replebuntur ubertate. Campi, legis qui nullum jucunditatis fructum in littera protulerunt: nunc spiritualiter intellecti, fructus evangelici dogmatis ubertate complentur.

Pinguescent speciosa deserti. Ecclesia scilicet, quae divina Dei gratia fluit. Et exsultatione colles accingentur. Martyres, sive reliqui sancti: qui immensis a Deo praemiis honorati, perpetuis gaudiis accingentur.

Induti sunt arietes ovium. Patriarchae, prophetae, sive apostoli: qui duces fuerunt ovium gregis ecclesiastici, translati a morte in vitam: induuntur immortalitate perpetua. Et valles abundabunt frumento. Clamabunt sancti minoris meriti, et coronam non capient: fructibus tamen aeternae vitae alentur. Clamabunt, etenim hymnum dicent. Omnes promiscue electi pro diversorum munerum donis, Deo perpetuas concinunt laudes. Quorum ut congregemur meritis, deprecantes oramus, ut jungamur praemiis, ut si non meremur honorari praemiis, vel ornari coronis, saltem veniam consecuti, poena careamus aeterni judicii. Amen.

PSALMUS LXV.

In finem, Canticum Psalmi resurrectionis. Per canticum, intelligentia spiritualis intelligitur. Per psalmum, opus resurrectionis: quia iste psalmus ad resurrectionem Christi pertinet.

Jubilate Deo, omnis terra: Psalmum dicite nomini ejus. Quod ait, omnis terra: omne humanum genus terrenum esse demonstrat. Cui jugiter jubilationem ad Deum oportet emittere, ut a nequitiis spiritualibus eruatur. Psalmum dicite nomini ejus. Multi laudant, sed non implent opere. Date gloriam laudi ejus. Ut sicut ei vocibus jubilatis: ita in eum pro bonis actibus gloriemini; ut videntes homines opera vestra bona, glorificent Patrem vestrum qui est in coelis. Vel illud: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam (Psal. CXIII).

Dicite Deo, quam terribilia sunt opera tua, Domine! Scilicet ut non creaturam colant, sed Creatoris virtutem in his quae contemplantur, intelligant. Quam terribilia sunt opera tua! Terribile est quod potestis mirari, et non potestis comprehendere, id est, de populo Judaico electo, et postea reprobato, et gentes primitus condemnatas, et postea electas. Vel qui videntur quasi sancti, et reprobati, et de peccatoribus, qui videntur quasi reprobati, et electi. Occulta sunt judicia Dei: terribilia, id est, timenda. In multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui. Quando viderunt in Aegypto virtutes, et signa: et in mari Rubro. Mentiti sunt quando dixerunt: Omnia quaecumque praeceperit nobis Dominus, faciemus (Exod. XXIV). Unde dicit: Iniquitas mentita est, et inimici Domini mentiti sunt ei (Psal. XXVI).

Omnis terra adoret te, Deus, et psallat tibi: Psalmum dicat nomini tuo. Te adoret, te veneretur: tibi concinat, non creaturae, quam ejus usibus subjecisti. Hic interponit diapsalma, ut ad nos verba convertat, dicens:

Venite, et videte opera Domini, terribilis in consiliis super filios hominum. Gentes quae diu in errore fanatico vixerunt, sicut quondam patres nostri, ad Deum cognoscendum invitat. Qui terribilibus consiliis humano generi consuluit, ut cognoscentes Creatoris opera, scirent operum conditorem. Venite, et videte opera Domini. Venite, credite, videte, intelligite. Vox praedicatorum. Quam terribilis, in consiliis super filios hominum! Terribilis, hoc est, quomodo unus reprobatur, et alter eligitur. Reprobantur Judaei, et eliguntur gentes: sicut dixit in Evangelio: Duo in agro: unus assumetur, et unus relinquetur. Duae molentes: una assumetur, et alia relinquetur (Matth XXIV). Duo in lecto: unus assumetur, et unus relinquetur. Terribile est, dum de una massa fuerunt creati, et alii eliguntur, et alii reprobantur.

Qui convertit mare in aridam: in flumine pertransibunt pede. Ipsum adorare docet qui ad transitum Israelis, et mare siccavit, et Jordanis undas appendit (Exod. XIV). Sed et ipse Dominus dux, haec quasi pede praeteriit, populo prosequente. Ergo sicut tunc hae aquae ipso duce divisae populo viam in terram repromissionis aperuerunt (Jos. III): ita nunc nobis, si baptismum non polluamus, per ipsum abluti, praeeunte eo, in quo renati sumus, in regionem vivorum ingredimur. Vel pertransibunt pede, sancti praedicatores fortiter ambulaverunt praedicando: quia Deus praeparat illis viam. Unde dictum est: Calciate pedes vestros in praeparatione Evangelii pacis (Ephes. VI). Ibi laetabimur in idipsum: qui dominantur in virtute sua in aeternum. In idipsum, hoc est, in Christo: quia qui hic fuit humiliatus, ipse dominatur in aeternitate. Sicut enim ejus virtutis dominatio nullo clauditur fine: ita nostra laetitia, qua ei conformes efficiemur, perpetuo permanebit.

Oculi ejus super gentes respiciunt. Ut reprobentur Judaei, et eligantur gentiles; ut illud: Qui finxit oculum, non considerat (Psal. XCIII). Contemplatione sancta inspicit populos credituros: nam nullis penitus distinguitur membris. Qui exasperant, non exaltentur in semetipsis. Judaei scilicet, dum per fellis amaritudinem in Abrahae nativitate carnali, Dei gloriam collocant, semper humiliantur. Interjectio diapsalmatis ordinem dictorum immutat, ut a prophetica vaticinatione, ad apostolicam transeat exhortationem.

Benedicite, gentes, Dominum Deum nostrum, et auditam facite vocem laudis ejus. Apostoli haec praedicant, ut ipsum benedicant gentes Deum: quem iidem apostoli dicunt suum, obaudiantque ipsum in quem sunt renati per baptismum. Hinc iterum propheta loquitur.

Qui posuit animam meam ad vitam: Ne eam perpetua consumeret mors. Mors occidit mortem, id est, mors Christi occidit mortem nostram. Et non dedit in commotionem pedes meos. Sed stabilivit me in praedicationibus quas gentibus intuli. Hinc succedit vox martyrum.

Quoniam reprobasti nos, Deus, igne nos examinasti, sicut examinatur argentum, et induxisti nos in laqueum, posuisti tribulationes in dorso nostro: imposuisti homines super capita nostra. Id est, diabolum, ut super nos erigeretur, ad probandum. Vel aliter: Non dixit de angelis, neque de sanctis, sed de peccatoribus, id est, peccatores fecisti esse super nos, ut nos sustineamus per patientiam. Ut illud: Per multas tribulationes oportet nos introire in regnum Dei (Act. XIV).

Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium. Martyrum hic ostendit victorias, quas in diversis passionibus meruerunt, et ad unum eos ducit refrigerium, id est, Christum Dominum: per laqueos, per cruces, per verbera, per ignes, aestusque et alia diversa supplicia, per quae et holocaustum acceptum effecti sunt, pervenisse. Ignis vorat, aqua absorbet. Ignis, tentatio: aqua, prosperitas. Vel ignem Spiritus sancti. Induxisti nos in refrigerium, hoc est, in beatitudinem aeternam.

Introibo in domum tuam in holocaustis. Hic propheta non de se tantum loquitur, sed et de his quos superius memoravit, qui introierunt in domum Dei: ut non solum se exhiberent Deo hostiam vivam, sed et illos qui eorum exemplo pro nomine Domini passi sunt: Ut reddam tibi vota mea: quae distinxerunt labia mea. Quae vota distinxerunt, nisi ut alios sibi in martyrium copularent? Vel promissum, ut Deum laudemus, et confiteamur illum creatorem. Locutum est os meum in tribulatione mea. Locuti sunt enim, ut numquam eos separaret a charitate Christi ulla persecutio.

Holocausta medullata offeram tibi. Fidem animae, vel corporis affectum, vel corpus Christi. Ossa inferiora carni: et medulla, inferior ossibus. Medullata, hoc est, viscerata cum corpore et anima. Cum incenso. Cum acceptabili orationis odore. Et arietes. Apostoli, vel doctores Ecclesiarum.

Offeram tibi boves. Qui, rejecta contumacia legis, jugo Domini cervices suas, quod suave est, subdiderunt. Cum hircis. Qui post peccatum conversi, fideliter in martyrio perstiterunt. Hic autem omnes Domino per holocaustum pacificum offeruntur: ad quos nunc propheta post diapsalma convertit sermonem, dicens:

Venite, et audite, et narrabo, omnes qui timetis Deum, quanta fecit animae meae. Ad ipsum ore meo clamavi, et exsultavi sub lingua mea. Vos qui Dominum metuitis, accedite et considerate qualiter animam meam in beatitudinem constituerit sempiternam: pro eo quod non solum ore postulo, sed etiam in arcanis cordis puri clamavi ad Dominum. Ad ipsum ore meo clamavi: manifestissime declaratur in hoc loco clamorem in Scripturis non vocis accipiendum esse, sed cordis.

Iniquitatem si aspexi in corde meo: non exaudiet Dominus. Propterea exaudivit me Deus meus: et intendit voci orationis meae. Vidi enim puritatem mentis meae, ideo petere praesumpsi.

Benedictus Dominus, qui non amovit orationem meam, et misericordiam suam a me. Plenus misericordia non amovit deprecationem meam a se: quia quae justa erant, postulabam. Nam semper piae aures ejus justorum precibus patent. Sed nos suppliciter Dominum deprecemur, ut aperiat aures suas ad preces nostras, et ipse nos, data peccatorum remissione, de praesentibus aerumnis eripiat: sibique holocaustum purum effectos, mactatis vitiis, sanctorum agminibus jungat. Amen.

PSALMUS LXVI.

In finem, in Hymnis, :PSALMUS Cantici David. Iste :PSALMUS Licet parvus sit, tamen apostolorum prophetarumque continet vocem, qui aut venisse, aut venturum Dominum gentibus nuntiaverunt.

Deus misereatur nostri, et benedicat nobis. Prima deprecatio est ut misericordiam praebeat Deus: deinde benedictionem. Benedictio ergo quae succedit misericordiae, talis sit, ut compressa dominatione carnali, spiritum faciat triumphare. Non nostri judex sit, sed misericors. Deus misereatur nostri. Vox apostolorum est, loquentium ad plebem de gentibus congregatam. Credidistis quidem ad vocem nostram. Ecce haec Ecclesia congregata est in nomine Domini: propterea nos dicimus: Deus misereatur nostri, et benedicat nobis. Maledictionem primam in homine sua benedictione dissolvat. Illuminet vultum suum super nos. Non illum tristem videamus in peccatis nostris, sed gaudentem in virtutibus. Non eum sentiamus judicem, sed Patrem. Illuminet vultum suum super nos. Dei facies quae est? Utique imago ejus. Dicit enim et Apostolus, imaginem Patris esse Filium (Rom. II). Ergo imagine sua nos illuminet, hoc est, imaginem suam Filium: illuminet super nos, ut ipse nos illuminet. Lux enim Patris, lux Filii est, Qui videt Patrem, videt et Filium. Ubi nulla est distantia inter gloriam et gloriam, uterque est gloria. Precantur haec apostoli et prophetae, ut vultu Dei illuminati, fiat praedicatio eorum lumen omnium gentium.

Ut cognoscamus in terra viam tuam, et in omnibus gentibus salutare tuum. Sic enim invalescat praedicatio nostra, ut via sive salutare tuum, id est, Christus Dominus in his qui nunc terrena sapiunt, et in gentilitatis versantur errore, cernantur. Ut cognoscamus in terra viam tuam. Hoc autem petimus, ut illumines vultum tuum: hoc est, imaginem tuam super nos, quae apud te semper abscondita fuit, et quasi in secreto, et tenebris erat mysteriorum tuorum: secundum illud quod scriptum est: posuit tenebras latibulum suum (Psal. XVII). Hoc petimus, ut illumines super nos, ut mysterium quod a generationibus absconditum fuit, juxta Apostolum, reveletur in nobis (I Cor. II). Hoc autem totum quare poscimus, quare desideramus? Nisi illuminaveris imaginem tuam super nos, viam tuam, et scientiam tuam nosse non possumus, ut majestatem tuam quae in coelis nota est, notam habeamus et in terra. Ut cognoscamus in terra viam tuam. Ego sum, inquit, via, vita et veritas (Joan. XIV). Ut cognoscamus in terra viam tuam. In terra cognoscamus: Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra (Matt. VI), ut quem angeli adorant in coelis, homines quoque adorent in terra. Sed dicet aliquis: quia nota erat via Dei: Notus enim in Judaea Deus: in Israel magnum nomen ejus. Notus erat Deus, sed Dei via non erat nota in Judaea. Quoniam ergo via Dei Patris non erat nota in Judaeis, propterea nunc dicit: In omnibus gentibus salutare tuum. Non in uno populo, sed in cunctis gentibus. In omnibus gentibus salutare tuum. Ubi nos habemus in Latino, salutare; in Hebraeo, Jesus dicitur. Denique et angelus hoc loquitur: Et vocabis nomen ejus Jesum (Luc. II). Hic enim salvabit populum suum. In omnibus gentibus salutare tuum. Ecce completum est, quod apostoli deprecati sunt: In omnibus gentibus notum est salutare ejus. Quocumque humanus sermo esse potest, ibi Jesus resonat.

Confiteantur tibi populi, Deus: confiteantur tibi populi omnes. Confiteantur tibi populi, Judaeorum? Non: sed, populi omnes confiteantur. Quomodo omnes gentes, sic et omnes populi. Confiteantur tibi populi, Deus. Quid confiteantur? Utique peccata sua: vel certe confiteantur imaginem tuam esse in te. In Filio te confiteantur, in illo te videant: in illo te adorent.

Laetentur et exsultent gentes. Quoniam de captivitate diaboli liberatae sunt: quoniam quae ante incurvabantur ad adoranda idola, ligna et lapides, nunc erecto vultu coelos respiciunt. Quoniam judicas populos in aequitate. Ubicumque aequitas est atque judicium, ibi non laetitia, sed formido est peccatorum. Et quomodo dixit: Deus misereatur nostri, et benedicat nos, et nunc dixit: Laetentur et exsultent gentes: quoniam judicas populos in aequitate? Videtur sibi esse contrarius. Si enim misericordia indigent, quomodo laetantur et exsultant: quoniam judicas populos in aequitate? Ubicumque enim misericordia est, ibi non est judicium; ubi autem judicium est et aequitas judicii, ibi procul est misericordia. Sed iste sensus est: Laetentur et exsultent gentes. Quare, laetentur? Quoniam judicas populos in aequitate: quoniam nequaquam accipis personam unius gentis, sed omnium Deus es. Non tibi soli Judaei placent, sed omnis mundus tuus est. Dicat aliquis: Vim facis Scripturae, non hoc sensu dixit. Interpretatur seipsa Scriptura, quae loquitur: Quoniam judicas populos in aequitate. Quos populos? Et gentes in terra dirigis. Gentes quae ante non recto pede gradiebantur, fecisti eas ut ambularent in viam tuam. Ut cognosceremus in terra viam tuam, ut ambularemus in via, non in inviis, et per unam viam veniremus ad te, de quo nascitur via. Non enim imus ad Patrem, nisi per Filium. Dicat aliquis: Arianorum dogma est. Ergo per Filium venitur ad Patrem. Ego hoc dico, quoniam per imaginem imus ad faciem; et in lumine videmus lumen, in Filio videmus Patrem. Mysterium et dispensatio est quae loquitur. Caeterum si quis putat esse blasphemum, quoniam viam diximus esse Filium, et per viam imus quasi ad Deum, videamus haec ipsa via quid dicat: Nemo venit ad me, nisi Pater meus adduxerit eum ad me (Joan. VI). Quomodo ergo Filius ducit ad Patrem, sic et Pater ducit ad Filium. Haec humana verba sunt. Caeterum et Filius ducit ad Patrem, et Pater ducit ad Filium, et una natura, et una substantia est.

Confiteantur tibi populi, Deus, confiteantur tibi populi omnes. Jam supra dixerat, et in isto parvulo psalmo, hos duos versiculos iterum repetit. Dixerat enim supra: Confiteantur tibi populi, Deus: confiteantur tibi populi omnes: Laetentur et exsultent gentes, et caetera: et nunc rursus repetit hos versiculos, quasi apostoli praecinant cunctis gentibus. Saepe expugnaverunt me a juventute mea, dicat nunc Israel (Psal. CXXVIII). Saepe expugnaverunt me a juventute mea. Videte quomodo illi praecinunt, et omnium gentium turba respondet. Sic et nunc dicentibus illis in principio: Confiteantur tibi populi omnes, et praecipientibus apostolis, et dicentibus: Confiteantur tibi populi, Deus: Confiteantur tibi populi omnes, quoniam illos vident reticescere, propterea idipsum iterant, et dicunt: Confiteantur tibi populi, Deus, confiteantur tibi populi omnes. Semel diximus, non audistis; iterum dicimus, ut canatis. Hoc autem totum quare diximus, et semel et secundo, ut confiteantur populi Deo? Quare hoc dicimus? quare hoc praecipimus? Quoniam judicas populos in aequitate. Judaeos, qui prae nimietate malitiae, populi accipiuntur, juxta illud: Populi meditati sunt inania (Psal. II). Et gentes in terra dirigis. Diriget eas in via vitae, data peccatorum remissione. Cum dicitur, omnes, non solum pro gentium populo, sed etiam pro Judaeorum orat, ut et ipsi conversi, confiteantur Christum Filium Dei. Terra dedit fructum suum. Terra, sancta Maria, de nostra terra, de nostro semine, de hoc luto, de hoc limo, de Adam. Terra es, et in terram ibis (Gen. III). Terra, ista, dedit fructum suum. Quod perdidit in paradiso, invenit in filio. Terra dedit fructum suum. Primum dedit florem. Dicit et in Cantico canticorum: Ego flos campi, et lilium convallium (Cant. II). Iste igitur flos fructus factus est, ut nos illum comederemus, ut nos manducaremus carnes ejus. Vultis scire quis sit iste fructus? Virgo de virgine: Dominus de ancilla: Deus ex homine, filius ex matre, fructus ex terra. Videte quid dicat ipse fructus: Nisi granum frumenti ceciderit in terram, et mortuum fuerit, non potest facere fructus multos (Joan. XII). Terra dedit fructum suum: dedit granum frumenti. Quod granum frumenti cecidit in terram, et mortuum est, et ideo multos fructus affert. Multiplicatum est in spica: quod unum ceciderat, in multis resurrexit. Cecidit enim granum tritici in terram, et seges copiosa surrexit. Terra dedit fructum suum. Propterea, confiteantur tibi populi, Deus, confiteantur tibi populi omnes. Terra dedit fructum suum. Quis est iste fructus?

Benedicat nos Deus Deus noster, benedicat nos Deus. Deus, Pater: Deus noster, Filius. Ipse enim Deus noster. Et vocabis, inquit, nomen ejus Emmanuel, id est, nobiscum Deus. Deus noster benedicat nos. Deus Spiritus sanctus. Videte mysterium Trinitatis in uno versiculo comprehensum. Terra dedit fructum suum. In isto fructu, Trinitatis mysterium continetur. Benedicat nos Deus Deus noster. Qui Deus est omnium per naturam, noster proprie factus est Deus. Benedicat nos Deus. Expellat veterem maledictionem. Maledictio nos ejecit de paradiso: reducat benedictio. Et metuant eum omnes fines terrae. Non dixit: Diligant eum omnes fines terrae. Perfecta quippe dilectio, foras mittit timorem. Timere incipientium est; diligere, perfectorum. Qui adhuc timet, in initio est positus, non habet perfectam et plenam fidem. Qui autem diligit Deum, omnia ei provenient in bonum. Videtur brevis, et simplex esse sententiola. Sed ventilemus eam, et in istis simplicibus verbis, ingentia mysteria reperiemus. Inveniemus intrinsecus, quod forinsecus latet. Diligentibus autem Dominum, omnia cooperantur in bonum. Job vir sanctus tentatus est, perdidit filios et filias, domus ipsius corruit, universa perdidit, omnia repente perdidit; nec pater, nec dominus; nihil enim illi remansit in corpore sanitatis, nisi sola lingua per quam blasphemare posset. Videte tentatorem diabolum. A planta, inquit, pedis usque ad verticem percussit eum vulnere pessimo, hoc est, elephantia (Job. I). Inde toto corpore vermes fluebant, et putredo. Solam linguam integram ei reservavit, ut posset Dominum suum blasphemare. In omnibus his non peccavit Job labiis suis. Videte magnitudinem tentationis, videte magnitudinem virtutis. Videte et considerate sententiam Apostoli esse completam: Diligentibus autem Dominum, omnia cooperantur in bonum (Rom. VIII). Eo tempore quo perdebat res suas, quo filios amittebat; videbantur quidem ei esse contraria quae accidissent; sed quoniam diligebat Dominum, illa mala quae ei infert, cooperantur illi bona. Illi vero vermes corporis praeparabant ei coeli coronam. Antequam tentaretur, Deus ei numquam locutus fuerat: postquam autem tentatus est, venit ad eum Deus, et familiariter loquitur, quasi amicus cum amico suo. Veniant plagae, omnia poenarum genera, dum post plagas, Christus adveniat. Egressi sumus de psalmo, sed non inutiliter, quia dixeramus: Et metuant eum omnes fines terrae, et dixeramus, quoniam metuere parvulorum est: caeterum diligere, perfectorum, et dixeramus ad hoc comprobandum de Apostolo: Diligentibus autem Dominum, omnia cooperantur in bonum. Et timeant eum omnes fines terrae. Nequaquam sola Judaea, sed omnes fines terrae. Secundum tropologiam autem, omnes fines terrae: non medietas terrae: non illi qui in terra sunt media, sed qui in fine terrae sunt, qui relinquunt terram, et ad coelos ire festinant. Hoc igitur quod apostoli dixerunt in principio, nos dicamus in fine: Deus misereatur nostri et benedicat nobis; illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri; et notam faciet in terra viam suam. Cum manifestus in claritate venerit Christus, tunc omnibus notum faciet cur tanta carnis humilitate descenderit. Terra dedit fructum suum. Maria genuit Salvatorem.

PSALMUS LXVII.

In finem, :PSALMUS Cantici David. Psalmus, opera: Canticum, intelligentia mentis spiritualis. Sexagesimus septimus psalmus si intelligatur spiritualiter, refertus Legis Evangeliorumque reperitur sacramentis, qui sic inchoat ex voce prophetica:

Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus. Et specialiter intelligitur iste psalmus, et generaliter. Specialiter de ipso Domino, ut resurgat a mortuis, et disperdat inimico: suos, hoc est, diabolum et exercitum ejus, aut Judaeos. Generaliter autem, quando in tribulatione sumus et angustia, et dicimus: Exsurge, utquid dormitas, Domine? Exsurge et adjuva nos (Psal. 43). Quomodo et apostoli in navicula excitant Dominum dormientem, dicentes: Magister, salva nos: perimus (Matth. VIII). Et fugiant qui oderunt eum a facie ejus. Non dixit, pereant, sed, fugiant: qui peccatores in conspectu Dei non possunt stare. Praevidens propheta orat, ut eo exsurgente, diabolicae dominationes effugiant, quia et nunc indubitanter credendum est, quod ad invocationem ejus nominis stare non possunt.

Sicut deficit fumus, deficiant. Non ut in nihilum reducantur, sed ut quiescant a peccatis suis. Sicut fluit cera a facie ignis. Sicut cera solvitur, et non perdit naturam suam, sed mollescit: sic et isti non pereant, sed deponant malitiam suam, et sic convertantur ad poenitentiam, et salventur. Sic pereant peccatores a facie Dei. Quia peccatores non sunt digni videre Deum.

Et justi epulentur. Qui permanent in sua justitia, qui vitia non habent, delectentur in Domino. Vel aliter: poena eos judicii persequatur, ut quasi fumi tenuitas deficiant, et ut cera ante ignis faciem dissolvantur, epulantibus sanctis in coelestibus bonis. Exsultent in conspectu Dei, et delectentur in laetitia. Grandis fiducia est, exsultare in conspectu Domini. Sicut dispensator creditam sibi a Domino substantiam si male tractaverit et perdiderit, timet Domini praesentiam, ita et qui bene dispensaverit, exsultat in Domini praesentia. Exsultent in conspectu Dei, et delectentur in laetitia: non solum de vindicta, sed etiam de beatitudine sempiterna.

Cantate Deo, psalmum dicite nomini ejus. Cantate, in theorica semper significat Scriptura: hoc est, considerare mysteria, et sensum divinae Scripturae. Psallere autem in bono opere significat Scriptura: verbi gratia, ut auditus suum opus praestet. Similiter et os, et oculi, et manus, et omnia membra, si consentiunt, et ita percutiunt psalterium in virtutibus. Largitori laetitiae sempiternae canite: eumque vocibus honorate. Iter facite ei qui ascendit super occasum: Dominus nomen est illi. Docet ut compressis peccati tumoribus, planam ei in cordibus nostris viam per justitiam praeparemus: qui super occasum mortis ascendens, victor remeavit ex inferis. Si non nobis occidat sol iniquitatis, non potest nobis oriri sol justitiae, cujus sanitas in coelis est.

Exsultate in conspectu ejus. In ejus enim nos conspectibus gaudere oportet, et non in hujus saeculi illecebris delectari. Turbabuntur a facie ejus patres orphanorum, et judices viduarum. Illi qui se nunc tutores et judices dicunt, et hac occasione decipiunt res inopum; confundentur, cum respicere coeperit Altissimus.

Deus in loco sancto suo. In anima fideli. Semper Deus in sanctis suis habitat. Ubicumque sanctitas est, ibi habitaculum Dei est. Deus qui inhabitare facit unius moris in domo. In Ecclesia, in qua fideliter consistentibus spiritum charitatis infundit, qui unius moris sunt, et non mutantur. Siquidem justus non mutatur: quia semel judicavit in justitia permanere. Peccator autem mutatur. Insipiens enim sicut luna mutatur (Eccli. XXVII). In Hebraeo autem habet: Dominus inhabitare facit monachos in domo: id est, in quibus non cohabitat peccatum.

Qui educit vinctos in fortitudine. Ipse Deus sua virtute educit eos, qui ligati sunt a diabolo in peccatis: sicut illa mulier in Evangelio: quae ligata fuerat decem et octo annis a diabolo (Luc. XIII). Similiter eos qui exasperant, qui habitant in sepulcris. Deus natura dulcis est. Qui autem ad amaritudinem eum adducunt, peccatores sunt, et faciunt sibi amarum Deum. Non naturam suam mutant, sed ipsi sibi peccatores faciunt amarum Deum. Qui habitant in sepulcris. Alligatum intra domum suam fortem, id est, diabolum, qui peccatis vincti tenebantur, absolvit, et illos qui idolis dediti, Deum irritaverant, et tamquam in sepulcris jacebant mortui, liberavit: sicut illud in Evangelio: Vae vobis, Scribae et Pharisaei: quoniam similes estis sepulcris dealbatis (Matth. XXIII). Sicut sanctus, templum Dei est, sic sepulcrum sibi efficitur peccator.

Deus cum egredereris in conspectu populi tui. Hoc secundum historiam, quando Deus antecedebat populum suum egredientem de Aegypto (Exod. XIV). Cum pertransires in deserto. Deus non immoratur in deserto, sed pertransit. Terra mota est, etenim coeli distillaverunt a facie Dei Sinai, a facie Dei Israel. Coeli distillaverunt, hoc est, manna (Exod. XVI). Sinai interpretatur tentatio. Ergo Deus in eis habitat, qui tentantur et superant. In eis autem qui in deliciis sunt, non inhabitat. Etenim coeli distillaverunt a facie Dei Sinai, a facie Dei Israel. Unum novi veterisque Testamenti hic designat auctorem. Nam qui coram Israelitico populo in deserto praecessit, ipse in Evangeliis deserta gentium visitavit. Et per quem tunc in Sina huic generationi manna defluxit; ipse Christianae genti corporis sanguinisque sui manna in Ecclesia subministrat.

Pluviam voluntariam segregabis, Deus, haereditati tuae. Praedicationem sanctam, quae per apostolos in corda hominum proflua irrigatione descendit. Vel de lege dicit, quae data est per Moysen. Etenim infirmata est. Vel cum Paulus judicium mortis in se habuit: vel cum Petrus Dominum ter negavit: sive cum reliqui apostoli, relicto in passione Domino, fugerunt (Matth. V). Infirmata est, lex: quoniam nemo potuit implere eam, nisi Dominus qui dixit: Non veni solvere legem, sed adimplere. Et secundum Apostolum: Impossibilitatem enim legis in quo infirmabatur, Deus Filium suum misit, factum ex muliere, factum sub lege: ut eos qui sub lege erant, redimeret (Galat. IV). Tu vero perfecisti eam: animalia tua habitabunt in ea. Resurrectio enim tua quod titubabat avertens, ita hanc praedicationem ad perfectum duxit: ut in ea gentes quae prius tamquam irrationabilia habebantur animalia, commorarentur. Animalia tua habitabunt in ea: hoc est, in haereditate. Animalia autem dixit eos, qui in Deo vivunt: hoc est, sanctos. Vel aliter: Pluviam voluntariam segregabis. Pluviam voluntariam, aut praecepta, aut manna debemus accipere. Et infirmata est: tu vero perfecisti eam. Lex quae per transgressionem Judaeorum fuerat infirmata, Evangelii gratia veniente completa est.

Parasti in dulcedine tua pauperi, Deus. Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa. In Hebraeo habet: Quae evangelizantur: hoc est, mulieribus quae evangelizabant apostolis: ubi dicitur: Euntes dicite fratribus meis, et caetera (Matt. XXVIII). Aut animas significat, quae crediderunt in Christo. Secundum Septuaginta autem interpretes, ad apostolos dicitur: quia Dominus dedit eis virtutem praedicandi Evangelium. Haec dulcedo pluviae, quae mellis ac favi saporem vincit, in pauperibus, id est, in sanctis Dei defluxit, quae ab ore apostolorum, jubente Deo, cum multa virtute processit.

Rex virtutum dilecti, dilecti. Virtutes dilecti Dei: id est, Christi, apostoli sunt. Dominus ergo qui est rex virtutum dilecti, dabit evangelizantibus virtutem multam in praedicando: ut Ecclesiae devictis hostibus, Judaeis, sive daemonibus, spolia partiantur. Pulchritudo domus, Ecclesia est: cujus divisa referuntur spolia: id est, cum credentes divisi ab idolis, diversos ministeriorum gradus in ea sortiti sunt: distribuente ipso dilecto Patris, et cooperante Paracleto. Rex virtutum dilecti. Rex Pater: virtutum: hoc est, sanctorum. Dilecti, Filii. Ecce Filius meus dilectus, ipsum audite (Matt. XVII). Dilecti. Si quis aliquem diligit, semper in ore eum habet. Ergo Spiritus sanctus propter amorem quem habet in Filium, frequenter ejus meminit. Et speciei domus dividere spolia. Ipsi apostoli dividunt in Ecclesiis spolia, quae acceperunt de idolis.

Si dormiatis inter medios cleros, pennae columbae deargentatae et posteriora dorsi ejus in pallore auri. Cum duobus credideris Testamentis, invenies in utroque Spiritum sanctum. Et licet sit pulchritudo etiam juxta litteram, scire quae legas: tamen vis decoris omnis in sensu est. Exterior itaque verborum ornatus in argenti nomine demonstratur: occultiora vero mysteria in reconditis auri muneribus continentur. Si dormiatis inter medios cleros: hoc est, si quiescatis inter novum et vetus Testamentum: invenietis in duobus Testamentis gratiam Spiritus sancti. Cleri dicuntur singuli libri: hoc est, Genesis, Exodus, Judicum, Evangelia, Apostolus. Pennae columbae deargentatae. Deargentatae, clarum verbum significat divinae Scripturae. Et posteriora dorsi ejus in pallore auri: hoc est, in interioribus, spiritualiter mysteria intelliguntur. Si usque ad consummationem vitae praesentis, quae saepe somnus accipitur, inter duo Testamenta: id est, novum vetusque Testamentum quiescatis: invenietis in his Spiritum sanctum: cujus pennae in praedicatoribus deargentatae, pro eloquii pulchritudine respondent. In posteriora vero, quae scapulae dicuntur, eo quod pectus operiant, bonae conscientiae fructus ostenditur: quae post peractum Evangelium, in auri specie, id est, in honore regio commutantur.

Dum discernit coelestis, reges super eam nive dealbabuntur in Selmon. Reges dicit sanctos, qui repugnant suis passionibus. Isti ergo sancti dividuntur in Ecclesiis: sicut Paulus in Gentibus, Petrus in circumcisione. Coelestis Dominus, separatos hos ab idololatriis quos superius diximus, constituit in illius domus pulchritudine reges. Sed prius nive dealbabuntur in Selmon. Hoc est quod dicit, licet sancti sint; sed tamen in isto saeculo sunt quasi umbra, ex parte cognoscentes. Selmon, umbra interpretatur. Cum igitur rex coelestis Christus in Ecclesia sua coeperit apostolos, et principes constituere atque dividere: non habebunt plenam lucem, sed partem aliquam scientiae: quia nunc ex parte videmus, et ex parte prophetamus (I Cor. XIII).

Mons Dei, mons pinguis: mons coagulatus, mons pinguis. Iste est mons ad quem et in Isaia et in Michaea, ut ascendentes pergant, se invicem cohortantur (Isa. II, et Mich. IV). Quod autem ait: coagulatus: Apostoli congruit verbis, qui ait: Lac vobis potum dedi, non escam (I Cor. III). Vel mons qui in Ezechiele vulnerat principem Tyri (Ezech. XXVI). Montem autem dicit ipsum Dominum. Utquid suspicamini montes coagulatos. Hoc ad Judaeos dicit, qui existimant Moysen et prophetas similes esse Salvatori.

Mons in quo complacuit Deo habitare in eo: Sensus iste est: Non debetis existimare plures esse Ecclesias, quae habeant ubera doctrinarum, et possint credentes scientiae lacte nutrire. Una est Ecclesia, et unus Christus sponsus Ecclesiae. In nullo enim alio inhabitabit jugiter Spiritus sanctus, nisi in Salvatore, Joanne dicente: In quem videris Spiritum descendentem, et manentem in eo (Joan. I); ipse est qui excisus sine manibus, implevit latitudinem omnis terrae: id est, Dominicum hominem. Etenim Dominus habitabit in finem. In corpore, quod accepit de sancta Maria, quia cum eo est evectus in coelum.

Currus Dei decem millibus multiplex. Hyperbolice dicit administratorias potestates et sanctos, quia innumerabiles sunt, sicut dixit in Daniele: Mille millia ministrabant illi, et decies centena millia assistebant ei (Dan. VII). Et in Ezechiele describitur, Cherubim quatuor pennarum, in quatuor angulis habere quatuor personas: cujus auriga Deus est (Ezech. I et X). Cherubim autem interpretatur, scientiae plenitudo. Significat autem persona leonis, regalem: hoc est, regnare passionibus: persona hominis, rationabilem; persona vituli, in opere: persona aquilae, in contemplatione, hoc est, in theoria: quae nos exaltat in virtutibus. Simul autem ut dicamus: Thronus Dei in sanctis est. Decem millibus multiplex: Multa enim millia curruum saecularium, devicerunt evangelizantes Christum in universo mundo. Millia laetantium, Dominus in illis. Ministeria divina hic esse indicat. In Sinai, in sancto. Hoc est, in sanctis est Deus quando tentantur, et post tentationem sequitur sanctitas. Impossibile est enim aliquem, licet sanctus sit, sine tentatione transire in hoc saeculo, secundum Job: Tentatio est vita hominis super terram (Job. VII).

Ascendisti in altum, cepisti captivitatem. Ascendisti in coelos: captivasti nos, qui captivi tenebamur a diabolo. Qui quondam in Sinai descendens, populo legem distribuit, ipse nunc in sancto, id est, in assumpto homine (de quo angelus ad Mariam (Luc. I): Quod nascetur ex te, sanctum vocabitur) coelorum excelsa conscendens: eos qui in captivitate diaboli tenebantur, absolvit: ac post se tamquam captivos deductos aeternae vitae restituit. Sic et carnem assumptam, quasi captivam evexit ad sidera. Accepisti dona in hominibus. Bene dixit, accepisti. A Patre accepit: accepit ut homo, dat ut Deus: et quod accepit, hominibus accepit, ut det. Ipse enim plenus est, et nihil indiget. Dedit dona spiritualium gratiarum hominibus: qui per fidem ad eum deinceps accesserunt.

Etenim non credentes, inhabitare Dominum Deum. Et his hominibus; id est, ex gentibus populo largitus est Christus: qui non credebant Deum inhabitare posse mortalibus: et hos salvasti, qui non credebant quod possibile est Deum habitare in hominibus: hoc est Salvatorem accipere carnem. Vel etiam eis ministravit bona, qui erant sine spe quod in Ecclesia ejus inhabitare possint.

Benedictus Dominus die quotidie. Qui proficit, quotidie potest benedicere Deum. Quid enim mihi prodest, si heri benedixi: et hodie non possum benedicere? Et pro superioribus beneficiis, et quod nunc nobis ad se veniendi planum praeparat iter, assidue est benedicendus. Prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum. Quia ab ipso salvamur. Prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum. Securus esto, peccator: noli dubitare quod quotidie possis benedicere Deum. Ecce enim dicit: Prosperum iter faciet nobis Deus. Ergo Deus adjuvat nos, et cooperatur nobis. Salutarium nostrorum. Bene dixit pluraliter, salutarium: quod quanta peccata commisimus, tot et salutes habemus. Diapsalma in Hebraeo habet SELA ( ): hoc est semper et jugiter. Ergo Deus semper nos adjuvat.

Deus noster. Quia praeter ipsum alium nescimus. Deus salvos faciendi, et Domini Domini exitus mortis. Praesto est enim ut salvos faciat pereuntes: quia pro redemptione nostra natus. Et Domini Domini est exitus mortis: quia prior mortis exitum patefecit, dicente Apostolo: Factus est, inquit, primogenitus mortuorum, quoniam ipse resurrexit a mortuis, et nos simul fecit resurgere (Coloss. I; Apoc. I). Aliter: Diabolus introitus est mortis: Dominus vero educit.

Verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum. Ab exitibus mortis egressus confringit capita diaboli, et omnes virtutes ejus. Tu confregisti capita draconis in aqua. Quot peccata sunt, tot capita habet diabolus: Principatus et potestates, quae tamquam caput cunctis eminebant, hoc est, diabolicas dominationes. Verticem capilli perambulantium in delictis suis: Summitatem extollentiae eorum qui poenitentiam negligentes, perdurant in peccatis. In tantum enim confringitur caput ejus, ut non remaneat in eo aliqua virtus qua stimulet peccantes. Summum capitis, capillus est, et capilli, vertex. Ergo hoc dicit, quod nec minimum remaneat in diabolo, quod non frangatur.

Dixit Dominus: Ex Basan convertam, convertam in profundum maris. Ut intingatur pes tuus in sanguine, lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso. Basan, confusio interpretatur. De confusione igitur nos convertit Deus. Hoc autem ideo, quia crucem sustinuit, et pes ejus proprio cruore perfusus est, clamantibus contra eum Judaeis atque dicentibus: Crucifige, crucifige eum (Joan. XIX). Qui Judaei stimulati fuerunt ab inimicis Christi: hoc est, a daemonibus. Ut autem hoc totum fieret, ipsius Salvatoris voluntas fuit qui haec passus est fieri. Vel de confusione hujus saeculi convertam humanum genus: hoc est per passionem meam, et crucem, quae isti putant stultitiam et confusionem. Convertam Basan, populum meum. Convertam in profundum maris: id est, de profundis vitiis, et peccatis saeculi istius: de commotione, et fluctibus convertam populum meum. Ut intingatur pes tuus in sanguine. Quoniam pes ipsius intinctus est in sanguine suo. Torcular calcavi solus, et de gentibus vir non fuit mecum (Isa. LXIII). Et iterum: Quis est iste qui ascendit ex Edon? fulvida vestimenta ejus ex Bosor (Ibid.). Edom, interpretatur sanguis: Bosor, caro. Ipsum Dominum nostrum significat crucifixum. Lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso. Canes dicit ipsos Judaeos, ut superius: qui clamaverunt, crucifige, crucifige talem: non habemus regem nisi Caesarem (Joan. XIX). Ex inimicis autem submissi a daemonibus negare Salvatorem, et blasphemare eum. Aliter: Quoniam ipse tua voluntate venisti et passus es: et tua voluntate crucifixus es a Judaeis. Tinctus est enim pes Domini in sanguine, cum caro assumpta in qua divinitas latebat, lancea verberatur. Ab ipso igitur sanguine, et eorum lingua tincta est, qui dixerunt: En sanguis ejus super nos, et super filios nostros (Matt. XXVII). Sed post gloriosum Dominicae ascensionis triumphum, ultione Dominica, et hostium pes in eorum sanguine tinctus est: et canina scilicet inimicorum rabies ab eo est satiata.

Viderunt ingressus tuos, Deus, ingressus Dei mei, regis mei qui est in sancto. O quam admirabiliter in hoc psalmo vetus Testamentum cum Evangeliorum dictis concordat! Visa sunt enim itinera Christi in ingressu maris Rubri (Exod. XIV): visa sunt et in Evangeliis ipsius regis nostri; cum in sancto homine elevatus, coelis invectus est (Joan. XX; Act. I).

Praevenerunt principes conjuncti psallentibus: in medio juvencularum tympanistriarum. Et quidem in illo maris transitu praevenerunt principes: id est, prius egressi sunt vel Moyses, vel reliqui seniores, et conjuncti sunt juvenculis coelesti itinere. Praevenerunt principes, angelorum sanctorum animas, qui laudes Domini mortificato corpore concinebant, dicentes: Tollite portas, principes, vestras: quia jam redit triumphator inferni (Psal. XXIII). Ideo autem tympanistriarum: quoniam mortuum est corpus ipsorum peccato. Et Maria soror Moysi, et Aaron tenens tympanum in Exodo, antecedebat psallentes et dicebat: Cantemus Domino, gloriose enim honorificatus est (Exod. XV). Aliter: Praevenerunt principes juncti psallentibus in medio juvencularum tympanistriarum. Apostoli cum Ecclesiis, juncto pariter praecesserunt gradu. Bene eos praevenisse testatur: quia principes fidei de Judaeis sunt.

In Ecclesiis benedicite Dominum. Manifestius est locutus, quas supra dixerit tympanistrias. Dominum de fontibus Israel. Quia salus ex Judaeis est: et inde prima Ecclesia. Ex adumbratione enim Legis, Ecclesiae doctrina processit: in qua nunc Dominus, qui ex Israeliticae stirpis propagine carnem suscepit, benedicitur.

Ibi Benjamin. Paulus apostolus, qui ex tribu Benjamin descendit. Ibi, in Ecclesia. Adolescentulus. Novissimus omnium apostolorum. In mentis excessu. Quem pertulit in Damascum cum iret.

Principes Juda duces eorum. Apostoli sunt principes Juda: hoc est Domini, quemadmodum dicit Jacob: Juda, te laudabunt fratres tui (Gen. XLIX). Zabulon, et principes Nephtalim. Zabulon interpretatur fluxus noctis. Nephtalim, latitudo. Quando liberati fuerimus de passione libidinis: hoc est, illius fluxus: tunc incipimus latitudines virtutum. Vel aliter; Principes Zabulon, et principes Nephtalim. Petrum et Andream apostolorum principes monstrat: qui in crassitudine tenebrarum, illius lucem magnam annuntiantes, doctores sunt Evangelii constituti, juxta illud: Terra Zabulon, et terra Nephtalim, via maris trans Jordanem Galilaeae gentium, populus qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam (Isa. XLIX).

Manda, Deus, virtuti tuae. Christo tuo. Confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis. Ut donum baptismi quod contulit, Spiritus sancti infusione confirmet. Confirma hoc, Deus, quod operatus e sin nobis: hoc est, salutare quod donasti nobis per tuam passionem confirma, et da auxilium, quoniam homines sumus, et non possumus incedere in virtutibus, si non adepti fuerimus auxilium tuum.

A templo tuo quod est in Jerusalem: tibi offerent reges munera. Reges dicit, qui regnant sibimetipsis, secundum quod scriptum est: Cor regis in manu Dei (Prov. XII). Ipsi offerent Deo munera. Virtutes sanctorum, munera sunt Dei. Vel a templo illo corporali, quod bene vivendo sanctum fecerunt. Reges in quibus peccatum ultra non regnat, offerent in coelesti Jerusalem, quae est primitivorum Ecclesia, munera regi aeterno: scilicet seipsos offerentes hostiam vivam, placentem Deo in conspectum omnium angelorum.

Increpa bestias calami. Bestiae calami, daemones sunt, fragilis infirmaeque virtutis. Vel haeretici sunt, qui tractant, et scribunt contra te ut decipiant nos. Oportet enim et haereses esse in nobis. Ferae enim dicuntur ab eo quod capiunt animas, et interficiunt. Vel increpa feras arundinis: Judaeorum belluinam superbiam. Congregatio taurorum in vaccis populorum. Ipsos haereticos significat; quia neminem possunt decipere nisi simpliciores, et parvos; hoc est, vaccas minores. Tauros enim non possunt decipere: hoc est, magnos. Ut excludant eos qui probati sunt argento. Et propterea simpliciores decipiunt: hoc est, multitudinem, ut veniant usque ad sanctos, et excludant eos de regno coelorum. Vel in tauris, duces Judaeorum: qui persecutionem in Dominum vel in sanctos ejus intulerunt, indicat: ut illud: Tauri pingues obsederunt me (Psal. XXI). In vaccis vero stultas populi sequentis animas demonstrat. Quod ibi ostenditur, cum vaccas aureas in Samaria sub Jeroboam adoravit (III Reg. XII). Ergo consilium eorum quod habent ut sanctos de via justitiae retrahant: in eorum animabus requiescat, juxta illud: Gladius eorum intret in cor ipsorum, ut hi non excludantur a regno Dei, qui per multas tribulationes tamquam argentum probati, inventi sunt justi. Tale consilium praevidebat Jacob cum diceret: In consilio eorum non introeat anima mea (Gen. XLIX).

Dissipa gentes quae bella volunt. Haereticos, vel Judaeos, qui plerumque contra Ecclesiam certamina parant. Venient legati ex Aegypto: Aethiopia praeveniet manus ejus Deo. In tribulationibus ac erroribus idololatriae positi, vel qui peccatis nigri sive tenebrosi sunt: credentes quod Christus Dominus ipse est Deus Filius Dei: offerunt ei munera, id est mentes puras, auro argentoque lucidiores; quia ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia (Rom. V).

Regna terrae, cantate Deo, psallite Domino. Vos utique qui prius terrenum regnum diligentes ignorabatis Deum: nunc evicto carnali livore, coelestia regna penetratis.

Psallite Deo qui ascendit super coelos coeli ad orientem. Illi utique qui quondam mortis occasu ascenderat in crucem, invectus est nunc super sidera, victorque mortis residet gloriosus. Ad orientem autem usque: sive quia ipse Oriens sit dictus: sive quia per eum omnes oriantur ad vitam.

Ecce dabit voci suae vocem virtutis suae. Voci Domini tunc dabitur vox virtutis, cum quod praecipit efficitur: quam mortui cum audierint, resurgent. Date gloriam Deo super Israel. Magis Deum quam carnalem Israel honorate. Aliter: Non labiis, ut Israel, sed corde honorate Deum.

Magnificentia ejus, et virtus ejus in nubibus. In apostolis et prophetis. Unde dicit: Mandavi nubibus meis, ut pluant super Israel imbrem (Isai. V).

Mirabilis Deus in sanctis suis. In hoc mirabilis est Deus: quoniam ita dilexit humanum genus, ut signa faciat in sanctis suis. In istis magis mirabilis est Deus quam in caeteris creaturis, quod eos post multas tribulationes evexit in sublimitatem coelorum. Deus Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae. Ad tolerandas passiones mundanas, vel spirituales nequitias. Benedictus Deus. Qui nos a morte in vitam, a corruptione in incorruptionem demutare dignetur, ut sanctis ejus participes facti, sempiternis in eum gaudiis exsultemus. Amen.

PSALMUS LXVIII.

In finem pro his qui commutabuntur, Psalmus ipsi David. Iste psalmus de passione Christi sonat, et ex persona membrorum suorum: licet quidam in eo putent ei minime convenire, Pro his qui commutabuntur. Commutavit se Christus: dum aequalis Patri erat, formam servi accipiens. Vel nos commutamur de infidelitate ad fidem: quia, ut diximus, iste psalmus vocem continet Dominici hominis venientis ad passionem.

Salvum me fac, Deus: quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam. Salvare eam Patrem, secundum infirmitatis conditionem postulat: quoniam quidem motus populi saevientis irruerunt in eum.

Infixus sum in limo profundi. In veteribus peccatis hujus populi. Et non est substantia. Per quam exinde evadam: nisi tu salves.

Veni in altitudinem maris. In profundum saeculi istius. Et tempestas demersit me: procella Judaeorum.

Laboravi clamans: raucae factae sunt fauces meae. Licet a peccatoribus urgeatur: clamare tamen salutaria praecepta non desinit. Defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum. Secundum imbecillitatem carnis, speravit ut ab eo calix iste transiret; sed secundum divinitatem implevit voluntatem Patris.

Multiplicati sunt super capillos capitis mei, qui oderunt me gratis. Confortati sunt, etc. Ideo super capillos capitis mei, multiplicantur atque confortantur: quia semper major est iniquorum numerus quam justorum. Quae non rapui tunc, exsolvebam. Non enim erat debitor mortis atque peccati, sed in passione hostiam utramque complevit.

Deus, tu scis insipientiam meam, et delicta mea a te non sunt abscondita. Scit Pater, quod non ea de coelis attulit, sed nobis assumpsit, ut ait propheta: ipse iniquitates nostras accepit, et aegritudines nostras portavit (Isai. LIII). Et Paulus dicit: quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus: et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus (I Cor. I). Delicta mea a te non sunt abscondita, ut illud: Delictum meum cognitum tibi feci (Psal. XXXI).

Non erubescant in me qui exspectant te, Domine, etc. Non evacuetur spes credentium de passione mea: sed cognoscant quia voluntatem tuam facere veni, sicut sequitur.

Quoniam propter te sustinui opprobrium: operuit, etc. Propter voluntatem Patris, malorum improperia supportavit, et verecundia tectus est, cum in assumpta carne colliditur: quia una voluntas fuit Patris, et Filii quod sustinuit passionem. Vel, operuit confusio: quando negaverunt apostoli.

Extraneus factus sum fratribus meis, etc. Filius enim erat Synagogae sicut et illi, secundum ordinem corporationis terrenae, a quibus exter, et hospes habitus est: quia illi sceleribus erant pleni: hic vero expers peccati. Extraneus factus sum fratribus meis. Fratres Domini, apostoli. Unde dixit: Nuntiabo nomen tuum fratribus meis (Psal. XXI). Peregrinus filiis matris meae. Christus peregrinus, ut ait Cleophas: Tu solus peregrinus es in Jerusalem (Luc. XXIV). Solus, quia solus et primus resurrexit immortalis. Et mater, synagoga.

Quoniam zelus domus tuae comedit me. Quia fecerunt eam speluncam latronum. Et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me. Exprobrationum enim jurgium super eum projecerunt, cum eum et Samaritanum, et daemonium habentem vocarent. Unde Judaei contra Christum dicebant: Si Filius Dei es, descende de cruce, et credimus tibi. Alios salvos fecit: seipsum non potest salvum facere (Matt. XXVII). Qui exprobrant Filium, et Patrem exprobrant, quia qui non credit Filium, nec Patrem habet.

Operui in jejunio animam meam, et factum est in opprobrium mihi. Opprobrium enim ei inferre conabatur: cum tentans eum Satanas ait: Dic ut lapides isti panes fiant (Matth. IV). Vel quando dixerunt discipuli: Rabbi, manduca. Ille dixit: Ego cibum habeo manducare quem vos nescitis (Joan. IV). Et in alio loco: Operamini cibum non qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam (Joan. VI). Sed esuriebat Christus salutem humani generis. Vel esuriebat fidem Ecclesiae: quia nullum cibum a Judaeis inveniebat.

Posui vestimentum meum cilicium, et factus sum illis in parabolam. In sacco luctus ostenditur vel fletus: quo in morte Lazari usus, in parabolam factus est Judaeis, cum, eo flente, dicerent: Ecce quomodo amabat eum (Joan. XI). Alii vero: Non poterat hic qui aperuit oculos caeci nati, facere, ut et hic non moreretur?

Adversus me exercebantur qui sedebant in porta. Illi scilicet qui habentes clavem scientiae: neque introibant, neque alios introire permittebant: Scribae et Pharisaei qui discernebant causas, cum sederent in publico judicio. Et in me psallebant qui bibebant vinum. Repleti enim vino iniquitatis, qualiter eum interficerent, concinebant. Stulte enim psallit, qui in Deum molitur insidias. Sciens enim propheta stultum in aliquibus esse psallere: audi qualiter doceat quosdam: Psallite, inquit, sapienter. Vel ebrii erant de vino, quando operiebant caput ejus, et dicebant: Prophetiza nobis, Christe, quis est qui te percussit (Luc. XXII).

Ego vero orationem meam ad te, Domine. Non enim vincor his passionibus, quia tecum sum in oratione. Ego vero orationem meam ad te, Deus. Judaeis mihi maledicentibus atque dicentibus: Crucifige, crucifige eum: ego pro eis orans loquebar: Pater, ignosce eis: non enim sciunt quid faciunt (Luc. XXIII). Tempus placendi, Deus. Tempus placendi, tempus est passionis, in quo Pater aiebat: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui (Matth. III). Tempus beneplaciti, Deus, in multitudine misericordiae tuae. Omnia enim tempora tua beneplacita sunt, sed praesertim hoc tempus quo mea passione genus humanum redimis, quodammodo plus beneplacitum facis. Exaudi me, Domine, in veritate salutis tuae. Ut post veram mortem, resurrectionis veritas approbetur.

Eripe me de luto, ut non infigar. Quaere juxta quosdam ne forsitan lutum, carnis quam suscepit significet vilitatem. Orat ut non in luto et pulvere, sicut omne humanum genus dissolvitur, corrumpatur. Libera me ab his qui oderunt me. Aperte haec de Judaeis, qui eum numquam dilexerunt, dicit. Et de profundis aquarum. Non me demergat tempestas aquae. Haec passionis tempestas non eum in profunditate abyssi retineat infernalis. Neque absorbeat me profondum. In quo dum per mortem descendit, non devoretur ab eo. Neque urgeat super me putens os suum. Aditus inferni, sive diabolus.

Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua: secundum multitudinem miserationum tuarum respice me. Haec secundum infirmitatem humanam postulat dicens: Qui alios mea passione redimis, me, praecurrente misericordia, contemplare.

Non avertas faciem tuam a puero tuo. Vox Christi ad Patrem, qui formam servi accepit, ut ait propheta: Magnum est tibi vocari puerum meum (Isai. XLIX). Quoniam tribulor, velociter exaudi me. Ut resumam spiritum: quem tuis manibus commendavi.

Intende animae meae, et libera eam: propter inimicos meos eripe me. Ut, me resurgente ab inferis, confundantur: Unde Christus dixit: Potestatem habeo ponendi animam meam (Joan. X).

Tu scis improperium meum, et confusionem meam, etc. Quam in assumpta sustineo carne.

In conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me. Tu vides quales mihi tribulationes inferant, et ostendant illusiones. Improperium exspectavit cor meum, et miseriam. Improperium, passionis, et miseriam: id est, contumeliam crucis.

Sustinui qui simul contristaretur, etc. Nullus de tanta multitudine iniquorum, aut compassus est doloribus meis, aut exstitit consolator.

Dederunt in escam meam fel: et in siti mea potaverunt me aceto. Hoc jam completum esse, in Evangeliis legimus: cum, sitiente Domino in cruce, acetum cum felle mixtum bibere porrexerunt (Joan. XIX). Et ex hoc, et ex alio testimonio intelligitur: quod ad Christum psalmus referri debeat.

Fiat mensa eorum coram ipsis. Dicta Legis et prophetarum: ad quam saepe convenientes reficiebantur. In laqueum, et in retributiones, et in scandalum. Ut non intelligant inibi Dominum nuntiatum. Nam et Dominus in Evangeliis dixit: Moyses vos accusat in quem speratis (Joan. V). De me enim ille scripsit.

Obscurentur oculi eorum ne videant. Divinitatem sub fragilitate latentem. Ut non videant. Hoc erat quod precabatur, mensam eorum fieri in laqueum: ne legis scilicet sacramenta cognoscerent. Et dorsum eorum semper incurva. Ut Romanis serviant semper. Vel sub onere legis: quod secundum litteram ferre potuit nemo.

Effunde super eos iram tuam, et furor irae tuae comprehendat eos. Fiat habitatio eorum deserta, etc. Haec omnia in eversione Jerosolymae sub Tito et Vespasiano completa sunt. Vel hoc est quod ait: Dimittetur vobis domus vestra deserta (Matth. III). Recedente de Judaea Christo, omnes pariter cum illo recesserunt virtutes.

Quoniam quem tu percussisti ipsi persecuti sunt. De se haec Christus ad Patrem loquitur, sicut in alio propheta ex persona Patris legimus dictum: Propter peccata populi percussi eum (Isa. LIII). Et iterum: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis (Zach. XIII). Percussus est enim ut nos resurgeremus: vulneratus est, ut nos sanaret. Sed et sanguis, et aqua quae de vulnere lateris ejus exiit, (Joan. XIX) martyrii baptismique praetulit typum, per quod itur ad coelum. Et super dolorem vulnerum meorum addiderunt. Cum vel Ecclesiam, vel apostolos persecuti sunt.

Appone iniquitatem super iniquitatem eorum. Sicut enim quod me non crediderunt, ad iniquitatem eis est reputatum: ita quod me persecuti sunt, iniquitati huic adjiciatur. Et non intrent in justitia tua. Coelorum cum justis non capiant regna.

Deleantur de libro viventium, et cum justis non scribantur. Duos hic libros indicat scriptos: viventium ac justorum. Unde animadvertendum est quod ille sit viventium, in quo ante adventum Dei prophetae ac patriarchae scripti sunt. De quo Moyses, peccante populo, ait: Si non dimittis eis noxam: dele me de libro quem scripsisti (Exod. XXXII). Justorum vero dicit illum de quo Dominus ad eos qui per fidem secuti sunt, ait: Gaudete et exsultate: quia nomina vestra scripta sunt in coelo (Luc. X). Persecutores ergo isti, et a primo libro deleti sunt, et in secundo non sunt scripti.

Ego sum pauper et dolens. In Passione. Et salus tua, Deus, suscepit me. Resurgentem. Hinc jam propheta loquitur: Ego sum pauper, et dolens: Cum enim esset dives, pro nobis pauper factus est, et compeditos suos non despexit. Possumus hoc versiculo uti, si quando in laudes martyrum peroramus. Quidam et de animabus hoc intelligi putant, quod clausae corporibus non despectae sint a Deo.

Laudabo nomen Dei mei cum cantico: magnificabo eum in laude. Quod vel de diabolo triumphaverit, vel vicerit mundum.

Placebit Deo. Id est, Patri. Super vitulum novellum. Qui seipsum obtulit Genitori. Cornua producentem. Fortitudinem Ecclesiae dantem. Et ungulas. Quibus sacrilegia conculcet gentium ac divellat.

Videant pauperes et laetentur. Quod humiliata superstitione gentilium, Ecclesiae Domini extollitur regnum. Quaerite Dominum, et vivet anima vestra. Quae nunc mortua est peccatis.

Quoniam exaudivit pauperes Dominus. Ut eos resuscitaret. Et vinctos suos non despexit. Quia, disruptis diaboli nexibus, eos regno suo ascivit.

Laudent illum coeli et terra: mare et omnia reptilia in eis. Ipsi omnia genu flectant coelestium, terrestrium, et infernorum.

Quoniam Deus salvam faciet Sion. Coelestem Jerusalem, in qua electos suos pro meritis adunabit in uno corpore illius matris coelestis. Et aedificabuntur civitates Judae. Animae sanctorum, quae per confessionem in templum sanctum tamquam vivi lapides deferuntur.

Et inhabitabunt ibi, et haereditate acquirent eam, et semen servorum ejus possidebit eam, etc. Sancti utique qui in eam transferuntur. Vel semen eorum, id est, qui per eos conversi sunt. Sed quia titulus psalmi pro his qui commutabuntur inscribitur: oremus Dominum, ut nos a gentilitate conversos, in Judae civitates aedificet, et a jugo diaboli absolutos, ut soboles diligat proprias. Ut quos redemit per fellis amaritudinem, per aceti asperitatem, per crucis supplicia, per clavorum vulnera, per mortis contumeliam, per gloriam resurrectionis, sic custodire dignetur in saeculo, ut faciat participes sanctis suis in regno. Amen.

PSALMUS LXIX.

In finem, Psalmus David in rememoratione, eo quod salvum fecit eum Dominus. Iste psalmus ex persona Domini incorporati canitur, deprecantis praesidium Patris.

Deus, in adjutorium meum intende: Domine, etc. Nostrum adjutorium Christus est, qui nunc Patris auxilium postulat ad confutandos eos, qui sibi adversantur.

Confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam, ut auferant eam. In hoc enim confunduntur, cum eum cujus animam auferre voluerunt, resurrexisse cognoscunt.

Avertantur retrorsum, et erubescant qui volunt mihi mala. Non immutentur in resurrectione cum sanctis, sed retrorsum conversi erubescentes: quia quem ut hominem judicaverunt, judicare ut Deum cernunt.

Avertantur statim erubescentes: qui dicunt mihi euge, euge. Irridentium haec vox est, quae ad eos refertur qui dicebant: Si Filius Dei es, descende de cruce; et iterum: Confidit in Deum: liberet eum, si vult (Matth. XXVII). Post impiorum vero poenam, ad gloriam convertitur beatorum.

Exsultent et laetentur in te omnes qui quaerunt te. Qui per lacrymas poenitentiae te, qui misericors es, requirunt. Et dicant semper: magnificetur Dominus. Accepta indulgentia peccatorum. Qui diligunt salutare tuum. Diligentes te: eo quod sis omnium vita.

Ego vero egenus sum et pauper: Dominus, etc. Christus Dominus se crebro egenum et pauperem vocat: cujus cura in paternae pietatis amore consistit.

Adjutor meus, et protector meus es tu, Deus meus, ne tardaveris. Hinc enim passionis tempore discipulo dixit: Quod facis fac celerius (Joan. XIII); scilicet ut passionem corporis velox resurrectionis adjutorium praeveniret. Qui vulneratus est propter peccata nostra, et resurrexit propter justificationem nostram: ipse nobis nunc auxilium in tempore tribulationis miseratione solita largiatur, ut cum sanctis ejus exsultantes, eum magnificare atque extollere valeamus. Amen.

PSALMUS LXX.

Psalmus David, filiorum Jonadab, et priorum captivorum. Iste psalmus vocem continet prophetae: de illa Redemptoris humilitate corporea conquerentis, ac de ejus resurrectione gloriosa canentis.

In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum. Orat ergo Mediator noster, ut haec confusio mortis non sit, ut caeterorum omnium, diuturna. Et in tua justitia libera me, et eripe me. Inclina, etc. Justitia enim tua est ut qui fecerit voluntatem tuam, transeat a morte in vitam: per quam et ego nunc eripi deprecor. Vel aliter: Inclina ad me aurem tuam, et salva me. Aures Domini dicuntur, quando exaudire dignatur: quia formam servi accipiens, factus est obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus illum exaltavit, et dedit illi nomen quod est super omne nomen.

Esto mihi in Deum protectorem, et in locum munitum, ut salvum me facias. Quia absque te neque refugium neque munitio: neque protectio a quoquam praestari potest. Numquid Deus localis est? Licet localis sit ad se venientibus: sed non est localis: quia ubique est.

Quia firmamentum meum, et refugium meum es tu. Firmamentum, cum aequalis in eo consistit substantia. Refugium, juxta imbecillitatem corpoream.

Deus meus eripe me de manu peccatoris: et de manu, etc. De potestate populi Judaici, qui me venturum in Lege non intellexit. Et iniqui. Semper malignantis. Non omnes peccatores etiam iniqui. Peccatores sunt transgressores, id est, Judaei, et mali Christiani: qui vetus, et novum Testamentum transgrediuntur. Iniqui qui non credunt, ut Paulus ait: Qui sine lege peccaverunt, sine lege et peribunt.

Quoniam tu es patientia mea, Domine. Quia pro tua patior voluntate. Spes mea a juventute mea. Ab initio aetatis corporeae. Ideo spes non confunditur: quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris: per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. II).

In te confirmatus sum ex utero. Legis utique, ex quo initiavi credere. De ventre matris meae. Synagogae de qua processi. Tu es protector meus, Domine. In te cantatio mea semper. A te protegar in passione, et tuum in gentibus nomen concinam.

Tamquam prodigium factus sum multis. Dicebant enim illi: Samaritanus es tu, et daemonium habes (Joan. VIII; Matt. XVII). Et tu, Domine, adjutor fortis. Dixisti mihi: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui: ipsum audite.

Repleatur os meum laude tua, ut cantem gloriam tuam, tota die magnitudinem tuam. Unus dies est sanctis tuis in hoc mundo, quem nulla obscurat nox: in quo et cum quibus, laudem, gloriam, magnificentiamque concino tuam: quia ego in his sum. Ego cano tibi. Sed et nunc ipse Dominus aperit os nostrum, ut possimus ejus gloriam nuntiare, atque laudem ejus disserere.

Ne projicias me in tempore senectutis, cum deficiet, etc. In consummatione utique aetatis istius.

Quia dixerunt inimici mei mihi. Dicentes, hic non est de Deo, qui sabbatum non custodit (Joan. IX). Et qui custodiebant animam meam, consilium fecerunt in unum dicentes: Deus dereliquit eum, etc. Haec dixerunt impii, et erraverunt: obcaecatum enim est malitia cor eorum. Sed et in ipsa passione quasi derelicto Deo dicebant: Sine veniat Elias, et liberet eum (Matt. XXVII).

Deus, ne elongaveris a me: Deus meus, etc. Ut alligato forte, victor redeam ex inferno.

Confundantur et deficiant detrahentes animae meae. operiantur, etc. Cum ego resuscitatus fuero.

Ego autem semper sperabo in te, Domine, etc. Ut quae tibi lex offerre praecepit in sacrificiis suis visibilibus, redemptus populus deportet in moribus.

Os meum annuntiabit justitiam tuam, tota die salutare tuum. Resurgens enim congregabo Ecclesiam, in qua tuas concinam laudes.

Quia non cognovi litteraturam, introibo in potentias Domini. Cognovit ille negotiationem, qui magistrum vendidit. Nam ego te clarificavi super terram, opus consummavi quod dedisti mihi ut facerem (Joan. XVII). Domine, memorabor justitiae tuae solius. Paternae eum justitiae memorem propheta dicit, sicut et ipse in Evangelio ait: Ego quae audivi a Patre meo, haec loquor (Joan. VIII).

Deus, docuisti me a juventute mea, et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua, et usque in senectam et senium: Deus, ne derelinquas me. Numquid enim est derelictus a Patre? sed semper testimonium perhibuit, quia verax est.

Donec annuntiem brachium tuum generationi omni, etc. Haec omnia Christianae generationi annuntiavit: quam suo sanguine acquisivit et pro qua passus est quae sequuntur. Quae fecisti magnalia, Deus! quis similis tibi? Qui me misericordi consilio ad redemptionem humanam misisti.

Quantas ostendisti mihi tribulationes multas, et malas! et conversus vivificasti me. Multae quidem ei tribulationes in carnis infirmitate ostensae sunt ob salutem humani generis, sed omnia vivaciter toleravit. Et de abyssis terrae iterum reduxisti me. Hoc est, de profunditate inferni. Dicant nunc Judaei, qui hunc psalmum in solum David canere volunt: quando de profundo abyssi est eductus.

Multiplicasti magnificentiam tuam, Deus, etc. Cum hi qui in inferno tenebantur, mecum redierunt.

Nam et ego confitebor tibi in vasis psalmi. Qui de illo vino novo evangelicae et apostolicae praedicationis repleti, in psalmis me intelligunt praeconatum: Veritatem tuam, Deus, psallam tibi in cithara, Deus sanctus Israel. In his qui te mente retinent.

Exsultabunt labia mea, etc. Haec ad clausulam psalmi propheta dicit. Et anima mea quam redemisti. Ne ei mors secunda dominaretur.

Sed et lingua mea meditabitur justitiam tuam: cum confusi, et reveriti fuerint qui quaerunt mala mihi. Sive vitia, sive potestates aereae, quae mihi iniquas inferunt immissiones. Nos vero deprecemur Dominum, ut repleto laudibus ejus ore humano, ea semper meditemur in cordibus, quae ei placitis vocibus proferamus.

PSALMUS LXXI.

In Salomonem. Et hic psalmus proprie ad Christum refertur. Salomon quippe pacificus, et pacificus est Christus: et permanet cum sole, et ante lunam generationis generationum. Si super Salomone iste psalmus intelligitur, hoc penitus stare non potest. Salomon quippe, nec cum sole, nec cum luna permansit. Si vero volumus intelligere de Christo, quaerendum quomodo Christus non habeat finem: cum sol, et luna, et coelum, et omnia veterascere, et transire dicantur. Sed iste septuagesimus primus psalmus quem propheta cecinit, Filium Dei in mundum venturum ostendit; eumque post assumptae carnis injurias liberatosque pauperes de manu potentis, coelis redditum, a Patre omne sumpsisse judicium. Tale igitur sumit exordium:

Deus, judicium tuum regi da. Loquitur ergo, ut diximus, propheta ad Patrem, ut judicium Filio donet, non quod eum in una Deitate subsistentem non habeat, sed ut in corpore venturum ostendat. Et justitiam tuam filio regis. Populo qui in adoptionem filii assumptus, per baptismum in eo renatus est. Nam congrue convenit, ut populus justitia vivat: rex autem judicium, quod a Patre suscepit, exerceat, quod sequens confirmat versiculus.

Judicare populum tuum in justitia. Quem per passionem ac resurrectionem illius acquisisti. Et pauperes tuos in judicio. Ut, post praesentes aerumnas, consolationem capiant sempiternam.

Suscipiant montes pacem populo, et colles justitiam tuam. Montes collesque duplam habere intelligentiam, saepe monuimus, id est, partis deificae, et adversae. Ergo hi qui, seducente adversario, faventibus divitiis, in modum collium montiumque elevati sunt: subditi nunc Deo, illam pacem justitiamque suscipiant, quam populus quem superius adoptivum diximus, tenet, id est, Christum, qui est pax nostra, et justitia.

Judicabit pauperes populi. Ut pro eo pauperes facti, coelestibus regnis locupletentur. Et salvos faciet filios pauperum. Qui per eos conversi sunt. Et humiliabit calumniatorem: Largito justis praemio, humiliat diabolum, qui nunc eis calumniator exsistit.

Et permanebit cum sole. Cum claritate paterna. Nam huic soli aptari ista non possunt: quia cum hoc mundo dissolvetur. Et ante lunam generationis generationum. Prior enim stabit ante omnem congregationem Ecclesiae, manebitque in sempiternum.

Et descendet sicut pluvia in vellus. Sicut enim in vellus Gedeonis pluvia descendens (Judic. VI), cum terra arida defecit, ita et hic illapsus est in uterum virginalem per infusionem Spiritus sancti. Et sicut stillicidia stillantia super terram. Arida enim erat terra humani corporis cum advenit, nec ullum fructum exhibere poterat sanctitatis: sed ipse eam praedicationis suae stillicidiis fecundatam fructibus replevit aeternis.

Orietur in diebus ejus justitia, et abundantia pacis. Quod in diebus Augusti Caesaris est impletum, cum Dominus de thalamo virginali processit. Nam ita his diebus omnia bella quieverunt, ut etiam illud impleretur, quod alius propheta cecinit, dicens: Converterunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces (Isai. II). Dies autem ejus sunt, cum concipitur, cum nascitur, cum nutritur. Dies ejus, sunt, cum opera Patris operatur, cum patitur, cum ad inferna descendit, cum resurgit, cum se discipulis praebet, cum coelos ascendit. Donec auferatur luna. Elevetur Ecclesia.

Et dominabitur a mari usque ad mare, etc. Totum hunc mundum sua passione acquisitum atque subjectum Christo Domino propheta testatur.

Coram illo procident Aethiopes. Peccatis tenebrosi. Et inimici ejus terram lingent. Juxta illud: Te adorabunt, et pulverem pedum tuorum lingent (Isai. XLIX).

Reges Tharsis, et insulae munera offerent: reges Arabum, et Saba dona adducent, etc. Omne hic mundiale imperium, honores, et ordines ad Christum Dominum accedere, eique colla submittere, bonorumque morum dona deferre, propheta pronuntiat: quod ex magorum muneribus intelligimus inchoatum. Ipsi enim gentium regumque typum tenuisse monstrantur.

Quia liberavit pauperem a potente. Populum fidelem a potestate diaboli. Et pauperem cui non erat adjutor. Parcet pauperi, et inopi, etc. Qui, abjectis mundi divitiis, poenitentiam egerunt: parcitur his, et salvabuntur.

Ex usuris et iniquitatibus redimet animas eorum. Ne de pereuntibus usuris in terra constituant thesauros, sed in coelo collocent sacculos qui non veterascant. Sed et usurae peccata sunt, cum malitia a Satana accepta multiplicatur. Et honorabile nomen eorum coram illo. Coram Deo Patre.

Et vivet. In sanctis suis, sicut et Paulus dicebat: Jam non vivo ego: vivit autem in me Christus (Galat. II). Et dabitur ei de auro Arabiae. Offerent ei mentis puritatem, tamquam aurum Arabicum, splendore pulcherrimo rutilans. Et adorabunt de ipso semper. Eo quod ab iniquitatibus liberati sunt. Tota die benedicent ei. In uno Ecclesiae corpore congregati.

Et erit firmamentum in terra. Magnum enim terrae labenti attulit ejus adventus passio ac resurrectio firmamentum. In summis montium superextolletur super Libanum fructus ejus. Super omnes enim altitudines saeculi elevata est gratia baptismi; per quam peccata tolluntur. Et florebunt de civitate. Id est, de coelesti Jerusalem. Sicut fenum terrae. Fenum duplam habet rationem. Est fenum quod arescens decidit, et est fenum floridum, et viridi coma perdurans, de quo ornantur coronae sanctorum. Sancti ergo per baptismum renati, florebunt de coelesti Jerusalem bonorum operum ornamento splendidi. Sicut fenum terrae. Non illius terrae maledictioni subditae, sed illius melle ac lacte manantis.

Et erit nomen ejus benedictum in saecula. Ab his quos inibi transtulit, perpetualiter benedicetur. Ante solem permanet nomen ejus. Potestas scilicet nominis ejus: juxta illud: Ante luciferum genui te (Psal. CIX).

Et benedicentur in ipso omnes tribus terrae: omnes gentes magnificabunt eum. Hoc enim evangelista commemorat, Domino sic dicente: Praedicabitur hoc Evangelium in universo mundo (Matt. XXIV). Sed et omnes gentes venient, et adorabunt coram te, Domine.

Benedictus Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia solus. Fecit enim in veteri Testamento: facit et in novo, cum dignanter vocat ea quae non sunt, tamquam ea quae sunt.

Et benedictum nomen majestatis ejus in aeternum. Juxta illud: Et erit credentibus in me nomen novum, quod benedicetur in terris, id est, Christianum. Et replebitur majestate ejus omnis terra, fiat, fiat. Cum effuderit Spiritum suum sanctum super omnem carnem: quod jam in Actibus Apostolicis legimus fuisse completum (Act. II). Qui et nunc in nobis Paracletum, id est, Consolatorem dignetur infundere, ut intelligere possimus cum pro redemptione nostra corpus assumpsisse terrenum, suscepisse mortem, penetrasse inferos, redisse victorem ad coelos.

PSALMUS LXXII.

Defecerunt hymni David, filii Jesse. Psalmus Asaph. Sciendum quod septuagesimus primus psalmus secundi libri finis sit; unde et in extremo habet, fiat, fiat: pro quo nos in superioribus demonstravimus, amen, amen in Hebraeo dici. Etiam hoc diligentius observandum, quod defecerunt hymni David, filii Jesse, ad finem septuagesimi primi psalmi pertineat: id vero quod sequitur, Psalmus Asaph, initium sit sequentis.

Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde. Bonus enim est his qui eum visuri sunt: sicut Dominus inquit: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matt. V).

Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei. Quia, etc. Stabilitas sanctitatis ejus atque incessio ad Deum labebatur, eo quod aemulus impiorum pacis felicitatisque fuisset.

Quia non est respectus morti eorum: et firmamentum in plaga eorum. Et in labore hominum, etc. Ab infirmitate, et plagis velociter convalescunt, nec sicut homines justi, tribulationum quatiuntur flagellis.

Ideo tenuit eos superbia, operti sunt iniquitate, et impietate sua. Per arrogantiam enim felicitatis multiplicata iniquitate premuntur.

Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum. In pinguedine quoque divitiarum, oblita iniquitas processit ab eis. De hac enim pinguedine, et Moyses ait: Impinguatus est Jacob, et recalcitravit (Deut. XXXII).

Transierunt in affectum cordis. Ut suam, et non Dei facerent voluntatem.

Cogitaverunt, et locuti sunt nequitiam, etc. Sive Judaei, qui Deum in carne positum blasphemantes, nequitiae laqueos tendebant in cogitationibus perversis: sive haeretici, qui per interpretationes iniquas Deo detrahunt.

Posuerunt in coelum os suum, et lingua eorum transivit in terra. Per superbiam scientiae locuti sunt contra habitatorem coeli, sed humiliatum est usque in terram iniquum eloquium eorum, et pertransiit: quia firmam non habuit stationem. Idcirco his prophetiis Dominus de suis loquitur, dicens:

Ideo convertetur populus meus hic, et dies pleni invenientur in eis. Videntes haec justi qui prius in peccatoribus zelati fuerant, cernentes pacem eorum, revertuntur ad Deum: ut plenitudinem dierum capiant aeternorum, scientes, quia iniqui, nec ad dimidium accedunt.

Et dixerunt: Quomodo scit Deus, et si est scientia in excelso. Ignorant enim peccatores Deum omnia posse cognoscere: nescientes miseri, quia nihil ab oculis ejus absconditur.

Ecce ipsi peccatores, et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias. Abundantes divitiis saeculi, perdiderunt dona paradisi.

Et dixi: ergo sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas? Numquid haec videns justus frustra se justificavit, aut in contrario innocens opus fecit? Sed haec ex persona justi Dominus ipse dicit, sicut sequentia docent.

Et fui flagellatus tota die. Flagellabatur enim Dominus saepe dolis eorum: sed in die passionis certis contumeliis, et veris ictibus verberatus est. Et castigatio mea in matutino. Judas utique dixit: Quid vultis mihi dare, et ego indicabo eum vobis, ut apprehendatur (Matt. XXVI)? Ipse autem in matutino fuit flagellatus: cum sequenti die de traditione Dominica abiit, et laqueo se suspendit.

Si dicebam: Narrabo sic, ecce generationem filiorum tuorum praevaricatus sum. Ordo lectionis, et sensus iste est: Dum ipse me accuso in orationibus matutinis, hoc reperi ut dicerem: Ego si sic fuero locutus: ego si voluero Dei occulta rimari, incipio a filiis tuis alienus fieri: velut non justificetur quis, neque justum faciat opus. Hi qui me praedicant, et per me tui effecti sunt filii, in me consurgunt. Hinc propheta loquitor.

Existimabam ut cognoscerem, hoc labor est ante me. Perscrutatus sum cuncta, et si laboriose: existimavi tamen cum Apostolo, quia non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in sanctis (Rom. VIII).

Donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum. Intellexi etiam de his sanctis ingrediens mente in eorum coetum: quia et si in prima vita in paucis vexati, in novissima tamen bene disponentur in multis. Hinc ad illos qui in divitiarum dolo confidebant, verba vertuntur.

Verumtamen propter dolos posuisti eos. Quia tribulaverunt iniquis fraudibus justos. Dejecisti eos dum alleviaverunt. In divitiis alleviati a te sunt dejecti.

Quomodo facti sunt in desolationem? Interrogantis vocis hic modus est, et sequitur respondentis. Subito defecerunt, perierunt propter iniquitatem suam. Exposuit enim ordinem rei, juxta illud quod Apostolus ait: cum dixerint pax et securitas: tunc repentinus illis apparebit interitus (I Thes. V).

Velut somnium exsurgentium. Sicut quis dormiens videt in visu thesauros magnos auri argentique, et surgens omnia perdit: ita et hi divitias suas post hujus saeculi vitam in qua velut in somno versati sunt. Domine, in civitate. In coelesti utique Jerusalem. Imaginem ipsorum ad nihilum rediges. Cum pulsantibus his coelestem regiam, dices: Discedite a me, operarii iniquitatis: quia non novi vos (Luc. XIII).

Quia inflammatum est cor meum. Ut Patris faciam voluntatem. Christus Dominus haec loquitur. Et renes mei commutati sunt. Ne mihi praevaleret luxuria cogitationis humanae. Et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi. Et humiliatum, et ignorantem se dicit, ut verum hominem monstret. Nulla enim Deus ignoratione fallitur, sed tantum peccatores nescit.

Ut jumentum factus sum apud te. Portans in carne peccata populi tui. Et ego semper tecum. Ego in te, et tu in me.

Tenuisti manum dexteram meam. Descendente me in infernum, quia sinistra diaboli adversabatur mihi. Et in voluntate tua deduxisti me. Resurgentem. Et cum gloria suscepisti me. Coelis redeuntem.

Quid enim mihi est in coelo, et a te quid volui super terram? Cum emphasi legendum, tam grandia mihi in coelis praeparasti, et ego infelix in terris a te parva quaerebam? Aliter: Neque in coelo, neque in terra alium praeter te quaesivi. A te enim impleta est voluntas mea, ut mihi flectatur omne genu, coelestium, terrestrium, et infernorum. Vox succedit Ecclesiae dicentis:

Defecit cor meum, et caro mea: Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum. Post Deum cordis sui, id est, Christum Dominum cujus pars facta est, tam corde quam corpore toto desiderat. Nam defectio quam se dicit habere, non pro diminutione, sed pro desiderio accipienda est.

Quia ecce qui elongant se a te, peribunt: perdidisti omnes qui fornicantur abs te. Omnes qui fornicantur, sine Deo peccant. Qui autem peccat, longe est a Deo: ideoque perditioni est proximus.

Mihi autem adhaerere Deo bonum est. Cujus sanguine sum redemptus. Ponere in Domino Deo spem meam. Quia vanum est in saeculi confidere bonis.

Ut annuntiem omnes praedicationes tuas in portis filiae Sion. Per contemplationem enim spei quam in Deum habet, sperat se induci in coelestis Jerusalem portis: ad capescendam futuram beatitudinem cum electis ejus. In quorum nos consortium non meritorum inspector, sed veniae largitor admittat Christus Dominus. Amen.

PSALMUS LXXIII.

Intellectus Asaph. Ideo intellectus, in titulo praenotatur: quia duplex captivitas sequitur; carnalis videlicet, et spiritualis.

Utquid, Deus, repulisti in finem: iratus est furor tuus super oves pascuae tuae. Immensum Dominicae pietatis donum est, qui sic repellit, ut revocet: irascitur, ut emendet.

Memor esto congregationis tuae quam possedisti ab initio. Ecclesiasticae utique congregationis quam patriarcharum, sive prophetarum, vel vocationibus, vel sacrificiis figurasti.

Redemisti virgam haereditatis tuae. Virga haereditatis Dei, Christus est, sicut Jeremiae videnti vigilantem virgam dicitur: Bene vides, quia vigilo ego super populum meum (Jerem. 1); et iterum: ||Egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet, et ipsum gentes deprecabuntur (Isa. XI). Haec ergo virga liberata est a persequentibus inimicis. Mons Sion in quo habitasti in eo. Sive in assumpto corpore, sive in Ecclesia. Utrumque enim ad montem pertinet sanctum.

Leva manus tuas in superbias eorum in finem. Qui Ecclesiam tuam impugnare conantur. Quanta malignatus est inimicus in sancto! Ut hos malis consiliis homines persecutores eorum efficeret.

Et gloriati sunt qui oderunt te, etc. Instinctu enim diaboli gloriantur: cum in odium Dei, sanctos martyres poenis affligunt.

Incenderunt igni sanctuarium tuum in terra: polluerunt tabernaculum nominis tui, etc. Facta sunt quidem haec secundum historiam: vel cum Nabuchodonosor eos adduxit in Babyloniam (IV Reg. XXV), vel cum Titus Vespasianusque, succensa civitate cum templo, multitudine gladio prostrata, reliquum vulgus captivum abduxit. Sed et modo cavendum est, ne quod tunc contigit Jerosolymae, Christianae nunc eveniat plebi: sicut superius isto versiculo quem praeterivimus quomodo dixit: Posuerunt signa sua, et signa non cognoverunt, sicut in exitu desuper: sic Babylonii in arrogantiam victoriae tumore sublati, in templo tuo signa sua posuerunt, quomodo solent super portarum fornices de hostibus trophaea constitui. Quod Symmachus planius interpretatus est, dicens: Posuerunt signa sua manifeste in edito, in introitu portarum. Ergo habeat unusquisque nostrum, in corde suo, vexillum crucis: non adversarii signum, ne ejus securi succidatur a gratia, sed falce evangelica purgetur ad gloriam. Non succendatur in concupiscentiis, sed accendatur a spiritualibus sacramentis. Non polluatur vitiis, sed virtutibus repleatur. Nec existimet Deum aliquid non posse cognoscere, sed confiteatur nihil oculis ejus abscondi. Postremo non praebeat consensum in improperiis diaboli, sed glorificet nomen Dei sui.

Ut quid avertis manum tuam, et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem? Sinus est sanctuarium ejus, sicut per alium ait prophetam. Sicut enim pastor gregem suum fovet, et fetus in sinu portat: sic Dominus plebem suam vegetat (Isa. XL). Tunc ergo ab hoc sinu, vel inspectionem, vel potentiam suam avertit, cum pecca verimus in eum.

Deus autem rex noster ante saecula. Sicut per Salomonem ex sapientia, quae est Christus, dicit: Condidit me in initio viarum suarum, ante saecula fundavit me (Eccl. XXIV). Operatus est salutem in medio terrae. Sive in Judaea quae medium terrae dicitur, sive in utero virginali.

Tu confirmasti in virtute tua mare. Saeculum, vel quae in eo sunt. Tu confregisti capita draconis in aquis. Potentiam daemoniorum in baptismo subjecisti. Tu confregisti capita draconis in aquis: id est, diaboli. Et dedisti eum escam populis Aethiopum. Ut versa vice ab his devoraretur, sive comminueretur, per signum crucis, quos prius devoraverat in persuasionibus vanis.

Tu dirupisti fontes, etc. Apostolos, vel reliquos praedicatores.

Tuus est dies, et tua est nox. Claritas Evangelii, vel obscuritas Legis: quia te utraque pronuntiant. Tu fecisti solem. Hominem illum per quem sedentes in tenebris lucem viderunt magnam. Et lunam. Ecclesiam, quae in obscuritatibus saeculi lucet.

Tu fecisti omnes terminos terrae. Jussu enim tuo cuncta creata sunt. Aestatem, et ver tu plasmasti ea. Quamquam et tempora anni, et omnia elementa mundi Deus fecerit, tamen secundum allegoriam, ver dicimus, cum justi in hoc saeculo bonis operibus florent: Aestatem, cum fructum laboris sui percipiunt.

Memor esto hujus, inimicus improperavit Domino, et populus insipiens incitavit nomen tuum. Stant tui martyres in agone, improperat diabolus, exacerbat gentilis populus. Tu, Domine, memor esto eorum qui ob amorem nominis tui talia patiuntur.

Ne tradas bestiis animas confitentes tibi. O diabole, o ministri diaboli, qui non vultis corpora devorare, sed animas. Tunc enim anima devoratur ore bestiae, cum conniventiam praebet diabolicae voluntati. Animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem. Et si ad horam subduntur tribulationibus, non pereant; sed probati manifesti fiant.

Respice in testamentum tuum, quia repleti sunt, qui obscurati sunt terrae dumis iniquitatum. Dumi interpretantur spinae. Hi ergo qui obscuraverunt persecutionibus suis terram tuam, repleti sunt sentibus iniquitatis. Tu vero, Domine, qui per Testamentum tuum, sive vetus, sive novum, quia utrumque a te processit, et quasi unum habetur, promisisti protegere tuos, succisis nunc spinis, erue nos.

Ne avertatur humilis factus confusus. Non obliviscatur a te, qui in tribulationibus multis atteritur. Pauper et inops laudabunt nomen tuum. Cum promissa tua perceperint.

Exsurge, Deus, judica causam tuam. Pro his improperiis quae vel tu sustinuisti pro nobis, vel nunc Ecclesia sustinet. Memor esto improperiorum tuorum: eorum quae ab insipiente sunt tota die. Ut in judicio confundantur.

Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum. Qui te utique in praesentibus pressuris invocant, consolentur a te. Superbia eorum, qui te oderunt, ascendit semper. Nisi enim eorum superbia ascendat: hi non humiliantur. Sic enim et Dominus in Apocalypsi dicit: Impius impie agat, et iniquus amplius faciat iniquitatem (Apoc. XXII). Ecce ego venio cito, et merces mea mecum. Nos quoque supplices deprecamur, Domine, ut ereptos nos ab spinis iniquitatum, a superbiae ruinosae cothurno, post mundi contemptum attollere digneris in coelum.

PSALMUS LXXIV.

In finem, ne corrumpas, :PSALMUS Cantici Asaph. interpretatur synagoga. In Hebraeo, non habet in finem, sed habetur, Victoria. Et LXX interpretes, non valde erraverunt; siquidem victoria perfecta est. Bene dixit, Infinem ne corrumpas. Hoc verbum multis modis interpretatur. Dicit et David ad aliquem de amicis suis: Ne corrumpas eum: hoc est, Saul. Videte quid dicat. Et in alio loco legimus, quoniam benedixit David Dominum: quia custoditae sunt manus ejus, id est, ne interficiat Saul. Et nos ergo, quando non interficimus aliquem: custodiuntur manus nostrae. Alii dicunt quoniam iste psalmus a David compositus est, et ab Asaph cantatus est. Alii autem, quoniam ipse Asaph, et composuit, et cantavit. Ergo secundum LXX hoc dicit: O Domine, qui me custodisti: ut non mitterem manum meam super Christum tuum Saul, usque ad finem custodi me.

Confitebimur tibi, Deus. Hic, confitebimur, non poenitentiam significat, sed gloriam. Et invocabimus nomen tuum. Nomen Dei, Pater est: antea enim ignorabatur. Dicit enim Dominus: Pater, revelavinomen tuum hominibus (Joan. XXVII). Omnis enim Filius nomen est Patris.

Narrabimus mirabilia tua. Hoc dicit Ecclesia: hoc dicit multitudo credentium. Narrabimus mirabilia tua. Iste versus cum prioribus jungitur; iste autem qui sequitur, ex persona Domini dicitur. Sic enim interpretati sunt Veteres.

Cum accepero tempus, ego justitias judicabo. Nunc enim non est judex, sed erit. Si enim esset nunc judex, peccatores non erigerentur, et in saeculo non obtinerent divitias. Hoc vos scandalizat: quoniam justi fugiunt, et peccatores persequuntur? Hoc vos scandalizat: quoniam iniquitas regnat in mundo? Audite Dominam dicentem: Cum accepero tempus, ego justitias judicabo. Tempus enim judicii reservatum est. In praesenti non est judicium, sed certamen. Non enim judicat Pater quemquam; sed omne judicium dedit Filio. Audiens autem hoc, ne scandalizeris, et dicas: quia minor est iste, qui accipit ab eo qui dat; sed vide quid dicat in Evangelio: Neque enim judicat Pater quemquam; sed omne judicium dedit Filio: quoniam Filius hominis est (Joan. III). Reddit causam quare accepit judicium: quoniam Filius hominis est. Audis Filium hominis, et dubitas quare accepit?

PSALMUS LXXV.

In finem, in carminibus, psalmus Asaph, Canticum ad Assyrios.

Notus in Judaea Deus: in Israel magnum nomen ejus. Antequam illuminaret crux mundum, et antequam videretur Dominus in terra, notus erat in Judaea Deus, in Israel autem magnum nomen ejus. Quando autem venit Salvator, in omnem terram exiit sonus ejus, et in fines orbis terrae verba ejus (Psal. XVIII).

Et factus est in pace locus ejus. Quod Hebraice dicitur in SALEM . Videtur ergo secundum litteram dicere Jerusalem, quae ante vocabatur Salem, et postea Jebus, et deinde dicta est, Jerusalem, in qua fuit rex Melchisedech. Legimus: Tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech (Ps. CIX). Non dixit secundum ordinem Aaron, sed Melchisedech. Quid voluit dicere, Tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech? Manifestum est quod in illo loco de Christo dicitur. Sed quid ait, secundum ordinem Melchisedech? Aaron victimas obtulit, Aaron hostiarum sanguinem fudit. Melchisedech nihil horum fecit, sed tantummodo panem et vinum obtulit (Gen. XIV). Hoc ergo fecit Melchisedech, et propterea dicitur, secundum ordinem Melchisedech. In Hebraico habet: Et factum est in Salem umbraculum ejus. Videte quid dicat secundum tropologiam: non est umbraculum Domini, nisi ubi pax est. Ubi zelus atque discordia: ibi non est protector Deus. Dicamus et secundum Septuaginta. Locus Dei non est, nisi in anima quae pacem habet. Quae ergo anima non habet pacem, sciat se non esse locum Dei. Pacem meam do vobis: pacem meam reliquo vobis (Joan. XIV). Haec est Salvatoris haereditas. Et habitatio ejus in Sion. Secundum litteram possumus dicere Jerusalem, et Sion: quoniam ibi fuit templum. Secundum tropologiam vero, et anagogen dicimus: quia in Sion habitatio Dei sit. Sion interpretatur, specula. In quacumque ergo anima notitia Scripturarum est atque doctrina, ibi inhabitat Deus.

Ibi confregit fortitudines arcuum. Ubi, in Jerusalem et Sion. Jerusalem interpretatur, pax; Sion, specula. Videamus ergo quae sit pax, et quid sit specula. Dupliciter interpretemur: Aut humana anima in qua sit pax Dei, et contemplatio: aut certe Ecclesia, aut certe Scriptura sancta. Ibi enim pax est, et ibi habitatio, et specula Dei. Ibi confregit fortitudines arcuum. Illas sagittas ardentes quas mittebat diabolus. Scutum, gladium, et bellum. Bellum illud de quo dicitur in alio loco: Dissipa gentes quae bella volunt (Psal. LXVII). Et quid sequitur? Sela, quod interpretantur Septuaginta, diapsalma, et Hebraice dicitur, semper. Videte ergo quia semper confringit Dominus scutum, et gladium, et bellum.

Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis. Dupliciter interpretamur montes. In veteri Testamento, prophetas; in novo Testamento, apostolos. De istis montibus dicit: Levavi oculos meos in montes: unde veniet auxilium meum (Psal. CXX). In istis montibus, et civitas Dei posita est. Non potest civitas abscondi super montem posita. Nos omnes sedebamus in tenebris, et in umbra mortis: et illuxit nobis Dominus de montibus aeternis (Matth. V): hoc est, de prophetis, et apostolis. Conturbati sunt omnes insipientes corde. Hunc versum de infidelibus possumus dicere.

Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt, etc. Vere haec vita somnus est, et divitiae. Quando enim videmur eas tenere, statim amittimus. Sicut illud quod scriptum est in propheta: Sicut cum aliquis dormit sitiens, si invenerit aquam, bibit: postea cum vigilaverit, ipsa sitis manet (Isai. XXIX): ita sunt et divitiae in hoc mundo: dum teneamus, amittimus.

Dormitaverunt qui ascenderunt equos. Secundum tropologiam dicamus. Denique Pharao ascendit equos, et dormitavit, et periit. Aegyptii habebant equos, sed perierunt. Inde et praeceptum est in Lege: ut non Hebraeus habeat equos. Denique Salomon non habebat equum de Jerusalem, aut de Judaea: sed emebat sibi de Aegypto (Deut. XVII: III Reg. X). Semper equi in Aegypto venduntur. Hi in curribus, et hi in equis: nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus (Psal. XIX). Illi ergo qui ascenderunt equos, dormitaverunt ac perierunt. Habet et Dominus noster equos: habet et montes lucidos. Econtrario, et diabolus habet montes tenebrosos. Sicut ergo sunt montes lucidi et montes tenebrosi: ita sunt et equi boni, et equi mali. Diximus de equis malis, dicamus et de equis bonis. Illo tempore quando ad Eliseum venerunt, ut eum comprehenderent: exiit puer et vidit exercitum in circuitu Assyriorum, et dixit Eliseus: Noli timere, quoniam plures nobiscum sunt, quam cum illis (IV Reg. VI). Et ibi scriptum est: Domine, aperi oculos pueri tui, ut videat. Et, apertis oculis, vidit puer currus et equos. Hi erant auxiliatores. Videte ergo quid dicat, currus et equos. Nemo hominum erat super ipsos, sed erant soli currus et equi: Hoc est, quod vult dicere. Multitudo angelorum, ipsi et currus erant, ipsi et equi: ascensor autem erat Dominus. Propterea dicit in Cantico Habacuc: Et equitatio tua salus (Habac. III). Hoc ad Deum dicitur. O si nos essemus equi Dei, et super nos dignaretur Deus ascendere! Illi ergo contrarii equi dormitaverunt, et ascensores eorum.

Ex tunc ira tua. Ex quo tempore ira Dei? Quando populus clamabat ad Aaron in eremo, dicens: Fac nobis deos quos sequamur (Exod. XXXII). Hic enim Moyses, qui eduxit nos de terra Aegypti, nescimus, quid ei acciderit. Eduxisti eos de terra Aegypti, et continuo te negaverunt.

De coelo auditum fecisti judicium. Locutus es de coelo, audivit omnis populus, et contremuit: et tamen in te non crediderunt. Terra tremuit, et quievit, Israel autem nec timuit, nec quievit.

Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi. Hoc est, quod dicitur in alio loco: Ab occultis meis munda me, et ab alienis parce servo tuo (Psal. XVIII). Alienis a te, quos submittit diabolus. Et quid sequitur? Si mei non fuerint dominati: tunc immaculatus ero. Si me non vicerint malae cogitationes, tunc ero mundus in conspectu tuo. Et quid statim sequitur? Et emundabor a delicto maximo. Vide quid dicat. Si me cogitatio non vicerit, et ad opus non perduxerit: a magno peccato liberatus sum. Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi. Nullus est enim mundus in conspectu Dei, nec si unius quidem diei fuerit vita ejus. Astra non sunt munda in conspectu Dei, et adversus angelos suos perversum quid excogitavit. (Job. XV et XXV). Hoc totum quare? Quoniam si astra non sunt munda, si in angelis perversum invenitur: quanto magis in cogitatione hominum! Ubi sunt illi qui dicunt, recede a me, quia mundus sum? Quotide quid patimur: quid sit in cogitationibus nostris, novimus, et erubescimus dicere. Multi sunt qui opera mala non fecerunt, alii sunt qui nec locuti sunt: caeterum qui in cogitatione non peccaverit, nullus hominum reperitur. Propterea nunc dicit, Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi.

Terribili. Cui? Deo. Et ei qui aufert spiritum principum. Quando videmus aliquos potentes, verbi causa, imperatores, praefectos, et in saeculo isto nimium potentes, dicamus et nos ad Deum: Qui aufert spiritum principum. Spiritum possumus et de anima dicere: possumus et de superbia dicere. Intelligamus et de superbia dicere. Intelligamus, et aliter: qui aufert spiritum principum. Principes hic intelligimus sanctos. Ac si dicat: Princeps fuit Salomon, princeps fuerunt caeteri sancti, princeps fuit etiam et Apostolus Judas, et quoniam peccaverunt, Deus tulit ab eis Spiritum sanctum. Nemo ergo dicat: Ego episcopus sum, aut diaconus, aut monachus; ego princeps sum in isto saeculo: potens est Deus tollere spiritum principum. Denique ut sciatis, quia tollit Deus spiritum; recessit spiritus Dei a Saul bonus, et suffocabat eum spiritus malignus. Sequitur: Et suffocabat eum spiritus Dei malus (I Reg. XVI). Ergo malum habet spiritum Deus? Nequaquam: sed ideo recesserat spiritus Dei, ut postea suffocaret eum spiritus malus: propterea spiritus Dei dicitur malus. Denique sanctus David, sciens quia spiritus tolleret principum: rogat Deum, et dicit: Spiritum sanctum tuum ne auferas a me (Psal. L). Terribili apud reges terrae. Et secundum litteram intelligitur. Caeterum praestet Deus nobis, ut reges terrae simus. Reges terrae, ut imperemus carni nostrae. Unde dicit et Apostolus: Non regnet peccatum in mortali vestro corpore (Rom. VI). Et in alio loco scriptum est: Cor regis in manu Dei (Prov. XXI). Juliani persecutoris cor in manu Dei fuit. Saul cor in manu Dei fuit. Manasse cor in manu Dei fuit, et omnium impiorum regum Juda in manu Domini fuerunt. Videtis quoniam secundum litteram stare non potest. Reges ergo sancti sunt, et istorum cor in manu Domini est. Et nos ergo petamus Deum, ut reges simus, ut imperemus carni nostrae, ut subjecta sit nobis. Unde dicit et Apostolus: Ideo castigo corpus meum, et in servitutem redigo, ne forte aliis praedicans, ipse reprobus efficiar (I Cor. IX). Imperet anima nostra, serviat corpus, et statim veniet Christus, et habitabit in nobis. Denique quid dicit ipse in Evangelio? Veniam, inquit, et stabo ante ostium, et pulsabo: et si quis mihi aperuerit, intrabo, et coenabo cum eo (Apoc. III). Quotidie stat ante ostium pectoris nostri Christus, intrare desiderat. Aperiamus ei, ingredietur in nos, et hospes noster erit, et conviva, hoc est, et nobiscum comedet: cui est gloria in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS LXXVI.

In finem, pro Idithun, Psalmus Asaph. In Hebraeo per Idithun: ut significet non pro eo, sed per cum psalmum fuisse cantatum. Quod autem sequitur Asaph psalmus, in veteribus exemplaribus non habetur.

Voce mea ad Dominum clamavi: voce mea ad Deum, et intendit mihi. In die tribulationis meae Deum exquisivi. Videte quomodo in tribulatione est, et Dominum et Deum deprecatur, et tamen unus Deus est. Voce mea ad Dominum clamavi. Clamare eo tempore necessarium est: quando longe est ille qui clamat. Ergo iste quod dicit: hoc est, quoniam propter peccata mea longe sum a te: propterea clamo ut me exaudias. Voce ad Dominum, et intendit mihi. Ipsum est quod dicit et in alio loco: Ad Dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me (Psal. CXIX).

In die tribulationis meae, Deum exquisivi. Difficilem rem dicit: Nos quando tribulamur, in terram dejicimur: nihil aliud nisi de tribulatione cogitamus. Iste vero in tribulatione commovetur: ut Deum deprecetur. Ac si aperte dicat, Filium perdidi: incensa est domus mea, ad mendicitatem veni: non quaero illud quod perdidi, sed Dominum quaero. Si enim istum invenero, in isto invenio omnia. Quaerite primum regnum Dei, et haec omnia apponentur vobis (Matth. VI). Manibus meis nocte contra eum: et non sum deceptus. In Hebraeo aliter habet: Manus mea nocte extenditur, et non quiescit. Manibus meis nocte contra eum. Subauditur, clamavi. Videte ergo quod et opera nostra, nobis tacentibus, clamant ad Dominum: propterea dicitur: Factum est verbum Domini in manu Aggei prophetae (Aggei I). Non ei fit in ore, hoc est, in sermone, sed in manu, hoc est in opere. Manibus meis nocte: hoc est, clamavi, manibus clamavi. Propterea dicitur et ad Moysen: Quid clamas ad me? Et certe non est scriptum ibi quia clamaret Moyses ad Deum, sed quoniam cor ipsius clamabat: Abba, Pater (Exod. XIV). Inde est quod dicitur in Jeremia: Non siluit pupilla oculi mei (Thren. II). Videte ergo quod et pupilla oculi nostri non tacet, sed quotienscumque lacrymas proferimus, totiens clamamus ad Deum, Manibus meis nocte contra Deum: Id est, quod dicitur: In noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum (Psal. CXXXIII). In nocte istius saeculi, et in tenebris cum alii ad vitia properarent, ego opera mea ad te solum levabam. Et non sum deceptus: Quoniam sic clamavi et opere clamavi. Non sum deceptus. Dupliciter intelligitur. Aut consecutus sum quod volebam, aut certe non sum deceptus ab insidiis diaboli, qui me circumvenire cupiebat. In Hebraeo autem scriptum est: Manus mea in nocte extenditur, et non quiescit. Semper extenditur manus virtutibus, nonnunquam peccatis contrahitur.

Renuit consolari anima mea. Quantum in peccatis meis est, spe me nulla poteram consolari. Memor fui Dei, et delectatus sum. Quantum in peccatis meis fuit: nullam invenire potui consolationem. Rursum cogitavi de Deo, et in misericordia ipsius delectatus sum. In Hebraico aliter habet: Memor fui Dei, et conturbatus sum. Consideravi mansuetudinem ipsius: consideravi pietatem, consideravi munditiam, et videns meipsum immundum, vehementer conturbabar. Exercitatus sum, et defecit spiritus meus. In Hebraeo melius habet: Loquebar in memetipso, et defecit spiritus meus: sive desperatione, sive desiderio Dei.

Anticipaverunt vigilias oculi mei. In Hebraeo aliter habet: Prohibebam suspectum oculorum meorum, constupebam, et non loquebar. Quod dicit hoc est: Considerans peccata mea, oculos ad coelum erigere non audebam: peccatori enim dicit Deus: ut quid tu enarras justitias meas (Psal. XLIX)? Propterea stupebam, timebam, loqui non poteram. Hoc juxta Hebraeos. Anticipaverunt vigilias oculi mei: Antequam aliquis vigilaret: ego vigilabam. Legimus et in Daniele (Cap. X). Et ecce, inquit, ir, id est, vigil. Non dormitavit neque dormiet, qui custodit Israel. Ergo monachus qui non vigilat hunc versum non potest dicere.

Turbatus sum, et non sum locutus. Hoc est, quod dicit Apostolus: Sol non occidat super iracundiam vestram (Ephes. IV). Turbatus sum, quasi homo: non sum locutus, quasi Christianus. Iracundia coepit in corde meo; sed iracundiam in verba non protuli.

Cogitavi dies antiquos, et annos aeternos in mente habui. Quantum pro peccatis meis est, desperabam: et renuerat consolari anima mea. Coepi cogitare ab initio mundi, quando hominem fecit Deus, usque ad annum meum: ab Adam usque ad tempus meum.

Meditatus sum nocte cum corde meo, et scopebam spiritum meum: Non cogitabam de iracundia, non cogitabam de inimico meo; sed tota mea cogitatio de Deo erat. Nox quae solet esse, vel ad quietem, vel ad libidinem: mihi erat cogitatio de virtutibus. Meditatus sum nocte cum corde meo, et scopebam spiritum meum: hoc est, fodiebam quasi agrum, ut ibi mitterem semen doctrinarum Domini.

Numquid in aeternum projiciet Deus? Haec erat tota cogitatio mea; Deus hominem fecit de terra, et promisit ei vitam aeternam: quomodo ergo de paradiso ejectus est? Et non adjiciet ei, ut placeat adhuc. Aut in finem misericordiam suam abscidet a generatione in generationem? Hoc est, utramque generationem projiciet, et prioris populi: et sequentis? Et si projecerat Judaeorum populum: Numquid et gentium projiciet?

Aut continebit in ira misericordias suas. Non potuit pulchrius dicere; quamvis se teneat, ut non misereatur: tamen vincit illum misericordia sua.

Et dixi, nunc coepi. In Hebraeo aliter habet: Et dixi, imbecillitas mea: id est, hoc quod patior, non est de crudelitate Dei; sed de peccatis meis. Haec mutatio dexterae Excelsi: Ut Dominus misereatur, ut det gratiam suam universo mundo: ut non retineat in ira sua misericordias suas. Haec mutatio dexterae Excelsi: Nisi dextera ejus, hoc est, Filius ejus mutatus fuerit, et hominis corpus acceperit: nos misericordiam accipere non possumus. Et dixi, nunc coepi, haec mutatio dexterae Excelsi. Qui cum in forma Dei esset constitutus, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed exinanivit semetipsum, formam servi accipiens (Philipp. II).

Memor fui operum Domini. Quae fecerat Moysi, quae fecerat sanctis. Quia memor ero ab initio mirabilium tuorum, et meditabor in omnibus operibus, etc. Tota mea cogitatio de virtutibus tuis est. Considero quomodo illis misertus es, et de me non despero.

Deus, in sancto via tua. Quicumque ergo sanctus non est, via Dei in eo non est. Via Dei quae est? Ego sum via et veritas (Joan. XIV). Hoc Salvator dicit. Via ergo Dei filius est, via autem Dei non est nisi in sancto. Volumus, ut Christus habitet in nobis, simus sancti. Dei enim via in sancto est. Quis Deus magnus sicut Deus noster? Sicut enim sunt dii multi: et domini multi. Hoc loquitur Apostolus, Deus stetit in synagoga deorum (I Cor. VIII). Ego dixi, dii estis, et filii excelsi omnes (Psal. LXXXI). Et ad Moysen: Dedi te Deum Pharaonis (Exod. VII). Sancti dii dicuntur. Illi secundum gratiam dii: tu autem natura Deus es. Tu es Deus qui facis mirabilia. Non dixit, quia fecisti; sed, qui facis mirabilia. Quotidie facit Deus mirabilia, et operatur, et Filius, et Spiritus sanctus. Tu es Deus, qui facis mirabilia. Heri latro, hodie Christianus. Heri fornicator, hodie continens. Heri rapiebas aliena, nunc tua porrigis.

Notam fecisti in populis virtutem tuam. Christus Dei virtus, et Dei sapientia, mysterium quod a saeculis fuerat absconditum, nunc notum fecit in populis. Redemisti in brachio tuo populum tuum. Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est? Redemisti in brachio tuo populum tuum: id est, in Christo. Filios Jacob, et Joseph. Utrumque populum et Judaeorum, et Christianorum. Jacob in populo Judaeorum, et Joseph in populo gentium. Denique Joseph interpretatur lingua Hebraea, augmentum. Illi ergo praecesserunt, et nos adjuncti sumus: propterea dicit, filios Jacob et Joseph.

Viderunt te aquae, Deus: viderunt te aquae, et timuerunt. Interim dicamus secundum litteram; haereamus terrae propter simpliciores. Quando populus transivit per mare Rubrum, et per Jordanem: creatorem suum intellexerunt aquae, et populus non intellexit. Et turbatae sunt abyssi. Mare vidit, et fugit: Jordanis conversus est retrorsum (Psal. XIII).

Multitudo sonitus aquarum, discusserunt nubes. Pro nubibus, aquas habet in Hebraeo. Quod ait, Vocem dederunt nubes, hoc interpretantur quando visus est Deus in Sina monte.

Etenim sagittae tuae perambulabant: vox tonitrui tui in rota. Et hoc interpretantur de fulgoribus, et dicunt: quando tonitruat Deus, similem vocem facit rotae. Videtis quomodo adhuc in terra haeream, et loquar secundum litteram occidentem.

Illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae. Hic quid facis tu, Judaee? In mari via tua, et semitae tuae in aquis multis. Et hoc fac, aut de mari dici, aut de Jordane. Et vestigia tua non cognoscentur. Hoc secundum litteram, quomodo intelligis? Propter simpliciores secundum litteram diximus: revertamur ergo ad intelligentiam spiritualem. Viderunt te aquae, Deus. Loquamur de revelatione Joannis. Aquae, inquit, multae, populi multi sunt (Apoc. XVII). Viderunt te aquae, Deus. Quae aquae? Et aquae quae super coelos sunt, laudent nomen Domini (Ps. CXLVIII). Viderunt te aquae, Deus. Mentes et animae purae. Viderunt te aquae et timuerunt. Timor non fuit de odio, sed de fide. Et turbatae sunt abyssi. Dicamus aliquid secundum intelligentiam spiritualem. In principio Geneseos scriptum est: Et super aquas, inquit, ferebatur spiritus. Et deinde scriptum est: Super abyssos, inquit, ferebantur tenebrae. Videte ergo quid dicitur in principio Geneseos: hoc est, secundum intelligentiam spiritualem. Super aquas, inquit, ferebatur spiritus. Jam eo tempore baptismum significabatur. Non enim poterat esse baptismum sine spiritu. Super abyssos vero tenebrae. Ista est abyssus ad quam daemones postulant, ne mittantur a Jesu. Super abyssos ergo tenebrae. In aquis erat munditia: in abyssis, tenebrae. Quae sint abyssi, me tacente, intelligitis: quoniam daemones formidant ire in abyssum. Vocem dederunt nubes. Nubes, prophetae: quae Judaeis tacuerunt, nobis locuti sunt. Vocem dederunt nubes, etenim sagittae tuae transierunt. Praedicatio sermonis Christi in universum orbem cucurrit. Vox tonitrui tui in rota. Tonitrus proprie, grandis vox est. Denique eo tempore quando Deus locutus est: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui: facta est vox tonitrui rotae similis (Matth. III). Denique propterea scribitur: Abyssus abyssum invocat in voce cataractarum tuarum (Psal. XLI): hoc est duo Testamenta, novum et vetus. Vox tonitrui tui in rota. Vox praedicationis tuae in rota. Propterea grandis vox dicitur: quia grandis est praedicatio. Vox tonitrui tui in rota: in toto orbe per circuitum. Non solum auditur in Judaea, quod tu loqueris, sed et auditur in saeculo. Hoc diximus generaliter. Dicamus autem specialiter de interiori homine. Rota modico quodam vestigio stat in terra, et non solum stat, sed quasi percurrit: non stat, sed tangit et praeterit: Denique cum volvitur, ad altiora transcendit. Ita et sanctus vir, quoniam in corpore est, necessitatem habet aliqua de terrenis cogitare: et quando venerit ad victum, et vestitum, et caetera hujusmodi: habens victum et vestitum, his contentus est, et tangens terram, ad altiora festinat (I Tim. VI). Ille qui currit, et ad altiora festinat, in illo est sermo tuus (Zach. IX). Legimus et in propheta, sancti lapides volvuntur super terram (Ezech. I). Videte quid dixit: Sancti lapides volvuntur super terram. Quoniam enim rotae sunt, propterea volvuntur super terram, et ad altiora festinant. Vultis scire rotas plures? Legimus et rotam in rota. Legimus et in Ezechiel: Invicem sibi haerent rotae. Duae rotae, sunt novum, et vetas Testamentum. Ista rota in illa haeret, et illa in ista. Tamen videte quid dicitur, et in Ezechiel: Et quocumque, inquit, ducebat spiritus, illuc sequebantur et rotae. Hoc et in Ecclesiaste dicitur: quod in consummatione mundi revolvetur rota super lacum (Eccli. XII). Multa sunt quae dicantur de rotis; sed ad reliqua festinat oratio. Illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae: Apostolica praedicatio. Commota est, et contremuit terra. Nisi terra nostra commota esset, et conturbata, nos Christiani non essemus. Commota est, et contremuit terra. Super nullum enim requiescit Spiritus Domini, nisi super humilem, et quietum, et trementem verba ejus (Isai. LXVI).

In mari via tua. Ubi fluctus, ubi amara aqua, ubi draco habitat: ubi pisciculi minuti haerent. In mari via tua. Qui eras in coelo, descendisti in terram. Secundum litteram possumus dicere: Eo tempore quo eduxit Moyses Israel, tu eras qui educebas (Exod. XIV). In mari via tua. Deinde possumus, et secundum historiam aliter dicere: maria tibi fuerunt via. Sed illud semel fecit. Caeterum quotidie loquitur ad mare: Tace, obmutesce. Dominus te mitigat, ut nos per istud saeculum transire possimus. In mari via tua. Ille venit fons vitae, ut dulcoraret mare. Mare amarum, mare mortuum. Propterea juxta Ezechielem: egreditur de templo Domini fons aquae vivae, et vadit ad mare Mortuum, quod nihil habebat vivens (Ezech. XLVII). Nulli enim pisciculi esse poterant in mari Mortuo, nihil vivebat in mari Mortuo. De templo Domini, hoc est, de sinu ejus egressus est Salvator, et dulcoravit mare Mortuum, et amaras aquas. In mari via tua, et semitae tuae in aquis multis. Propterea in mari via tua: ut tu faceres viam, et sequerentur te apostoli tui.

Et semitae tuae in aquis multis, et vestigia tua non cognoscentur: deduxisti sicut oves populum tuum. Bonus pastor deduxit quasi oves populum suum. In manu Moysi, et Aaron. Hoc fecit secundum litteram. Caeterum quotidie facit in nobis. In manu Moysi, id est in lege. Scimus autem quoniam lex spiritualis est. In lege tua spirituali et Aaron: hoc est, in sacerdotio. In lege tua spirituali, et in sacerdotio tuo spirituali, nos deduxisti populum tuum (Rom. VII). Hoc secundum litteram intelligamus de Moyse et Aaron. Eductus quidem est Moyses et Aaron, sed non introductus in terram repromissionis. Successit ei Jesus. Videte quod scriptum est: Moyses in deserto mortuus est: Aaron mortuus est; Maria mortua est, et hoc est quod scriptum est in propheta: et percutiam, inquit, tres pastores in mense uno. Illi mortui sunt: neque enim potuerunt intrare in terram repromissionis (Zach. I). Viderunt tantummodo contra terram repromissionis, et intrare non potuerunt. Judaei viderunt terram repromissionis, et intrare non potuerunt. Mortui enim in deserto, et cadavera eorum sunt in solitudine, eorum qui mortui sunt in deserto. Nos filii sub Jesu duce venimus ad Jordanem et intravimus terram repromissionis, et venimus ad Galgala, et secundo circumcisi sumus spirituali circumcisione, et ablatum est a nobis opprobrium Aegypti. Nunc ipse Jesus dux noster gladium tenet, et semper nos praecedit, et pugnat pro nobis et vincit adversarios, et septem diebus circuimus Jericho: hoc est, istum mundum. Canimus sacerdotalibus tubis, et circuimus Jericho: hoc est, istum mundum, et cadunt muri ejus, et nos ingredimur, et victores existimus. Deinde vincimus civitatem Ahi: venimus postea ad Jebus: venimus ad Azor: venimus ad alias civitates, vincimus adversarios, quos sub Moyse vincere non potuimus. Gratias ergo agamus duci nostro Jesu; illo enim duce, illo pugnante, nos vincimus. Ille imperavit soli ut staret, et stetit: et istius typo ille magnus erat, ille imperabat, sed Dominus efficiebat. Ille victor exstitit, ille quod frequenter dixi, in spelunca quinque reges interfecit, ille nos induxit in terram repromissionis. Illi agamus gratias; ille est filius Nun, quod nos legimus Nave; ille est qui dicebatur Osee, quod nos Ause legimus. Non enim dicitur secundum Hebraicam veritatem Ause, sed Osee, id est, salvator. Vere salvator: salvat enim nos, et eduxit de deserto, et induxit in terram repromissionis, cui sit gloria in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS LXXVII.

Praecipit Scriptura divina, quando ad divitis prandium invitati fuerimus, cum intelligentia mittamus manum nostram ad epulas. Igitur et nobis dives prandium praepositum Scripturarum est. Venimus in pratum, ubi herbae florent: hinc rosa rubet, inde candent lilia, diversi flores sunt. Anima nostra huc, illucque trahitur, unde flores pulchriores capiat. Si rosam colligimus, lilium relinquimus: si lilium tulerimus, violae nobis supersunt. Ita et in septuagesimo septimo psalmo, qui mysticus est, et sacramentis plurimis involutus: quamcumque aspexeris litteram, flores sunt. Flores diversi, et non possumus totos colligere. Eligamus autem omne quod possumus, e paucis potest et caetera florum dignitas contemplari. Intellectus Asaph. Hoc titulo praenotatur. Ipse nos titulus ad intelligentiam provocat. Asaph unus fuit de chorodidascalis, sicut fuerunt et filii Core, et Idithun, et caeteri. Ergo de caeteris ex chorodidascalis, et iste unus est propheta. Quia ergo intellectus est simplex, et in psalmo narratur historia: necessitate compellimur omne quod scriptum est, secundum intelligentiam intelligere. Scriptum est: In terra Aegypti in campo Taneos; Interrupit mare, et eduxit eos in nube diei, et tota nocte in illuminatione ignis, et caetera. Videmus quia simplex narratur historia. Si ergo sic intellexerimus ut scriptum est, sine causa titulus praenotatus est: Intellectus Asaph. Sin autem intellexerimus ut titulus praenotatur, necessitate compellimur, aliud in littera habere, aliud in spiritu reperire.

Attendite, populus meus, legem meam: inclinate aurem vestram in verba oris mei. Aperiam in parabolis os meum, et loquar propositiones ab initio. Videtis quia bene supra scriptum est: Intellectus Asaph. Denique et ipsa prophetia sic incipit: Attendite, populus meus, legem meam: non Moysi legem, sed legem meam. Inclinate aurem vestram in verba oris mei. Hoc est quod dicit in Evangelio: Qui habet aures audiendi, audiat (Luc. VIII). Aperiam in parabolis os meum. Aperiam vobis quod Judaeis clausum est. Aperiam in parabolis os meum. Et sine parabolis, inquit, non loquebatur eis: discipulis autem suis secreto solvebat parabolas (Marc. IV). Aperiam in parabolis os meum. Quod illis in parabolis loquor foris, vobis intrinsecus aperiam. Et loquar propositiones ab initio. Pro propositionibus, in Hebraeo habet, in aenigmate. Ergo omne quod dicitur, aenigma est. Aenigma non est hoc quod dicitur, sed aliud quid significatur. Dicat mihi aliquis: Vim facis Scripturae, cum enim titulus habet: Intellectus Asaph, tu mihi ex persona Christi interpretaris hoc dictum. Ex persona Christi interpretemur hoc dictum, si Christiani sumus. Sumus autem Christiani, qui Christi baptismum accepimus, et non solum confitemur, sed et profitemur, quia Christiani sumus. Debemus ergo credere Evangelistis. Scriptum est in Evangelio secundum Matthaeum: Cum, inquit, locutus fuisset in parabolis Dominus noster atque Salvator, et illi non intelligerent (Matth. III): et caetera quae scripta sunt in Evangelio. Et postea evangelista quid intulit? Haec omnia, inquit, facta sunt, ut impleretur illud quod scriptum est: Aperiam in parabolis os meum, et loquar propositiones ab initio. Vides ergo quod evangelista Matthaeus hoc ex persona Christi intellexit. Cum enim induxisset Dominum dicentem in parabolis, et illi non intelligerent: hoc, inquit, factum est, ut impleretur quod scriptum est: Aperiam in parabolis os meum, et loquar propositiones ab initio. Videtur nobis nihil remansisse quaestionis, sed diligenter attendite (Joan. V): Studii enim mei est non declamare more rhetorico, sed Scripturarum sensus aperire. Denique et Dominus atque Salvator quid dixit? Scrutamini Scripturas, et ibi invenietis quomodo de me scriptum est. Et alibi dixit Judaeis: Erratis, nescientes Scripturas, neque virtutem Dei. Videte quid dicat: Erratis. Quare? Nescientes Scripturas (Marc. XII). Quoniam autem nescitis Scripturas: propterea nescitis Christum, qui est Dei virtus, et Dei sapientia. Dicitur ergo in Matthaeo: Haec inquit, facta sunt, ut impleretur quod scriptum est in Asaph propheta. Sic invenitur in omnibus veteribus codicibus, sed homines ignorantes tulerunt illud. Denique multa Evangelia usque hodie ita habent: Ut impleretur quod scriptum est per Isaiam prophetam: Aperiam in parabolis os meum, et loquar propositiones ab initio. Hoc Isaias non loquitur, sed Asaph. Denique et impius ille Porphyrius proponit adversum nos hoc ipsum, et dicit: Evangelista vester Matthaeus tam imperitus fuit, ut diceret: quod scriptum est per Isaiam prophetam: Aperiam in parabolis os meum, et loquar propositiones ab initio: ergo simpliciter dicamus: quomodo illud in Evangelio scriptum est, sic scriptum est in Matthaeo et Joanne, quod Dominus noster hora sexta crucifixus sit. Rursum scriptum est in Marco: quia hora tertia crucifixus sit. Hoc videtur esse diversum, sed non est diversum. Error scriptorum fuit: Et in Marco hora sexta scriptum fuit; sed multi episemum Graecum ς, putaverunt esse γ· sicut et ibi error fuit scriptorum: ut pro Asaph, Isaiam scriberent. Scimus enim quia prima Ecclesia de imperitis congregata fuit gentibus. Ergo cum legerent in Evangelio: Ut impleretur quod scriptum est in Asaph propheta: ille qui primus scribebat Evangelium, coepit dicere: Quis est iste Asaph propheta? Non erat notus in populo, et hoc fecit, ut dum errorem emendaret, faceret errorem. Dicamus aliquid simile, et in alio loco in Evangelio secundum Matthaeum: quando Judas retulit triginta argenteos, et noluerunt accipere sacerdotes, nec mittere in corbonam, quoniam erat pretium sanguinis: et emerunt inde agrum figuli in sepulturam peregrinorum (Matth. XXVII). Pretium Christi, sepultura nostra est, et vocatur ager ille Acheldemach, quod est, ager sanguinis. Sanguinis ager non Judaeorum, sed nostra sepultura est. Nos enim peregrini fuimus et advenae, et non habebamus ubi requiesceremus. Ille crucifixus est, et mortuus est, et nos cum illo consepulti sumus. Ut impleretur, inquit, quod scriptum est in Jeremia propheta: Retulit, inquit, triginta argenteos, pretium quod appretiatum est, et caetera. Sicut scriptum est, inquit, in Jeremia propheta: hoc in Matthaeo scriptum est. Requisivimus in Jeremia propheta, et hoc penitus invenire non potuimus, sed invenimus illud in Zacharia: Videtis ergo, quia et hic error fuit, sicut ibi (Zach. XI).

Quanta audivimus et cognovimus ea. Hi versiculi ab: Attendite, populus meus, legem meam: usque in istum versiculum, loquar propositiones ab initio: ex persona Christi dicuntur, et ipse Salvator loquitur. Jam caeteros versiculos usque ad finem psalmi, ex persona apostolorum debemus accipere. Dicente ergo Domino: Inclinate aurem vestram ad verba oris mei. O apostoli, quod, inquit, andistis in secreto, praedicate super tecta (Matt. X). Quid dicunt apostoli? Quanta audivimus et cognovimus ea; et patriarchae et prophetae locuti sunt nobis. Et patres nostri narraverunt nobis. Non sunt occulta a filiis eorum, etc. Propterea illi locuti sunt, ut nos filii eorum sciremus. Et legem posuit in Israel: quanta mandavit patribus nostris. Illis carnaliter locuti sunt: sed nos ea spiritualiter intelligimus. Ut nota facerent ea filiis suis. Hoc est, nobis. Propterea illis locutus est, ut nobis proderent.

Filiis qui nascentur et exsurgent, et narrabunt filiis suis. Pro patribus, inquit, tuis nati sunt tibi filii (Psal. XLIV). Nos filii sumus illorum. Illi nobis narraverunt, et nos narravimus filiis nostris, filii eorum nos sumus.

Ut ponant in Deo spem suam. Ut jam non credant in idolis, sed in Deo credant. Ut non obliviscantur opera Dei. Ut videant ordinem creaturae, et ex creatura intelligant creatorem. Et mandata ejus exquirant. Non contemnant sicut Judaei, sed exquirant sicut Christiani (I Cor. X).

Nec fiant sicut patres eorum. Ne murmurent sicut murmuraverunt quidam in deserto, et perierunt. Generatio prava et exasperans. Non ego hoc loquor: Propheta tuus hoc loquitur de te. Generatio prava et exasperans. Generatio adultera et pessima signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae (Matt. XVI). Quare dixit, prava? Quia facti sunt in arcum perversum. Arcus enim numquam extenditur in eum qui se mittit, sed contra adversarios. Ista autem generatio cum esset recta a Deo condita, et haberetur in manu Dei quasi arcus, ut mitteret per eam sagittas, versa est quasi arcus perversus, blasphemans in Creatorem suum.

Generatio quae non direxit cor suum. Usque hodie perversus est Israel. Et non est creditus cum Deo spiritus ejus. Quoniam non recepit Filium, propterea non recepit Spiritum sanctum. Denique Spiritus sanctus, quando descendit in specie columbae, non descendit super turbas Judaeorum, sed super unum Jesum. Si vis ergo, Judaee, spiritum accipere, crede in Jesum, quoniam Spiritus sanctus sedet in Jesu.

Filii Ephraim intendentes et mittentes arcum. O quanta mysteria! o quanti flores! Non dico dies, sed et totus mensis ad intelligentiam istius psalmi non potest sufficere. In singulis verbis sensus sunt. Habemus et thesaurum in vasis istis fictilibus. Multi hoc interpretantur de corpore, et de Spiritu sancto: hoc est, habemus thesaurum in vasis fictilibus. Est quidem et ista intelligentia: sed ista multo melior est, quoniam habemus thesaurum pretiosissimum in vasis fictilibus: hoc est, in verbis rusticis Scripturarum. Filii Ephraim intendentes et mittentes arcum, conversi sunt in die belli, et caetera. Legimus in Regum libris: quoniam sub Roboam filio Salomonis, Jeroboam filius Nabath scidit populum a reliquo populo, et decem tribus duxit in Samariam (III Reg. XII). Judae vero tribus, et Benjamin remanserunt sub imperio Roboam, et multi de tribu Levi, qui habitabant in Jerusalem sacerdotes et Levitae, sicut scriptum est in Paralipomenon, reversi sunt in templum Dei, hoc est, in Jerusalem (II Par. XI). Tres ergo tribus fuerunt: hoc est, Juda: Juda ipsa regalis tribus, et Benjamin, et postea Levitae ibi venerant de diversis tribubus ad templum. Qui erant ergo in Samaria, de tribu Ephraim habebant regem. Quomodo enim qui regnabant in Judaea, habebant regem de tribu Juda, et genere David: sic qui regnabant in Samaria, habebant regem de tribu Ephraim, et reges ipsorum vocabantur Ephraim. Legamus Osee prophetam, et omnem prophetiam ejus contra Ephraim reperiemus (Osee VII). Et dicitur ibi: Ephraim, inquit, factus est quasi columba insipiens. Vide quid dicat. Columba enim insipiens relinquit templum, et habitat in silvis. Columba semper in domibus habitat. Ephraim vero columba mea reliquit templum, reliquit domum, et habitat in silvis, habitat in desertis. Hoc interim secundum litteram, debemus enim et historiam ponere. Nunc vero post litteram, quasi per quosdam gradus debemus ad majora conscendere. Dicamus ergo, filios Ephraim, omnes esse haereticos. Et isti enim recesserunt de domo Dei, et isti dimiserunt David, et habitabant in desertis. Et dicuntur quidem columbae, quia legunt ipsi Scripturas, sed insipienter intelligunt. Multi sunt qui dicuntur, filii Ephraim, intendentes et mittentes arcum. Vide omnes haereticos, qui dereliquerunt Jerusalem, qui dereliquerunt templum Dei, qui habitant in Samaria. Ubi fecerunt vitulos aureos? In Bethel, et in Dan. Et vide quid dicat: Fecerunt vitulos aureos in Bethel, in domo Dei, idololatrae facti sunt. Et fecerunt illud in Dan: hoc est, in judicium suum, et in condemnationem. Dereliquerunt domum Domini, et nihil aliud nisi de auro cogitant. Dicat aliquis, Quare fecerunt vitulos aureos? Noster thesaurus repositus est in vasis fictilibus. Ecclesiastici enim, rustici sunt et simplices: omnes vero haeretici, Aristotelici et Platonici sunt. Denique ut sciatis, quoniam omnis eloquentia saecularis, aurum dicitur: hoc est, quoniam lingua eorum quasi propter splendorem auri dicitur: Calix aureus Babylon in manu Domini. Videte quid dicat: Babylon confusionis. Ergo mundus iste, calix aureus est. De hoc calice aureo omnibus gentibus propinatur (Jerem. LI). Filii Ephraim intendentes et mittentes arcum. Quamcumque videris scripturam haereticorum, omnes superstitiones habent. Reversi sunt in die belli. Nesciunt eum qui dixit: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV): sed ad verba sunt praeparati. Habent verba, sed audient illud quod scriptum est: Dissipa gentes quae bella volunt (Psal. LXVII). Dicat aliquis, nostram esse sententiam: Videamus consequentia:

Non custodierunt testamentum Dei, et in lege ejus noluerunt ambulare, et obliti sunt benefactorum ejus. Consurrexerunt contra eum, qui eos regeneravit in baptismate. Et mirabilium ejus quae ostendit eis. Videte sensum Scripturarum, quomodo de filiis Ephraim venit ad historias praeteritas: ut illud quod scriptum est: Aperiam in parabolis os meum, loquar propositiones ab initio: parabolice dictum ostendit.

Coram patribus eorum quae fecit mirabilia in terra Aegypti, in campo Taneos: interrupit mare, et perduxit eos, statuit aquas quasi in utre, et deduxit eos in nube diei. Dicat aliquis: Vim facis Scripturae: simpliciter enim dicitur de populo Israel, quando eductus est de terra Aegypti, et propterea secundum historiam dicitur. Et legimus decem tribus quoniam dereliquerunt Deum, et idololatrae effecti sunt, et quasi secuti sunt vitulos aureos. Videamus Asaph propheta quo tempore fuerit. Utique illo tempore, quando fuit David quadraginta annis. Rursum Salomon aliis quadraginta annis. Post octoginta annos sub Roboam, postea scissae sunt decem tribus. Vides ergo quod dicitur, non dicitur de decem tribubus, sed de haereticis prophetatur. Coram patribus eorum fecit mirabilia. Obliti ergo sunt haeretici patris sui, qui fecit mirabilia in terra Aegypti, in tenebris istius saeculi, quomodo illos liberavit. In Ecclesia renati sunt, et postea ubi nati sunt, displicet eis Ecclesia. In terra Aegypti in campo Taneos: ubi idololatria, ubi rex Aegypti, ubi equitatus Aegypti, ubi Joannes et Mambres adversarii Moysi, ubi idololatria. Nos omnes eramus in Aegypto, et a Domino liberati sumus. Interrupit mare, et eduxit eos. Ambulabat Dominus super mare, et fluctus maris mitigavit, et nos perduxit. Interrupit mare, et eduxit eos. Usque hodie, o Monache fidelis, quando educeris de Aegypto, interrumpitur mare, et sic educeris. Statuit aquas quasi in utre. In Hebraeo non habet, utrem: sed, sicut acervum. Et deduxit eos in nube diei. Ecce Dominus venit in Aegyptum in nube levi. Nubem levem, aut proprie Salvatoris corpus debemus accipere: qui leve fuit, et nullo peccato praegravatum est. Aut certe nubem levem debemus sanctam Mariam accipere: nullo semine humano praegravatam. Ecce Dominus venit in Aegyptum, saeculi istius: super nubem levem, Virginem. Et deduxit eos in nube diei. Pulchre dixit, diei: Nubes enim illa non fuit in tenebris, sed semper in luce. Et tota nocte in illuminatione ignis. Et tenebrae non sunt absconsae a te. Sicut lux tibi, ita et nox tibi (Deut. IV). Et tota nocte in illuminatione ignis. Dominus noster, ignis consumens est. Ignis consumens. Non dixit quid consumens, nobis intelligentiam dereliquit. Qui super fundamentum Christi aedificaverunt, lignum, fenum, stipulam (I Cor. III): Dominus illis ignis consumens est. Ignis duplicem habet naturam, et lucet, et urit. Si peccatores sumus, incendit: si justi, lucet nobis.

Interrupit petram in deserto. Interrupta nobis est petra in eremo. Percussa est petra, et fluxerunt aquae. Illa petra quae dicit: qui sitit, veniat et bibat; de cujus ventre fluxerunt flumina (Joan. VII). Et adaquavit eos velut in abysso multa . . . In deserto, ubi aqua non erat, abundantia nobis aquarum facta est.

Et eduxit aquam de petra, et eduxit tamquam flumina aquas, et apposuerunt adhuc peccare ei, etc. O perversitas cordis pravi, in Deum male loquitur, et qui justitiam esurire debuerat, carnes requirit et olera. Nam sicut Moyses percussit in eremo petram, et produxit populo aquas (Num. XX), ita et Dominus quem Paulus percussum ait propter peccata nostra, immensos nobis protulit fontes (Rom. IV): apostolos scilicet, quos petra monstravit, et per quos fluxerunt torrentes. Torrentes autem doctores accipimus: per quos torrentes, id est, subsequentes Ecclesiarum doctores repleti sunt. Ex quorum nos praedicatione, sitim verbi Dei restinguimus. Sed et ad fontem Baptismi nobis atque martyrii, eadem petra ostendit. De latere enim ejus cum percussus est, sanguis et aqua processit, quod baptismum et martyrium figuravit (Joan. XIX). Torrentes autem doctores dicti, quia priusquam crederent, ab imbribus et volutabris hujus saeculi erant repleti. Nunc autem baptismo abluti, a fonte vitae perennis inundaverunt. Addit murmuratio Judaica, dicens:

Numquid et panem poterit dare, aut parare mensam populo suo? Difficilem putat virtutem Dei: ut qui eduxerit aquam de saxo, quasi non possit manna dare de coelo.

Ideo audivit Dominus, et distulit. Utique se ab eis, ne in terram repromissionis intrarent. Et ignis accensus est in Jacob, et ira ascendit in Israel. Jacob non semper supplantator vitiorum intelligitur; nec Israel in omnibus videns Deum accipitur. Apostolus autem docet esse Israelem secundum carnem (I Cor. X), de quo dicitur: Et fornicatus est Israel (Judic. VIII). Si enim vidisset mente Deum, fornicatus utique non fuisset. Sic de Jacob, cum Esau pollutum idolis adorabat, dicens: Video faciem tuam tamquam faciem angeli Dei (Gen. XXIII); vel, cum impinguatus recalcitravit, non erat supplantator vitiorum. Ideo et hic ita intelligendum est: quia accensus est in Jacob terrenus ignis concupiscentiae, et ita in ultione divina, super Israel carnalem ascendit.

Quia non crediderunt in Deum, nec speraverunt in salutari ejus. Nec Patrem, nec Filium, qui salus mundi est, crediderunt.

Et mandavit nubibus desuper, et januas coeli aperuit. Et pluit illis manna ad manducandum. Praestita haec sunt Hebraeis: sed et modo in Ecclesia prophetis et apostolis praecipitur, ut nobis verbum praedicationis, quo anima spiritualiter pascatur, annuntient. Panem coeli dedit eis, panem angelorum manducavit homo. Ipse homini cibum praebuit, qui dixit: Ego sum panis vitae, qui de coelo descendi: qui manducaverit ex eo, vivet in aeternum (Joan. VI). Ex hoc enim pane coeli, sancti reficiuntur et angeli. Cibaria misit eis in abundantia. Ut jam non litterae hordeo, sed spiritualis tritici dogmate satientur.

Et transtulit Austrum de coelo, et induxit in virtute sua Africum, et pluit super eos sicut pulverem carnes, etc. In ventis, flatum Spiritus sancti demonstrat. Collatio autem multitudinis, quae pulveri vel arenae maris assimilatur, terrenum et durum eorum arguit sensum.

Et ceciderunt in medio castrorum eorum, circa tabernacula eorum, et manducaverunt, et saturati sunt nimis. Castra, synagogas dicit. Tabernacula vero, corda eorum in quibus haec defluxerunt. Quod autem eos nimis indicat saturatos, ingluviem eorum carnalem increpat: quod hi qui de Dei praeceptis refici debuerant, de pulvereis se carnibus sentiunt satiatos. Et desiderium eorum attulit eis: non sunt fraudati a desiderio suo. Immensa pietas Domini, ut terreno victu esurientes pascit: sic et qui eum desideraverit, coelesti, quem superius diximus, pane replet. Ergo hi qui carnes tantum, et non Deum desideraverunt, quid in sequenti tulerint, videamus.

Adhuc esca eorum erat in ore ipsorum, et ira Dei ascendit super eos, et occidit pingues eorum. Haec de his qui Deum post acceptum manna dereliquerunt. Nam et nunc in Ecclesia si quis Carne et Sanguine Christi reficitur, et declinat ad vitia, noverit sibi Dei judicium imminere, sicut Paulus apostolus ait: Qui acceperit corpus et Sanguinem Christi indigne, judicium sibi sumit, et bibit (I Cor. XI). Et electos Israel impedivit. Impediuntur, et nunc electi Ecclesiae: si ne ipsi quoque sacerdotes innocenter haec sacramenta percipiant.

In omnibus his peccaverunt adhuc: et non crediderunt in mirabilibus ejus. Et defecerunt, etc. Peccant quotidie iniqui, quoadusque deficiant, et cum festinatione deficiunt: qui sacerdotibus Dei obaudire contemnunt, sicut et populus ille qui contra famulum Dei Moysen murmurabat.

Cum occideret eos, quaerebant eum, et revertebantur, et diluculo veniebant ad eum. Flagellati in peccatis revertebantur: excussoque infidelitatis somno, maturabant ut audirent verbum Dei.

Et rememorabant, quia Deus adjutor est eorum, et Deus excelsus redemptor eorum est. Nullum posse intellexerunt adjutorium ferre, nisi illum qui eos de servitute Aegypti liberavit.

Et dilexerunt eum in ore suo. Cum dicerent: Omnia quaecumque praeceperit Moyses, faciemus (Exod. II). Et lingua sua mentiti sunt ei. Dicentes Moysi: Omnia quaecumque dixerit Dominus, faciemus.

Cor autem ipsorum non erat rectum cum eo, nec fideles habiti sunt in testamento ejus. Nam et Dominus testimonio utens Isaiae prophetae, dicebat: Populus hic labiis me honorat: cor autem ejus longe est a me (Isa. XXIX).

Ipse autem est misericors, et propitius fiet peccatis eorum, etc. Multitudo enim misericordiarum continet eum, ut dum exspectat poenitentiam, non puniat delinquentem: quia non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XVIII).

Et rememoratus est, quia caro sunt. Scit enim, quia caro semper resistit legi Dei. Spiritus vadens, et non rediens. Novit enim quia homo, amisso spiritu, in pulverem revertitur. Nam et Spiritus sanctus cum recedit a peccatoribus, quamdiu in volutabris peccaminum sunt, non revertitur ad eos.

Quoties exacerbaverunt eum in deserto: in iram concitaverunt eum in inaquoso. In incredulitate utique atque ariditate cordis sui.

Et conversi sunt, et tentaverunt Deum, et Sanctum Israel exacerbaverunt. Erat tunc Moyses sanctus Israel, qui Deum et mente videbat et oculis, quem saepius exacerbabant. Sed et nunc exacerbant, cum audiunt, quod Christum Dominum in carne nasciturum annuntiat.

Non sunt recordati manus ejus: die qua redemit eos de manu tribulantis. Pharaonis utique, qui figuraliter diabolus dicitur.

Sicut posuit in Aegypto signa sua, et prodigia sua in campo Taneos. Sicut enim tunc in decem signis, id est, plagis, Moyses populum ex Aegypto liberavit: ita et Paulus apostolus decem Epistolis praesentis mundi tenebras oppressit.

Convertit in sanguinem flumina eorum, et imbres eorum ne biberent. Vana philosophorum verba, quae in doctrinis Platonicis Ecclesiae parvulos interimebant: in ultionem divinam illis conversa est et in cruorem, ut qui sanguinem fundebant, id est, animas jugulaverant seducendo, sanguine deinceps potarentur.

Misit in eos cynomyiam, et comedit eos. In cynomyia Cynicorum sectam indicavit, quae libidinem atque luxuriam, summum praedicat bonum. Et ranam, et disperdidit eos. In ranarum vocibus, et poetarum carmina designantur, quae per inflationem verbositatis exterminationum fabulas intulerunt.

Et dedit aerugini fructus eorum. In aerugine, sive canicula, fornicationis forma monstratur. Nam sicut haec lento repens conamine, crudelissime arborum fructibus insidiatur: ita et haec blande illiciens homines, iniquis eos atque occultis morsibus saevissime vorat. Et labores eorum locustae. In locusta, humani generis discordiae confutantur. Quae cum sine rege ordinatum ducat exercitum, humanum tamen genus semper dissidet ac discordat.

Occidit in grandine vineas eorum, et moros eorum in pruina. Et tradidit grandini jumenta eorum, et possessiones eorum igni. In grandine castigatio divina monstratur: in qua vel vineae, vel arbores flagellantur: hae scilicet quae pro bonis fructibus, tribulos protulerunt. Ab hac enim grandine et jumenta occiduntur, ut eorum insipientia arguatur, qui divinum nomen bestiis indiderunt. Ignis quoque ad depascenda vitia et illuminanda credentium corda mittitur, sicut Dominus ait: Ignem veni mittere in terram: et quid volo, nisi ut accendatur (Luc. XII)?

Misit in eos iram indignationis suae: indignationem, et iram et tribulationem, immissionem per angelos malos. Ut qui divinis plagis non arguebantur, diabolicis insidiis tunderentur. Qui autem sint angeli, ipse Dominus in Evangelio declaravit: Ite, inquit, in ignem, quem praeparavit Pater meus diabolo et angelis ejus (Matt. XXV).

Viam fecit semitae irae suae, et non pepercit a morte animabus eorum, et jumenta eorum in morte conclusit. Habet viam divina ira, cum in peccati ultione quis traditus non liberat animam suam a supplicio gehennae. Vel cum insipientia, quae jumentis est similis, in morte sempiterna concluditur.

Et percussit omne primogenitum in terra eorum: primitias omnis laboris eorum in tabernaculis Cham. Sicut haec gesta in Aegypto referuntur: ita et Dominus, principatus, et potestates, sive daemoniorum, sive vitiorum, in hoc mundo, sacrosancto adventu suo delevit, ac triumphavit in ligno crucis suae, et ab eorum corde depulit, qui calliditati diabolicae dediti fuerant, quia Cham calliditas interpretatur.

Et abstulit sicut oves populum suum, et perduxit eos tamquam gregem in deserto. His plagis verberata Dominus Aegypto, eduxit populum suum de suprascripta servitute, quem sanguine suo redemerat, et collocavit eum in Ecclesia, quae prius sterilis fuerat ac deserta: de qua ait: Multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum (Isa. LIV).

Et eduxit eos in spe, et non timuerunt, et inimicos eorum operuit mare. Collocatis his in spe aeternitatis, operuit mare inimicos eorum, scilicet ut cum hi abluebantur baptismo, diabolus cum suis exercitibus mergeretur.

Et induxit eos in montem sanctificationis suae: in montem quem acquisivit dextra ejus. In ipsam Ecclesiam quam virtute gloriosae resurrectionis suae acquisivit.

Et ejecit a facie eorum gentes, et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis, et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israel. Ejectis peccatis gentibus a cordibus humanis, data est eis possessio terrae viventium: factumque est, ut ubi quondam sortilegus hariolusque habitaverat, nunc mente videns Deum inhabitet.

Et tentaverunt, et exacerbaverunt Deum excelsum: et testimonia ejus non custodierunt. Et averterunt se, et non servaverunt pactum: quemadmodum patres eorum. Ad Judaeos nunc sermo convertitur, quos nec virtus, nec beneficia mollierunt divina: sed sicut patres eorum occiderunt prophetas, ita et isti ipsum Dominum persequuntur. Conversi sunt in arcum pravum. Arcus enim perversus est, qui dum contra inimicos sagittam putatur jacere, sauciat tenentem. Sic et Judaei, qui in Deum liberatorem suum, iniquas jaculantur verborum sagittas.

In iram concitaverunt eum in collibus suis: et in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt. Relicto enim eo, servierunt idolis ac simulacris, adorantes etiam in montibus.

Audivit Dominus et sprevit: et ad nihilum redegit valde Israel. Illum qui tantum nomine, et non visione Israel erat.

Et repulit tabernaculum Silo, tabernaculum suum, in quo habitavit inter homines. Vel in tabernaculis Silo sub Eli, vel in Jerusalem sub Salomone. Sed his repulsis, elegit potius templum regis virginis incorruptae, sive Eclesiae sanctae ex gentibus evocatae.

Tradidit in captivitatem virtutem eorum, et pulchritudinem eorum in manus inimici: et conclusit in gladio populum suum, et haereditatem suam sprevit. Juvenes eorum, etc. Manifeste hic excidium illud quod in Jerosolymis sub Tito Vespasianoque actum est, praeconavit. Et quia tamquam acta agenda praedixit, noverit qui legit, quia apud Deum futura jam facta sunt. Sed utinam et in nobis haec, Domino cooperante, fiat, ut concupiscentia decidat, erecta potestate virtutum. Forma iniqui amoris corruat, erecta Ecclesiae pulchritudine. Interimatur populus vitiorum, vivificata numerositate virtutum. Respuatur terrena haereditas, acquiratur regnum Dei. Juvenculus, id est, incipiens peccatum, a virtute Sancti Spiritus exuratur, et virgo anima collaetetur. Incentores vitiorum, gladio, id est, verbo Dei trucidentur, ut exsultent mentes ab his viduatae cum Christo.

Et excitatus est tamquam dormiens Dominus, tamquam potens crapulatus a vino, et percussit inimicos suos in posteriora, opprobrium sempiternum dedit eis. Ut dormiens et quasi ebrius, habetur Dominus in cordibus iniquorum. Quum autem poenitentiam agere coeperint, excitatur. Et percussis vitiis usque in posteriora temporum, traditisque in opprobrium sempiternum, vigilat in eis.

Et repulit tabernaculum Joseph, et tribum Ephraim non elegit: sed elegit tribum Juda, montem Sion quem dilexit. Non ad hoc repulit tribum Joseph vel Ephraim, ut in aeternum sperneret: sed noluit de ea suscipere carnem, eligens tribum Juda, de qua beata Maria procederet, ex qua nasceretur ipse, ut dilectionis suae montem, id est, Ecclesiam elevaret.

Et aedificavit sicut unicornium sanctificium suum in terra, quam fundavit in saecula. Ipsam Ecclesiam suam singulari virtute firmavit, ut immobilis in saecula sempiterna persisteret.

Elegit David servum suum, et sustulit eum de gregibus ovium, et de post fetantes accepit eum. Pascere, etc. Omnia haec ad Christum Dominum referenda sunt, qui a paterno consilio, ad redemptionem nostram electus est de grege mortalium: carnem assumens, pascens Christianum populum, sive supplantatorem vitiorum, sive mente videntem Deum. Qui nunc Ecclesiam suam suis voluntatibus inhaerentem, in bonitate cordis sui pascere, et in coelesti Jerusalem collocare dignetur. Ipsi gloria cum aeterno Patre et Spiritu sancto, in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS LXXVIII.

Psalmus Asaph. Iste psalmus vocem continet prophetae, captivitatem terrenae Jerusalem deplorantis: quae captivitas non tantum ad illam civitatem, quantum ad animam, quae saepe civitas scribitur, referenda est.

Deus, venerunt gentes in haereditatem tuam: polluerunt templum sanctum tuum. Apostolus dicit: Vos estis templum Dei, et Spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III). Si quis templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Ergo si increscentibus vitiis succumbit anima Christiana: tunc haereditas quae Dei esse debuerat, adversario subditur, et tunc templum Spiritui sancto dedicatum, coinquinatum a gentium criminibus disperditur. Posuerunt Jerusalem in pomorum custodiam. Sicut enim poma cum maturescere coeperint, a suis custodiuntur, maturaque facilius devorantur: ita et adversarius noster irruentibus vitiis custodit sibi consentientem animam donec eam ad plenum voluntatis suae consensum adducens, valeat devorare. Quamdiu enim in ea scintilla lucet fidei, acerba est deutibus inimici.

Posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus coeli: carnes sanctorum tuorum bestiis terrae. Effuderunt sanguinem ipsorum tamquam aquam in circuitu Jerusalem, et non erat qui sepeliret. Haec quidem in Jerusalem ante adventum acta sunt Salvatoris: sed passionem infantum figuraverunt, ubi carnes eorum bestiis atque volucribus, id est, persecutoribus expositae sunt, et tanta multitudo sanguinis est effusa, ut vix omnium sepeliri corpuscula possent. Circuitus autem in Jerosolymis, plorantis Ecclesiae intelligitur luctus, juxta illud: Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt (Jerem. XXXI; Matth. II).

Facti sumus opprobrium vicinis nostris, etc. Opprobrium fiunt sancti his qui prius fratres fuerant, et tunc separati ab Ecclesia, timentes Deum persequuntur: quod ad haereticos refertur:

Usquequo, Domine, irasceris in finem, accendetur velut ignis zelus tuus? Effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt, et in regna quae nomen, etc. Ne nobis irascaris quaesumus, Domine, qui te novimus: sed in illos potius retorque furorem tuum, qui Christum tuum ignorant.

Quia comederunt Jacob, et locum ejus desolaverunt. Illum carnalem, qui seductus est astu inimici.

Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum: cito anticipent nos misericordiae tuae, Domine, quia pauperes facti sumus nimis. Praeveniat nos quaesumus, Domine, misericordia, quae est unigenitus tuus, ut veniens propitietur iniquitatibus nostris, et eruat nos a peccatis. Pauperes enim facti sumus in mundo propter illum.

Adjuva nos, Deus, salutaris noster; propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos, et propitius esto peccatis nostris, etc. Tunc nobis, vel adjuvas, vel propitiaris: si claritas nominis tui, quae in gentibus benedicitur, nos morte sua a morte eripiat.

Nequando dicant gentes, ubi est Deus eorum? et innotescat in nationibus coram oculis nostris. Gentes, sive nationes, potestates adversae sunt, quae invalescunt adversum nos, dicentes: Ubi est Deus verax vester? Sicut pagani martyribus saepe dicebant.

Ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est. Judicium hic invocat: quo sanguis martyrum exquiratur a Domino, qui in Apocalypsi ait: Quiescite modicum, donec impleatur numerus conservorum vestrorum (Apoc. VI). Introeat in conspectu tuo gemitus compeditorum. Qui te per longas lacrymas requirentes, absolvi et tecum esse desiderant.

Secundum magnitudinem brachii tui, posside filios mortificatorum. Eos scilicet qui per martyrum exempla currentes, crucifixerunt se vitiis et concupiscentiis.

Redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum. Ut non judicii poena damnentur, sed in hoc saeculo septuplam compositionem poenitendo dissolvant. Sinus autem saepe pectus hominis intelligitur, in quo anima requiescit. Improperium ipsorum quod exprobraverunt tibi, Domine. Tibi enim exprobrant: quia martyres tuos in quibus habitas, contumeliis affligunt.

Nos autem populus tuus, et oves pascuae tuae. Propter innocentiam autem, quam gerunt, oves vocantur, vel quia Christum pastorem habent. Confitebimur tibi in saecula, et in generatione et generationem. Hoc est, a prophetis usque in Evangelia. Annuntiabimus laudem tuam. Quia tibi est cum aeterno Patre et Spiritu sancto honor et gloria, in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS LXXIX.

In finem pro his qui commutabuntur, testimonium Asaph. Iste psalmus vocem continet prophetae deprecantis, narrantisque magnalia Dei.

Qui regis Israel, intende. A Deo regitur, qui mente videt Deum. Ergo hunc propheta intendere sibi deposcit. Qui educis tamquam oves Joseph. Non illum Joseph, cujus typum in alio psalmo repulit: sed illum qui triginta argenteis a discipulo venditus, paterna virtute ex inferno deductus est cum grege justorum.

Qui sedes super Cherubim. Super plenitudinem omnis scientiae. Appare. Huic mundo te videndum praebe. Coram Ephraim, et Benjamin, et Manasse. Illum Ephraim Manassemque commemorat, quos alibi fortitudinem sui capitis dicit, id est, Ecclesiam vel apostolos. Quod autem Benjamin in medio posuit: significat Paulum apostolum, qui de tribu Benjamin descendit, caeteris apostolis sociandum (Philip. III).

Excita potentiam tuam. Quam Aegyptiis ac filiis Israel ostendisti. Et veni, ut salvos facias nos. Ut sicut illos eruisti de Aegypto, ita nos salves a potestate daemonum.

Deus, converte nos. Ad te cognoscendum. Et ostende faciem tuam, et salvi erimus. Ostende Filium tuum, ut salvemur.

Domine Deus virtutum, quousque irasceris super orationem servi tui? Non enim irascitur, si justitiam petamus; sed conscientia delicti, putat etiam ab oratione irasci.

Cibabis nos pane lacrymarum, et potum dabis nobis in lacrymis in mensura. Saepe ob desiderium Dei, sive recordationem peccati, lacrymae nobis panes, potusque fiunt. Quod autem ait, in mensura, illud indicat, ut in hac oratione, in qua peccatis absolvi cupimus, vel Deum videre desideramus: victus tenuis accipiatur, si in precatione, non in multiloquio proferatur.

Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris, etc. Judaeis atque haereticis, qui in circuitu Ecclesiae obstrepunt, nosque impugnant.

Domine Deus virtutum, converte nos ad te, et ostende faciem tuam, etc. Illum qui dixit: Qui me videt, videt et Patrem (Joan. XIV).

Vineam de Aegypto transtulisti: ejecisti gentes, et plantasti eam. Dux itineris fuisti in conspectu ejus, etc. Licet haec synagogam figuraverint, ad Ecclesiam referenda sunt, quae a tenebris saeculi ad coelestem dignitatem, ejectis vitiorum gentibus, fide favente, translata est. Cui etiam via, id est, mandata per quae graderetur, largita sunt, plantatis in ea doctoribus, per quos in omnem terram Evangeliorum sonus nuntiaretur. Ipse quoque a Domino super Cherubim residente custoditur, dirigitur, ac nutritur.

Operuit montes umbra ejus, et arbusta ejus cedros Dei. Cum patriarchis atque apostolis claritatis suae.

Extendit palmites suos. Nos sumus vites, qui ex vinea illa fronduimus. Usque ad mare. Id est, usque ad baptismum accessimus, qui prius in vanitate saeculi hujus fluctuabamus. Mare enim Apocalypsis baptismum signat. Et ad flumen propagines ejus. Ut qui in ea renascebantur, baptismo abluerentur. Hinc ad synagogam revertitur.

Ut quid destruxisti maceriam ejus? Tunc enim munitio synagogae deposita est, cum ei caecitas contigit, donec plenitudo gentium subintraret. Et vindemiant eam omnes transeuntes viam. Spoliatur ab his qui per hujus saeculi viam ad Deum transeunt: dum Judaeos converti faciunt praedicando.

Exterminavit eam aper de silva, et singularis ferus depastus est eam. In apro atque singulari fero immanitas diaboli intelligitur, a quo exterminata est propter incredulitatem.

Domine Deus virtutum, converte nos. Synagogam ad Ecclesiam.

Respice de coelo, et vide, et visita vineam istam. De qua superius sum locutus. Et perfice eam quam plantavit dextera tua. Quam virtus, id est, Filius tuus resurrectione sua fundavit. Et super filium hominis. Filium virginis. Quem confirmasti tibi. Quem, devicta morte, ad tuam dexteram collocasti.

Incensa igni et suffossa, ab increpatione vultus tui peribunt. Synagoga utique cum Judaeis non credentibus.

Fiat manus tua super virum dexterae tuae. Super populum quem dextera, id est, Christus tuus salvabit. Et super filium hominis quem confirmasti tibi. Ipsum Mediatorem, Salvatoremque nostrum.

Non discedimus a te, vivificabis nos. Si tibi fide adhaereamus, tunc pane illo vitae quem de coelo misisti, reficimur. Et nomen tuum invocabimus. Ipsum cui dedisti nomen super omne nomen.

Domine Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus. Ipsum, qui est imago tua: ipsum, qui est facies tua, qui est illuminatio vultus tui, in quo manes, et qui manet in te. Qui purificatis mentibus nostris dignetur illabi, seque nobis mundi Salvatorem ostendere, nosque inspectione sancta salvare. Ipsi gloria et imperium tecum, et cum Spiritu sancto, et nunc, et in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS LXXX.

In finem, pro torcularibus, psalmus ipsi Asaph. In lege scriptum est tres esse solemnitates: Paschae, Pentecostes, et Scenopegiae. Ante Scenopegias, ante dies decem jejunium erat, et jejunium erat usque ad vesperum. Eo tempore tubis canebant, hoc est, jejunabant, et in jejunio tubis canebant: et post dies decem, Scenopegiae erant. Diligenter attendite: Tres solemnitates in lege scriptae habentur. Primum Pascha, deinde Pentecostes, deinde Scenopegiae. Ante Scenopegias, jejunium: in jejunio autem tubis canebant. Animadvertite Scriptura quid significet. Tollite velamen, quod positum est ante oculos Moysi; et videte quoniam tabernacula non possumus fieri, nisi ante jejunemus. Ipsum autem jejunium nisi habuerit signum victoriae, quod nostros adversarios deterreat, non vincitur Amalec. Quoniam ergo tres sunt solemnitates, Pascha, Pentecoste, Scenopegiae: ideo et tres psalmi habent titulos pro torcularibus: Octavus psalmus, et octogesimus, et octogesimus tertius. Videtis ergo quomodo tres psalmi scripti sint in psalterio, qui pro torcularibus, praenotantur. Videte quid dicat psalmus octavus, et octogesimus, et octogesimus tertius: et antequam de numero disputemus, dicamus quid sibi significare velint torcularia. Pro torcularibus. Torcularia non sunt alibi, nisi ubi vineae et infinita vindemia. Pro torcularibus. Propterea dicit Dominus atque Salvator: Torcular calcavi solus, et de gentibus vir non erat mecum (Isai. LXIII). Propterea vineam de Aegypto transtulit et plantavit. Et dicit in Jeremia: Ego te plantavi vineam veram totam, electam: quomodo conversa es mihi in amaritudinem vitis alienae (Jerem. II)? Et Noe vinum bibit, et inebriatus est. Dicitur et Salomone, dicitur etiam in mysterio: Bibite, amici, et inebriamini (Cant. V). Legimus et in alio loco: quoniam Joseph ille vir sanctus, qui in typo praecessit Salvatoris, qui venditus est a fratribus suis: quem vendiderunt fratres sui, et regnavit in Aegypto (Gen. XLIII). Sic Dominus et Salvator noster venditus est a Judaeis, et regnavit in Aegypto istius saeculi. Ille ergo Joseph vir sanctus, ille praecipuus qui crudelitatem pietate superavit: qui ideo venditus est in Aegyptum, ut Aegyptum pasceret, et fratres suos qui eum vendiderunt. Ille igitur Joseph invitavit fratres suos. Sed videte: Et inebriatus esse in meridie dicitur. Hoc vero secundum litteram stare non potest, ut Vir sanctus inebriatus fuerit. Inebriatus est et Noe, sed vere fuerat inebriatus. Joseph inebriatus fuit ut Noe, et inebriatus est in domo sua. Videte mysterium: Videamus ante quid significet in mysterio, et postea disputemus quid significet in sensu. Post diluvium mundi istius bibit Noe, et inebriatus est in domo sua, et denudata sunt femora ejus, et ejus apparuit turpitudo: et venit frater major et irrisit, frater autem minor texit (Gen. IX). Hoc totum dicitur de Salvatore, quoniam dicebat in cruce passionis: Pater, si possibile est, transeat a me calix iste (Matth. XXVI). Bibit, et inebriatus est, et denudata sunt femora ejus, et apparuit ignominia crucis. Venit frater major populus Judaeorum, et irrisit: et minor, populus de gentibus, texit ignominiam. Propterea maledictus Chanaam, servus erit fratris sui. Ecce maledictio illa usque hodie perseverat. Nos minor populus, imperamus majori populo Judaeorum. Sicut ergo Dominus in Passione inebriatus est, sic et sancti in ardore fidei quotidie inebriantur in Spiritu sancto. Tu qui die hesterna aurum colligebas, hodie projicis: nonne apud ignotos videris insanus? Denique et apostoli quando Spiritus sanctus descenderat super eos, et impleverat eos, et loquebantur linguis variis, propterea dicebantur musto pleni (Act. II). Multa sunt quae dicantur de vini mysterio, et de ebrietate. In finem, pro torcularibus, Asaph. Octavus psalmus, et octogesimus, et octogesimus tertius. Nullus alius habere poterat torcularis numeros, nisi octavus, et octogesimus, et octogesimus tertius. Octavus dies resurrectionis in singulari numero. Rursum in octo decadibus, octogesimus alius major numerus. Videtis ergo quoniam haec torcularia non praescribuntur, nisi in die resurrectionis, octava, et octogesima. Dicat aliquis: Quare postea dicitur in octogesimo tertio torcularia? Haec torcularia ad Trinitatis mysterium pertinent. Propterea et tres sunt chorodidascali. In octavo psalmo, David; in octogesimo, Asaph; in octogesimo tertio, filii Core. Octavus est David, qui interpretatur fortis manu. Prima enim nostra victoria, pugnam habet atque luctam. Propterea dicitur fortis manu David. Secunda vero, hoc est, in octogesimo Asaph. Asaph autem interpretatur Synagoga. In octavo ergo vincimus, et in octogesimo cum Domino congregamur. In octogesimo vero tertio filiorum Core. Core, interpretatur Calvaria. Ascende, Calve; ascende, Calve (IV Reg. II). Haec dicebant etiam pueri Elisaeo, quoniam passus fuerat in loco Calvariae. Multa sunt quae dicantur, quomoda Elisaeus in Bethel irrisus sit a quadraginta duobus pueris. Ista sunt torcularia, de quibus dicit et Salvator: Facite vobis amicos de iniquo mammona, ut vos recipiant in aeterna tabernacula (Luc. XVI).

Exsultate Deo, adjutori nostro. Qui nos de tenebris Aegypti liberavit. Jubilate Deo Jacob. Supplantatori inimicorum.

Sumite psalmum, et date tympanum, psalterium jucundum cum cithara. Hymnum de corde puro, vel mente, ac attenuatione peccatorum mundi.

Buccinate in Neomenia tuba, in insigni die solemnitatis nostrae. Illi canebant tuba in Pascha, Pentecoste, et Scenopegia. Nos modo in Ecclesia licet omni tempore Deo canere debeamus: sed praecipue in resurrectione, in remissione, et in domus innovatione: hoc est, cum resurgimus in Christo: cum remissionem accipimus, cum domus pectoris nostri innovata fuerit post ruinam.

Quia praeceptum in Israel est, et judicium Deo Jacob. Ipsius enim praeceptum est, atque judicium, ut gratia salvemur, et non ex nobis.

Testimonium in Joseph. In Christo qui pro nobis venditus est. Posuit illud, cum exiret de terra Aegypti. Vel in rubo, vel in igne, vel in aliis mysteriis. Linguam quam non noverat, audivit. Populus ille gentium, in Ecclesia mandata, quae prius ignorabat, accepit.

Divertit ab oneribus dorsum ejus. Quando in Aegypto eramus, exstruebamus civitates Pharaonis, lutum et laterem portabamus, et tota anima nostra quaerebat paleas. Non habebamus frumentum, non habebamus coelestem panem qui de coelo venit: necdum acceperamus manna de coelo, necdum nobis serpens fuerat in eremo suspensus: necdum petra aquam nobis miserat: necdum extendebamus manus, et cadebat Amalec. Sedebamus in luto, et faciebamus opera Aegypti, civitates Pharaonis exstruebamus. Divertit ab oneribus dorsum ejus. Quam grandia ante habebamus onera! Propterea Moyses noster dicit: Venite ad me, omnes, qui onerati estis peccatis, et ego reficiam vos (Matth. XI). Manus ejus in cophino servierunt. Cujus? Israelis. Alii sunt cophini Aegypti, et alii Jesu. Habet et Jesus cophinos suos, et duodecim cophinos de fragmentis implevit Salvator noster (Luc. IX). O rem miram, et ingentia mysteria significantem! Quinque millia populi vescebantur in eremo, sine parvulis, et mulieribus: in loco deserto non inveniuntur nisi tantum quinque panes: locus enim desertus erat. Requiro te qui tantum litteram sequeris. In deserto loco non inveniuntur nisi quinque panes, et duodecim cophini quomodo inveniuntur? Si desertus erat locus, utique duodecim cophinos habere non poterat; sed hoc totum significatur, quod populum suum Dominus in deserto istius saeculi eduxit de Aegypto: pavit panibus suis, et quodcumque supererat, in duodecim cophinis condidit, hoc est, in duodecim apostolis, ut quod perierat in duodecim tribubus, salvaretur in duodecim apostolis.

In tribulatione invocasti me, et liberavi te. Prophetae et psalmi ideo obscuri sunt: quoniam subito cum nescis, persona mutatur. Denique hucusque locutus est propheta: nunc subito inducitur persona Dei loquentis ad populum. In tribulatione invocasti me, et liberavi te. Quicumque in tribulatione es, securus esto, invoca me, et exaudieris. Exaudivi te in abscondito tempestatis. Tempestas illa quando te premebat, et quasi fluctibus huc illucque trahebat: ego eram in media tempestate. Probavi te apud aquam contradictionis. Secundum litteram de Moyse et Aaron dicitur: quod ad aquam contradictionis offenderint Deum (Exod. XVII; Num. XX). Denique ideo non sunt ingressi terram repromissionis. Nobis autem dicit Deus: Probavi te apud aquam contradictionis. Simon probatus est ad aquam contradictionis: quia in hypocrisi accepit baptismum (Act. VIII). Quicumque ergo in hypocrisi accepit baptismum, iste probatur ad aquam contradictionis.

Audi, populus meus, et testificabor tibi. Nobis loquitur Deus. Quodcumque populo dixit, etiam nobis loquitur. Israel, si audieris me. Quid quaeris, ut audiant? Videamus quid praecipiat. Non erit in te Deus recens. Cui Deus venter est, Deus ei recens est. Quotcumque vitia habemus, quotcumque peccata, tot recentes habemus deos. Iratus sum: ira mihi Deus est. Vidi mulierem et concupivi: libido mihi Deus est. Unusquisque enim quod cupit et veneratur, hoc illi Deus est. Avarus aurum deum habet. Nec adorabis Deum alienum. Noster Deus, virtus est: aliorum, vitia.

Ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti. Nos sumus qui educti sumus de terra Aegypti: si tamen exivimus, si in eremo sumus, si terram repromissionis cupimus videre. Si reliquimus Sodomam, non respiciamus ad Sodomam. Salvati sumus in monte, non desideremus Aegyptias carnes, non dicamus: Quam bene nobis erat in Aegypto, cum manducabamus carnes in ollis, et allia, et cucumeres (Num. XI)! Vis accipere Domini cibos? Vis comedere ipsum Dominum Deum tuum et salvatorem? Audi quid dicat: Dilata os tuum, et implebo illud. Dilatate ora vestra, ipse est Dominus, et panis. Ipse hortatur nos ut comedamus, et ipse noster cibus est. Quantumcumque dilataveris, tantum accipies. Non est igitur in mea potestate, sed in tua est. Si volueris, totum me accipies: si nolueris, accipe saltem partem.

Et non audivit populus meus vocem meam. Ego sto ante ostium, et pulso. Volo ut aperias et ingrediar, et non vis aperire (Apoc. VIII).

Et Israel non intendit mihi: et dimisi eos secundum desideria cordis eorum, etc. Infelix est qui a Deo non corripitur. Si quis peccans non percutitur, iste miser est. Ideo dicit: Dimisi eos secundum desideria cordis eorum. Ideo eos dimisi: quoniam saepe percussi, et disciplinam non receperunt. Rogavi, non audierunt: percussi, non senserunt dolorem. Dimitto eos in voluntatibus suis, ut saturati vitiis suis, vel sic agant poenitentiam.

Si populus meus audisset me. O clementissime Pater, o misericors Deus! Rogavit, et non est auditus: quasi iratus dimittit filium lascivientem. Iterum videt perire, et dolet, quia perit. Et quid dicit: Israel si in viis meis ambulasset, pro nihilo, etc. Numquid grande mihi erat liberare te de tribulatione? Numquid non poteram majestatem meam mittere, et eruere te de periculo? Sed quia dimisi te libero arbitrio, et stadium tibi proposui, et non coronatur, nisi qui pugnaverit, propterea victoriam tuo arbitrio derelinquo (II Tim. II).

Inimici Domini mentiti sunt ei. In Hebraico melius habet: Inimici Domini negabunt eum, hoc est, Judaei: inimici enim ipsius negaverunt eum. Sed isti inimici qui negaturi sunt eum, ergo perient? ergo reliquiae non erunt? Et quomodo jurasti Abrahae, Isaac, et Jacob: quoniam semen ipsorum sit quasi stellae coeli et sicut arena maris? Quare promisisti patribus, et non reddis filiis? Inimici Domini negabunt eum. Sed quid dicit? Et erit tempus eorum in saeculum. Cum introierit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiet (Rom. XI). In futuro credent, modo non crediderunt. Nunc dicam ad Judaeos. Solent sibi applaudere, et dicere: Et erit tempus eorum in aeternum. Nos dicamus, verum est: credituri enim sunt de Judaeis. Denique legimus in Apocalypsi Joannis, duodecim millia de singulis tribubus, hoc est, centum quadraginta quatuor millia creditura, et hoc dicitur virginum esse. Ubi autem virginum tantus numerus erit, non virginum quantus erit? Ergo et nos dicamus Judaeis, et non erit tempus vestrum in aeternum, hoc est, in futuro saeculo. Sed ad te qui hodie non credis, quid pertinet? Et erit tempus eorum in saeculum. Inimicorum Dei quale tempus erit.

Et cibavit eos ex adipe frumenti. Induxit eos in terram repromissionis: cibavit non manna ut in deserto, sed frumento quod cecidit, quod surrexit. Et cibavit illos ex adipe frumenti. Videte mysterium Scripturarum: Ex adipe frumenti. Frumentum adipes habet: numquid et intestina habuit? Sed voluit largitatem et pinguedinem gratiae spiritualis ostendere, et ideo adipes nominavit. Et de petra melle saturavit eos. Ipse frumentum est: ipse petra est, qui populum Israel satiavit aqua in deserto. Spiritualiter melle, et non aqua saturavit eum, ut quicumque crediderunt et acceperunt cibum, mel sentiant in ore suo. Quam dulcia faucibus meis eloquentia tua, super mel et favum ori meo (Psal. CXVIII)! Denique et Dominus noster post resurrectionem propterea favum comedit, et de petra melle saturatus est (Luc. XXIV). Ergo rem dico novam: Ipsa petra mel comedit, ut nobis mel tribueret, et dulcedinem, ut qui in Lege biberant myrrham, hoc est, amaritudinem: postea in Evangelio comedant mel Evangelii: cui est gloria in saecula saeculorum. Amen.