Appendix ad opera S. Leonis Magni/1
CAPITULUM XXVIII. Item alia ejusdem Marciani Augusti Constitutio de fide catholica obtinenda et de Eutychianistis et Apollinaristis, eorumque poenis. Idem AUGUSTUS PALLADIO praefecto praetorii.
Licet jam sacratissima constitutione mansuetudinis nostrae cautum ac definitum sit quae in eos severitas exercenda sit qui, Eutychetis vel Apollinaris haereticam perversitatem secuti, a religione et fide catholica deviarunt: Alexandrinae tamen urbis cives atque habitatores tantis sunt Apollinaris infecti venenis, ut necessarium fuerit ea quae jam ante sanximus repetita nunc etiam lege decernere. Oportet enim ut sit numerosa severitas sanctionum, ubi est crebra licentia culparum. Custodiendae praeterea orthodoxae fidei tanto a serenitate mea cura adhiberi impensior debet, 243 quanto res humanas divinae praecedunt. Quicunque ergo vel in hac sacra urbe, vel in Alexandrina civitate, vel in omni Aegyptiaca dioecesi, diversisque aliis provinciis, Eutychetis profanam perversitatem sequuntur, et ita non credunt ut trecenti decem et octo sancti Patres tradiderunt, catholicam fidem in Nicaena civitate fundantes; centum quoque et quinquaginta alii venerabiles episcopi, qui in alma urbe Constantinopolitana postea convenerunt; et sicut Athanasius, et Theophilus, et Cyrillus sancti episcopi Alexandrinae civitatis credebant; quos etiam Ephesina synodus, cui beatae memoriae Cyrillus praefuit, in qua Nestorii error expulsus est, in universis secuta est; quos et nuper venerabilis synodus Chalcedonensis est secuta, prioribus conciliis sacerdotum ex omni prorsus parte consentiens, nihilque adimens sacrosancto symbolo, neque adjiciens, sed Eutychetis dogmata funesta condemnans: sciant se haereticos esse Apollinaristas. Apollinaris enim facinorosissimam sectam Eutyches et Dioscorus mente sacrilega sunt secuti; ideoque hi omnes qui Apollinaris vel Eutychetis perversitatem sequuntur, illis poenis quae divorum retro principum constitutionibus contra Apollinaristas, vel serenitatis nostrae postmodum sanctione contra Eutychianistas, vel hac ipsa augustissima lege contra eosdem decretae sunt, noverint se esse plectendos. Idcirco Apollinaristae, id est Eutychianistae (quibus etsi est in appellatione diversitas, est tamen in haeresis pravitate conjunctio; et dispar quidem nomen, sed idem sacrilegium), sive in hac alma urbe diversisque provinciis, sive in Alexandrina civitate, sive in Aegyptiaca dioecesi sunt, neque ita credunt ut praedicti venerabiles Patres credebant, neque viro reverentissimo Alexandrinae urbis antistiti Proterio fidem orthodoxam tenenti communicant, secundum sacratissimas divorum retro principum constitutiones quae de Apollinaristis promulgatae sunt, non habeant potestatem faciendi testamenti et condendae ultimae voluntatis, neque id capiant quod ipsis ex testamento cujusquam fuerit derelictum, nihil etiam ex donatione aliqua consequantur, 244 sed si quid in ipsos vel liberalitate viventis, vel morientis fuerit voluntate collatum, id fisco nostro protinus addicatur. Ipsi vero in nullos aliquid ex facultatibus suis donationis titulo et jure transfundant. Episcopos quoque, vel presbyteros, aliosque clericos illis creare et habere non liceat, scientibus tam hos Eutychianistas vel Apollinaristas qui ausi fuerint cuiquam episcopi, vel presbyteri, vel clerici nomen imponere, quam hos qui conati fuerint impositum sibi nomen sacerdotale retinere, poenam exsilii cum facultatum suarum amissione subituros. Eos vero qui antehac catholicarum Ecclesiarum clerici, vel orthodoxae fidei monachi fuerunt, et relicto vero et orthodoxo omnipotentis Dei cultu, Apollinaris vel Eutychetis haeresim et dogmata abominanda sectati sunt, vel postea sectabuntur, omnibus poenis quae vel hac, vel prioribus legibus adversus haereticos constitutae sunt, jubemus teneri, et extra ipsum quoque Romani imperii solum pelli, sicut de Manichaeis praecedentium legum statuta sanxerunt. Universi praeterea Apollinaristae vel Eutychianistae nec ecclesias nec monasteria sibi constituant; parasynaxes et conventicula tam diurna quam nocturna non contrahant, neque ad domum, neque ad possessionem cujusquam, neque ad monasterium, vel ad quemcunque alterum locum operaturi sectae funestissimae congregentur. Quod si fecerint, et hoc factum fuisse domino volente constiterit, post rem in examine judicis approbatam, domus vel possessio in qua convenerint fisco sine dilatione societur; monasterium vero ejus civitatis orthodoxae Ecclesiae in cujus territorio est jubemus addici. Si vero ignorante domino, sciente vero eo qui pensiones domus exigit, vel conductore, vel procuratore, vel actore praedii, parasynaxes et conventicula interdicta collegerint; conductor, vel procurator, sive actor, seu quicunque est, qui in domo, sive possessione, vel monasterio eos receperit, et passus fuerit illicitas parasynaxes conventusque celebrari, si vilis conditionis est et abjectae, fustibus publice, et in poenam suam, et in aliorum coerceatur exemplum; 245 si vero honestae personae sunt, decem libras auri mulctae nomine fisco nostro cogantur inferre. Nullum praeterea Apollinaristam vel Eutychianistam ad aliquam jubemus aspirare militiam, nisi ad cohortilianam vel limitaneam. Si qui vero extra cohortilianam vel limitaneam inventi fuerint militare, soluto cingulo, honestorum hominum et palatii communione priventur; nec in alia quam in ea im qua nati sunt civitate, vel vico ac regione versentur. Si qui vero in hac alma urbe nati sunt, tam sacratissimo comitatu quam omni per provincias metropolitica civitate pellantur. Nulli insuper Eutychianistae vel Apollinaristae publice vel privatim advocandi coetus et circulos contrahendi, et de haeretico errore disputandi, ac perversitatem facinorosi dogmatis asserendi, tribuatur facultas. Nulli etiam contra venerabilem Chalcedonensem synodum liceat aliquid vel dictare, vel scribere, vel edere atque emittere, aut aliorum super eadem rescripta proferre, nemo hujusmodi habere libros et sacrilega scriptorum audeat monimenta servare. Quod si qui in his criminibus fuerint deprehensi, perpetua deportatione damnentur. Eos vero qui discendi studio audierint de infausta haeresi disputantes, decem librarum auri quae fisco nostro inferendae sunt, jubemus subire dispendium. Omnes vero hujusmodi chartae ac libri qui funestum Eutychetis, hoc est Apollinaris, fuerint dogma complexi, incendio concrementur: ut facinorosae perversitatis vestigia ipsa flammis ambusta depereant. Aequum namque est ut immanissima sacrilegia par poenae magnitudo percellat, Palladi parens charissime atque amantissime. Illustris igitur et magnifica auctoritas tua, quae hac sacratissima constitutione 246 decrevimus, in hac alma urbe, diversisque provinciis, ac praecipue in Alexandrina civitate, et per universam Aegyptiacam dioecesim edictis ex more propositis, ad omnium notitiam faciat pervenire: ut cuncta quam statuimus eis qui rei fuerint deprehensi, severitas protinus exerceatur: scientibus moderatoribus provinciarum, eorumque apparitoribus, defensoribus etiam civitatum, quod si ea quae legis hujus religiosissima sanctione custodienda decrevimus, aut neglexerint, aut aliqua permiserint temeritate violari, denarum librarum auri mulctam fisco nostro cogentur inferre, et insuper existimationis suae periculum sustinebunt. Ea quoque quae de paganis per omne Romanum imperium valitura aequaliter perennitatis nostrae lege decrevimus, in eos instantissime exerceantur quos constiterit profanos ritus ac simulacrorum impios cultus, et interdicta sibi sacrilegia celebrare. Data kal. Aug., Constantinopoli, divo Valentiniano Augusto et Anthemo viro clarissimo consulibus.
CAPITULUM XXIX Epistola decretalis Siricii papae ad Himerium Tarraconensem episcopum, sub titulis XVI. SIRICIUS HIMERIO Tarraconensi episcopo.
Directa ad decessorem nostrum sanctae recordationis Damasum fraternitatis 247 tuae relatio, me jam in sede ipsius constitutum, quia sic Dominus ordinavit, invenit; quam cum in conventu fratrum sollicitius legeremus, tanta invenimus quae reprehensione et correctione sunt digna, quanta optaremus laudanda cognoscere. Et quia necesse nos erat in ejus labores curasque succedere cui per Dei gratiam successimus in honore; facto, ut oportebat, primitus meae provectionis indicio, ad singula, prout Dominus aspirare dignatus est, consultationi tuae responsum competens non negamus: quia officii nostri consideratione, non est nobis dissimulare, non est tacere libertas, quibus major cunctis Christianae religionis zelus incumbit. Portamus onera omnium qui gravantur; quinimmo haec portat in nobis beatus Petrus apostolus, qui nos in omnibus, ut confidimus, administrationis suae protegit et tuetur haeredes.
I. Prima itaque paginae tuae fronte signasti, baptizatos ab impiis Arianis plurimos ad fidem catholicam festinare, et quosdam de fratribus nostris eosdem denuo baptizare velle, quod non licet: cum hoc fieri et apostolus vetet, et canones contradicant, et post cassatum Ariminense concilium missa ad provincias a reverendae memoriae praedecessore meo Liberio generalia decreta prohibeant; quos nos cum Novatianis aliisque haereticis, sicut est in synodo constitutum, per invocationem solam septiformis Spiritus, episcopalis manus impositione catholicorum conventui sociamus: quod etiam totus Oriens Occidensque custodit. A quo tramite vos quoque post hac minime convenit deviare, si non vultis a nostro collegio synodali sententia separari. II. Sequitur deinde baptizandorum, prout unicuique libitum fuerit, improbabilis et emendanda confusio, quae a nostris consacerdotibus (quod commoti dicimus) non ratione auctoritatis alicujus, sed sola temeritate praesumitur; ut passim ac libere in natalitiis Christi, seu apparitionis, nec non et apostolorum seu martyrum festivitatibus innumerae, ut asseris, plebes baptismi 248 mysterium consequantur; cum hoc sibi privilegium, et apud nos, et apud omnes Ecclesias Dominicum specialiter cum Pentecoste sua Pascha defendat. Quibus solis per annum diebus, ad fidem confluentibus generalia baptismatis tradi convenit sacramenta, his duntaxat electis, qui ante quadraginta vel eo amplius dies nomen dederint, et exorcismis quotidianis, orationibus, atque jejuniis fuerint expiati; quatenus apostolica illa impleatur praeceptio, ut expurgato veteri fermento nova incipiat esse conspersio. Sicut ergo paschalem reverentiam in nullo dicimus esse minuendam, ita infantibus qui necdum poterunt per aetatem, vel his quibus in qualibet necessitate opus fuerit sacri unda baptismatis, omni volumus celeritate succurri: ne ad nostrarum perniciem tendat animarum, si, negato desiderantibus fonte salutari, exiens unusquisque de saeculo et regnum perdat et vitam. Quicunque etiam discrimen naufragii, hostilitatis incursum, obsidionis ambiguum, vel cujuslibet corporalis aegritudinis desperationem inciderint, et sibi unico credulitatis auxilio poposcerint subveniri, eodem quo poscunt momento temporis, expetitae regenerationis praemia consequantur. Hactenus erratum in hac parte sufficiat. Nunc praefatam regulam omnes teneant sacerdotes qui nolunt ab apostolicae petrae, super quam Christus universalem construxit Ecclesiam, soliditate divelli. III. Adjectum est etiam quosdam Christianos ad apostasiam, quod dici nefas est, transeuntes, et idolorum cultu et sacrificiorum contaminatione profanatos: quos a Christi corpore et sanguine, quo dudum redempti fuerant renascendo, jubemus abscidi. Et si resipiscentes forte aliquando fuerint ad lamenta conversi, his quandiu vivunt agenda poenitentia est, et in ultimo fine suo reconciliationis gratia tribuenda; quia, docente Domino, nolumus mortem peccatoris, tantum convertatur et vivat. IV. De conjugali autem velatione requisisti, 249 si desponsatam alii puellam alter in matrimonio possit accipere? Hoc ne fiat modis omnibus inhibemus; quia illa benedictio quam nupturae sacerdos imponit, apud fideles cujusdam sacrilegii instar est, si ulla transgressione violetur. CAP. V.-- V. De his vero non incongrue dilectio tua apostolicam sedem credidit consulendam, qui acta poenitentia, tanquam canes et sues ad vomitus pristinos et volutabra redeuntes, et militiae cingulum, et ludicras voluptates, et nova conjugia, et inhibitos denuo appetivere concubitus; quorum professam incontinentiam generati post absolutionem filii prodiderunt. De quibus quia jam non habent suffugium poenitendi, id duximus decernendum, ut sola intra Ecclesiam fidelibus oratione jungantur, sacrae mysteriorum celebritati, quamvis non mereantur, intersint; a Dominicae autem mensae convivio segregentur: ut hac saltem districtione correpti, et ipsi in se sua errata castigent, et aliis exemplum tribuant, quatenus ab obscenis cupiditatibus retrahantur. Quos tamen, quoniam carnali fragilitate ceciderunt viatico munere, cum ad Dominum coeperint proficisci, per communionis gratiam volumus sublevari. Quam formam et circa mulieres quae se post poenitentiam talibus pollutionibus devinxerunt, servandam esse censemus.
CAP. VI.-- VI. Praeterea monachorum quosdam atque monacharum, abjecto proposito sancto, in tantam potestatis esse demersos lasciviam, ut prius clanculo, velut sub monasteriorum praetextu illicita ac sacrilega se contagione miscuerint; postea vero in abruptum conscientiae desperatione perducti de illicitis complexibus libere filios procreaverint: quod et publicae leges, et ecclesiastica jura condemnant. Has igitur impudicas detestabilesque personas a monasteriorum coetu, ecclesiarumque conventibus eliminandas esse mandamus; quatenus retrusae in suis ergastulis, et tantum facinus continua lamentatione deflentes, purificatorio possint poenitudinis igne decoquere: 250 ut eis vel ad mortem saltem, solius misericordiae intuitu, per communionis gratiam possit indulgentia subvenire.
CAP. VII.-- VII. Veniamus nunc ad sacratissimos ordines clericorum, quos in venerandae religionis injuriam, ita per vestras provincias calcatos atque confusos charitate tua insinuante, reperimus; ut Jeremiae nobis voce dicendum sit: Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum, et flebo populum hunc die ac nocte (Jerem. VII, 1)? Si ergo beatus propheta ad lugenda populi peccata, non sibi ait lacrymas posse sufficere, quanto nos possumus dolore percelli, cum eorum qui in nostro sunt corpore compellimur facinora deplorare? Praecipue quibus, secundum beatum Paulum, instantia quotidiana et sollicitudo omnium Ecclesiarum indesinenter incumbit. Quis enim infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. II, 29)? Plurimos enim sacerdotes Christi atque levitas post longa consecrationis suae tempora, tam de conjugiis propriis quam de turpi coitu sobolem didicimus procreasse, et crimen suum hac praescriptione defendere, quia in veteri Testamento sacerdotibus ac ministris generandi facultas legitur attributa. Dicat nunc mihi quisquis ille est sectator libidinum, praeceptorque vitiorum, si aestimat quia in lege Moysi passim sacris ordinibus a Domino laxata sunt frena luxuriae, cur eos quibus committebantur sancta sanctorum praemonet, dicens: Sancti estote, quia ego sanctus sum, Dominus Deus vester (Levit. XX, 7)? Cur etiam procul a domibus suis anno vicis suae in templo habitare jussi sunt sacerdotes? hac videlicet ratione, ne vel cum uxoribus possent carnale exercere commercium; ut conscientiae integritate fulgentes, acceptabile Deo munus offerrent; quibus expleto deservitionis suae tempore uxorius usus solius successionis causa fuerat relaxatus, quia non ex alia nisi ex tribu Levi quisquam ad Dei ministerium fuerat admitti praeceptus. Unde et Dominus Jesus cum nos suo illustrasset adventu, in Evangelio protestatus est 251 quia legem non venerit solvere, sed implere; et ideo Ecclesiae, cujus sponsus est, formam castitatis voluit splendore radiare, ut in die judicii, cum rursus advenerit, sine macula et sine ruga eam possit, sicut per Apostolum suum instituit, reperire. Quarum sanctionum omnes sacerdotes atque levitae insolubili lege constringimur, ut a die ordinationis nostrae sobrietati ac pudicitiae et corda nostra mancipemus et corpora; dummodo per omnia Deo nostro in his quae quotidie offerimus sacrificiis placeamus. Qui autem in carne sunt, dicente electionis vase, Deo placere non possunt; vos autem jam non estis in carne, sed in spiritu; si tamen spiritus Dei habitat in vobis (Rom. VIII, 9; I Cor. III, 16; II Cor. VI, 16). Et ubi poterit, nisi in corporibus, sicut legimus, sanctis habitare Spiritus Dei? Et quia aliquanti de quibus loquimur, ut tua sanctitas retulit, ignoratione lapsos se esse deflent, his hac conditione misericordiam dicimus non negandam, ut sine ullo honoris augmento, in hoc quo detecti sunt, quandiu vixerint, officio perseverent; si tamen posthac continentes se studuerint exhibere. Hi vero qui illiciti privilegii excusatione nituntur, ut sibi hoc asserant veteri lege concessum, noverint se ab omni ecclesiastico honore, quo indigne usi sunt, apostolicae sedis auctoritate dejectos; nec unquam posse veneranda attrectare mysteria, quibus se ipsi dum obscenis cupiditatibus inhiant, privaverunt. Et quia exempla praesentia cavere nos praemonent in futurum, si quilibet episcopus, presbyter, atque diaconus (quod non optamus) deinceps talis fuerit inventus, jam nunc sibi omnem per nos indulgentiae aditum intelligat obseratum; quia ferro necesse est excidantur vulnera quae fomentorum non senserint medicinam.
CAP. VIII.-- VIII. Didicimus etiam licenter ac libere inexploratae vitae homines, quibus etiam numerosa fuerint conjugia ad praefatas dignitates, prout cuique libuerit, aspirare; quod non tantum illis qui ad haec immoderata 252 ambitione perveniunt, quantum metropolitanis specialiter pontificibus imputamus; qui dum inhibitis ausibus connivent, Domini nostri, quantum in se est, praecepta contemnunt. Et ut taceamus quod altius suspicamur, ubi illud est quod Dominus noster data per Moisem lege constituit, dicens: Sacerdotes mei semel nubant: et alio loco: Sacerdos uxorem virginem accipiat, non viduam, non repudiatam, non meretricem (Ezech. XLIV, 22)? Quod secutus Apostolus ex persecutore praedicator, unius uxoris virum (I Tim. III, 2), tam sacerdotem quam diaconum fieri debere mandavit. Quae omnia ita a regionum vestrarum despiciuntur episcopis, quasi in contrarium magis fuerint constituta. Et quia non est nobis de hujusmodi usurpationibus negligendum, ne nos indignantis vox Domini justa corripiat, qua dicit: Videbas furem et currebas cum eo; et ponebas tuam cum adulteris portionem (Psal. XLIX, 18): quid ab universis posthac Ecclesiis sequendum sit, quid vitandum, generali pronuntiatione decernimus.
CAP. IX.-- IX. Quicunque itaque se Ecclesiae vovit obsequiis a sua infantia, ante pubertatis annos baptizari, et lectorum debet ministerio sociari. Qui ab accessu adolescentiae usque ad tricesimum aetatis annum si probabiliter vixerit, una tantum, et ea quam virginem communi per sacerdotem benedictione perceperit, uxore contentus, acolythus et subdiaconus esse debebit; post quae ad diaconii gradum, si se ipse primitus continentia praeeunte dignum probarit, accedat. Ubi si ultra quinque annos laudabiliter ministrarit, congrue presbyterium consequatur. Exinde post decennium, episcopalem cathedram poterit adipisci, si tamen per haec tempora integritas vitae ac fidei ejus fuerit approbata.
CAP. X.-- X. Qui vero jam aetate grandaevus melioris propositi conversione provocatus ex laico ad sacram militiam pervenire festinat, desiderii sui fructum non aliter obtinebit, nisi eo quo baptizatur tempore statim 253 lectorum aut exorcistarum numero societur, si tamen eum unam habuisse vel habere, et hanc virginem accepisse constet uxorem. Qui dum initiatus fuerit, expleto biennio, per quinquennium aliud acolythus et subdiaconus fiat, et sic ad diaconium, si per haec tempora dignus judicatus fuerit, provehatur. Exinde jam accessu temporum ad presbyterium, vel episcopatum, si eum cleri ac plebis evocarit electio, non immerito societur.
XI. Quisquis sane clericus viduam, aut certe secundam conjugem duxerit, omni ecclesiasticae dignitatis privilegio mox nudetur, laica sibi tantum communione concessa, quam ita demum poterit possidere, si nihil postea, propter quod hanc perdat, admittat. XII. Feminas vero non alias esse patimur in domibus clericorum, nisi eas tantum quas propter solas necessitudinum causas habitare cum iisdem synodus Nicaena permisit. XIII. Monachos quoque, quos tamen morum gravitas et vitae ac fidei institutio sancta commendat, clericorum officiis aggregari et optamus et volumus; ita ut qui intra tricesimum aetatis annum sunt, in minoribus per gradus singulos, crescente tempore, provehantur ordinibus; et sic ad diaconii vel presbyteratus insignia maturae aetatis consecratione perveniant; nec statim saltu ad episcopatus culmen ascendant, nisi in his eadem quae singulis dignitatibus superius tempora praefiximus fuerint custodita. XIV. Illud quoque nos par fuit providere, ut sicut poenitentiam agere cuiquam non conceditur clericorum, ita et post poenitudinem ac reconciliationem nulli unquam laico liceat honorem clericatus adipisci; quia quamvis sint omnium peccatorum contagione mundati, nulla tamen debent gerendorum sacramentorum instrumenta suscipere, qui dudum fuerint vasa vitiorum. 254 XV. Et quia in his omnibus quae in reprehensionem veniunt, sola excusatio ignorationis obtenditur, cui nos interim solius pietatis intuitu necesse est clementer ignoscere: quicunque poenitens, quicunque digamus, quicunque viduae maritus ad sacram militiam indebite et incompetenter irrepsit, hac sibi conditione a nobis veniam intelligat relaxatam, ut in magno debeat computare beneficio, si adempta sibi omni spe promotionis, in hoc quo invenietur ordine perpetua stabilitate permaneat scituri posthac provinciarum omnium summi antistites, quod si ultra ad sacros ordines quemquam de talibus crediderint assumendum, et de suo, et de eorum statu, quos contra canones et interdicta nostra provexerint, congruam ab apostolica sede promendam esse sententiam. XVI. Explicuimus, ut arbitror, frater charissime, universa quae digesta sunt in querelam, et ad singulas causas de quibus per filium nostrum Bassianum presbyterum ad Romanam Ecclesiam, utpote ad caput tui corporis, retulisti, sufficientia, quantum opinor, responsa reddidimus. Nunc fraternitatis tuae animum ad servandos canones et tenenda decretalia constituta magis ac magis incitamus; ut haec quae ad tua consulta rescripsimus, in omnium coepiscoporum nostrorum proferri facias notionem, et non solum eorum qui in tua sunt dioecesi constituti, sed etiam ad universos Carthaginenses, ac Baeticos, Lusitanos, atque Gallicos, vel eos qui vicinis tibi collimitantur hinc inde provinciis, haec quae a nobis sunt salubri ordinatione disposita, sub litterarum tuarum prosecutione mittantur. Et quanquam statuta sedis apostolicae, vel canonum venerabilia definita nulli sacerdotum Domini ignorare sit liberum, utilius tamen atque pro antiquitate sacerdoti tui dilectioni tuae esse admodum poterit gloriosum, si ea quae ad te speciali nomine generaliter scripta sunt, per unanimitatis tuae 255 sollicitudinem in universorum fratrum nostrorum notitiam perferantur; quatenus et quae a nobis non inconsulte, sed provide sub nimia cautela et deliberatione salubriter sunt constituta, intemerata permaneant; et omnibus in posterum excusationibus aditus, qui jam nulli apud nos patere poterit, obstruatur. Data quarto Idus Febr. Archadio et Bautone viris clarissimis consulibus. CAPITULUM XXX. Epistola papae Siricii ad diversos episcopos missa. Optarem semper, fratres charissimi, dilectioni et pacis vestrae sinceritati gaudia nuntiare, ita ut vicissim discurrentibus litteris sospitatis indicio juvarentur. At vero quia non patitur quiete nos vacare ab incursione sua hostis antiquus, ab initio mendax, inimicus veritatis, aemulus hominis (quem ut deciperet, se ante decepit), pudicitiae adversarius, luxuriae magister; crudelitatibus pascitur, abstinentia puniendus, odit jejunia, ministris suis praedicantibus 256 dum dicit esse superflua, spem non habens de futuris, Apostoli sententia repercussus dicentis: Manducemus et bibamus, cras enim moriemur (I Cor. XV, 32). O infelix audacia! o desperatae mentis astutia! Jam incognitus sermo haereticorum intra Ecclesiam cancri more serpebat, ut occupans pectus, totum hominem praecipitaret in mortem. Et nisi Dominus Sabaoth laqueum quem paraverat dirupisset, scena tanti mali et hypocrisis publicata multorum simplicium corda traxerat in ruinam; quia facile ad deteriorem partem mens humana transducitur, volens per spatiosa volitare quam arctae viae iter cum labore transire. Qua de re necessarium satis fuit, dilectissimi mihi, quae hic gesta sunt, ad vestram conscientiam cognoscenda mandare: ne ignorantia cujuspiam sacerdotis pessimorum hominum Ecclesiam irrumpentium sub religioso nomine contagio violaret, sicut scriptum est, Domino dicente: Multi veniunt ad vos in vestimentis ovium; intus autem sunt lupi rapaces: a fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII, 11): hi sunt videlicet qui quasi utilitate Christianos se jactant, ut sub velamento pii nominis gradientes, domum orationis ingressi sermonem serpentinae disputationis effundant, ut sagittent in obscuro rectos corde (Psal. X, 23), atque a veritate catholica avertendo ad 257 suae doctrinae rabiem diabolico more transducant, atque ovium simplicitatem defraudent. Et quidem multarum haeresum malignitatem ab apostolis nunc usque didicimus, et experti probavimus; sed nunquam tales canes Ecclesiae mysterium latratibus fatigarunt, quales nunc subito hostes fidei erumpentes, doctrina perfidiae pullulata, cujus sint discipuli verborum fructibus prodiderunt. Namque cum alii haeretici singula sibi genera quaestionum male intelligendo proposuerint convellere atque concerpere de divinis institutionibus, isti non habentes vestem nuptialem sauciant catholicos, novi et veteris Testamenti, ut dixi, continentiam pervertentes, et spiritu diabolico interpretantes, illecebroso atque ficto sermone aliquantos Christianos coeperunt jam vastare, atque dementiae suae sociare, intra se continentes nequitiae suae virus. Verum illecti blasphemias suas conscriptione temeraria publice prodiderunt, et desperatae mentis furore conciti passim furorem gentilium publicaverunt. Sed a fidelissimis 258 Christianis, viris genere optimis, religione praeclaris, ad meam humilitatem subito scriptura horrifica videtur esse delata, ut sacerdotali judicio detecta divinae legi contraria spiritali sententia deleretur. Nos sane nuptiarum vota non aspernanter accipimus, quibus velamine intersumus; sed virgines, quas nuptiae creant, Deo devotas majore honorificentia muneramus. Facto igitur presbyterio constitit doctrinae nostrae, id est Christianae legi, esse contrariam. Unde Apostoli secuti praeceptum, in eos qui aliud quam quod accepimus, annuntiabant, omnium nostrum tam presbyterorum et diaconorum, quam etiam totius cleri unam scitote fuisse sententiam: ut Jovinianus, Auxentius, Genialis, Germinator, Felix, Plotinus, Marcianus, Januarius, et Ingeniosus, qui auctores novae haereseos et blasphemiae esse inventi sunt, divina sententia et nostro judicio in perpetuum damnati extra Ecclesiam remanerent. Quod custodituram sanctitatem vestram non ambigens, haec scripta direxi per 259 fratres et compresbyteros meos Crescentem, Leopardum, et Alexandrum, qui religiosum officium fidei possint spiritu adimplere ferventi.
CAPITULUM XXXI. Item Rescriptum episcoporum ad quem supra. Domino dilectissimo fratri SIRICIO, AMBROSIUS, SABINUS, BASSIANUS, et caeteri.
Recognovimus in litteris sanctitatis tuae boni pastoris excubias, qui diligenter commissam tibi januam serves, et pia sollicitudine Christi ovile custodias; dignus quem oves Domini nostri audiant et sequantur. Et ideo quia nosti oviculas Christi, lupos facile deprehendis, et occurris quasi providus pastor, ne isti morsibus perfidiae suae feralique ululatu ovile Dominicum dispergant. Laudamus hoc, domine frater, nobis dilectissime, et toto concelebramus affectu. Nec miramur si luporum rabiem grex Domini perhorruerit, in quibus Christi vocem non recognovit. Agrestis enim ululatus est, nullam virginitatis gratiam, nullum castitatis ordinem reservare, promiscue omnia velle confundere, diversorum gradus abrogare meritorum, et paupertatem quamdam coelestium remunerationum inducere: quasi Christo una sit palma quam tribuit, ac non plurimi abundent tituli praemiorum. 260 Simulant se isti non donare conjugio: sed quae potest laus esse conjugii, si nulla virginitatis est gloria? Neque vero nos sanctificatum a Christo esse conjugium negamus, divina voce dicente: Erunt ambo in una carne, et in uno spiritu (Gen. II, 21; Matth. XIX, 5); sed prius est quod nati sumus quam quod effecti, multoque praestantius divini operis mysterium quam humanae fragilitatis remedium. Jure laudatur bona uxor, sed melius pia virgo praefertur, dicente Apostolo: Qui jungit virginem suam, bene facit; et qui non jungit, melius facit (I Cor. VII, 38); haec enim cogitat quae Dei sunt, illa quae mundi. Illa conjugalibus vinculis colligata est; haec libera vinculorum. Illa sub lege, ista sub gratia. Bonum conjugium, quo est inventa posteritas successionis humanae; sed melior est virginitas, per quam regni coelestis haereditas acquisita, et coelestium meritorum reperta successio. Per mulierem cura successit, per virginem salus evenit. Denique speciale sibi donum virginitatis Christus elegit, atque integritatis munus exhibuit, atque in se repraesentavit, quod elegit in matre. Quanta amentia funestorum latratuum, ut iidem dicerent Christum ex virgine non potuisse generari, qui asserunt ex muliere editis humanorum pignorum partibus virgines permanere! Aliis ergo praestat Christus, quod sibi, ut dicunt, praestare non potuit? Ille vero etsi carnem suscepit, etsi homo factus est, ut hominem redimeret atque a morte revocaret, inusitato tamen, quasi munere venit in terras: ut quemadmodum dixerat: Ecce faciam omnia nova (Apoc. XXI, 5), partu immaculatae virginis nasceretur; et sicut scriptum est, crederetur nobiscum Deus. Sed de via perversitatis produntur dicere: 261 Virgo concepit, sed non virgo generavit. Quae potuit ergo virgo concipere, non potuit virgo generare, cum semper conceptus praecedat, partus sequatur? Sed si doctrinis non creditur sacerdotum, credatur oraculis Christi, credatur monitis angelorum dicentium: Quia non est impossibile Deo omne verbum (Luc. I, 36): credatur et Symbolo apostolorum, quod Ecclesia Romana intemeratum semper custodit et servat. Audivit Maria vocem angeli, et quae ante dixerat; Quomodo erit istud? non de fide generationis interrogans, respondit postea: Ecce ancilla Domini: contingat mihi secundum verbum tuum (Ibidem, 34). Haec est Virgo quae in utero concepit, Virgo quae peperit filium: sic enim scriptum est: Ecce Virgo in utero accipiet et pariet filium (Isai. VII, 14). Non enim concepturam tantummodo virginem, sed et parituram virginem dixit. Quae est autem illa porta sanctuarii, illa exterior ad orientem, quae manet clausa? Et nemo, inquit, pertransibit per eam; sed solus Deus Israel transivit per eam (Ezech. XLIV, 3). Nonne haec porta Maria est per quam in hunc mundum Redemptor intravit? Haec est porta justitiae, sicut ipse dixit: Sine nos implere omnem justitiam (Matth. III, 15). Haec porta est Maria de qua scriptum est: Quia Dominus pertransivit eam, et erit clausa post partum (Ezech. XLIV, 2): quia virgo concepit et genuit. Quid autem incredibile, si contra usum naturalis originis peperit Maria et virgo permanet, quando contra usum naturae mare vidit et fugit, atque in fontem suum Jordanis fluenta remearunt? Non ergo excedit fidem quod virgo peperit; quando legimus quod et petra evomuit aquas, et in muri speciem maris unda solidata est. Non excedit fidem quod homo exivit ex virgine, quando petra fontem profluum scaturivit, ferrum super aquas natavit, ambulavit homo super aquas. Ergo si hominem 262 unda portavit, non potuit hominem virgo generare? At quem hominem? De quo legimus: Et mittet istis Dominus hominem qui eos faciet salvos, et notus erit Dominus Aegyptiis (Isai. XIX, 20). In veteri itaque Testamento, virgo Hebraeorum per mare duxit exercitum; in novo Testamento virgo, Regis aula coelestis, electa est ad salutem. Quid autem? Etiam viduitatis attexamus praeconia, cum in Evangelio post virginis celeberrimum partum, Anna vidua subrogetur: quae vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua: Et haec vidua annorum octoginta quatuor, quae non discedebat de templo, jejuniis et obsecrationibus serviens die ac nocte. Merito ab illis viduitas despicitur, quae solet observare jejunia, quibus se dolent isti aliquo tempore esse maceratos, et propriam ulciscuntur injuriam, quotidianisque conviviis usuque luxuriae laborem abstinentiae propulsare desiderant; qui nihil rectius faciunt, quam quod ipsi se suo ore condemnant. Sed Deum metuant, ne in istis illud jejunium reputetur. Eligant quod volunt, si aliquando jejunaverunt, gerant ergo boni facti sui poenitentiam; si nunquam, suam ergo ipsi intemperantiam et luxuriam confiteantur. Et iidem dicunt, Paulum magistrum luxuriae fuisse. At quis sit sobrietatis magister, si fuit ille luxuriae? qui castigavit corpus suum, et servituti redegit, atque jejuniis multis se debitam Christo observantiam detulisse memoravit (I Cor. IX, 27; II Cor. VI, 5, et XI, 27), non ut se laudaret, sed ut nos quid sequeremur doceret. Ille ergo luxuriam docuit qui ait: Quid adhuc velut viventes de hoc mundo decernitis? ne tetigeritis, ne attaminaveritis, ne gustaveritis, quae sunt omnia ad corruptelam (Colos. II, 20); qui ait: Non in indulgentia corporis, non in honore aliquo ad saturitatem et diligentiam carnis (Ibid. I, 23), non in desideriis erroris, sed in spiritu, 263 quo renovamur, esse vivendum (Ephes. IV, 22). Si parum est quod Apostolus dixit, audiant prophetam dicentem: Et cooperui in jejunio animam meam. Ergo qui non jejunat, intectus et nudus est, et patet vulneri. Denique si Adam se texisset in jejunio, nudus non fuisset effectus. Ninive se a morte jejunio liberavit. Et ipse Dominus ait: Hoc genus non ejicitur nisi per orationem et jejunium (Matth. XVII, 20). Sed quid plura apid magistrum atque doctorem? cum jam dignum praemium illi retulerint perfidiae suae, qui ideo huc venerunt, ne superesset locus in quo non damnarentur; qui vere se Manichaeos probaverunt, non credentes quia ex virgine . . . . . utique venisse non creditur. Quaenam haec est suppar novorum Judaeorum amentia? Si venisse non creditur, nec carnem creditur suscepisse. Ergo in phantasmate visus est, in phantasmate crucifixus est? Sed nobis in veritate crucifixus est, in veritate Redemptor est noster. Manichaeus est qui abnegat veritatem, qui carnem Christi negat; et ideo non est illi remissio peccatorum; sed est impietas Manichaeorum. Quam et clementissimus imperator exsecratus est, et omnes qui illos viderunt, quasi quaedam contagia refugerunt: sicut testes sunt fratres et compresbyteri nostri Crescens, Leopardus, et Alexander sancto ferventes Spiritu, qui eos omnium exsecratione damnatos, Mediolanensique ex urbe profugos 264 reliquerunt. Itaque Jovinianum, Auxentium, Germinatorem, Felicem, Plotinum, Genialem, Marcianum, Januarium et Ingeniosum, quos sanctitas tua damnavit, scias apud nos quoque secundum judicium tuum esse damnatos. Incolumem te et florentissimum Deus noster tueatur omnipotens, domine dilectissimo frater. Item subscriptio. Ego Eventius episcopus saluto sanctitatem tuam in Domino, et huic epistolae subscripsi. Maximus episcopus, Felix episcopus, Bassianus episcopus, Theodolus episcopus. Ex jussu Domini mei episcopi Geminiani, ipso praesente subscripsi, Aper presbyter, Eustasius episcopus, Constantius episcopus, Eustasius episcopus. Et omnes ordine subscripserunt.
CAPITULUM XXXII. Epistola Zosimi papae ad Esicium Salonitanum episcopum, de monachis et laicis ad gradus ecclesiasticos accedere cupientibus. ZOSIMUS papa ESICIO episcopo Salonitano.
Exigit dilectio tua praeceptum apostolicae sedis, in quo Patrum decreta consentiunt 265 et significas nonnullos ex monachorum populari coetu, quorum solitudo quavis frequentia major est: sed et laicos ad sacerdotium festinare. Hoc autem sub praedecessoribus nostris specialiter, et nuper a nobis interdictum constat litteris ad Gallias Hispaniasque transmissis: in quibus provinciis familiaris est ista praesumptio; quamvis nec Africa super hac admonitione nostra habeatur aliena: ne quis penitus contra Patrum praecepta, qui ecclesiasticis disciplinis per ordinem non fuisset imbutus, et temporis approbatione divinis stipendiis eruditus, nequaquam ad summum Ecclesiae sacerdotium aspirare praesumeret; et non solum in eo ambitio inefficax haberetur, verum etiam in ordinatores ejus, ut carerent eo ordine quem sine ordine contra praecepta Patrum crediderant praesumendum. Unde miramur ad dilectionem tuam statuta sedis apostolicae perlata non fuisse. Laudamus igitur constantiam propositi tui, frater charissime, nec aliud de pontificii tui veteri censura auctoritatis genus exspectandum fuit, quam ut talibus ambitionibus pro praeceptis Patrum in procinctu fidei constitutus, occurreres. Igitur si quid auctoritati tuae, quod nos non opinamur, aestimas defuisse, supplemus. Vos obsistite talibus ordinationibus, obsistite superbiae et arrogantiae venienti. Tecum faciunt praecepta Patrum, tecum apostolicae sedis auctoritas. Si enim officia saecularia principem locum, non vestibulum actionis ingressis, sed per plurimos gradus examinato temporibus deferunt, quis ille tam arrogans, tam impudens invenitur, ut in coelesti militia, quae propensius ponderanda est, et sicut aurum repetitis ignibus exploranda, statim dux esse desideret, cum tyro ante non fuerit; et prius velit docere quam discere? Assuescat in Dominicis castris in lectorum gradu primitus divini rudimenta servitii, nec illi vile sit exorcistam, acolythum, subdiaconum, diaconum per ordinem fieri; nec saltu, 266 sed statutis majorum ordinatione temporibus. Jam vero ad presbyterii fastigium talis accedat, ut et nomen aetas impleat, et meritum probitatis stipendia acta testentur. Jure inde summi pontificis locum sperare debebit. Facit hoc nimia remissio consacerdotum nostrorum; qui pompam multitudinis quaerunt, et putant ex hac turba aliquid sibi dignitatis acquiri. Hinc passim numerosa popularitas, etiam in his locis ubi solitudo est, talium reperitur, dum parochias extendi cupiunt, aut quibus aliud praestare non possunt, divinos ordines largiuntur; quod oportet districti semper esse judicii. Rarum enim est omne quod magnum est. Proinde nos, ne quid meritis dilectionis tuae derogemus, ad te potissimum scripta direximus, quae in omnium fratrum et coepiscoporum nostrorum facies ire notitiam; non tantum eorum qui in ea provincia sunt, sed etiam qui vicinis dilectionis tuae provinciis adjunguntur. Sciet quisquis hoc postposita Patrum et apostolicae sedis auctoritate neglexerit, a nobis districtus vindicandum, ut loci sui minime dubitet sibi non constare rationem, si hoc putat post tot prohibitiones, impune tentari. Contumeliae enim studio fit, quidquid totiens interdictum usurpatur. Haec autem singulis gradibus observanda sunt tempora. Si ab infantia ecclesiasticis ministeriis nomen dederit, inter lectores usque ad vicesimum aetatis annum continuata observatione perduret. Si major jam et grandaevus accesserit, ita tamen ut post baptismum statim si divinae militiae desiderat mancipari, sive inter lectores, sive inter exorcistas quinquennio teneatur. Exinde acolythus, vel subdiaconus quatuor annis sit; et sic ad benedictionem diaconatus, si meretur, accedat; in quo ordine quinque annis, si inculpate se gesserit, haerere debebit. Exin suffragantibus stipendiis per tot gradus datis propriae fidei documentis presbyterium poterit promereri. De quo loco, 267 si eum exactior ad bonos mores vita perduxerit, summum pontificium sperare debebit, hac tamen lege servata, ut neque digamus neque poenitens ad hos gradus possit admitti. Sane, ut etiam defensores Ecclesiae, qui ex laicis fiunt, supradicta observatione teneantur, si meruerint in ordine esse clericatus. Data VIII kalendas Martias, Honorio XII et Theodosio VIII Augustis consulibus.
CAPITULUM XXXIII. Commonitorium Zosimi papae presbyteris et diaconibus suis Ravennae constitutis. Ex relatione fratris nostri Archiami presbyteri qualiter suscepti sitis vel quid egeritis cognovimus, vel qualiter illi suscepti sint qui contra canones adversus nos ad comitatum, nescio qua audentes temeritate, ire voluerunt. Ad quos haec, quae nunc misimus, olim scripta feceramus, eorum quas injuriose miserant respondentes 268 epistolis. Sed quoniam non potuerunt rei in sua, hoc est in nostra Ecclesia Romana, cum nostris compresbyteris commorari, has ad vos illis tradendas litteras destinavimus: in quibus decreto nostro sanximus memoratos perturbatores omnium ab apostolicae sedis nostrae communione alienos fuisse, atque nostra subscriptione prolatam sententiam suscepisse. Illi etiam qui effrenato horum facto consilioque assensum commodare voluerunt, vestrae charitatis est aestimare qualiter habeantur; quibus hoc objicere vos debetis, quod juxta canonum praecepta fortiter incurrere, et qualiter presbyteros non decebat, rebelles existere tentaverunt. Vos autem monemus in speculis esse debere, ne qua eorum prorumpat audacia, quos anathematizatos scit sancta et apostolica Ecclesia. De his vero qui eorum se societati junxerunt, quid agere debeamus, cum reversi fueritis, consilio meliori tractabimus. Data quinto nonas Octobris, Honorio XII et Theodosio VIII Augustis consulibus.
269 CAPITULUM XXXIV. Epistola Bonifacii papae ad Hilarium episcopum Narbonensem de Patroclo episcopo. BONIFACIUS HILARIO episcopo Narbonensi.
Difficile quidem fidem querimoniis commodamus, quarum sacerdotes Domini pulsat intentio, maxime cum eos loquuntur quippiam contra statuta Patrum tentasse; sed frequenter has asserit, sicut nunc, multitudo causantium. Ecce enim, ut charitas tua recognoscit ex subditis, Lutubensis Ecclesiae cleri ordo vel plebis preces suas et lacrymas ad nos, quantum datur intelligi, magno cum dolore miserunt, dicentes coepiscopum nostrum Patroclum sua petitione cessante, in locum decedentis episcopi nescio quem in aliena provincia, praetermisso metropolitano, contra Patrum regulas ordinasse. Quod nequaquam possumus ferre patienter, quia convenit nos paternarum sanctionum diligentes esse custodes. Nullis enim videtur incognita synodi constitutio Nicaenae, quae ita praecepit, ut eadem proprie verba ponamus: per unamquamque provinciam jus metropolitanos singulos habere debere, nec cuiquam duas esse posse subjectas. Quod illi, quia aliter credendum non est, servandum sancto suggerente sibimet Spiritu censuerunt. Unde, frater charissime, si ita res sunt, et Ecclesiam supradictam provinciae tuae limes includit, nostra auctoritate commonitus, quod quidem facere sponte deberes, desideriis supplicantum et voluntate respecta, ad eumdem locum in quo ordinatio talis celebrata dicitur, 270 metropolitani jure munitus et praeceptionibus nostris fretus accede; intelligens arbitrio tuo secundum regulas Patrum quaecunque facienda sunt, a nobis esse concessa: ita ut peractis omnibus apostolicae sedi quidquid statueris te referente clarescat, cui totius provinciae suae ordinationem liquet esse mandatam. Nemo ergo eorum terminos audax temerator excedat, nec aliquis in eorum contumeliam partibus suis, quae sibi ab his non videntur concessa, defendat. Cesset hujusmodi pressa nostra auctoritate praesumptio eorum qui ultra licitum suae limitem dignitatis extendunt. Quod idcirco dicimus, ut advertat charitas tua adeo nos canonum cautius praecepta servare, ut ita censio quoque nostra diffiniat, quatenus metropolitani sui unaquaeque provincia in omnibus rebus semper ordinationem exspectet. Data quinto idus Februar., Honorio XIII et Theodosio X Augustis consulibus.
CAPITULUM XXXV. Epistola Coelestini papae ad episcopos Viennenses et Narbonenses titulorum XI. COELESTINUS universis episcopis per Viennensem et Narbonensem provincias constitutis.
Cuperemus quidem de vestrarum Ecclesiarum ita ordinatione gaudere, ut congratularemur potius de profectu quam aliquid admissum contra disciplinam ecclesiasticam doleremus. Ad nostram enim laetitiam et bene facta proveniunt, et moeroris aculeis nos, quae fuerint male facta, compungunt. Nec silere possumus, cum 271 hoc, ut ab illicitis revocemus aliquos, officii nostri provocemur instinctu: in speculis a Deo constituti, ut vigilantiae nostrae diligentiam comprobantes, et quae coercenda sunt resecemus, et quae observanda sunt sanciamus. Et quamvis circa longinqua spiritualis cura non deficit, sed se per omnia, qua Domini nomen praedicatur, extendit; nec notitiam nostram subterfugiant, quae in eversionem regularum novellae praesumptionis auctoritate tentantur. I. Didicimus enim quosdam Domini sacerdotes superstitioso potius cultui servire, quam mentis vel fidei puritati. Sed non mirum, si contra ecclesiasticum morem faciunt, qui in Ecclesia non creverunt, sed alio venientes itinere, secum haec in Ecclesiam quae in alia conversatione habuerant intulerunt, amicti pallio, et lumbos praecincti, credentes se Scripturae fidem non per spiritum, sed per litteram completuros. Nam si ad hoc ista praecepta sunt, ut taliter servarentur, cur non fiunt pariter quae sequuntur, ut lucernae ardentes in manibus una cum baculo teneantur? Habent suum ista mysterium, et intelligentibus ita clara sunt, ut ea magis qua decet significatione serventur. Nam in lamborum praecinctione castitas, in baculo regimen pastorale, in lucernis ardentibus boni fulgor operis, de quo dicitur: Opera bona vestra luceant (Matth. V, 16), indicantur. Habeant tamen istum forsitan cultum, morem potius quam rationem sequentes, qui semotioribus habitant locis, et procul a caeteris degunt: unde hic habitus in Ecclesiis Gallicanis, ut tot annorum, tantorumque pontificum in alterum habitum consuetudo vertatur? Discernendi a plebe vel caeteris sumus doctrina, non veste; conversatione, non habitu; mentis puritate, non cultu. Nam si studere incoeperimus novitati, traditum nobis a patribus ordinem calcabimus, ut locum supervacuis superstitionibus faciamus. 272
II. Rudes ergo fidelium mentes ad talia non debemus inducere; docendi enim potius sunt quam ludendi; nec imponendum eorum est oculis, sed mentibus infundenda praecepta sunt. Erant quidem multa quae pro disciplina ecclesiastica vel ipsius rei dicere ratione possemus; sed ab his ad alia devocamur. III. Agnovimus poenitentiam morientibus denegari, nec illorum desideriis annui qui obitus sui tempore hoc animae suae cupiunt remedio subveniri. Horremus, fateor, tantae impietatis aliquem reperiri, ut de Dei pietate desperet; quasi non possit ad se quovis tempore concurrenti succurrere, et periclitantem sub onere peccatorum hominem, pondere quo se ille expediri desiderat, liberare. Quid hoc, rogo, aliud est quam morienti mortem addere, ejusque animam sua crudelitate, ne absoluta possit esse, occidere? cum Deus ad subveniendum paratissimus invitans ad poenitentiam, sic promittat: Peccator, inquit, quacunque die conversus fuerit, peccata ejus non imputabuntur ei: et iterum: Nolo mortem peccatoris; sed tantum convertatur et vivat (Ezech. XXXIII, 12, et XVIII, 23). Salutem ergo homini adimit, quisquis mortis tempore speratam poenitentiam denegarit; et desperavit de clementia Dei, qui eam ad subveniendum morienti sufficere vel in momento posse non credidit. Perdidisset latro praemium, in cruce ad dexteram Christi pendens, si illum unius horae poenitentia non juvisset (Luc. XXIII, 42). Cum esset in poena poenituit, et per unius sermonis professionem habitaculum paradisi, Deo promittente, promeruit. Vera ergo ad Deum conversio in ultimis positorum, mente potius est aestimanda, non tempore, propheta hoc taliter asserente: Cum conversus ingemueris, tunc salvus eris (Ezech. XVIII et XXXIII). Cum ergo sit Dominus cordis inspector, quovis tempore non est deneganda poenitentia postulanti, cum ille se obliget judici, cui occulta omnia noverit revelari. 273 IV. Ordinatos vero quosdam, fratres charissimi, coepiscopos, qui nullis ecclesiasticis ordinibus ad tantae dignitatis fastigium fuerint instituti, contra Patrum decreta, hujus usurpatione qui se hoc recognoscit fecisse, didicimus: cum ad episcopatum his gradibus, quibus frequentissime cautum est, debeat perveniri, ut minoribus initiati officiis, ad majora firmentur. Debet enim ante esse discipulus quisquis doctor esse desiderat, ut possit docere quod didicit. Omnis vitae institutio, hac ad id quo tendit, se ratione confirmat. Qui minime litteris operam dederit, praeceptor non potest esse litterarum. Qui non per singula stipendia creverit, ad emeritum stipendii ordinem non potest pervenire. Solum sacerdotium inter ista, rogo, vilius est, quod facilius tribuatur, cum difficilius impleatur? Sed jam non satis est laicos ordinare quos nullus fieri ordo permittit, sed etiam quorum crimina longe lateque per omnes pene sunt nota provincias, ordinantur.
V. Daniel nuper missa relatione ex Orientalibus ad nos partibus, ab omni quod tenuerat virginum monasterio, nefariis est objectionibus accusatus. Multa de multis objecta flagitia. In quanam lateret terrarum parte quaesitus, ut si suae innocentiae confideret, contra se judicium postulatum minime declinaret. Missa ad Arelatensem episcopum per Fortunatum subdiaconum nostrum, ut ad judicium episcopale destinaretur, epistola. Tantis gravatus testimoniis, tanta facinorum accusatione pulsatus, sacrarum, ut dicitur, virginum pollutus incestu, episcopus asseritur ordinatus; (in nostris libelli scriniis continentur, quorum ad vos quoque exemplaria direximus) in pontificii dignitatem hoc tempore 274 quo ad causam dicendam missis a nobis litteris vocabatur, obrepsit. Sacro nobis absit injuria. Facilius est ut hanc dignitatem tali dando ipse amiserit ordinator, quam eam obtineat ordinatus: cui convicto sociabitur qui eum sibi credidit largiendo pontificium sociandum. Qualis enim ipse sit, quisquis tales ordinarit, ostendit. His ergo in medium nunc deductis, cum plerique vestrum sint qui apostolicae sedis statuta cognoverint, nobiscum tempore aliquanto versati, ad disciplinae normam nostris conventa adhortationibus, omnia fraternitas vestra revocare festinet. VI. Primum, ut juxta decreta canonum unaquaeque provincia suo metropolitano contenta sit, ut decessoris nostri data ad Narbonensem episcopum continent constituta (Bonif. ep. ad Hilar., sup. c. 34); nec usurpationis locus alicui sacerdoti in alterius concedatur injuriam. Sit concessis sibi contentus unusquisque limitibus. Alter in alterius provincia nihil praesumat; nec emeritis in suis Ecclesiis clericis peregrini et extranei, et qui ante ignorati sint, ad exclusionem eorum qui bene de suorum civium merentur testimonio, praeponantur, ne novum quoddam, de quo episcopi fiant, institutum videatur esse collegium. Nullus invitis detur episcopus. Cleri, plebis, et ordinis consensus ac desiderium requiratur. Tunc alter de altera eligatur Ecclesia, si de civitatis ipsius clericis cui est episcopus ordinandus, nullus dignus (quod evenire non credimus) potuerit reperiri. Primum enim illi reprobandi sunt, ut aliqui de alienis Ecclesiis merito praeferantur. Habeat unusquisque suae fructum militiae in Ecclesia in qua suam per omnia officia transegit aetatem. In aliena stipendia minime alter obrepat, nec alii 275 debitam alter sibi audeat vindicare mercedem. Sit facultas clericis renitendi, si se viderint praegravari, et quos sibi ingeri ex transverso agnoverint, non timeant refutare. Qui si non debitum praemium, vel liberum de eo qui eos recturus est, debent habere judicium. VII. Abstineatur ab illicitis ordinationibus. Nullus ex laicis, nullus digamus, nullus qui sit viduae maritus aut fuerit, ordinetur; sed irreprehensibilis, et qualem elegit Apostolus, fiat. VIII. Per Moysem Dominus praecepit: Virginem accipiat sacerdos uxorem (Lev. XXI, 13). Subsequitur et supplet Apostolus eodem locutus spiritu: unius uxoris virum (I Tim. II, 2) debere episcopum consecrari. Ad hanc ergo eligantur formulam sacerdotes; et si quae factae sunt ordinationes illicitae, removeantur: quoniam stare non possunt, nec discussionem nostram subterfugere poterunt, quamvis latere se aestiment qui aliter pervenerunt: ut nulla religionis reverentia obscuritate fuscetur. IX. Non sit vana gloriatio palliatis. Episcopalem morem qui episcopi sunt sequantur. X. Daniel, qui, ut diximus, accusationem pontificali honore subterfugere posse se credidit, et ad fastigium tantum accusatores suos fugiendo pervenit, a sanctitatis vestrae coetu interim se noverit segregatum: qui se nostro judicio debet objicere, si conscientiae suae novit confidentiam se habere. XI. Massiliensis vero Ecclesiae sacerdotem, qui dicitur, quod dictu nefas est, in necem fratris taliter gratulatus, ut huic qui ejus sanguine cruentatus advenerat, portionem cum eodem habiturus occurreret, vestro audiendum collegio delegamus. Data VIII kal. Aug., Felice et Tauro clarissimis viris consulibus. 276 CAPITULUM XXXVI. Epistola Coelestini papae ad episcopos Apuliae et Calabriae. COELESTINUS universis episcopis per Apuliam et Calabriam constitutis.
Nulli sacerdotum suos liceat canones ignorare, nec quidquam facere quod Patrum possit regulis obviare. Quae enim a nobis res digne servabitur, si decretalium norma constitutorum pro aliquorum libito, licentia populis permissa, frangatur?
Audivimus quasdam propriis destitutas rectoribus civitates episcopos sibi petere velle de laicis, tantumque fastigium tam vile credere, ut hoc his qui non Deo, sed saeculo militaverint, aestiment nos posse conferre; non solum male de suis clericis, in quorum contemptum hoc faciunt, judicantes, sed de nobis pessime, quos credunt hoc posse facere, sentientes. Quod nunquam auderent, si non quorumdam illic his consentiens sententia conniveret. Ita nihil quae frequentius sunt decreta proficiunt, ut hoc, quasi nunquam de hac parte scriptum fuerit, ignoretur.
Quid proderit per singula clericos stipendia militasse, et omnem egisse in Dominicis castris aetatem, si qui his praefuturi sunt ex laicis requiruntur? qui vacantes saeculo, et omnem ecclesiasticum ordinem nescientes, saltu praepropero in alienum honorem ambiunt immoderata cupiditate transcendere, et in aliud vitae genus, calcata reverentia ecclesiasticae disciplinae, transire. Talibus itaque, fratres charissimi, qui juris nostri, id est, canonum gubernacula custodimus, necesse est obviemus, hisque fraternitatem vestram epistolis commonemus, ne quis laicum ad ordinem clericatus admittat, 277 et sinat fieri, unde et illum decipiat, et sibi causas generet quibus reus constitutis decretalibus fiat.
Docendus est populus, non sequendus; nosque, si nesciunt, eos quid liceat, quidve non liceat, commonere, non his consensum praebere debemus. Quisquis vero conatus fuerit tentare prohibita, sentiet censuram sedis apostolicae minime defuturam. Quae enim sola admonitionis auctoritate non corrigimus, necesse est per severitatem congruentem regulis vindicemus. Per totas ergo hoc, quae propriis rectoribus carent Ecclesias volumus innotescat; ut nullus sibi spe aliqua forsitan blanditus illudat. Data XII kal. Aug. Florentio et Dionysio viris clarissimis consulibus.
CAPITULUM XXXVII. Expositio fidei catholicae atque apostolicae contra haeresim Arianam. Nos Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum confitemur, ita in Trinitate perfecta, ut et plenitudo sit Divinitatis, et unitas potestatis. Nam tres Deos dicit qui Divinitatem separat Trinitatis. Pater Deus, Filius Deus, Spiritus sanctus Deus, et tres unum sunt in Christo Jesu. Tres itaque personae, sed una potestas. Ergo diversitas plures facit; unitas vero potestatis excludit numeri quantitatem: quia unitas numerus non est. Itaque unus Deus, una Fides, unum Baptisma. Si quis vero hanc fidem non habet, catholicus non potest dici, quia catholicam non tenet fidem; alienus est, profanus est, et adversus veritatem rebellis.
278 CAPITULUM XXXVIII Faustini presbyteri fides missa Theodosio imperatori. Sufficiebat fides conscripta apud Nicaeam adversus haeresim Arianam. Sed quia pravo ingenio quidam sub illius fidei confessione impia verba commutant, nobis invidiam facientes, quod velut haeresim Sabellii tueamur; paucis et contra Sabellium primae fidei confessione signamus; et contra hos qui sub nomine catholicae fidei impia verba defendunt, dicentes tres esse substantias, cum semper catholica fides unam substantiam Patris, et Filii, et Spiritus sancti, confessa sit.
Nos Patrem credimus, qui non sit Filius, sed habeat Filium de se sine initio genitum, non factum; et Filium credimus, qui non sit Pater, sed habeat Patrem, de quo sit genitus, non factus; et Spiritum sanctum credimus, qui sit vere Spiritus Dei. Unde et divinae Trinitatis unam substantiam confitemur: quia qualis est Pater secundum substantiam, talem genuit et Filium; et Spiritus sanctus non creatura existens, sed Spiritus Dei; non est alienus a substantia Patris et Filii, sed est ejusdem et ipse substantiae cum Patre et Filio, sicut ejusdem Deitatis. Nam qui nos putant esse Apollinaristas, sciant quod non minus Apollinaris haeresim exsecramur quam Arianam. Miramur autem illos catholicos probari posse, qui Patris, et Filii, et Spiritus sancti, tres substantias confitentur. Sed et si dicunt non se credere Filium Dei, aut Spiritum sanctum creaturam; tamen contra impiam fidem sentiunt, cum dicunt tres esse substantias: consequens est enim ut tres Deos confiteantur, qui tres substantias confitentur. Quam vocem semper catholici exsecrati sunt.
279 CAPITULUM XXXIX. Alter libellus fidei. Credimus unum Deum, Patrem omnipotentem, et unum unigenitum Filium ejus Deum et Dominum Salvatorem nostrum, et Spiritum sanctum Deum: non tres deos Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, sed unum Deum esse confitemur. Non sic unum Deum, quasi solitarium; nec eumdem, qui ipse sibi Pater sit, ipse et Filius; sed Patrem verum, qui genuit Filium verum, ut est Deus de Deo, lumen de lumine, vita ex vita, perfectum de perfecto, totum a toto, plenum a pleno; non creatum, sed genitum; non ex nihilo, sed ex Patre, unius substantiae cum Patre: Spiritum vero sanctum Deum, non ingenitum, neque genitum, non creatum, 280 nec factum; sed Patris et Filii, semper in Patre, et Filio coaeternum. Veneramur tamen unum Deum; quia ex uno Patre totum quod Patris est, natus est, Filius Deus, et in Patre totum quod inest, totum genuit Filium. Pater Filium generans non minuit, nec amisit plenitudinis suae deitatem, totum autem quod Deus Pater est, id esse et Filium ab eo natum, certissime tenentes. Cum Spiritu sancto unum Deum piissime confitemur Jesum Christum Dominum nostrum, Dei Filium, per quem omnia facta sunt quae in coelis et quae in terra, visibilia et invisibilia: propter nostram salutem descendit de coelo, qui nunquam desierit esse in coelo; natus de Spiritu sancto ex Virgine Maria. Verbum caro factum, non amisit quod fuerat, sed coepit esse quod non erat. Non demutatum, sed permanentem etiam hominem natum, non putative, sed vere; non aerium, sed corporeum; non phantasticum, sed carneum; ossa, sanguinem, sensum, et animam habentem, ita 281 verum Deum et verum hominem intelligimus; ita verum hominem verum Deum fuisse nullo modo ambigimus. Confitendum est hunc eumdem Dominum nostrum Jesum Christum adimplesse legem et prophetas, passum sub Pontio Pilato, crucifixum secundum Scripturas, mortuum et sepultum secundum Scripturas, tertia die a mortuis resurrexisse, assumptum in coelos, sedere ad dexteram Patris, inde venturum judicare vivos et mortuos exspectamus. In hujus morte et sanguine mundatos remissionem peccatorum consecutos; resuscitandos nos ab eo in his corporibus et in eadem carne qua nunc sumus; sicut et ipse in eadem carne qua natus est, et passus, et mortuus, resurrexit; et animas cum hac carne vel corpora nostra ab eo, aut vitam aeternam, praemium boni meriti, aut sententiam pro peccatis aeterni supplicii recepturos.
282 CAPITULUM XL. Libellus Augustini de fide catholica contra omnes haereses. Credimus in unum verum Deum, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, visibilium et invisibilium factorem, per quem creata sunt omnia in coelo et in terra. Hunc unum Deum, et hanc unam divini nominis esse Trinitatem. Patrem non esse Filium, sed habere Filium, qui Pater non sit; Filium non esse Patrem, sed Filium Dei esse natura; Spiritum quoque Paraclitum esse, qui nec Pater sit ipse, nec Filius, sed a Patre procedat. Est ergo ingenitus Pater, genitus Filius, non genitus Paraclitus, sed a Patre procedens. Pater est cujus vox est haec audita de coelis: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite: Filius est qui ait: Ego a Patre exivi, et a Deo veni in hunc mundum. Paraclitus ipse est de quo Filius ait: Nisi abiero ad Patrem Paraclitus non veniet ad vos. Hanc Trinitatem personis distinctam, substantiam unam, virtutem, potestatem, majestatem, indivisibilem, indifferentem. Praeter illam nullam divinam esse naturam, vel angeli, 283 vel spiritus vel virtutis alicujus, quae Deus esse credatur. Hunc igitur Filium Dei, Deum natum a Patre ante omne omnino principium sanctificasse uterum Mariae Virginis, atque ex ea verum hominem, sine viri generatum semine suscepisse: id est, Dominum Jesum Christum, non imaginarium corpus, aut forma sola compositum, sed solidum; atque hunc et esurisse, et sitisse, et doluisse, et flevisse, et omnia corporis exitia sensisse; postremo crucifixum, mortuum et sepultum, tertia die resurrexisse; conversatum postmodum cum discipulis, misisse ipsis Paraclitum, dum ad coelos ipse ascendisset. Hunc Filium hominis vocari veraciter credimus vel confitemur. Resurrectionem veram humanae credimus carnis; animam autem hominis non divinam esse substantiam vel Dei partem, sed creaturam divina voluntate factam, non de coelo lapsam.
Si quis ergo dixerit vel crediderit a Deo omnipotente mundum hunc factum non fuisse, atque ejus omnia instrumenta; anathema sit.
Si quis crediderit atque dixerit Deum Patrem eumdem Filium esse, vel Paraclitum; anathema sit.
Si quis dixerit atque crediderit Dominum Filium eumdem esse, vel Patrem, vel Paraclitum; anathema sit.
284 Si quis dixerit Paraclitum Spiritum eumdem esse vel Patrem, vel Filium; anathema sit.
Si quis dixerit atque crediderit hominem Jesum Christum a Filio Dei assumptum non fuisse; anathema sit.
Si quis dixerit atque crediderit Filium Dei Deum passum; anathema sit.
Si quis dixerit atque crediderit hominem Jesum Christum hominem impassibilem fuisse; anathema sit.
Si quis dixerit atque crediderit alterum Deum esse priscae legis, alterum Evangeliorum; anathema sit.
Si quis dixerit atque crediderit ab altero Deo mundum fuisse factum quam ab illo de quo scriptum est: In principio Deus fecit coelum et terram (Genes. I. 1): qui solus Deus verus est; anathema sit.
Si quis dixerit atque crediderit corpora humana non resurrectura post mortem; anathema sit.
Si quis dixerit atque crediderit animam humanam Dei portionem vel Dei esse substantiam; anathema sit.
Si quis aliquas Scripturas praeter eas quas catholica Ecclesia recepit, vel in auctoritatem habendas esse crediderit, vel fuerit veneratus; anathema sit.
285 CAPITULUM XLI. Exempla testimoniorum sanctorum Patrum, de duabus naturis in una persona D. N. Jesu Christi indiscrete et distincte manentibus. Sancti HILARII Pictavensis episcopi et confessoris de Fide catholica libro secundo.
Humani enim generis causa Dei Filius natus ex Virgine et Spiritu sancto ipso sibi in hac operatione consorte, et sua, videlicet Dei, inumbrante virtute, corporis sibi initia consevit, et exordia carnis instituit, ut homo factus ex Virgine naturam in se carnis acciperet, perque hujus assumptionis societatem sanctificatum in eo universi generis humani corpus existeret: ut quemadmodum omnes in se, per id quod corporeum se esse voluit, conderentur; ita rursum in omnes ipse per id quod ejus est invisibile referretur. Dei igitur imago invisibilis pudorem humani exordii non recusavit, et per conceptionem, partum, vagitum et cunas, omnes naturae nostrae contumelias transcurrit. Quid tandem a nobis dignum tantae dignationis affectui rependetur? Inenarrabilis a Deo originis unus unigenitus Deus in corpusculi humani formam sanctae Virginis utero insertus accrescit, et qui continet omnia, et intra quem, et per quem cuncta sunt, humani partus lege profertur, et ad cujus vocem angeli atque archangeli tremunt, coelum et terra, et omnia hujus mundi resolventur elementa, infantiae vagitus auditur; et qui invisibilis et incomprehensibilis est, non visu, sensu, tactuque moderandus, cunis est obvolutus. Haec si quis indigna Deo recolit, tanto se majoris beneficii obnoxium confitebitur, quanto minus haec Dei conveniunt majestati. Non ille eguit homo effici, per quem homo factus est; sed nos 286 eguimus ut Deus caro fieret et habitaret in nobis; id est assumptione carnis unius interna universae carnis incoleret. Humilitas ejus nostra est nobilitas, contumelia ejus honor noster est. Quod ille Deus in carne consistens, hoc nos vicissim in Deum ex carne renovati.
Item ejusdem in libro IX, inter caetera. Nescit plane, vitam suam nescit, qui Christum Jesum ut verum Deum, ita verum hominem ignorat; et ejusdem periculi res est Christum Jesum vel spiritum Deum, vel carnem nostri corporis denegare. Omnis, inquit, qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui est in coelis. Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui est in coelis. Haec Verbum caro factum loquebatur, et homo Jesus Christus, Dominus majestatis docebat, mediator ipse in se ad salutem Ecclesiae constitutus, et ipso illo inter Deum et homines mediatoris sacramento, utrumque unus existens: dum ipse ex unitis in id ipsum naturis naturae utriusque res eadem est; ita tamen ut neutro careret in utroque: ne forte Deus esse homo nascendo desineret, et homo rursus Deus manendo non esset. Haec itaque humanae beatitudinis fides vera est, Deum et hominem praedicare, Verbum et carnem confiteri; neque Deum nescire quod homo sit, neque carnem ignorare quod Verbum sit.
Item ejusdem in eodem libro, inter caetera. Natus igitur unigenitus. Deus ex Virgine homo, et secundum plenitudinem temporum in semetipso provecturus in Deum hominem; hunc per omnia evangelici sermonis modum tenuit, ut se Dei Filium credi doceret, et hominis Filium praedicari admoneret; locutus homo et gerens universa quae Dei sunt; loquens deinde et gerens Deus universa quae hominis sunt; ita tamen ut in ipso illo utriusque generis sermone nunquam nisi cum significatione et hominis locutus sit et Dei.
Item in alio loco in eodem libro inter caetera. Videsne ita Deum et hominem praedicari, ut mors homini, Deo vero carnis excitatio deputetur? Naturam Dei in virtute 287 resurrectionis intellige, dispensationem hominis in morte cognosce. Et cum sint utraque suis gesta naturis, unum tamen Jesum Christum eum memento esse, qui utrumque est. Et post pauca sequitur: Haec igitur demonstranda paucis a me fuerunt, ut utriusque naturae personam tractari in Domino Jesu Christo meminissemus; quia qui in forma Dei erat, formam servi accepit.
Sancti Athanasii Alexandrini episcopi et confessoris ad Epictetum episcopum Corinthium.
Quomodo autem vel dubitare ausi sunt, qui dicuntur Christiani, si Dominus, qui ex Maria processit, Filius quidem, substantiae natura, Dei est, quod autem secundum carnem ex semine David est, et carne sanctae Mariae?
Sancti Ambrosii episcopi Mediolanensis ad imperatorem Gratianum in libro II de Fide.
Unde illud quoque lectum est, Dominum majestatis crucifixum esse; non quasi in majestate sua crucifixum putemus, sed quia idem Deus, idem homo, per divinitatem Deus, per susceptionem carnis homo, Jesus Christus Dominus majestatis dicitur crucifixus: quia consors utriusque naturae, id est, humanae atque divinae, in natura hominis subiit passionem; ut indiscrete et Dominus majestatis dicatur esse, qui passus est, et Filius hominis, sicut scriptum est: Qui descendit de coelo (Joan. III, 13).
Item in alio loco de eodem libro inter caetera. Sileant igitur inanes de sermonibus quaestiones; quia regnum Dei, sicut scriptum est, non in persuasione verbi est, sed in ostensione virtutis (I Cor. II, 4; IV, 20). Servemus distinctionem divinitatis et carnis. Unus in utroque loquitur Dei Filius, quia in eodem utraque natura est. Etsi idem loquitur, non uno semper loquitur modo. Intende in eo nunc gloriam Dei, nunc hominis passiones. Quasi Deus loquitur quae sunt divina, quia Verbum est; quasi homo dicit quae sunt humana, 288 quia in mea substantia loquebatur.
Item ejusdem in libro de Incarnatione Domini inter caetera. Sed dum hos redarguimus, emergunt alii, qui carnem Domini dicant et Divinitatem unius naturae. Quae tantum sacrilegium inferna vomuerunt? Jam tolerabiliores sunt Ariani, quorum per illos perfidiae robur adolescit; ut majore contentione asserant Patrem et Filium et Spiritum sanctum unius non esse substantiae, quia isti Divinitatem Domini et carnem unius esse substantiae dicere tentaverunt. Et infra. Hi mihi frequenter Nicaeni concilii tractatum se tenere commemorant. Sed in illo Patres nostri tractatu non carnem, sed Dei Verbum, unius substantiae cum Patre esse dixerunt: et Verbum quidem ex paterna processisse substantia, carnem autem ex Virgine esse confessi sunt. Quomodo igitur Nicaeni concilii nomen obtenditur, et nova inducuntur, quae nunquam nostri sensere majores?
Sancti Augustini episcopi Hipponensis ad Dardanum inter caetera.
Noli itaque dubitare ibi nunc esse hominem Christum unde venturus est; memoriterque recole et fideliter tene christianam confessionem, quoniam resurrexit a mortuis, ascendit ad coelum, sedet ad dexteram Patris; nec aliunde quam inde venturus est ad vivos et mortuos judicandos; et sic venturus est, illa angelica voce testante, quemadmodum est ire visus in coelum (Act. I, 11), id est, in eadem forma carnis atque substantia: cui profecto immortalitatem dedit, naturam non abstulit.
Item ejusdem in epistola ad Volusianum inter caetera. Nunc vero ita inter Deum et homines mediator apparuit, unitate personae copulans utramque naturam, ut et solita sublimaret insolitis, et insolita solitis temperaret.
Item ejusdem in Expositione Evangelii secundum Joannem inter caetera. Quid igitur, haeretice? cum Christus sit Deus et homo, loquitur ut homo, et tu calumniaris Deo? Ille in se naturam commendat humanam, tu in illo audes deformare divinam? Et infra: 289 Agnoscamus geminam substantiam Christi, divinam scilicet, qua aequalis est Patri; humanam, qua major est Pater. Utrumque autem simul non duo, sed unus est Christus, ne sit quaternitas, non Trinitas Deus. Sicut enim est homo anima rationalis et caro; sic unus est Christus Deus et homo: ac per hoc Christus est Deus, anima rationalis et caro. Christum in his omnibus, Christum in singulis confitemur. Quis est ergo per quem factus est mundus? Christus Jesus, sed in forma Dei. Quis est sub Pontio Pilato crucifixus? Christus Jesus, sed in forma servi.
Sancti Joannis Constantinopolitani episcopi, et confessoris in homilia de cruce et latrone inter caetera.
Sed cur cum cruce veniat, videamus. Scilicet ut hi qui eüm crucifixerunt, suae sentiant dementiae caecitatem; et ideo impudentiae eorum signum portatur; et ideo propheta ait: Tunc lamentabuntur tribus terrae, videntes accusatorem, et agnoscentes peccatum. Et quid mirum est si crucem portans adveniat, quando et vulnera corporis ipsa demonstrat? Tunc enim, inquit, videbunt quem crucifixerunt (Zachar. XII, 10). Et sicut post resurrectionem voluit Thomae diffidentiam confutare, et illi clavorum loca monstravit, et lateris vulnera declaravit, et dixit: Mitte manum tuam, et vide quoniam spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Joan. XX, 27; Luc. XXIV, 39); sic et tunc ostendet vulnera, crucemque demonstrabit, ut ostendat se esse illum, qui fuerat crucifixus.
Item ejusdem episcopi in homilia de ascensione Domini inter caetera. Nam sicut duobus jurgio separatis, unus in medio positus altercantium litem discordiamque dissolvit; ita et Christus fecit. Deus nobis juste irascebatur, et nos contemnebamus iratum, et clementem Dominum declinabamus; et se medium Christus ingessit, et sociavit utramque naturam, et nobis quod imminebat supplicium ipse sustinuit.
Item ejusdem in eadem homilia. Christus igitur nostri primitias obtulit Patri, et oblatum donum miratus est Pater, quod tanta dignitas offerebat, et quod offerebatur nulla macula foedabatur. Nam et suis manibus suscepit oblatum, et suae sedis fecit esse participem; et, quod plus est, ad partem suae dexterae collocavit. Cognoscamus quis ille est 290 qui audivit: Sede ad dexteram meam; quae natura est, cui dixit: Esto meae particeps sedis? Illa natura est, quae audivit: Terra es, et in terram ibis.
Item in eadem homilia. Quo sermone utar, quo verbo dicam, reperire non possum. Natura fragilis, natura contempta, et omnibus monstrata deterior, omnia vicit, omnia superavit, et omnibus hodierna die meruit excelsior reperiri. Hodie angeli vota diu desiderata ceperunt. Hodie archangeli quod multo tempore cupiebant inspicere valuerunt; nostram enim naturam in sede Dominica fulgentem immortali gloria perviderunt.
Sancti Theophili episcopi Alexandrini, de epistola paschali quam per Aegyptum destinavit.
Cujus rei testis est ille qui loquitur: Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt (Ps. CXLIII, 5). Et prophetae Christi auxilium deprecantes: Domine, inclina coelos et descende; non ut mutaret loca in quo sunt omnia, sed ut propter salutem nostram, carnem humanae fragilitatis assumeret; Paulo eadem concinente: Cum esset dives, pauper factus est, ut nos illius paupertate divites essemus (II Cor. VIII, 9). Venitque in terras, et de virginali utero, quem sanctificavit, egressus est homo, interpretationem nominis sui Emmanuel, id est, nobiscum Deus, dispensatione confirmans, mirum in modum coepit esse quod nos sumus, et non desiit esse quod erat, sic assumens naturam nostram, ut quod erat ipse non perderet. Quamquam enim in Joanne scribatur: Verbum caro factum est (Joan. I, 14) id est, aliis verbis, homo; tamen non est versus in carnem, quia nunquam Deus esse cessavit, ad quem et sanctus loquitur: Tu autem idem ipse es (Ps. CI, 28); et Pater de coelo contestatur, et dicit: Tu es Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Matt. III, 17; Marc. I, 11; Luc. III, 22); ut et homo factus nostra confessione permanere dicatur quod fuit priusquam homo fieret; Paulo nobiscum eadem praedicante: Jesus Christus heri, et hodie, ipse et in aeternum (Hebr. XIII, 8). In eo enim quod ait, ipse, ostendit eum pristinam non mutasse naturam, nec Divinitatis suae imminuisse divitias, quia propter nos pauper effectus, plenam similitudinem nostrae conditionis assumpserat.
Item ejusdem episcopi in alia epistola paschali contra Origenem inter caetera. Unus 291 Filius Patris, nostrique mediator, nec aequalitatem ejus amisit, nec a nostro consortio separatus est. Invisibilis Deus, et visibilis homo, forma servi absconditus et Dominus gloriae confessione credentium comprobatus. Neque enim privavit eum Pater naturae suae nomine, postquam pro nobis homo et pauper effectus est; nec in Jordane fluvio baptizatum altero appellavit vocabulo, sed Filium unigenitum: Tu es Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui: nec similitudo nostra in Divinitatis est mutata naturam, nec Divinitas in nostrae naturae versa est similitudinem.
Sancti Cyrilli episcopi Alexandrini.
Homo nominatus est, cum sit natura Deus, Dei Patris Verbum: quoniam similiter ut nos carni communicavit et sanguini. Sic enim terrenis apparuit, non amittens id quod erat, sed assumens humanitatis naturam in sua ratione perfectam.
Item ejusdem. Unus igitur est, et ante incarnationem Deus verus, et qui in humanitate mansit id quod erat, et est, et erit. Non discernendo igitur unum Dominum Jesum Christum in hominem seorsum, et seorsum in Deum; sed eumdem unumque Jesum Christum esse dicimus; non ignorantes differentias naturarum, sed eas inconfusas inter se reservantes.
Item ejusdem in epistola ad Nestorium: Ait igitur sancta et magna synodus, ipsum, qui est ex Deo Patre naturaliter natus, Filium unigenitum, Deum de Deo, verum de vero, lumen de lumine, per quem et cum quo omnia fecerit Pater, hunc descendisse, incarnatum esse, et hominem factum, passum esse, resurrexisse tertia die, et ascendisse rursus in coelos. Haec nos sequi verba debemus, his nos convenit obtemperare dogmatibus: considerantes quid sit incarnatum esse, et hominem factum Dei Verbum. Non enim dicimus, quod Dei natura, conversa vel immutata, facta sit caro; nec quod in totum hominem, qui est ex anima et corpore, transformata sit; sed illud magis, quod carnem animatam anima rationabili sibi copulaverit Verbum substantialiter, ineffabiliter, et indeprehensibiliter, factus sit homo, 292 et nuncupatus sit etiam Filius hominis, non nuda tantummodo voluntate, sed nec assumptione sola personae, sed quod diversae quidem naturae in unum convenerint. Unus tamen ex ambabus Christus et Filius, non evacuata aut sublata diversitate naturarum per conjunctionem; sed quia simul nobis effecerunt unum Deum et Christum et Filium, id est, Divinitas et humanitas per arcanam illam ineffabilemque copulationem ad unitatem. Itaque is qui ante saecula omnia est natus ex Patre, etiam ex muliere carnaliter dicitur procreatus: non quia divina ipsius natura de sacra Virgine sumpsit exordium, nec quod propter seipsam opus habuit secundo nasci, post illam nativitatem quam habebat ex Patre: est enim ineptum et stultum hoc dicere, quod is qui ante omnia saecula est consempiternus Patri secundae generationis eguerit ut esse inciperet; sed quia propter nos et propter nostram salutem naturam sibi copulavit humanam, et processit ex muliere. Idcirco dicitur natus esse carnaliter; neque enim prius natus est homo communis de sancta Virgine, et tunc demum inhabitavit in eo Verbum; sed in ipsa vulva uteroque virginali se cum carne conjunxit, et sustinuit generationem carnalem, carnis suae nativitatem, suam faciens. Sic illum dicimus et passum esse, et resurrexisse; non quia Deus Verbum in sua natura passus sit, aut plagas, aut clavorum transfixiones, aut alia vulnera, Deus namque incorporalis et extra passionem est: sed quia corpus illud quod ipsius proprium factum est, passum est, ideo haec omnia pro nobis ipse dicitur passus. Inerat enim in eo corpore, quod patiebatur, Deus, qui pati non poterat. Simili etiam modo mortem ipsius intelligimus. Immortale enim et incorruptile est naturaliter, et vita, et vivificans Dei Verbum; sed quia corpus ipsius proprium gratia Dei, juxta Pauli vocem, pro omnibus mortem gustavit (Hebr. II, 9), idcirco ipse mortem dicitur passus esse pro nobis: non quod ipse mortem esset expertus, quantum ad ipsius naturam pertinet, insania est enim hoc vel sentire, vel dicere; sed quod, ut supra diximus, vera caro ipsius mortem gustavit. Ita et resurgente carne ipsius rursus resurrectionem dicimus, non quia in corruptionem ceciderat, absit, sed quia ejus resurrexit 293 corpus: ita Christum unum et Dominum confitemur, non tanquam hominem cum verbo coadorantes, ne divisionis quaedam species inducatur; sed unum jam et eumdem adorantes, quia non est alienum a Verbo corpus suum, cum quo ipsi etiam assidet Patri. Nec hoc ita dicimus, quasi duobus filiis assidentibus, sed uno cum carne per unitatem; quia si talem copulationem factam per substantiam, aut quasi impossibilem, aut quasi parum decoram noluerimus accipere, in id incidimus, ut duos filios esse dicamus. Nec enim debemus discernere et dicere hominem separatim fuisse sola Filii appellatione honoratum; et rursus Verbum, quod est ex Deo et nomine et veritate Filius Dei. Sed discernere in duos filios non debemus unum Dominum Jesum Christum. Neque enim id adjuvat rectam fidei rationem, licet nonnulli copulationem nescio quam perhibeant personarum. Non dixit enim Scriptura, Verbum Dei personam sibi hominis assumpsisse; sed carnem factum esse: id autem est ostendere Verbum Dei similiter ac nos participatum habuisse carnis ac sanguinis, et corpus nostrum proprie suum fecisse, et hominem ex muliere processisse, non abjecta nec deposita Deitate aut generatione illa quam habebat ex Patre, sed mansisse etiam in assumptione carnis Deum, quod erat. Hoc ubique rectae fidei ratio protestatur. In tali sensu sanctos Patres fuisse comperimus: ideo illi non dubitarunt sanctam Virginem dicere Theotocon, non quod Verbi natura Deitasque in sancta Virgine sumpsit exordium, sed quod ex ea natum sit sacrum illud corpus animatum anima rationabili, cui substantialiter adunatum Dei Verbum carnaliter natum esse dicitur.
294 Sancti Gregorii Nazianzeni episcopi in homilia de Epiphania.
Cum ergo processisset ex Virgine Deus in ea quam assumpserat humana natura, unum e duobus invicem contrariis existens, carne ac spiritu, aliud in Deum assumitur, aliud Deitatis gratiam praestat . . . Missus est quidem, sed ut homo: duplex enim erat in eo natura. Inde denique et laboravit ex itinere, inde et esuriit, et sitiit, et contristatus est, et flevit, humani corporis lege.
Sancti Basilii episcopi Cappadocis.
Cum ergo ita quaedam in Christo videamus humana, ut nihil a communi mortalium fragilitatum distare videantur; quaedam ita divina, quae nulli alii nisi illi ineffabili naturae conveniant Deitatis; haeret humani intellectus angustia, et tantae admirationis stupore perculsa, quo declinet, quid teneat, quo se convertat ignorat. Si hominem putet, devicto mortis regno cum spoliis redeuntem a mortuis cernit: propter quod cum omni metu et reverentia contemplandum est, ut in uno eodemque ita utriusque naturae veritas demonstretur, ut neque aliquid indignum et indecens de divina illa et ineffabili substantia sentiatur, neque rursum quae gesta sunt, falsis illusa imaginibus aestimentur.
295 CAPITULUM XLII. Incipit exemplar gestorum, ubi in Constantinopolitana synodo a sancto Flaviano episcopo et confessore Eutyches haereticus auditus atque damnatus est. Congregata rursus sancta et magna synodo, prolatis sanctis et tremendis Evangeliis, et praesente sancto ac venerabili archiepiscopo nostro Flaviano in secretario episcopii, statuto tempore, secunda feria, quae est X kal. Decemb., Asterius presbyter et primicerius dixit: Advenit statutus dies, et venerabilis Eusebius episcopus pro foribus stans petit se intromitti. Flavianus episcopus dixit: Ingrediatur. Cumque ingressus fuisset, Flavianus episcopus dixit: Eant Philadelphius et Cyrillus diacones, et requirant presbyterum et archimandritam Eutychem circa episcopium, si occurrerit secundum promissionem suam, et vocent eum ad concilium. 296 Et paulo post redeuntes praedicti diaconi, dixerunt quaesitum per universam ecclesiam, sed non inventum, nec quemquam ipsius. Flavianus episcopus dixit: Rursus Crispinus et Diogenianus diacones euntes requirant eum circa ecclesiam, et ubicunque eum didicerint esse, evocent eum; et cum abiissent, et reversi essent diaconi, dixerunt ipsum quidem non repertum, sed cognovisse quod cum maxima multitudine militum et monachorum ac praefectianorum apparitorum eum esse; et cum ista dicerentur, et exspectaret sancta synodus, Joannes venerabilis presbyter defensor dixit: Occurrit venerabilis presbyter et archimandrites Eutyches cum magna multitudine militum, et monachorum, et praefectianorum apparitorum sublimissimae potestatis praefecti praetorio, nec aliter permittunt eum cognitioni intromitti, nisi cum eis promiserimus eum nos repraesentaturos; et est pariter magnus silentiarius et ipse, cum eo pro foribus, cupiens ingredi, utpote directus a religiosissimo imperatore nostro. Flavianus episcopus dixit: Ingrediantur. Cumque ingressi fuissent, magnus silentiarius dixit: Per vestigia vestra si jubetis suscipere responsum domini imperatoris, circa quaedam scripta mandaverunt, quae, si placet, relego. 297 Sancta synodus dixit: Relege quae a religiosissimo imperatore nostroque filio praecepta sunt. Et legit magnus silentiarius ita: Nos pacem cogitamus sanctarum Ecclesiarum, et catholicae fidei, custodiri volumus rectam et Deo inspirante praedicatam fidem a parentibus nostris, qui in Nicaea congregati sunt, trecentis et decem octo et his qui Ephesi interfuerunt damnationi Nestorii: hoc ergo volumus ne scandalum in praedicta catholica fide immittatur. Et quoniam scimus magnificentissimum patricium Florentium esse fidelem et probatum in recta fide, volumus ipsum interesse audientiae synodi, quoniam sermo de fide est. Cum haec leguntur, Flavianus episcopus dixit: domnum Florentium fidelem omnes scimus, et probatum in catholica, et volumus ipsum interesse; discamus autem et ab Eutyche presbytero si vult et ipse eum interesse. Eutyches presbyter et archimandrites dixit: Quod vult Deus et sanctitas vestra, facite; ego me vobis commendo. Flavianus episcopus dixit: Veniat et magnificentissimus Florentius patricius; dignare ergo, silentiari, illum vexare. Magnus silentiarius dixit: Jubete et aliquem clericorum mecum mitti, ne fortasse dubitet quod vestra sanctitas miserit. Flavianus episcopus dixit: Si jussisset piissimus imperator nos mittere, misissemus: quoniam igitur non jussit, ipse solus perge ad ejus amplitudinem. Et cum venisset magnificentissimus patricius et exconsul Florentius, sancta synodus dixit: Stet in medio accusator, et qui accusatur; et legantur ab initio quae acta sunt inter venerabilem 298 episcopum Eusebium et venerabilem presbyterum archimandritem Eutychen; ut instructi ex his quae gesta sunt, congruentem aequitati et sanctis canonibus terminum demus his quae olim nata sunt. Euticius diaconus et notarius legebat factum sub cognitione gestorum. Et cum legeret pervenit ad partem secundae epistolae sanctae memoriae Cyrilli scriptae ad venerabiles episcopos Orientales, in qua haec continebantur: Confitemur itaque Dominum nostrum Jesum Christum Filium Dei unigenitum, Deum perfectum, et hominem perfectum ex anima rationali et corpore, ante saecula, ex Patre natum secundum Deitatem, in ultimis autem diebus eumdem propter nos et propter nostram salutem de Maria Virgine secundum humanam rationem; consubstantialem Patri secundum Deitatem, et consubstantialem nobis secundum humanitatem. Duarum enim naturarum unitio facta est: propter quod unum Christum, unum Dominum confitemur secundum gratiam inconfusae unitatis. Confitemur sanctam Virginem Theotocon; propter quod Deus Verbum incarnatus et homo factus est, et ex ejus conceptione adunavit sibi quod ex ea susceperat templum. Eusebius episcopus dixit: Iste per vestigia vestra haec non confitetur, nec his aliquando consensit; sed contraria his sensit, et locutus est ad unumquemque ad se venientem, et docuit. Florentius expraefectus dixit: Si placet vestrae sanctitati, interrogetur papas Eutyches utrum his consentiat. Eusebius episcopus dixit: Patimini, legatur omnis actio gestorum; sufficiunt enim mihi prius acta ad 299 eum convincendum, nam mihi jam manifestatus est. Neque enim si modo consenserit sumens alicunde documentum, debeo pati praejudicium. Nam ego demonstravi eum et per sanctiones quae ad eum missae sunt a sancta synodo, et per testes episcopos eadem possum rursus ostendere, si negaverit. Est enim domnus Meliphtongus, et domnus Jobinus, et domnus Julianus scientes. Flavianus episcopus dixit: Nemo neque tibi concedet, Eusebi episcope, eum non convincere, neque presbyterum Eutychen continuo suscipiet aliquis consentientem, nisi convincatur quid ante senserit. Eusebius episcopus dixit: Metuo concussionem ejus. Ego pauper sum, minatur mihi exsilium: divitias habet; nam designat mihi jam nunc Oasim loco exsilii. Flavianus episcopus dixit: Etsi saepius perseveres eadem dicens, nos tamen veritati nihil praeponimus. Eusebius episcopus dixit: Si convictus fuero ego calumniae, dignitatem amittam. Florentius illuster dixit: Spatium offeratur Eutychi presbytero, ut exponat quemadmodum credit; et tunc rursus interrogetur cur modo ista asserens ante aliter asserebat. Eusebius episcopus dixit: Sicut praedixi, praejudicium mihi non fiat ex ejus repentina consensione, et interrogetur: nam ego ex his quae ante gesta sunt convici eum non recte sensisse. Flavianus episcopus dixit: Non habebis praejudicium, si modo consenserit; nam quae ante acta sunt habent propriam firmitatem. Eusebius episcopus dixit: Consentit iis quae modo lecta sunt sanctae memoriae Cyrilli scriptis, et confitetur duas 300 naturas adunatas in una persona, et in una substantia, aut non? Flavianus episcopus dixit: Audisti, presbyter Eutyches, quid accusator tuus dicat? edicito nunc si ex duabus naturis unitatem confiteris. Eutyches presbyter dixit: Etiam ex duabus naturis. Eusebius episcopus dixit: Confiteris duas naturas, domne archimandrites, post incorporationem, et consubstantialem nobis dicis esse Christum secundum carnem, aut non? Eutyches presbyter, dixit: Ego non veni disserere, sed veni suggerere sanctitati vestrae quid sentiam; scriptum est autem in hac chartula quid sentiam, jubete eam legi. Flavianus episcopus dixit: Ipse lege. Eutyches presbyter dixit: Non possum. Flavianus episcopus dixit: Quare? tu non exposuisti, aut alterius est expositio? si tua est, lege ipse: Eutyches presbyter dixit: Mea quidem est dictio; quae mea dictio aequalis est sensibus sanctorum Patrum. Flavianus episcopus dixit: Dic quorum Patrum, per te ipsum; quid autem opus habes charta? Eutyches presbyter dixit: Sic credo: Adoro Patrem cum Filio, et Filium cum Patre, et Spiritum sanctum una cum Patre et Filio. Confiteor autem praesentationem incarnatam ipsius factam ex carne sanctae Virginis, et incorporatam perfecte propter nostram salutem. Sic confiteor coram Patre et Filio et Spiritu sancto, et vestra sanctitate. Flavianus episcopus dixit: Confiteris consubstantialem Patri secundum Divinitatem, et consubstantialem matri secundum humanitatem, eumdem ipsum unum Filium Dominum nostrum Jesum Christum? Eutyches presbyter dixit: 301 Ego, quoniam commendavi me sanctitati vestrae, dixi quid sentiam de Patre et Filio et Spiritu sancto; nihil ulterius me interrogetis. Flavianus episcopus dixit: Non. Nunc confiteris ex duabus naturis Christum? Eutyches presbyter dixit: Dixi quoniam confiteor eum Deum ac Dominum coeli et terrae. Hactenus de ejus natura disputare mihi non persuadebam: consubstantialem autem nobis nunquam hactenus me dixisse confiteor. Flavianus episcopus dixit: Non dicis consubstantialem Patri secundum Deitatem, et consubstantialem nobis secundum humanitatem? Eutyches presbyter dixit: Usque ad hodiernum diem non dixi corpus Domini et Dei nostri consubstantiale nobis; sanctam autem Virginem confiteor nobis consubstantialem, et quoniam ex ea incarnatus est Deus noster. Basilius episcopus dixit: Si mater est nobis consubstantialis, et ipse, quoniam filius hominis vocatus est. Si ergo mater ejus consubstantians est nobis, et ipse secundum carnem consubstantialis est nobis. Eutyches presbyter dixit: Quoniam modo dicitis, omnibus consentio. Florentius vir illuster dixit: Mater si nobis consubstantialis est, sine dubio et Filius consubstantialis nobis est. Eutyches presbyter dixit: Hactenus non dixi quoniam ipsum corpus Dei confiteor. Animadvertis? Non dixi corpus humanum, corpus Dei; humanum autem corpus, et quoniam 302 ex ipsa Virgine incarnatus est Dominus. Si autem oportet ut dicatur ex Virgine consubstantialis nobis, et hoc dico, domine; tamen Filium Dei unigenitum Dominum coeli et terrae condominantem et conregnantem Patri, qui considet et collaudatur. Neque enim dico consubstantialem negasse, eo quod sit ipse Filius Dei: ante quidem non dicebam, dico quidem modo tibi, puto quod in exordio dixi; nunc autem quoniam sanctitas vestra hoc dicit, dico. Flavianus episcopus dixit: Ergo per necessitatem, non per voluntatem, veram fidem confiteris? Eutyches presbyter dixit: Nunc, Domine, ita habet: usque ad istam horam metui dicere, quoniam scio Dominum Deum nostrum, et de ejus natura disputare mihi non persuadebam; quoniam autem vestra sanctitas permittit et docet, dico. Flavianus episcopus dixit: Non nos novitatem inducimus, sed parentes nostri exposuerunt; et sicut exposita ab eis fides habet, sic credentes, in his perseverare omnes volumus, et nullum aliquid innovare. Florentius vir illuster dixit: Consubstantialem ex duabus naturis post incarnationem Dominum nostrum, qui ex Virgine est, dicis, an non? Eutyches presbyter dixit: Confiteor ex duabus naturis fuisse Dominun nostrum ante adunationem; post vero, unam naturam confiteor. Sancta synodus dixit: Oportet te confiteri quae modo 303 lecta sunt, et anathematizare omne dogma quod contrarium est his. Eutyches presbyter dixit: Dixi sanctitati vestrae quoniam ante hoc non dicebam; nunc autem quoniam hoc dicit sanctitas vestra, dico; et sequor Patres. Neque enim ex Scripturis hoc inveni explanatum, nec omnes Patres dixerunt. Si enim damnavero, vae mihi est, quod Patres nostros condemno. Exsurgens sancta synodus acclamavit, dicens: Anathema ipsi. Post haec Flavianus episcopus dixit: Dicat sancta synodus quid mereatur praesens, neque confitens rectam fidem, neque consentire volens praesenti synodo, sed perseverat perversitati et scaevae malivolentiae. Seleucus episcopus dixit: Dignus quidem est iste damnatione, sed tamen in humanitate est sanctitatis vestrae. Flavianus episcopus dixit: Si confiteretur proprium peccatum, et anathematizaret dogma proprium, et consentiret nobis sequentibus traditionem sanctorum Patrum, merito dignus esset venia; sed quoniam permanet in eadem malignitate, subjacebit canonum vindictis. Eutyches dixit: Dico quidem ista, quoniam et vos nunc jussistis, non autem anathematizo; quod enim dico, in veritate dico. Florentius vir illuster dixit: Duas naturas dicis, et consubstantialem nobis esse? Eutyches presbyter dixit: Ego legi scripta Cyrilli, et sanctorum Patrum, et sancti 304 Athanasii, quoniam ex duabus quidem naturis ante adunationem dixerunt: post autem adunationem et incarnationem non duas naturas, sed unam. Florentius vir illuster dixit: Confiteris duas naturas post adunationem, dic? si non dixeris, damnaberis. Eutyches presbyter dixit: Legi sancti Athanasii scripta, quoniam nihil tale dicit. Basilius episcopus dixit: Si non duas naturas post adunationem dixeris, commixtionem et confusionem dicis. Florentius vir illuster dixit: Qui non dicit ex duabus naturis, et duas naturas, non credit recte.
Exsurgens sancta synodus exclamavit: Omnis quae ex necessitate est, fides non est. Multi anni imperatorum catholicorum. Imperatoribus catholicis multos annos. Fides vestra semper vincit, non consentit quod illi persuades. Flavianus episcopus dixit: Per omnia Eutyches quondam presbyter et archimandrites, et his quae ante acta sunt, et propositis ejus quaestionibus, Valentini et Apollinaris perversitate repertus est aegrotare, et eorum blasphemiam incommutabiliter sequens: qui nec nostram reverens persuasionem et doctrinam, rectis voluit consentire dogmatibus. Unde gementes perfectam ejus perditionem, decrevimus per Dominum nostrum Jesum Christum ab eo blasphematum, extraneum esse ab omni officio sacerdotali, et nostra communione, 305 et primatu monasterii: scientes et hi qui postea cum eo colloquentur, et ad eum convenerint, quoniam rei erunt et ipsi poena excommunicationis, si qui non declinaverint confabulationes ejus.
Item subscriptiones Flaviani episcopi et confessoris, seu diversorum episcoporum, vel archimandritarum, qui in hujus synodi concilio consederunt. Dorotheus episcopus Novae-Caesareae. Seleucus episcopus de Amasia. . Flavianus episcopus Constantinopolitanus judicans subscripsi. Saturninus episcopus Marcianopolitanus judicans subscripsi. Basilius episcopus Seleuciae Isauriensis judicans subscripsi Ethericus episcopus de Zmirna jud. sub. Ponti judicans sub. legi, consensi, sub. Julianus episcopus. Jovinus episcopus. 306 Paulus episcopus. Triphon episcopus. Timotheus episcopus judicans subscripsi. Calenicus episcopus Apamiae quae est in Bithynia judicans sub. Cecropius episcopus Sebastopoleos judicans sub. Meliphtongus episcopus Heliopoleos jud. sub. Longinus episcopus Chersoni jud. sub. Insularum judicans sub. manu mea. Apolloniatis sanctae Ecclesiae jud. sub. Sabas episcopus Palti primae Syriae judicans sub. manu mea. Cleti jud. sub. Corizae sub. Aurelius episcopus civitatis. Eudoxius episcopus de civitate Bosphoritana jud. sub. per presbyterum meum. Julianus episcopus. . Johannes episcopus. . . . Sabinianus episcopus de Tiromisso et de Eudocia et Jobiniaria jud. sub. Eustochius episcopus Dociminus jud. sub. Pontius episcopus Travidensis civitatis sub. Cassianus episcopus Hierocaesareus jud. sub. Ursaniae jud. sub. Diaferontius episcopus Pulvisiae jud. sub. Montenis sub. Romanus episcopus Eudoxiopoleos sub. Basilium. Thomas episcopus Valentinianae civitatis jud. sub. Popitanae sub. Secundinus episcopus Novensis his gestis sub. Januarius episcopus civitatis Macrianae sub. . . . Job presbyter et archimandrites monasterii. 307. Timotheus episcopus Priscopoleos jud. sub. Genethius episcopus Argivus jud. sub. Faustus presbyter et archimandrites monasterii beati Dionysii subscripsi. Petrus presbyter et archimandrites monasterii beati Thalassi sub. Manuel presbyter et archimandrites sub. beati Theoteci sub. Abramius presbyter et archimandrites sub. Theodorus monachus et archimandrites sub. Pientius presbyter et archimandrites sub. Claudius archimandrites sub. Eusebius presbyter et archimandrites sub. . Trifon archimandrites sub. Jacobus diaconus et archimandrites sub. Helpidius presbyter et archimandrites sub. Paulus presbyter et archimandrites sub. Carosus presbyter et archimandrites sub. 308 Asterius presbyter et archimandrites sub. Callenicus monachus et archimandrites sub.. Explicit gestorum exemplum synodi ubi damnatur Eutyches haereticus.
CAPITULUM XLIII. Narrationis ordo, qualiter Dioscorus Alexandrinus episcopus Eutychi consentiens in ea cui praeerat ipse Ecclesia, vel Constantinopolitana, errorem induxerit, usque ad tempus quo Acacius est damnatus, qui Flaviani successori Anatolio successerat. Postea quam Dioscorus Alexandrinus episcopus 309 pro facti sui qualitate, id est, quia consenserat Eutycheti haeretico, et damnaverat. Flavianum episcopum catholicum Constantinopolitanum, apud Chalcedonam tam a principe sanctae memoriae Marciano, quam ab aulicis potestatibus, vel cuncta synodo damnatus est, Proterius catholicus fit sacerdos. Tunc Timotheus presbyter, cui cognomen erat Aelurus, et Petrus diaconus sectatores Dioscori, ab Alexandrina Ecclesia se separaverunt. Quos cum Proterius episcopus ad ministerium proprium revocare non posset, utrumque damnavit. Mortuo principe Marciano, collectis turbis haereticorum Timotheus et Petrus veniunt Alexandriam, et ordinatur ab haereticis Timotheus episcopus. Duo igitur apud Alexandriam episcopi coeperunt esse. Ante triduum Paschae, quo coena Domini celebratur, conductis ab his perditis 310 occiditur in ecclesia sanctae memoriae Proterius, ad quam se timore contulerat; ibique supradicto die in baptisterio occiditur, laniatur, ejicitur, et funus ejus incenditur, cineresque ipsius exsparguntur in ventos. Interea Leo sumit imperium, ad quem tanti facinoris catholicorum querela pervenit, contra quos haeretici supplicaverunt, petentes ut Chalcedonensis synodus aboleretur, e contra illi vindictam sceleris postulantes. Considerans imperator nimis esse grave vexari tanto itinere sacerdotes, quorum aut aetas, aut infirmitas, aut paupertas hunc laborem subire prohibebat, dirigit per totum Orientem magistrianos, dirigit et Anatolius episcopus Asclepiadem diaconum suum, per quos omnes illi episcopi, qui Chalcedone fuerant congregati, quid Alexandriae gestum sit, agnoscerent. Qui omnes rescripserunt Chalcedonensem 311 synodum usque ad sanguinem defendendam esse, quia non alteram fidem teneret, quam synodus Nicaena constituit; Timotheum vero non solum inter episcopos non haberi, sed etiam christiana appellatione privari. Quo facto fit alter Timotheus episcopus Alexandriae. Vix ille Timotheus pellitur et mittitur in exsilium Cersonam, fugit et Petrus haereticus. Quandiu ergo vixit imperator Leo, Timotheus episcopus Alexandriae vixit quiete. Sed cum Basiliscus occupasset imperium, damnare coepit Chalcedonensem synodum, et fugare catholicos. Tunc ille Timotheus damnatus, accepta libertate, Constantinopolim venit, et damnatos haereticos locis suis reddidit. Vadit Alexandriam, fugit Timotheus catholicus, et in monasterio latuit. Petrus ille iterum se Timotheo junxit, cum quo fuerat ante damnatus. Redit Zeno imperator ad regnum, Basiliscus opprimitur. Mittitur Alexandriam, ut pulso pervasore Timotheo, Timotheus catholicus redderetur Ecclesiae. Sed illo Timotheo damnato morte praevento, Petrus ab uno haeretico Alexandrinus episcopus ordinatur, quem nihilominus dejici jussit imperator, et reduci Timotheum catholicum, sicut etiam Acacii litteris continetur. Interea scribit ad sanctae memoriae papam Simplicium Timotheus catholicus, rogans et dicens Petrum olim in diaconio esse damnatum, nunc etiam a christiana societate remotum, ut scriberet imperatori ut eumdem Petrum longius in exsilium dirigeret, quia latebat in Alexandrina civitate, et insidiabatur Ecclesiae. Per triennium 312 ergo ferme et amplius sanctae memoriae papa Simplicius nunquam destitit scribere Acacio episcopo ut fieret de Petro quod Timotheus episcopus postulabat. Defuncto ergo Timotheo episcopo, a catholicis Joannes catholicus episcopus ordinatur. Mittit Joannes episcopus synodicam suam. Supervenit etiam Urbanius subadjuva contra Joannem episcopum sacra principis deferendo, ut ab episcopatus illius confirmatione se papa suspenderet. E quia in iisdem sacris de restituendo Petro, quem ipse damnaverat, fecerat mentionem, haec pars est omnino abnegata; unde visus est imperator offensus. Addidit etiam Acacius illo tempore quo de Petro Alexandrino damnato retulit, etiam de Petro et Joanne Antiocheno sic scripsit: Petrum apud Constantinopolim monasterium gubernasse; sed hoc propter crimina derelicto, Antiochiam fugisse; ibi pulso Martyrio catholico episcopo per vilissimum populum, et haereticos, sedem ipsius occupasse, continuoque damnatum ab episcopis, atque a Leone imperatore Oasam deportatum: qui fugiens rediisse dicitur Constantinopolim, et dedisse fidem ut compulsis ulterius turbis nihil facere auderet. Sed, sicut superius dictum est, Basilisci temporibus a Timotheo illo damnato, qui Constantinopolim venerat, ad Antiochiam remissus est, ut iterum illic episcopatum teneret. Quo facto, idem ipse Petrus, Joannem, de quo diximus Acacium retulisse, ordinat Apamenis episcopum. A quibus non receptus redit Antiochiam, et Petrum episcopatus sui pellit auctorem, et invadit ejus Ecclesiam. Quos 313 simul damnatos iterum dicit Acacius, petens apostolicam sedem, ut si ad eamdem forte confugerent, ne ipso quidem haberentur digni aspectu; et si jam aliquam indulgentiam forsitan impetrassent, irritam esse debere, nec eorum poenitentiam recipiendam esse. Quid multa? Hunc ipsum Joannem, quem Acacius cum Petro damnaverat, et sine poenitentiae remedio fecerat ab apostolica sede damnari, post tot damnationes Tyriorum misit Ecclesiae praesidere. Nam quod dicit Acacius Petrum illum Alexandrinum, oblata petitione Eutychianam haeresim vel Nestorianam damnasse, hoc evidenter probatur esse falsissimum. Nam quae causa fecit ut in episcopatu suo synodo Chalcedonensi, vel tomo sanctae memoriae papae Leonis diceret anathema? Quae causa fecit ut, sublato nomine Proterii vel Timothei catholici, Dioscori et Timothei haeretici nomen ascriberet? Quae causa fecit, si catholicus erat, ut Timothei catholici corpus de sub terra levaret, qui inter episcopos catholicos sepultus fuerat, et projiceret foras? Ipse non est Petrus, qui damnato Timotheo haeretico semper adhaesit; quomodo postea Acacius miris eum laudibus prosequitur, de quo ante tanta se crimina meminerat retulisse? In fine cod. Thuan. Contuli.
CAPITULUM XLIV. Epistola Simplicii papae ad Acacium, ut scandala Ecclesiae Alexandrinae auferat. Dilectissimo fratri ACACIO SIMPLICIUS.
Cogitationum ferias non habemus; nec enim quiescere nos causa permittit: quam si relinquamus, apud Christum 314 Dominum nostrum, cujus interest, inexcusabiles sumus. Et mirum est dilectionem tuam tot emensis temporibus, et tot opportunitatibus inde venientibus, nihil nos de Alexandrina Ecclesia, quae tam graviter quatitur, instruere voluisse: cum monere te nec increpatio nostra destiterit, ut, participata sollicitudine, litteras meas apud christianissimum et clementissimum principem praesentibus tuae dilectionis prosequereris alloquiis; et instituti veteris memor in orthodoxorum defensionem nobiscum, sicut semper, incumberes: ne quisquam nostrum christiana plebe pereunte reatum deditionis incurrat, et mercenarius potius videatur esse, quam pastor. Unde hortamur dilectionem tuam, ut opportune atque importune piis auribus insinuare non desinas; quatenus, remotis scandalis quae in Alexandrinam Ecclesiam recidivis ausibus irruerunt, pax optata reddatur; et celeriter vigilantiae tuae provectus, posthabitis difficultatibus, indicetur. Data octavo id. Nov. Severino consule. Directa per Restitutum
CAPITULUM XLV. Incipit exemplar epistolae quam misit Acacius ad sanctae memoriae Simplicium papam Romanae urbis, ubi damnatum retulit Petrum Alexandrinum. Domino beatissimo, ac sancto Patri, archiepiscopo SIMPLICIO ACACIUS.
Sollicitudinem omnium Ecclesiarum, secundum Apostolum, circumferentes, nos indesinenter hortamini, quamvis sponte vigilantes ac recurrentes, divinumque zelum in vobis solito demonstratis, statum 315 Ecclesiae Alexandrinae certius requirentes; ut pro paternis canonibus suscipiatis laborem piissimo stillantes sudore pro his, sicut semper est approbatum. Sed Christus Dominus noster, qui diligentibus se in bonum cooperatur, insidens cogitationibus nostris, et unam nobis in his mentem atque eamdem pro gloria sua esse cognoscens, omnem victoriam ipse perfecit, et consortes nos cum tranquillissimo principe faciet. Timotheum quidem de Chersona spirantem procellas, et ecclesiasticam tranquillitatem, sicut apparuit, conturbantem, vitae subduxit humanae, dicens: Tace et obmutesce. Petrum quoque, qui ab Alexandria more similiter procellae surrexerat, dissipavit, atque in aeternam fugam, sancto Spiritu flante convertit, unum et ipsum de his qui olim fuerant et ante damnati. Sicut in nostris archivis inventum est, et de vestris scriniis, si dignamini requirere, poteritis agnoscere quae in tempore de eodem subsecuta, ab Alexandrino episcopo Romam alterutrum sint relata. Qui Petrus filius noctis existens, et operum diei lucentium alienus apparens, omninoque tenebras ad latrocinium peragendum congruas earum cooperator inveniens, media nocte, adhuc jacente et insepulto cadavere illius qui paternos canones subverterat, subripuit in sedem, sicut ipse arbitratus est, uno solo praesente, et eo qui consors ipsius existebat insaniae; ita ut propter hoc majoribus suppliciis subderetur, nec quod sperabat effectum est. Sed ille quidem ex parte vel minima judicans nusquam penitus omnino comparuit; Timotheus autem paternorum 316 custos canonum, qui Davidicae mansuetudinis exemplum, et usque in finem patiens, atque potestati propriae restitutus a Christo, propriae sedis honore laetatur, et spiritualium filiorum voces accepit; gratiam curationis exspectat, multiplicato in se honore a Christo principe sacerdotum, propter quem et tolerantiae coronam sibimet religavit. Attentius igitur oret vestra beatitudo pro christianissimo imperatore, et pro nobis ipsis. Nihil enim praetermittitur eorum quae ad custodiam ecclesiasticae respiciunt disciplinae. Universam fraternitatem, quae vobis est in Christo, et ego, et qui mecum sunt, salutamus. Et alia manu: In Domino conserveris, sanctissime et beatissime Pater.
317 CAPITULUM XLVI. Epistola Felicis papae damnantis Acacium Constantinopolitanum episcopum, quia Petrum et alios haereticos, quos ipse damnaverat, sine apostolica fide recepit. FELIX episcopus sanctae Ecclesiae catholicae Urbis ACACIO.
Multarum transgressionum reperiris obnoxius, et in venerabilis Nicaeni concilii contumelia saepe versatus, alienarum tibi provinciarum jura temerarie vindicasti. Haereticos pervasores, et ab haereticis ordinatos, et quos ipse damnaveras, atque ab apostolica institisti sede damnari, non modo motu tuo recipiendos putasti, verum etiam aliis Ecclesiis, quod nec de catholicis fieri poterat, praesidere fecisti, aut etiam honoribus quos non merebantur auxisti. Testatur hoc Joannes, quem a catholicis Apamiae non receptum, pulsumque de Antiochia, Tyriis praefecisti: et Humerius tunc de diaconio dejectus, atque christiani nominis appellatione privatus, a te etiam in presbyterii provectus officio. Et quasi haec tibi minora viderentur, in ipsam doctrinae apostolicae veritatem ausus tuae superbiae tetendisti, ut Petrus, quem damnatum sanctae memoriae decessori meo ipse retuleras, sicut testantur annexa, beati evangelistae Marci sedem te connivente rursus invaderet, et fugatis orthodoxis episcopis et clericis sui procul dubio similes ordinaret; pulsoque eo qui 318 illis fuerat regulariter constitutus, captivam teneret Ecclesiam. Cujus adeo tibi grata persona est, et ministri ejus accepti, ut episcopos plurimos et clericos orthodoxos nunc Constantinopolim venientes detegaris affligere, et apocrisiarios ipsius confovere; atque anathematizantem eumdem Petrum Chalcedonensis decreta concilii, et violantem sanctae memoriae Timothei sepulturam, sicut ad nos certiores nunc quoque nuntii detulerunt, per Vitalem et Misenum credideris excusandum; nec eum laudare desieris, et multis efferre praeconiis; ita ut damnationem ipsius, quam antea retuleras, veram non fuisse jactaris. Tantum autem perseveras in hominis defensione perversi, ut quondam episcopos, nunc vero honore et communione privatos Vitalem atque Misenum, quos ad ejus expulsionem specialiter miseramus, sublatis chartis custodiae fueris passus mancipari: et ad processionem, quae tibi cum haereticis habetur, exinde productos, sicut eorum professione patefactum est, ad haereticorum tuamque communionem, contempta quae vel gentium jure servari debuit legatione, pertraheres; praemiisque corruptos non solum inefficaces redire faceres, sed etiam in illusionem beati Petri apostoli, a cujus sede profecti fuerant, impugnatores omnium quae fuerant mandata monstrares. In quorum deceptione tuam nequitiam prodidisti, et ad libellum fratris et coepiscopi mei Joannis, qui te gravissimis objectionibus impetivit, in apostolica sede secundum canones respondere diffidens, objecta firmasti. Felicem quoque defensorem fidelissimum nobis, necessitate faciente serius obsecutum, indignum tuis oculis censuisti. Eos quoque tecum litteris tuis communicare testatus es, quos constat haereticos. Quid enim sunt aliud, qui post obitum sanctae memoriae Timothei ad Ecclesiam sub Petro redeunt, vel qui se 319 ex catholicis eidem tradiderunt, nisi quod Petrus ab universali Ecclesia, atque a te fuerat judicatus? Habe ergo cum his quos libenter amplecteris portionem ex sententia praesenti, quam per Tutum tibi direximus Ecclesiae defensorem, sacerdotali honore et communione catholica, nec non etiam a fidelium numero segregatus sublatum tibi nomen et munus ministerii sacerdotalis agnosce, sancti Spiritus judicio, et apostolica per nos auctoritate damnatus, 320 nunquamque anathematis vinculis exuendus.
Caelius Felix episcopus sanctae Ecclesiae catholicae urbis Romae subscripsi. Data V kal. Augusti, Venantio viro clarissimo consule; simulque septuaginta septem episcopi absque papa subscripserunt.
321 CAPITULUM XLVII. Incipit tomus de anathematis vinculo papae Gelasii.
- * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * *
CAP. I.-- Ne forte, quod solent, dicant quod si synodus Chalcedonensis admittitur, omnia constare debeant quae illic videntur esse deprompta; aut enim eam ex toto admitti oportere, aut si ex parte repudiabilis est, firmam ex toto constare non posse. Cognoscant igitur illud, quod constituit secundum Scripturas sanctas, traditionemque majorum, secundum canones regulasque Ecclesiae pro fidei communione, et veritate catholica et apostolica, pro qua hanc fieri sedes apostolica delegavit, factamque firmavit, a tota Ecclesia indubitanter admitti; alia autem, quae per incompetentem praesumptionem illic prolata sunt, vel potius ventilata, quae sedes apostolica gerenda nullatenus delegavit; quae mox a Vicariis sedis apostolicae contradicta manifestum est; quae sedes apostolica, 322 etiam petente Marciano principe, nullatenus approbavit; quae praesul Ecclesiae Constantinopolitanae tum Anatolius, nec se praesumpsisse professus est, et in apostolicae sedis antistitis non negavit posita esse potestate: quae ideo, sicut dictum est, sedes apostolica non recepit quia quae privilegiis universalis Ecclesiae contrari probantur, nulla ratione subsistunt.
CAP. II. Quia enim? quia in libris sanctis, quos utique veneramur et sequimur, quoniam quorumdam illic et profanitates esse feruntur, et scelera gesta narrantur, ideo nobis pariter omnia, aut veneranda sunt, aut sequenda, quia in illis sanctis et venerabilibus libris continentur? Sanctus Petrus primus apostolorum sic aestimans novi Testamenti gratiam praedicandam, ut a legis veteris non recederet institutis, quaedam per simulationem legitur inter Judaeos gentilesque gessisse; nunquid ideo aut illa ejus sequenda sunt, quae merito et coapostolus ejus facta redarguit, et postea consequenter ipse vitavit: aut pariter assumenda sunt cum his quae ut pote primus apostolus salubria praedicavit? Nunquidnam aut ejus recta doctrina cum his quae humanitus acciderant repudianda est, aut illa adhuc imbecillis inscitia cum perfecta ejus doctrina suscipienda est? Nunquidnam in ipsorum haereticorum libris non multa quae ad 323 veritatem pertinent posita releguntur? Nunquidnam ideo veritas refutanda est, quia illorum libri, ubi pravitatis interest, refutantur? aut ideo pravi libri suscipiendi sunt eorum, quia veritas, quae illic inserta est, non negatur? Ait Apostolus: Omnia probate; quae bona sunt tenete (I Thess. V, 20); scimus Apostolum etiam de paganorum libris aliqua posuisse (Act. XVII, 28); nunquid ideo etiam cuncta recipienda sunt, quae cum his pariter sunt prolata? Ipse Apostolus ait multos praedicatores aliter atque aliter Christum praedicare: ubi tamen licet quocunque modo Christum praedicatum oportet admitti; non ideo tamen illum morem quo non recte praedicatus est non admonet evitare. Malos operarios ipse conqueritur, quorum alia refutanda, alia docet esse sectanda. Haec et hujusmodi exempla nos edocent, et testimonia divina confirmant, non omnia passim a quocunque dicta, vel ubicunque scripta, indifferenter accipere; sed, retentis bonis, quae noceant refutare.
CAP. III.-- Peccatori homini mors illata est: et tamen homini Jesu Christo mors illata reum facit esse diabolum; quia ubi causa mortis non erat (puta peccatum) non debebatur et poena. Sententia praefigitur, vel praefixa est semper errori. Quae sententia huic errori praefixa nunquam omnino resolvetur. Sicut enim in quantum est ipse error, nunquam error esse desistit; sic sententia praefixa nunquam resolvitur, quia error qui agnoscitur esse damnatus, eadem, quandiu manet error, probatur astrictus. Itaque qui in errore sunt, sententia erroris obstricti sunt; et quandiu in eo manent, nullatenus absoluti sunt, sicut nec ipse in quo sunt error absolvitur. Error enim ipse nunquam veniam promeretur; sed qui eo veraciter caruerit, atque ab ejus participatione discedit. Quandiu ergo in eis est error, damnationem suam tenet, 324 nunquamque resolvitur, quia error poenam semper meretur. Participes vero ejus, aut semper sunt ejus poenae participes, si in eodem perstare non desinant; aut si ab errore recesserint, quam alieni facti sunt ab errore, et ab ejus participatione discreti, tam et poenae ejus erunt consequenter alieni. Cum erranti poena praefigitur, quandiu manet errans, eadem poena constringitur; quia errans non potest esse sine poena errati. Haec eadem poena perpetua est nunquamque solvenda, quandiu errans esse perstiterit. Qui si errans esse destiterit, poena quae erranti est praefixa perpetua, non erranti, id est, alteri effecto, quam cui praefixa est, non solum non potest esse perpetua, sed nec esse jam poena. Non est enim ipse cui praefixa est, erranti enim praefixa est, non, non erranti. Quae enim erranti praefixa, perpetua est, et perpetuo constringit errantem; non errantem non potest jam tenere. Sit erranti dicta fore perpetua: sit erranti dicta nunquam esse solvenda; manet omnino, et verum certumque est quod in eo praefixa est, nec potest prorsus absolvi, quandiu in errore manenti praefixa debetur erranti: non erranti autem nec poena potest esse, quae non erranti non debet inferri. Nec mutatur illa omnino, nec solvitur, quae debetur erranti. In suo ergo tenore illa praefixa est, in suo jure non potest omnino resolvi: in non suo tenore, quae esse non potest, jam docetur esse vacuata, et jus illic penitus non habere, ubi causam non habet existendi.
CAP. IV.--Plenae sunt sanctae Scripturae tali forma justitiae. Dicitur: Pereant peccatores a terra, ita ut non sint (Psal. CIII), peccatores, ut desistant esse peccatores; in hoc pereant, ut deficiant esse peccatores. Caeterum, si prorsus peccatores secundum prophetae sententiam usquequaque deperirent, ut substantialiter 325 non subessent, qui salvari potuissent a redemptore; qui venit non justos vocare, sed peccatores (Luc. V, 32). Vel de quibus dicit Apostolus: Christus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum (I Tim. I, 15). Et: Cum peccatores essemus (Rom. V, 8), misit Deus Filium suum (Galat. IV, 4); et caetera hujusmodi? Hic revera etiam substantialiter plurimi perierunt peccatores, in peccatis suis utique permanentes, veraque in eis sententia dicta permansit, nunquamque resoluta est: et tamen eadem in talibus, quibus praefixa est, permanente perpetua, quodam genere factum est, ut in talibus non usquequaque manentibus, id est, in peccatis suis non usquequaque durantibus, sententia tamen praefixa talibus permaneret. Nam et ipsi pereunt, sed esse peccatores, ut dictum est, non poenaliter, sed remedialiter quodam et ipsi genere perierunt, quodam genere et in ipsis mansit praefixa sententia: donec permanens eos efficeret non esse peccatores, vel peccatores non esse perficeret. Completa est et in eis sententia; nec quo tenore peracto permanens illa sententia pereuntibus peccatoribus, ita ut non essent utique peccatores. At ea jam in non peccatoribus manere non potuit, quia in eis quibus inflicta non fuerat, jus manendi penitus non habebat. Ita nec in suo jure vel tramite ullatenus sententia resoluta est, et eadem in his, quibus inflicta est, permanente, ab his qui ab ejus jure discreti sunt, aliena prorsus effecta est. Nec in his, salva sui conditione, fas haberet manendi quibus inflicta non esset.
CAP. V.--Dixit Dominus quod in Spiritum sanctum peccantibus nec hic esset, nec in futuro saeculo remittendum: quantos autem cognoscimus in sanctum Spiritum delinquentes, sicut haereticos diversos, Arianos, Eunomianos, Macedonianos, ad fidem catholicam revertentes, et hic remissionem suae percepisse blasphemiae, et in futurum spem sumpsisse indulgentiae consequendae. Nec ideo non vera est Domini sententia, aut putabitur esse ullatenus resoluta: cum circa tales, si hoc esse permaneant, nunquam omnino 326 solvenda persistat, effectis autem non talibus irrogata. Sicut etiam est consequenter et illud beati Apostoli Joannis: Est peccatum ad mortem, non dico ut oretur pro eo; et est peccatum non ad mortem, dico ut oretur pro eo (I Joan. V, 16). Est peccatum ad mortem, in eodem peccato manentibus; est peccatum non ad mortem, ab eodem peccato recedentibus: nullum quippe est peccatum, pro quo aut non oret Ecclesia remittendo, aut quod data sibi divinitus potestate, desistentibus ab eodem, non possit absolvere, vel poenitentibus relaxare, cui dicitur: Quaecunque dimiseritis super terram, dimissa erunt et in coelis: et quaecunque solveritis supra terram, erunt soluta et in coelis (Matth. XVI, 18); in quibuscunque, omnia sunt, quantacunque sint et qualiacunque sint. Veraci nihilominus eorum manente sententia, quae nunquam solvenda esse denuntiatur in eodem tenore consistens, non etiam ab hoc eodem post recedens. Quod etiam in Acacii sententia rationabiliter intuendum est, in qua etiamsi ei dictum est, nunquam solvendus: non est tamen adjectum: etiamsi resipueris, etiamsi ab hoc errore discesseris, etiamsi praevaricator esse destiteris. Quapropter in aperto est ita dictum nunquam solvendus, sed talis, scilicet, qualis est et ligatus: non autem talis effectus, sicut ligandus non erat, sic absolutus esse docebatur. Sicut carebat obligatione, cum obligationis causa caruisset; sic utique absolutus existeret, quatenus ipse non necessitate dictae sententiae videretur non posse quoquomodo jam solvi. Nam talis effectus, et obligatione carens, fieret absolutus, et circa tales praefixa sententia nullomodo solubilis redderetur. Nunquid enim misit, quaesivit, expetiit et abjectus est? Itaque ipse in se insolubilem fecit esse sententiam, qui talis permanere delegit, qualis veraciter non posset absolvi; et noluit talis effici, circa qualem, permanente sententia circa tales, effectum non talem insolubilis sententia non maneret, quae circa effectum non talem non haberet licentiam permanendi. Quo magis, ut dictum est, exemplo atque periculo moniti, 327 qui eodem tenore sunt constricti, festinare debent, ut non tales esse permaneant, quibus sententia illa non solvenda praefixa est; et esse tales incipiant, qualibus non insolubilis praefixa sententia, possit esse solubilis. Quoniam autem effecto non tali, quali non solvenda praefixa sententia est; effecto, inquam, non tali, potest solubilis esse sententia: quia jam Acacio non volenti non talem esse, sicut tali usque in finem permanenti permansit inabsoluta sententia, ita jam non tali effici non volenti, solubilis non potest esse sententia. Nonne tantos habebat Acacius quorum exemplum sequi potuisset antistites, qui in Ephesino prolapsi latrocinio, quolibet modo in consensionem reciderant pravitatis? Utique tamen (et si dictum non erat) et perpetuam damnationem ferre potuissent, nisi resipiscentes, et non tales effecti quales illic facti fuerant; damnationemque perpetuam merebantur, resolvi circa se damnationem, recedentes a perpetuae damnationis causa, meruerunt: quam, qui perstitere, circa se insolubilem reddiderunt. Nihil igitur interest, nihil differt, utrum dicatur nunquam solvendus, an non dicatur: quia ecclesiastica sententia reos et praevaricatores obligat; quia sicut non potest ei suffragari, quod non est dictus nunquam solvendus, sed, si in errore permanserit, insolubilis modis omnibus perseverat, nec potest inde, nisi non talis effectus, absolvi; sic cuiquam praejudicare non potest, tametsi dictum est nunquam esse solvendum; manifesta ratione monstrante quia nunquam sit omnino solvendus, si talis, qualis ligatus est, esse persistat, vel talis utique nunquam solvendus, qualis est obligatus. Non adjecto autem, etiamsi resipiscat et corrigat, patere prorsus et liberum esse non dubium sit, ut non talis effectus, qualis nunquam dictus est 328 esse solvendus, sed talis, qualis non est dictus, nunquam esse solvendus, id est correctus et emendatus, consequenter correctus et possit solvi.
CAP. VI.--Notandumque quod quolibet genere blasphemantibus in Spiritum sanctum, si resipiscant et corrigant, et hic eis et in futuro saeculo remittatur: nec inde possit Domini nutare sententia, quae circa tales utique permanentes permanere dicta est, non circa non tales effectos. Quandiu autem in hoc manent, tales sunt, qualibus non remittendum esse praefixum est; cum autem ab hoc recesserint, non tales efficiuntur qualibus non remittendum esse praedictum est: et ideo non talibus effectis potest et hic, et in futuro saeculo, jam remitti. Alioquin, quod absit, frustra videretur Ecclesia hujusmodi sua reconciliatione suscipere; quia autem frustrari non potest, hoc intellectu modis omnibus, salva Domini sententia, praedicandum est, quantum ad nos pertinet, omnino non posse. Talis igitur dictus est Acacius, qualis ligatus est, nunquam esse solvendus; talis usque in finem esse permansit, talis esse non destitit. Ita talis est hodie qualis est et dictus; non talis esse jam non potest: nunquam igitur talis permanendo solvendus est; qui si talis esse desisteret, nec in non tali permansisset, et nunquam esse solvendum; quia non talis, qualis dictus est nunquam esse solvendus posset absolvi, et non tali nunquam solvi recederet, et ideo ut solvi posset accederet. Quod sedes apostolica non consensit, nec imperator imposuit, nec Anatolius usurpavit; totumque, ut dictum est, in sedis apostolicae est positum potestate: ita quod in synodo sedes apostolica firmavit, hoc robur obtinuit; quod refutavit, habere non potuit firmitatem: et sola rescindit quod praeter ordinem congregatio 329 synodica putaverat usurpandum, non promulgatrix iteratae sententiae, sed cum apostolica sede veteris exsecutrix.
CAP. VII.--Hoc tamen, quod de uno eodemque homine dictum est, sive tali persistente, qualis sententiam competenter accepit, sive non tali effecto, et ab illa sententia, quae non tali non dicta est absoluto, et in unaquaque civitate legitur similiter esse praefixa, et in populo ac simul gente deprompta, potiusque in toto orbe disseminata. Idem enim mundus est, qui et periturus est dictus, et sermo Dei non potest excidere, et in ipso mundo nihilominus a pravis intentionibus recedente non promitur. Sic Tyrus et Beryton, Gaza et Aegyptus pronuntiatae sunt periturae (Jerem. XLVII, 4; XLIV, 12), quas postea per Evangelium novimus esse salvatas. Perierunt itaque duplici modo, aut permanentes in eo quo talem sententiam susceperant; aut deficientes ab eo quo tales fuerant, et incipientes esse quo non tales fuerant, quibus est illa praefixa sententia; ut consequenter ad non tales non pertineret illa sententia, quae non talibus praefixa non fuerat. Sic etiam de gente Judaeorum a Deo etiam per Isaiam prophetam peremptorie veluti pronuntiatum est: Claude oculos eorum, et obdura aures eorum; ut videntes non videant et audientes non audiant, ne quando intelligant. Et obdura cor populi hujus, ne unquam convertantur et sanem illos (Isa. VI, 10). Hic etiam correctio et emendatio interdicta monstratur, et resipiscendi quoque spes prorsus abscinditur: de quo tamen populo apostolos et Ecclesiam primitivam novimus processisse, et tot millia hominum una die baptismate fuisse salvatos. Ecce et in persistentibus qualis est illa sententia promulgata permansit, nec ad correctionem prorsus venire sanitatis admissi sunt, sed adjudicati sunt in sua nequitia deperire: et manente divina sententia, non per ipsorum propriam emendationem, suove intellectu vel motu, suaque virtute vel possibilitate conversi sunt ut sanarentur; sed per gratiam Dei sanati sunt, ut converterentur. Ne convertantur, inquit, et sanem eos; 330 ne sua sponte, ne suis operibus, quibus utique confidebant, ne suam justitiam sectantes, justitiae Dei non debeant esse subjecti; de suis viribus confidentes, non divinae se misericordiae illuminationique subdentes. Et ideo inhibetur eis superbae praesumptionis effectus, ne convertantur suis intentionibus, suis nisibus, ut putarant; et sanem eos, ne eorum quasi meritis ex propria facultate venientibus salvatrix gratia daretur, atque ita gratia jam non esset gratia, si non gratis data esset immeritis; sed merces tanquam meritis restituta. Non ergo ipsi convertantur, et sanem eos; sed sanati per gratiam, qualiter ad humilitatem Christi convertantur, agnoscant. Ita in utrisque, hoc est, in eo permanentibus, in quo talem sententiam perceperunt, et in salvatis exinde Dominica sententia fixa permansit. Et tamen illa permanente, sic eis miro genere sanitas introducta est, ut illa sententia non mutata videretur; sed eadem perdurante sanitas, non illorum confidentia, sed divino munere proveniret.
CAP. VIII.--Quod si haec tentare formidant, nec ad suae pertinere cognoscunt modulum potestatis, cui de humanis rebus tantum judicare permissum est, non etiam praeesse divinis; quomodo de his, per quos divina ministrantur, judicare praesumunt? Fuerint haec ante adventum Christi, ut figuraliter quidam, adhuc tamen in carnalibus actionibus constituti, pariter reges exsisterent et pariter sacerdotes, quod sanctum Melchisedech fuisse sacra prodit historia: quod in suis quoque diabolus est imitatus (ut pote qui semper, quae divino cultui convenirent, sibimet tyrannico spiritu vindicare contendit), ut pagani imperatores iidem et maximi pontifices dicerentur. Sed cum ad verum ventum est eumdem Regem atque Pontificem, ultra sibi nec imperator pontificis nomen imposuit, nec pontifex regale fastigium vindicavit: quamvis enim membra ipsius, id est, veri Regis atque Pontificis, secundum participationem naturae magnificae, utrumque in sacra generositate subiisse 331 dicantur, ut simul regale genus et sacerdotale subsistant (I Pet. II, 9). Quoniam Christus memor fragilitatis humanae, quod suorum saluti congrueret, dispensatione magnifica temperavit; sicque actionibus propriis dignitatibusque distinctis officia potestatis utriusque discrevit, suos volens medicinali humilitate salvari, non humana superbia rursus intercipi: ut et christiani imperatores pro aeterna vita pontificibus indigerent, et pontifices pro temporalium cursu rerum imperialibus dispositionibus uterentur; quatenus spiritualis actio a carnalibus distaret incursibus, et ideo militans Deo minime se negotiis saecularibus implicaret (II Tim. II, 4), ac vicissim non ille rebus divinis praesidere videretur, qui esset negotiis saecularibus implicatus: ut et modestia utriusque ordinis curaretur, ne extolleretur utroque suffultus; et competens qualitatibus actionum specialiter professio aptaretur.
CAP. IX.--Quibus omnibus rite collectis satis evidenter ostenditur, a saeculari potestate, nec ligari prorsus, nec solvi posse pontificem. Quo manifestius approbatur Alexandrinum Petrum per imperialem tantummodo sententiam nullo modo potuisse prorsus absolvi. Ubi si pontificum quoque sociatur assensus, quaerimus utrum praecesserit, an fuerit subsecutus. Si subsecutus est imperialem sententiam, nihilominus ad id reditur, ut absolutio a saeculari potestate praecepta et principaliter inchoata valere non possit; pontificumque secutus assensus adulationis potius fuerit, quam legitimae sanctionis. Si praecessit, doceatur a quibus, et ubi ille sit gestus, si secundum Ecclesiae regulam celebratus, si a paterna traditione profectus, si majorum more probatus, si competenti examinatione depromptus. Ubi proculdubio requirendum est, si synodali congregatione celebratus: quod in receptione damnati, et depulsione catholici, quia noviter causa, fieri debuisse certissimum est. Si ad primam sedem, cujus intererat sententiae, qua Petrus tenebatur obstrictus, secundum Ecclesiae regulas est relatum, si eadem quae ligavit absolvit: quod si illa quae non ligaverat resolvente, immo etiam nesciente potuisset dissolvi. Si haec gesta non sunt, quo more, quo ritu Alexandrinus Petrus praetenditur absolutus, cum nec a pontificibus legitime et ecclesiasticis 332 legibus fuerit expeditus, nec a saeculari potestate potuerit praeter Ecclesiae tramitem prorsus absolvi?
CAP. X.--Sed dicatur forsitan: Non imperator absolvit, sed a pontificibus poposcit absolvi. Tanto magis poscenti imperatori a Pontificibus fuerat suggerendum, ut si eum legitime vellet absolvi, legitima et ecclesiastici tenoris absolutio proveniret; et haec omnia, quae superius dicta sunt, secundum Ecclesiae tramitem servarentur: praecipue cum de secundae sedis ageretur antistite, nec ab inferiori qualibet, sed a prima sede jure possit absolvi. Inferior quippe potiorem absolvere non potest; sola ergo potior inferiorem convenienter absolvit. Proinde inferioris loci pontifices, qui nullatenus se noverant potiorem sibi sine apostolica sede posse resolvere, praecipue quem ejus sententia noverant obligatum, praevaricatoria absolutione non illum penitus exuerunt, sed se praevaricatione potius nexuerunt. Ita Petri; absolutio ex utroque non constat: quia nec praevaricatoria absolutione rei reum absolvere potuerunt, et depulsis undique pontificibus catholicis, haereticisque suppositis, vel eis qui haeriticorum tenebantur communione polluti, et etiam sacrae religionis insinceritate, participem suum tam absolvere nequiverunt, quam ipsi non erant absoluti; ac proinde tam ecclesiasticae regulae praevaricatores, quam sacrosanctae communionis integritatem maculantes consortio perfidorum, quod de reo simillimo potuerunt ferre judicium? De catholicis enim pontificibus per totum Orientem, aut quicunque perstitit est ejectus, aut ille restitit, qui consensit errori et se ab errantium contagio non retraxit. Quod igitur eorum potuit de cujusquam errore esse judicium, qui nusquam non errasse monstrantur, et haereticorum simul catholicorumque confessione permixta, cuncta religionis verae et sincerae se turbasse, catholicamque apostolicamque confudisse puritatem? Ecce qui reum absolvere potuerunt, qui rei pro omnibus docebantur effecti. Ecce cum quibus de absolvendo reo synodus fuerat ineunda. Si fides et communio catholica retinebatur, cur catholici pellebantur antistites? Si catholici pellebantur antistites, quomodo non tantummodo haeretici servabantur?
333 CAPITULUM XLVIII. Sancti Gelasii Commonitorium Fausto magistro fungenti legationis officium Constantinopolim. CAP. I.--Ego quoque mente percepi Graecos in sua obstinatione mansuros, nec cui velut insperatum videri potest, quod est in ante praecognitum. Quapropter non jam propter religionis causas student publicis dispositionibus obviare, sed potius per occasionem legationis regiae catholicam fidem moliuntur evertere, et tali commercio nituntur sperata praestare. Quid sibi vult autem quod dixerit imperator, a nobis se in religione damnatum, cum super hac parte et decessor meus non solum minime nomen ejus attigerit, sed insuper quando principia adeptus regiae potestatis exeruit, in ejus se rescripsit imperii promotione gaudere: et ego nulla ipsius unquam scripta percipiens, honorificis, ut nostis, eum litteris salutare curaverim? Decessores mei, sacerdotes qui praevaricatoribus se communicasse propria voce confessi sunt, a communione apostolica submoverunt. Si isti placet se miscere damnatis, nobis non potest imputari. Si ab eis velit abscedere, tanto magis a nobis non potest esse damnatus, sed potius ad gratiam sincerae communionis admissus. Ad senatum vero pertinet Romanum ut memor fidei quam a parentibus suscepisse se meminit, contagia vitet communionis externae, ne a communione sedis apostolicae, quod absit, reddatur externus. Veniam sibi dari debere proponunt. Legatur ex quo est religio christiana, vel certe detur exemplum in Ecclesia Dei a quibuslibet pontificibus, ab ipsis apostolis, ab ipso denique Salvatore, veniam, nisi corrigentibus, fuisse concessam. 334 Auditum autem sub isto coelo non legitur omnino, nec dicitur, quod eorum voce depromitur: date nobis veniam, ut tamen nos in errore duremus. Id quoque parum est. Ostendant qui nobis canones nituntur opponere, quibus hoc canonibus, quibus regulis, qua lectione, quove documento, sive a majoribus nostris, sive ab ipsis Apostolis, quos potiores merito fuisse non dubium est, sive ab ipso Domino salvatore, qui judicaturus creditur vivos et mortuos, sive factum est unquam, vel faciendum esse mandatur. Mortuos suscitasse legimus Christum; in errore mortuos absolvisse, non legimus. Et qui hoc certe faciendi solus habuit potestatem, beato Petro principaliter mandat apostolo: Quae ligaveris super terram, erunt ligata et in coelo; et quae solveris super terram, soluta erunt et in coelo (Matth. XVI, 19). Super terram, inquit; nam in hac ligatione defunctum nusquam dixit absolvi. Quod ergo nunquam factum est, vel mente concipere formidamus, scientes in divino judicio non posse penitus excusari. Si autem quod nunc praetendunt a Romana se Ecclesia divisuros, quod jamdudum fecisse monstrantur.
CAP. II.-- Euphemium vero miror, si ignorantiam suam ipse non perspicit, qui dicit Acacium ab uno non potuisse damnari. Itane non perspicit secundum formam synodi Chalcedonensis Acacium fuisse damnatum? nec novit, aut se nosse dissimulat? In qua utique per numerosam sententiam sacerdotum erroris hujus auctores constat fuisse damnatos: sicut in unaquaque haeresi a principio christianae religionis et factum fuisse et fieri manifesta rerum ratione monstratur; decessoremqeu meum exsecutorem fuisse veteris constituti, non novae constitutionis auctorem. Quod non solum praesuli apostolico facere licet, sed cuicunque pontifici; ut quoslibet et quemlibet locum secundum regulam haereseos ipsius ante damnatae a catholica communione discernant. Acacius quippe non fuit novi vel proprii erroris inventor, ut in eum nova scita procederent, 335 sed alieno facinori sua communione se miscuit. Itaque necesse est ut in illam recideret justa lance sententiam, quam cum suis successoribus per convenientiam synodalem susceperat auctor erroris.
CAP. III.--Nobis opponunt canones, dum nesciunt quid loquantur. Contra quos hoc ipso venire se produnt, quod primae sedi sana rectaque suadenti parere refugiunt. Ipsi sunt canones, qui appellationes totius Ecclesiae ad hujus sedis voluere examen deferri; ab ipsa vero prorsus nusquam appellari debere sanxerunt: ac per hoc illam de tota Ecclesia judicare, ipsam ad nullius commeare judicium, nec de ipsius unquam praeceperunt judicio judicari; sententiamque illius constituerunt non oportere dissolvi, cujus potius sequenda decreta mandarunt. In hac ipsa causa Timotheus Alexandrinus, et Petrus Antiochenus, Petrus, Paulus, Joannes et caeteri, non solum unus, sed plures utique nomen sacerdotii praeferentes, sola sedis apostolicae sunt auctoritate dejecti. Cujus rei testis etiam ipse docetur Acacius, qui praeceptionis hujus exstitit exsecutor. Quod utique, sicut apostolicam sedem juxta formam synodicam fecisse manifestum est, sic neminem resultare potuisse, certissimum. Hoc igitur modo recidens in consortium damnatorum, est damnatus Acacius, qui eorum damnationem antequam praevaricator exstitisset, fuerat exsecutus. Nobis ausi sunt canonum facere mentionem, contra quos ambitionibus semper illicitis tetendisse monstrantur. Qua ipsi synodo, vel secundum cujus synodi formam Alexandrinum Joannem de Ecclesia, cui ordinatus fuerat, expulerunt? qui nullis causis evidentibus, nec ante convinci, nec postea provocans etiam in judicio competenti potuit accusari? Quod si dicunt: Imperator hoc fecit, hoc ipsum quibus canonibus, quibus regulis est praeceptum? Cur huic tam pravo facto consensit Acacius, cum auctoritas divina dicat: Non solum qui faciunt prava reos esse, sed et qui consentiunt facientibus (Rom. I, 32)? Quibus canonibus, quibus regulis Calendion exclusus est, vel primi urbium diversarum catholici sacerdotes? Qua traditione majorum apostolicam sedem in judicium vocant? 336 An secundae sedis antistites, et tertiae caeterique bene sibi conscii sacerdotes depelli debuerunt, et qui exstitit religionis inimicus depelli non debuit? Viderint ergo si alios habent canones quibus suas ineptias exsequantur.
CAP. IV.--Caeterum isti, qui sacri, qui ecclesiastici, qui legitimi celebrantur, non solum sedem apostolicam ad judicium vocare non possunt: et Constantinopolitanae episcopus civitatis, quae utique per canones inter sedes nullum nomen accepit, in communionem recidens perfidorum, non debuit submoveri? An qui homini mentiti dicuntur imperatori, et imperatorem laesisse perhibentur, depelli debuerunt; et in Deum, qui summus ac verus imperator est, Acacium delinquentem, sinceramque communionem divini sacramenti cum perfidis miscere studentem, secundum synodum, in qua haec est damnata perfidia, non oportebat excludi? Sed velint, nolint, ipsius judicia antiqua canonum constitutione firmantur. Sed religiosi viri atque perfecti secundum canones concessam sedi apostolicae potestatem nimirum conantur eripere, et sibimet eam contra canones usurpare contendunt. O canonum magistros atque custodes! nobis nullum fas est inire certamen cum hominibus communionis alienae, divina Scriptura praedicante: Haereticum hominem post primam et secundam correptionem devita, sciens, quod perversus est hujusmodi, proprio judicio damnatus (Tit. III, 10). Ecce cognoscant quia non solum ab alio, sed a se quoque ipse damnetur haereticus. Illud autem nimis est impudens, quod Acacium veniam postulasse confingunt, et nos exstitisse difficiles. Testis est frater vester, filius meus, vir illustris Andromachus, quia et a nobis abundanter instructus est, ut cohortaretur Acacium, deposita obstinatione, resipiscere, et ad sedis apostolicae remeare consortium, quique se sub jurejurando magnis cum eodem molitionibus egisse testatur, nec ad ea, quae recta sunt, potuisse deflecti, sicut rerum probatur effectu. Certe proferatur indicium, quando miserit, quando veniam postularit, correctionemque suam nobis promiserit exhibendam. 337 Nisi forte hunc animum gessit, quem successores ejus habere perspicimus; ut tamen veniam etsi postularet, sic sibi vellet impendi, ut nihilominus in errore persisteret: ubi utique non tam a nobis recipi videretur, quam in suam potius nos traduceret pravitatem. Quem reatum se confessuros asserunt ante certamen? si reatus est, utique corrigendus est; si corrigendum non putant, fallaciter se reatum perhibent profiteri: nisi, quod est infelicius, cum et fatentur reatum, et non aestimant corrigendum. Illud quoque ridere me libuit, quod ait: si necesse fuerit veniam postulare; existimans nimirum tunc se necessario veniam peccati postulare, si ei concedamus ne peccare desistat, immo etiam, quod absit, cum eodem consentiamus nos quoque peccare. Nescio inter quae prodigia mundi haec vox possit admitti. Remitti culpa de praeterito potest, correctione sine dubio subsequente. Nam si deinceps sinitur mansura perversitas, non est benignitas remittentis, sed consentientis assentatio. Non mirum si isti sedem beati apostoli Petri blasphemare praesumant, qui talia portenta vel corde gerunt, vel ore diffundunt, et nos insuper superbos esse pronuntiant, cum eis prima sedes quidquid est pietatis non desistat offerre, illi etiam ipso protervo se spiritu subjugare posse confidant. Sed captos mente facere ista non mirum est. Sic phrenetici solent medicantes quosque vel hostes putare, vel caedere. Quaero tamen ab his judicium quod praetendunt, ubinam possit agitari? an apud ipsos, ut iidem sint inimici, testes et judices? Sed tali judicio nec humana debent committi negotia, nedum divinae legis integritas. Si quantum ad religionem pertinet, non nisi apostolicae sedi juxta canones debetur totius summa judicii; sic quantum ad saeculi potestatem, illa a pontificibus et praecipue a beati Petri vicario debet cognoscere, quae divina sunt, non ipsa eadem judicare. Nec sibi hoc quisquam potentissimus saeculi, qui tamen christianus est, vindicare praesumit, nisi religionem forsitan persequens. Quid tamen dicerent, si non chartis suis in omnibus 338 vincerentur? Ineptias itaque suas sibi servent, nisi resipiscant, potius cogitantes Christi vocem non esse superfluam, quae confessioni beati Petri apostoli inferni portas nunquam praevalituras asseruit. Quapropter non veremur ne apostolica sententia resolvatur, quam et vox Christi, et majorum traditio, et canonum fulcit auctoritas, ut totam potius Ecclesiam semper ipsa dijudicet. Sed cogitent magis, si quis in eis religionis est sensus, ne pravitatem suam nullatenus deponentes, apud Deum hominesque sedis apostolicae constitutione perpetua damnentur. Sic autem dicitur fuisse definitum, ut deinceps de negotio nihil dicatur, quasi vel nunc eos, quemadmodum novistis, meo duxerim nomine specialiter alloquendos. Neque plane cum istis non corrigentibus ineunda congressio, quemadmodum cum aliarum quoque haeresum sectatoribus dimicatio renuenda. Vos autem salvos et sospites quantocius huc reverti, continuis Divinitatem votis expetimus.
CAPITULUM XLIX. Epistola sancti Gelasii episcopi ad Anastasium imperatorem. CAP. I.--Famuli vestrae pietatis, filii mei Faustus magister et Irenaeus viri illustres, atque eorum comites publica legatione fungentes ad Urbem reversi, clementiam vestram dixerunt quaesisse cur ad vos meae salutationis scripta non miserim. Non meo fateor instituto; sed cum directi dudum de partibus Orientis vel videndi me licentiam sibi vestris praeceptionibus abnegatam, tota urbe disperserint, a litteris credidi temperandum, ne onerosus potius quam officiosus existerem. Videtis igitur non mea dissimulatione provenisse, sed competentis fuisse cautelae, ne respuentibus animis molestias irrogarem. Sed ubi serenitatis tuae benevolentiam comperi, praefatis indicantibus humilitatis 339 meae clementer expetisse sermonem, jam revera perpendi reputandum mihi non immerito si tacerem: quia, gloriose fili, et sicut Romanus natus, Romanum principem amo, suspicio, colo; et sicut Christianus, cum eum qui zelum Dei habet, secundum scientiam veritatis habere desidero; et qualiscunque apostolicae sedis vicarius, quod ubicunque plenae fidei catholicae deesse comperero, pro meo modulo suggestionibus opportunis supplere contendo. Dispensatione enim mihi divini sermonis injuncta, Vae mihi est, si non evangelizavero (I Cor. IX, 16). Quod cum Vas electionis beatus apostolus Paulus formidet et clamet, multo magis mihi exiguo metuendum est, si divinitus inspirato et paterna devotione transmisso, subtraxero ministerium praedicandi.
CAP. II.--Pietatem tuam precor, ne arrogantiam judicet divinae rationis officium. Absit, quaeso, a Romano principe, ut intimatam suis sensibus veritatem arbitretur injuriam. Duo sunt quippe, imperator auguste, quibus principaliter mundus hic regitur, auctoritas sacrata pontificum, et regalis potestas. In quibus tanto gravius pondus est sacerdotum, quanto etiam pro ipsis regibus hominum in divino reddituri sunt examine rationem. Nosti etenim, fili clementissime, quoniam licet praesideas humano generi dignitate, verumtamen praesulibus rerum divinarum devotus colla submittis, atque ab eis causas tuae salutis expetis, inque sumendis coelestibus sacramentis, eisque, ut competit, disponendis subdi te debere cognoscis religionis ordine, potius quam praeesse, itaque inter haec ex illorum te pendere judicio, non illos ad tuam redigi velle voluntatem. Si enim, quantum ad ordinem publicae pertinet disciplinae, cognoscentes imperium tibi superna dispositione collatum, legibus tuis ipsi quoque parent religionis antistites, ne vel in rebus mundanis exclusae videantur obviare sententiae; quo, oro te, decet affectu eis obedire, qui praerogandis venerabilibus sunt attributi mysteriis? 340 Proinde sicut non leve discrimen incumbit pontificibus siluisse pro Divinitatis cultu quod congruit, ita his, quod absit, non mediocre periculum est, qui cum debeant parere, despiciunt; et si cunctis generaliter sacerdotibus recte divina tractantibus fidelium convenit corda submitti, quanto potius sedis illius praesuli consensus est adhibendus, quem cunctis sacerdotibus et divinitas summa voluit praeeminere, et subsequens Ecclesiae generalis jugiter pietas celebravit? Ubi pietas tua evidenter advertit nunquam quolibet penitus humano consilio elevare se quemquam posse illius privilegio vel confessioni, quem Christi vox praetulit universis, quem Ecclesia veneranda confessa semper est et habet devota primatem. Impeti possunt humanis praesumptionibus, quae divino sunt judicio constituta; vinci autem quorumlibet potestate non possunt. Atque utinam sic contra nitentibus perniciosa non sit audacia, quemadmodum quod ab ipso sacrae religionis auctore praefixum est, non potest ulla virtute convelli: Firmamentum enim Dei stat (II Tim. II, 19). Nunquidnam cum ab aliquibus religio infestata est, quantacunque potuit novitate superari; et non magis hoc invicta permansit, quo aestimata est posse succumbere?
CAP. III.--Desinant ergo, quaeso te, temporibus tuis quidam per occasionem perturbationis ecclesiasticae praecipitanter ambire quae non licent, ne et illa quae male appetunt nullatenus apprehendant, et modum suum apud Deum hominesque non teneant. Quapropter sub conspectu Dei pure, sincere, pietatem tuam deprecor, obtestor, exhortor, ut petitionem meam non indignanter accipias; rogo, inquam, ut me in hac vita potius audias deprecantem, quam, quod absit, in divino judicio sentias accusantem. Nec me latet, imperator auguste, quod pietatis tuae studium fuerit in privata vita. Optasti semper fieri particeps promissionis aeternae. Quapropter noli, precor, irasci mihi, si te tantum diligo, ut regnum, 341 quod temporaliter assecutus es, velim te habere perpetuum; et qui imperas saeculo, possis regnare cum Christo. Tuis certe legibus, imperator, pateris nihil perire Romano nomini, nihil admittis ingeri detrimenti. Itane verum est, princeps egregie, qui non solum praesentia Christi beneficia, sed et futura desideras, ut religioni, ut veritati, ut sinceritati catholicae communionis et fidei, temporibus tuis patiaris quemquam inferre dispendium? Qua fiducia, rogo te, illic ejus praemia petiturus es, cujus hic damna non prohibes? Non sint gravia, quaeso te, quae pro tuae salutis aeternitate dicuntur. Scriptum legisti: Meliora sunt vulnera amici, quam oscula inimici (Prov. XXVI, 6). Quaeso pietatem tuam, ut quo affectu dicuntur a me, eo tuis sensibus intimentur. Nemo pietatem tuam fallat. Verum est quod figuraliter per prophetam Scriptura testatur: Una est columba mea, perfecta mea (Cant. VI, 8). Una est christiana fides, quae est catholica. Catholica autem veraciter illa est, quae ab omnium perfidorum atque ab eorum successoribus consortibus sincera, pura, immaculata communione divisa est. Alioquin non erit divinitus mandata discretio, sed miranda confusio. Nec ulla causa jam superest, si hoc in quolibet contagio voluerimus admittere; ne cunctis haeresibus aditum januamque pandamus: Qui enim in uno offenderit, omnium reus est (Jac. II, 10): Et, qui minima spernit, paulatim decidit (Eccl. X, 1).
CAP. IV.--Hoc est quod sedes apostolica magnopere praecavet, ut quia mundo radix est Apostoli gloriosa confessio, nulla rima pravitatis, nulla prorsus contagione maculetur. Nam si, quod Deus avertat, et quod fieri non posse confidimus, tale aliquid proveniret, vel cui jam resistere auderemus errori, vel unde correctionem errantibus posceremus? Proinde pietas tua unius civitatis populum negat posse componi. Quid nos 342 de totius orbis terrarum sumus universitate facturi; si, quod absit, nostra fuerit praevaricatione deceptus? Si totus correctus est mundus, profana patrum suorum traditione despecta, quomodo non corrigatur unius civitatis populus, si praedicatio fida succedat? Ergo, gloriose imperator, nolo ego Ecclesiarum pacem, quam etiamsi cum mei sanguinis impendio provenire posset, amplector; sed, precor te, cujusmodi debeat esse pax ipsa, non utcunque, sed veraciter christiana, mente libremus. Quomodo enim potest esse pax vera, cui charitas intemerata defuerit? Charitas autem qualiter esse debeat, nobis evidenter per Apostolum praedicatur, qui ait: Et charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I, 5). Quomodo, quaeso te, de corde erit puro, si contagio inficiatur externo? Quomodo de conscientia bona, si pravis fuerit malisque commixta? Quemadmodum fide non ficta, si maneat sociata cum perfidis? Quae cum a nobis saepe jam dicta sint, necesse est tamen incessabiliter iterari, et tandiu non taceri, quandiu nomen pacis obtenditur; ut nostrum non sit (ut invidiose jactatur) facere pacem, sed talem velle nos doceamus, qualis et sola pax esse, et praeter quam nulla pax esse monstretur? Eutychianum certe dogma, contra quod apostolicae sedis cautela pervigilat, si creditur salva catholicae fidei veritate posse constare, promatur, asseratur, et quantislibet viribus astruatur; ut non solum per seipsum quam inimicum sit fidei christianae possit ostendi, sed et quantas et quam lethales haereses in sua contineat colluvione monstrari. Si autem, ut magis confidimus, a catholicis judicatis mentibus excludendum, quaeso te, cur non et contagia simul eorum qui hoc probantur esse polluti decernitis refutanda? cum dicat Apostolus: Non solum qui non facienda faciunt, reos videri, sed etiam qui consentiunt facientibus (Rom. I, 32). 343 Proinde, sicut non potest, perversitatis communicatore suscepto, non pariter perversitas approbari, sic non potest refutari perversitas, complice et sectatore perversitatis admisso.
CAP. V.--Legibus certe vestris criminum conscii, susceptoresque latrocinantium pari judiciorum poena constringuntur; nec expers facinoris aestimatur, qui licet ipse non fecerit, facientes tamen in foedus familiaritatemque receperit. Proinde cum Chalcedonense concilium pro fidei catholicae atque apostolicae veritate communioneque celebratum, damnaverit Eutychetem, detestandi furoris auctorem, non satis habuit, nisi ut pariter ejus quoque consortem Dioscorum caeterosque percelleret. Hoc igitur modo (sicut in unaquaque haeresi, vel factum semper, vel fieri non habetur ambiguum) successores eorum Timotheus, Petrus, atque alter Antiochenus Petrus, non singulariter, nominatim, unusquisque pro parte sua, viritim propter singulos quosque rursus facto concilio, sed synodi semel actae regula consequenter elisi. Quemadmodum ergo non apparet evidenter etiam cunctos simili tenore constringi qui eorum communicatores et complices exstiterunt, atque omnes omnino a catholica atque apostolica merito communione discerni? Hinc Acacium quoque jure dicimus a nostro consortio submovendum, qui maluit in sortem transire perfidiae, quam in catholicae et apostolicae communionis sinceritate constare, cum fere triennium, ne in id veniret apostolicae sedis epistolis doceatur competenter instructus. Postquam vero communionis 344 est factus alienae, non potuit nisi a catholicae et apostolicae mox societate praecidi: ne per eum, si vel paululum cessaremus, nos quoque subiisse videremur contagia perfidorum. Sed revera, vel tali perculsus poena resipuit, correctionem promisit, emendavit errorem? aut ille tractatus lenius voluerat coerceri, qui etiam verbera dura non sensit? Quo in sua perfidia et damnatione moriente, tam ejus in ecclesiastica recitatione non potest nomen ascribi, quam externae contagium non debet communicationis admitti. Quapropter aut doceatur ab haeretica participatione sincerus, quorum se ille permiscuit communioni, aut cum iisdem non potest non repelli.
CAP. VI.--Sic autem susurrant Orientis episcopi; quod ad eos sedes apostolica, non ista conscripserit, quasi vel ipsi de recipiendo legitime Petro sedem apostolicam suis litteris fecerint certiorem; vel hujus receptionis inconditae non jam pariter complices exstitissent: quem sicut non possunt docere ab haeretica pravitate fuisse purgatum, ita se haereticorum nullatenus poterunt excusare consortes. Qui si fortassis astruxerint quod ad apostolicam sedem de susceptione Petri per Acacium cuncti consona voluntate retulerint, per eumdem sibimet omnes pari voce sentiant fuisse rescriptum. Apostolicae vero sedis auctoritas quod cunctis saeculis Christianis Ecclesiae praelata sit universae, et canonum serie paternorum, et multiplici traditione firmatur. Sed vel hinc, vel utrum sibi quisquam contra Nicaenae synodi constituta quidpiam valeat usurpare, collegio potest unius communionis 345 ostendi, non mentibus externae societatis aperiri. Apud illos si quis confidit, egrediatur in medium, et apostolicam sedem de utroque revincat et instruat. Tollatur ergo nomen e medio, quod Ecclesiarum discretionem procul a Catholicae communione operatur, ut sincera pax fidei communionisque reparetur et unitas. Et tunc quis nostrum contra venerandam, vel insurrexerit, vel nitatur insurgere vetustatem, competenter et legitime perquiratur; et illic apparebit quis modesto proposito custodiat formam traditionemque majorum, quis supra haec irreverenter insiliens, quis rapina posse fieri arbitretur.
CAP. VII.--Quod si mihi persona populi Constantinopolitani proponitur, per quam dicatur nomen scandali, id est, Acacii, non posse removeri, taceo quia et haeretico quondam Macedonio pulso, et Nestorio nuper ejecto, plebs Constantinopolitana catholica manere delegerit, potiusquam majorum praesulum damnatorum a defectione retineri. Taceo quod ab iisdem ipsis damnatis praesulibus, a quibus baptizati fuerant, in fide catholica manentes, nulla sint exagitatione turbati. Taceo quod pro rebus ludicris populares tumultus nunc etiam vestrae pietatis auctoritas refrenarit, atque ideo multo magis pro salute animarum suarum necessario vobis Constantinopolitanae civitatis obtemperat multitudo, si eam ad apostolicam et catholicam communionem vos principes reducatis. Etenim, imperator auguste, si contra leges publicas aliquid, quod absit, quispiam fortasse tentaret, nulla id pati ratione potuisses; ad Divinitatis puram sinceramque devotionem, ut tibi plebs subdita redigatur, conscientiae tuae non putas interesse? Postremo si unius populi civitatis animus non putatur offendi ne divina, ut res postulat, corrigantur, quanto magis ne divina offendantur catholici nominis universi piam fidem nec laedere debemus omnino, nec possumus? Et tamen iidem poscunt se nostra voluntate sanari. Competentibus ergo se sinant curari posse remediis: alioquin, quod absit, in eorum 346 transeundo perniciem, cum illis perire possumus, ipsos vero salvare non possumus. Jam hic quid sit magis sequendum, sub divino judicio vestrae conscientiae derelinquo: utrum, sicut nos optamus, simul omnes certam redeamus ad vitam; an, sicut illi poscunt, manifestam tendamus ad mortem. Sed adhuc apostolicam sedem sibi medicinalia suggerentem, superbam vocare arrogantemque contendunt. Habet hoc qualitas saepe languentium, ut accusent medicos congruis eos observationibus ad salubria revocantes, magis quam ut ipsi suos noxios appetitus deponere vel reprobare consentiant. Si nos superbi sumus, qui animarum remedia convenientia ministramus; quid vocandi sunt qui resultant? Si nos superbi sumus, qui obediendum paternis dicimus constitutis; qui refragantur, quo appellandi sunt nomine? Si nos elati sumus, qui divinum cultum puro atque illibato cupimus tenore servari; qui contra Divinitatem quoque sentiunt, dicant qualiter nuncupentur. Sic et nos caeteri qui in errore sunt aestimant, quod eorum non consentiamus insaniae. Ubi tamen spiritus superbiae veraciter pugnet et consistat, veritas ipsa judicat. Explicit papae Gelasii ad Anastasium principem.
347 CAPITULUM L. Epistola Gelasii Papae ad episcopos Dardaniae. Rationis reddendae; Acacium a sede apostolica competenter fuisse damnatum; nec posse quemquam sine discrimine animae suae ejus communionis participem effici.
Dilectissimis fratribus universis episcopis per Dardaniam constitutis GELASIUS.
CAP. I.--Valde mirati sumus quod vestra dilectio, quasi novam et veluti difficilem quaestionem, et adhuc tanquam inauditum quidpiam nosse desiderat quod Eutychianae pestilentiae communicatores, non habentes quid pro suae perditionis obstinatione respondeant, frequenti jam ratione convicti, sola contentione submurmurant: non quia sit alicujus momenti quod garriunt, nec inveniunt penitus quid loquantur. Ubi magis eos, qui catholicis sensibus instituti sunt, adhuc haerere miramur, quam illos qui a veritate exciderunt, et ab antiqua Ecclesiae traditione sunt devii, profanas vocum novitates, et ineptias caducae perversitatis obtendere. Quibus eos vestra 348 dilectio retulit jactitare, ideo Acacium non putare jure damnatum, quod non a speciali synodo videatur fuisse dejectus, et insuper dementiam suae vanitatis accumulare pueriliter, adjicientes: Praecipue pontificem regiae civitatis. Quapropter stultitiam respuentes inanium querelarum, percurrere vos oportet ab ipsis beatis apostolis, et considerare prudenter quoniam patres nostri, catholici videlicet doctique pontifices, in unaquaque haeresi quolibet tempore suscitata, quidquid pro fide, pro veritate, pro communione catholica atque apostolica secundum Scripturarum tramitem praedicationemque majorum facta semel congregatione sanxerunt, inconvulsum deinceps voluerint firmumque constare; nec in eadem causa denuo quae praefixa fuerant retractari qualibet recenti praesumptione permiserint; sapientissime providentes, quoniam si decreta salubriter cuiquam liceret iterare, nullum contra singulos quosque prorsus errores stabile persisteret Ecclesiae constitutum, ac semper iisdem furoribus recidivis omnis integra definitio turbaretur. Nam si limitibus etiam praefixis positarum semel synodalium regularum, non cessant elisae pestes, resumptis certaminibus, contra fundamentum sese veritatis attollere, et simplicia quaeque corda percutere, quid fieret si subinde fas esset perfidis inire concilium? cum quaelibet illa manifesta sit veritas, nunquam desit quod perniciosa depromat falsitas; etsi ratione vel auctoritate deficiens, sola tamen intentione non cedens. Quae majores nostri 349 divina inspiratione cernentes, necessarie praecaverunt; ut quod contra unamquamque haeresim coacta synodus pro fide, communione et veritato catholica atque apostolica promulgasset, non sinerent novis post haec retractationibus mutilari: ne pravis occasio praeberetur quae medicinaliter fuerant statuta pulsandi; sed auctore cujuslibet insaniae, ac pariter errore damnato, sufficere judicarunt ut quisquis aliquando hujus erroris communicator existeret, principali sententia damnationis ejus esset obstrictus, quoniam manifeste quilibet vel professione sua, vel communione posset agnosci.
CAP. II.--Et ut brevitatis causa priora taceamus, quae diligens inquisitor facile poterit vestigare, Sabellium damnavit synodus, nec fuit necesse ut ejus sectatores postea damnarentur singulas viritim synodos celebrari; sed pro tenore constitutionis antiquae cunctos, qui vel pravitatis illius vel communionis exstitere participes, universalis Ecclesia duxit esse refutandos. Sic propter blasphemias Arii, forma fidei communionisque catholicae Nicaeno prolata conventu, Arianos omnes, vel quisquis in hanc pestem sive sensu, sive communione deciderit, sine retractatione concludit. Sic Eunomium, Macedonium, Nestorium, synodus semel gesta condemnans, ulterius ad nova concilia venire non sivit; sed universos quocunque modo in has blasphemias recidentes, tradito sibi limite synodali, refutavit Ecclesia; nec unquam recte cessisse manifestum est, qualibet necessitate cogente, noviter quae fuerant salubriter constituta temerasse. Non autem nos latet in tempestate persecutionis Arianae plurimos pontifices de exsiliis, pace reddita, respirantes per certas provincias, congregatis secum fratribus, Ecclesias composuisse 350 turbatas; non tamen ut illius synodi Nicaenae, quidquid de fide et communione catholica definiverat, immutarent, nec nova quemquam prolapsum damnatione percellerent; sed illius decreti tenore, nisi resipuisset, judicavere damnatum, essetque consequens, ut, nisi corrigeret, damnationi proculdubio subjaceret. Quibus convenienter, ut dictum est, ex paterna traditione perpensis, confidimus quod nullus jam veraciter Christianus ignoret uniuscujusque synodi constitutum, quod universalis Ecclesiae probavit assensus, nullam magis exsequi sedem oportere prae caeteris, quam primam; quae et unamquamque synodum sua auctoritate confirmat, et continuata moderatione custodit; pro suo scilicet principatu, quem beatus apostolus Petrus Domini voce perceptum, Ecclesia nihilominus subsequente, et tenuit semper, et retinet.
CAP. III.--Haec dum Acacium certis comperisset indiciis a veritate deviasse, diutius ista non credens, quippe quem noverat exsecutorem saepe necessariae dispositionis suae contra haereticos exstitisse; per triennium fere litteris destinatis eumdem monere non destitit, sicut per diversos missa familiariter scripta testantur. Quibus ille primum tanquam dedito silentio nihil respondere proponens, tandem aliquando missis litteris profitetur se Alexandrino Petro, quem expetita apostolicae sedis auctoritate exsecutor ipse quoque damnaverat, absque apostolicae sedis notitia communione permixtum. Beati autem Petri sedes, quae Alexandrinum Petrum se tantummodo damnasse, non etiam solvisse noverat, non recepit: atque ideo, ne per Acacium in Petri quoque consortium duceretur, ipsum quoque a sua communione submovit, et multis modis transgressorem a sua societate fecit alienum. 351 Hic si examinatio quaeritur, jam judicio non erat opus, postquam litteris suis ipse confessus est. Si auctoritatis pondus inquiritur, Chalcedonensis synodi tenore illius definitionis exsecutio reperitur, quo damnati illic erroris communicator effectus, praefixae nihilominus damnationis particeps existeret: quoniam idem ipse error, qui semel est cum suo auctore damnatus, in participe quolibet pravae communionis effecto, et exsecrationem sui gestat, et poenam. Quo tenore Timotheus etiam, atque ipse Alexandrinus Petrus, qui secundam certe sedem tenuisse videbantur, non repetita synodo, sed auctoritate tantummodo sedis apostolicae, ipso quoque Acacio postulante vel exsequente, probantur esse damnati. Quod si, utrum errori vel praevaricationi communicarit Acacius, forsitan dicatur oportuisse constare, breviter praebemus ad ista responsum: aut enim ipsi doceant Petrum veraciter legitimeque purgatum et ab omni haereticorum contagione rite discretum, cum ei communicavit Acacius, si ejus communicatorem putant Acacium aliquatenus excusandum; aut si, quod magis est verum, convenienter atque legitime Petrum non probaverint expia tum, restat ut ejus inexpiatione fuerit et qui ei communicavit infectus.
CAP. IV.--Nec plane tacemus quod cuncta per mundum novit Ecclesia, quoniam quorumlibet sententiis ligata pontificum sedes beati Petri apostoli jus habeat resolvendi, ut pote quae de omni Ecclesia fas habeat judicandi, neque cuiquam liceat de ejus judicare judicio. Si quidem ad illum de qualibet mundi parte canones appellari voluerint, ab illa autem nemo sit appellare permissus. 352 Quapropter constat satis Acacium nullum habuisse pontificium sententiam sedis apostolicae sine ulla ejus notione solvendi. Qua certe synodo hoc ille praesumpsit, quod nec sic absque apostolica sede fas quidem haberet efficere? Cujus sedis episcopus? cujus metropolitanae civitatis antistes? Nonne parochiae Heracleensis Ecclesiae? Si illi certe licuit sine synodo sententiam apostolicae sedis abrumpere, nulla ejus consultatione quaesita; itane vero non licuit primae sedi Chalcedonensis synodi, constituta, sicut decuit, exsequenti hujusmodi praevaricatorem sua auctoritate detrudere? Sed nec illa praeterimus, quod apostolica sedes frequenter, ut dictum est, more majorum etiam sine ulla synodo praecedente, exsolvendi quos synodus iniqua damnaverat, et damnandi nulla existente synodo quos oportuit, habuerit facultatem. Sanctae quippe memoriae Athanasium synodus Orientalis addixerat, quem tamen exceptum sedes apostolica, quia damnationi Graecorum non consensit, absolvit. Sanctae memoriae nihilominus Joannem Constantinopolitanum synodus etiam catholicorum praesulum certe damnaverat, quem simili modo sedes apostolica etiam sola, quia non consensit, absolvit. Itemque sanctum Flavianum pontificem Graecorum congregatione damnatum pari tenore, quoniam sola sedes apostolica non consensit, absolvit: potiusque qui illic receptus fuerat, Dioscorum secundae sedis praesulem sua auctoritate damnavit, et impiam synodum non consentiendo sola submovit, et pro veritate, ut synodus Chalcedonensis fieret, sola decrevit. In qua ut ergo sola jus habuit absolvendi eos quos synodica decreta 353 perculerant, sic etiam sine synodo in hac eadem causa plurimos etiam metropolitanos damnasse cognoscitur.
CAP. V.--Quod si quis haec ab apostolica sede vel secundum synodum acta reprehendit; praeter quod prisca rerum probatione convincitur, interim multo magis Acacio non licuisse fatebitur. Dicat ergo qua ipse synodo secundae sedis antistitem qualemcumque, certe catholicum, et a catholicis ordinatum, nec de catholica fide et communione aliquatenus impetitum, duxerit excludendum; et haereticum manifestum Petrum, sua quoque exsecutione damnatum, catholico pontifici permiserit subrogari. Qua synodo tertiae sedis episcopum sanctum Calendionem fecit expelli, ac nihilominus eidem Petrum tam manifestum haereticum, ut eidem palam nec se communicare praetenderet, sua passus est dispositione substitui? Qua denique per totum Orientem synodo, ejectis orthodoxis, nullo crimine maculatis, pravos quosque et criminibus involutos sua provisione supposuit? Qua synodo tot aliena privilegia nefandus populator invasit? Sed libri non sufficient si tragoedias ejus, quas per Ecclesias totius Orientis exercuit, singillatim describere moliamur. An illud ipsius argumentum nobis aestimant opponendum, quo facinora sua in imperialem visus est jactare personam? Cur igitur, quando voluit, obstitit Basilisco Tyranno certe et haeretico vehementer infesto? Cur ipsi imperatori Zenoni, quia palam Antiocheno Petro nolui communicare, suam non subdidit voluntatem? Ecce potuit in aliis resultare, si vellet. Annon Apostolus dicit: Non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus (Rom. I, 32), reatu pariter sunt irretiti? Sed ut ea quae latius explicanda sunt omittamus, quid, quod ipse Zenon imperator suis litteris profitetur cuncta sese ex Acacii gessisse consilio, nec hoc eum fallere litteris suis ipse quoque testatur 354 Acacius, qui et eum nihilominus universa recte gessisse conscripsit, et suo consilio haec eadem gesta non tacuit. Quasi vero tantum in Alexandrini Petri communione Acacius praevaricator exstiterit, et non in omnibus, quos vel fecit, depulsis catholicis pontificibus, tanquam tyrannus, Ecclesiis quibuscunque praeponi; vel taliter praepositis perversa communione permixtus est, qui hoc ipso secundum canones fuerant ab ecclesiastica communione pellendi, quo se passi sunt successores vivis sacerdotibus adhiberi. Quis autem non perspiciat christianus, quod catholicis pontificibus a propria sede dejectis, non nisi haeretici potuerunt introduci? Quibus tamen cunctis, vel auctor fuit Acacius subrogandis, vel subrogatis communicator accessit, his utique qui a communione haereticorum nullatenus discrepabant. Cur ergo vel cum haec fieri videret, non, sicut sub Basilisco jam fecerat, ad apostolicam sedem referre curavit: ut si solus ipse non poterat, junctis cum eadem consiliis atque tractatibus apud imperatorem possent quae religioni competerent allegari? Nam si Basiliscus, ut dictum est, Tyrannus haereticus, scriptis apostolicae sedis vehementer infractus est, et a plurimis revocatus excessibus; quanto magis legitimus imperator, qui se catholicum videri volebat, potuit cum apostolica sede cunctorum quoque pontificum moderata suggestione mitigari; praecipue cum ejusdem Acacii esset specialis fautor et amator, et qui litteris suis tam ipsum Acacium, quam sanctum papam Simplicium magnis laudibus extulisset, quod haeretico constantissime restitissent? Cur tanto tempore Acacius inter ista conticuit: nisi quia praepediri nolebat ullatenus, quae desiderabat expleri.
CAP. VI.--Ponamus tamen, etiamsi nulla synodus praecessisset, cujus apostolica sedes recte fieret exsecutrix, cum quibus erat de Acacio 355 synodus ineunda? Nunquid cum his qui jam participes tenebantur Acacio et per Orientem totum catholicis sacerdotibus violenter exclusis et per exsilia diversa relegatis, socii evidenter existebant communionis externae, prius se ad haec consortia transferentes, quam sedis apostolicae scita consulerent? Cum quibus ergo erat synodus ineunda? Catholici pontifices fuerant undique jam depulsi, solique remanserant socii perfidorum, cum quibus jam nec licebat habere conventum, dicente psalmo: Non sedi in concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo (Ps. XXV, 4). Nec ecclesiastici moris est cum his qui pollutam habent communionem, permixtamque cum perfidis, miscere concilium. Recte igitur per Chalcedonensis synodi formam hujusmodi praevaricatio repulsa est, potius quam ad concilium, quod nec opus erat post primam synodum, nec cum talibus haberi licebat, adducta est. Nam et quid ageretur de fide catholica intelligere si vellent, ignorare non poterant: cum viderent catholicos pontifices, nulla synodi discussione, nullo concilio, praecipue cum novas causas esse perpenderent, toto Oriente depelli: et caeteri quid caverent, ex illorum qualitate discernere potuissent. Restat igitur ut illius partis eos fuisse sit clarum, cui se post tot experimenta dederunt, meritoque ab apostolica sede caeterisque catholicis, non jam consulendi erant, sed potius notandi. Risimus autem, quod praerogativam volunt Acacio comparari, quia episcopus fuerit regiae civitatis. Nunquid apud Mediolanum, apud Ravennam, apud Sirmium, apud Treviros multis temporibus non constitit imperator? Nunquidnam harum urbium sacerdotes ultra mensuram sibimet antiquitus deputatam quidpiam suis dignitatibus usurparunt? Nunquid Acacius ut Joannem qualemlibet hominem, catholicum tamen, a catholicis ordinatum, de Alexandria excluderet, Petrumque in haeresi jam detectum atque damnatum, absque sedis apostolicae 356 consultatione reciperet, aliqua synodo saltem illic habita, hoc audacter arripuit, ut Calendionem de Antiochia depelleret, haereticumque Petrum, quem ipse damnaverat, absque notitia sedis apostolicae rursus admitteret, aliqua synodo id fecisse monstratur? Si certe de dignitate agitur civitatum, secundae sedis et tertiae major est dignitas sacerdotum, quam ejus civitatis, quae non solum inter sedes minime numeratur, sed nec intra metropolitanorum jura censetur. Nam quod dicitis, regiae civitatis, alia potestas est regni saecularis, alia ecclesiasticarum distributio dignitatum. Sicut enim quamvis parva civitas praerogativam praesentis regni non minuit, sic imperialis praesentia mensuram dispensationis religiosae non mutat. Sit clara urbs illa potestate praesentis imperatoris, religio sub eodem tunc firma, tunc libera, tunc provecta consistit, si potius hoc praesente propriam teneat sine ulla perturbatione mensuram.
CAP. VII.--Sed dicatur forsitan de Alexandrino et Antiocheno, certis ex causis principem magis illa quae gesta sunt, non Acacium praecepisse. Sed principi christiano decuerat suggerere sacerdotem, maxime cujus familiaritate et favore fruebatur, salvam fore de ejus injuria contumeliaque vindictam, tantum ut Ecclesiae sineret christianus princeps regulas custodiri: quia et nova in utroque pontifice causa esset exorta, et novam discussionem consequenter inquireret. Et si, sicut semper esset effectum, sacerdotali concilio de sacerdotibus judicia provenirent, non a saeculari viderentur qualescunque pontifices, et si errore humanitus accedente, non tamen contra religionem ullatenus excedentes, potestate percelli. An et haec justa ratione principi suggerenda non erant? Regiae civitatis honore sublimis si factus erat illa regia civitate sublimior, tanto magis in his suggerendis debuit esse constantior. Si autem in his, quae pro religione fuerant exerenda, exstitit 357 contemptibilis atque despectus, et aut segnis, aut fiduciam non habens intimandi, in quo per regiam civitatem major effectus est? Nathan propheta palam publiceque in facie regi David, et commissum pronuntiavit errorem, et ipsum commisisse non tacuit, et confessione correctum consequenter absolvit. Hic autem vir bonus et sacerdos egregius, in tantum se et suggerere potuisse monstravit, et noluisse deprompsit, immo favisse patefecit, ut et imperator cuncta se ex ejus gessisse consilio non taceret, et ipse imperatorem magnis praeconiis elevaret ista facientem, seseque proderet his agendis rebus fuisse participem.
CAP. VIII.--Sed esto Calendion nomen imperatoris abstulerit, Joannes principi mentitus fuisse jactetur: quae tamen, cum novae essent causae, nova debuit ecclesiastica provenire discussio? An qui in hominem imperatorem peccasse dicebantur, nulla interveniente synodo dejici debuerunt: et in Deum, qui summus et verus est imperator, Acacium delinquentem sinceramque communionem divini sacramenti studentem miscere cum perfidis, secundum synodum, qua haec est damnata perfidia, non oportebat excludi? Quid per totum Orientem de innumeris urbibus pulsi catholici sacerdotes, et haeretici subrogati? Novae certe erant causae, et his consequenter nova synodus debebatur. Cur tunc non venit in mentem, ut in talibus causis peteretur a principe saltem qualiscumque synodus celebranda, ut quocunque vel colorato judicio traditionis ecclesiasticae passim pontifices viderentur exclusi, non solum quarumcunque urbium sacerdotes, sed metropolitani incunctanter antistites? His omnibus cum non restitit suggestione, qua potuit, consensit Acacius communicando cunctis, qui in catholicorum locum haeretici fuerant subrogati. Apostolus autem dicit: Non solum qui faciunt, sed et qui consentiunt facientibus (Rom. I, 32), reos indubitanter ascribi. An haec licuit saeculari potestati, et actis talibus Acacio consentienti absque ulla synodo, quam ipsa rerum novitas exigebat, absque sedis apostolicae 358 consultatione perficere; et sedi apostolicae non licuit secundum tenorem synodi Chalcedonensis in veteri utique causa et veteri constituto justa definitione damnatis inimicis synodi Chalcedonensis Acacium communicantem a sua communione depellere? Sed Acacius, inquiunt, principibus obviare non potuit. Cur Basilisco, quia voluit, obviavit? cur ipsi Zenoni, ne palam Petro Antiocheno, quamvis latenter hoc fecerit, communicare videretur, non commodavit assensum? Ecce resultanti non restitit imperator; ecce vim nolenti non intulit; ecce refugienti contagia manifesta concessit; postremo, cur tanto tempore cum ista gererentur vel gerenda cognosceret, non ad sedem apostolicam, a qua sibi curam illarum regionum noverat delegatam, referre curavit? Sed prius laudator factus est ipse gestorum, quam vel praemoneret talia esse tentanda, vel ne tentarentur obsisteret, sicut sub Basilisco jam fecerat. Cur illis caeteris communicare consensit, qui depulsis catholicis sacerdotibus, indubitanter haeretici singulis urbibus fuerant substituti? Postremo, si ille defuit suis partibus, et quae sacerdoti catholico competerent agere non curavit, ideo sedes apostolica quod ad eam pertinebat vel potuit vel debuit praeterire? Quolibet modo haereticorum complicem refutavit, et consortem communionis externae a sua communione dimovit; nec opus fuit nova synodo, cum veteris constituti sufficienter hoc forma praescriberet; nec opus fuit ut haec facienda Orientis episcopis intimaret, quos et expulsione catholicorum, quae agebantur in causa fidei non ignorasse manifestum sit, et communicando haereticis subrogatis, facto tali consensisse. Non dubium est etiam externae communionis effectos, atque ideo cum eis jam nec potuisse, nec debuisse sedis apostolicae scita tractari. Ecce agnoverunt in eorum professione qui constantissime perdurarunt, quid fidei communionique catholicae deberetur.
CAP. IX.--Ecce agnoverunt quemadmodum a talibus recedendo, immortalibus contraria moliendo, 359 a fide et communione catholica deviarit Acacius, seque pariter cum eodem errori subdiderit. Ecce agnoverunt quam justis ex causis pro fide et communione catholica atque apostolica, cui et illi qui in ea perstiterant congruebant, et illi qui perstantibus obviabant, ab eadem docebantur alieni, sedis apostolicae auctoritate sit remotus Acacius, ejusque pariter quicunque complices exstiterunt; atque ab illa merito communione cum his discretus, a qua se ipse primum cum suis consortibus, a pontificibus catholicis discrepando, cognoscitur separasse; jureque sententiam ille damnationis excepit, caeteris consortibus promulgandam, qui solus pro omnibus suis consortibus in communionem se recidisse perfidiae ad apostolicam sedem missis litteris est professus. Cui si communicaverant Orientales episcopi, antequam huc referret, pari utique sine dubio reatu probantur involvi, jureque per eum sententiam transgressionis susceperunt, tanquam facti cum eodem communionis externae. Qui utique non consuli tanquam nostrae communionis homines jam deberent, sed tanquam in contrario positi consortio refutari. Si vero non communicaverant, antequam Acacius huc referret, et communicantem notare debuerant, et ipsi potius de eodem huc referre, atque apostolicae sedis vigore perculsum merito comprobare; cumque ea sede apostolica tantisque illis catholicis pontificibus magis tenere concordiam. Sed quia ab illorum societate desciverant, et eorum successoribus communicare delegerant, ideo cum sede apostolica minime congruebant, 360 quia in sortem reciderant praevaricatoris Acacii, et illius se sine dubio pervidebant sententia consequenter astringi. Ob hoc eum videri nolebant esse damnatum, quia se cognoscebant in eadem praevaricatione damnatos, in qua hodieque manere persistunt. Sed sicut hi simili conditione constricti, complicem suum non possunt judicare non jure damnatum, neque rei reum possunt competenter absolvere; sic illo praevaricatore juste damnato, isti quoque pari jacent damnatione prostrati; neque nisi resipiscentes inde poterunt prorsus absolvi, quia sicut per unum scribentem eorum omnium vulgata transgressio est, qui in eamdem perfidiae reciderant actionem; sic in uno eodemque, qui pro omnibus scripserat, vel scribendo omnium prodiderat voluntates, transgressio est punita cunctorum.
CAP. X.-- Quae ad instructionem vestrae dilectionis satis abundeque sufficere judicamus, quamvis eadem latius, si Dominus concesserit facultatem, studeamus exponere: quatenus et fidelium quisque cognoscat; nihil apostolicam sedem, quod absit, praepropere censuisse. Quae tamen sententia in Acacium destinata, etsi nomine tantummodo praesulis apostolici, cujus erat utique potestatis, legitime probatur esse deprompta, praecipue cum secretim dirigenda videretur, ne custodiis ubique praetentis dispositio salutaris quibuslibet difficultatibus impedita, necessarium habere non posset effectum: tamen quia, orthodoxis ubique dejectis, et haereticis tantummodo eorumque consortibus jam relictis in Oriente, catholici pontifices aut residui omnino non essent, aut 361 nullam gererent libertatem, plurimorum in Italia catholicorum congregatio sacerdotum rationabiliter cognovit sententiam in Acacium fuisse prolatam. Quae congregatio facta pontificum, non contra Chalcedonensem, non tanquam nova synodus contra veterem primamque convenit, sed potius secundum tenorem veteris constituti, particeps apostolicae exsecutionis effecta est: ut satis appareat Ecclesiam catholicam, sedemque apostolicam, quia alibi jam omnino non posset, ubi potuit, et cum quibus potuit nihil penitus omisisse, quod ad fraternum pertineret pro intemerata fide et sincera communione tractatum.
CAPITULUM LI. Incipit de eadem ratione reddenda ad episcopos Orientis.
- * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * *
CAP. I.--Quid ergo isti prudentes viri, et argutis mentibus totius religionis interna rimantes, in Orientis partibus constituti, si cognoverunt hujusmodi personam in Antiochena Ecclesia constitutam, cur communicando talibus praebuere consensum? cur non illico reclamaverunt? 362 cur non se a tali contagio submoverunt, cum jam evidenter animadverterent ideo Calendionem depulsum, ut haereticis panderetur introitus? Quare hic nihil de synodo, nihil de re, nihil de fide christiana, nihil de personarum examinatione tractarunt? Si vero illi se communioni voluntarie subdiderunt, ab apostolica sede certe separati sunt, cum talibus et apud tales, etiamsi esset necesse fieri, nulla posset omnino synodus provenire. Quod si ignorasse se dixerint, qualis apud Antiochiam post Calendionem successisset antistes; quid mirum, si qui in Oriente positi, quae in regione sua contigerant scire nequiverunt, ea quae apud apostolicam sedem gesta fuerant, ignorarint? Cur tamen posteaquam ad eorum notitiam pervenit qualis esset sacerdos apud Antiochiam constitutus, non ejus consortia continuo respuerunt? quid excusationem de ignorantiae colore praetendunt, cum hodieque et manifestata contagia perfidorum, et a nobis saepius exprobrata sectentur? Quo satis apparet quia ne tunc quidem etiamsi cognoscerent, refutarent, quando nunc etiam publicata non renuunt. Prorsus in quamlibet se partem causationemque convertant, manifestae veritatis ita laqueis suffocantur, ut suis ipsi verbis possint actibusque concludi, nec nisi solam perniciem obstinatae perfidiae residuam ventilare.
CAP. II.--Haec autem quae de Calendione venerabili dicta sunt, et in Joannis Alexandrini 363 conveniunt certa ratione personam. Immo, si causa eadem latius inquiratur, tantae illic tragoediae, tanti reperiuntur errores, ut si ipsi sint judices, qui eadem perpetrarunt, cum evidenter fuerint confutati, a sui damnatione non temperent. Palam enim illic aperteque monstratur, nihil aliud quam quaesitam causam, quemadmodum catholico qualicumque depulso pontifice, haeretico Petro reseraretur accessus. Tunc istud nemo discutiebat; synodum nemo poscebat. Passim omnia licito fieri a quibuscunque videbantur. Nullum discrimen rerum, nulla examinatio postulabatur Ecclesiae; sed prout de unoquoque venisset in mentem, de suis urbibus catholicus pellebatur episcopus, non solum metropolitanus, sed etiam tertiae et secundae sedis antistites. In his nulla rerum vestigatio quaerebatur, nulla facienda concilia jactabantur; subrogabantur haeretici, nemo resultabat: sed velut muta pecora in captionem ducta subditis voluntatibus perfidiam sectabantur. Non mirum quidem si nunc eos defendere moliantur, quorum indiscussam caecis mentibus secuti sunt vilitatem: sed miramur cur eos non pudeat in istorum damnatione de synodo non facta causari, cum sciant tot tantosque pontifices nulla synodo fuisse depulsos. In istorum ejectione de non inito concilio conqueruntur, cognoscant se cur non et hoc in aliorum ejectione quaesiverint accusari: si vero in caeterorum rejectione concilia necessaria non fuerunt, nec in istis necessaria fuisse cognoscant. An in catholicorum dejectione non fuit opus synodo, et fuit magnopere congreganda in praevaricatoris damnatione confessi?
CAP. III.--Quid igitur restat, nisi ut dicant haereticos non fuisse? Non ergo de synodo conquerantur, qui se palam communionis externae perhibent sectatores. Cur ergo eis synodus necessaria fuisse videatur, qui se 364 contra Chalcedonensem venisse cognoscunt, qua Eutychianus error cum suis auctoribus generalis Ecclesiae voce damnatus est? Nec dubium, quod, sicut in unaquaque haeresi (quod incessabiliter repetendum est, quia firmum esse nullus ambigit Christianus) omnes complices, sectatores, communicatores damnatae semel pravitatis pari sorte censentur. Ideoque sit consequens ut sicut Timotheus atque Petrus talium sectatores secundum tenorem illius synodi, nulla recenti facta pontificum congregatione damnati sunt: sic etiam qui Petro communicavit Acacius, ut criminis particeps, ita consors sit factus et poenae. Quid igitur ambagibus et nebulis ista praetexunt, ut impudentiam suam mentemque vesanam inanibus potius fabulis celare lethaliter, quam prodendo medicinaliter sanare contendant? Nihil enim nobis commune cum hominibus communionis externae. Ideo certe vocatur ad judicium quaecunque persona, ut aut fateatur objecta, aut convincatur objectis. Post confessionem porro litterarum tenore depromptam, cur ad judicium vocaretur Acacius, qui se confessus est Petro, quem petita sedis apostolicae praeceptione damnarat, communione sociasse; nec ei credi jam externae communionis effecto, vel pro sua, vel pro illorum, vel pro Petri defensione jam posset, cui se prius miscuerat nefando consortio, feceratque secum ejus causam sine dubitatione communem? cui, examinatione praemissa et legitima, si ita esset, purgatione suscepto, regulariter misceretur. Sed cum eodem nondum legitime discusso atque purgato communione sociatus, quam adhuc reo se miscuit, tam pro eo loquendi fiduciam non habuit. Nam cum Acacius nullo privilegio fulciretur, ut de secunda sede posset ferre judicium; non potuit jure quemquam damnare: simili modo, nisi primae sedis 365 auctoritate percepta, nec examinandi Petri jus habuit, nec recipiendipenitus potestatem.
CAP. IV.-- Quo regulariter constituto, nec apud nos Petro ullatenus absoluto, quem damnasse nos novimus, examinasse vel absolvisse nescimus, restat ut illud etiam demonstremus, eumdem Petrum quem se purgatum communione recepisse praetendit Acacius, nunquam ab haereticae communionis contagione cessasse: ac non solum ipso tempore, quo communicavit Acacius, sed etiam post communionem praevaricatoris Acacii semper Alexandrinum Petrum in haereticorum collegio perdurasse. Atque ita et per hunc Acacium perfidae communionis suscepisse contagium, et per eamdem illis haereticis, quibus Petrus communicabat, eadem peste conjunctum. Qui praesumpsit non servato ordine Petrum suscipere, nec eum examinatum, nec purgatum cognoscitur recepisse: et ideo praeter sedis apostolicae notitiam non legitimam sibi ejus receptionem usurpare voluisse, ut examinationem et purgationem ejus posset pro sua voluntate metiri; atque eum nec examinatum nec omnino purgatum reciperet. Quem si revera vellet examinatum purgatumque recipere, ordinem in ejus examinatione et receptione potius custodisset, sed ut magis videretur, quam veraciter esset, jure purgari. Sicut ergo ante non prius damnavit, quam et referret, et posceret, apostolica potestate damnandum; sic et in recipiendo modum servare debuisset, ut priusquam se ei communione misceret, per sedem apostolicam posceret examinari eum, et legitima ratione purgari, cum nec examinandi, nec recipiendi eum haberet ipse pontificium; et non nisi per illius sedis auctoritatem consensumque hoc posset implere, sine cujus auctoritate eum non potuerat ipse damnare, et cujus principali diligentia, et discuti potuit, et purgari et ad communionem convenienter, admitti. Cum enim constet semper a sede apostolica 366 hujusmodi personas aut discussas vel esse purgatas, aut sic ab aliis quibus competebat episcopis absolutas, ut tamen absolutio earum ex sedis apostolicae consensione penderet; ubi utrumque defuit, nec discussionem legitimam, nec purgationem firmam, ac per hoc receptionem fuisse constat indebitam. Si tu absque mea communione Petrum judicasti esse catholicum, meque despecto, tuo eum jure recepisti; quid causaris, si ego illum a communione mea, quam tu voluisti contemptam, tanquam absque tua notitia vel consultatione repulerim? Vis acquiescere? meus es. Non vis acquiescere? non es meus: Qui enim mecum non est, contra me est; et qui mecum non colligit, spargit (Math. XII. 30).
CAP. V.--Quaero abs te: Petrum haereticum fuisse putas, an catholicum, an ab haeresi postea esse correctum? Si haereticum, nullatenus eidem communicare debuisti, eidemque communicando haeretici te manifestum est factum fuisse participem, et ejus consequenter ex synodi tenore veniente damnatione constringi. Si catholicum, palam totius dogmatis es defensor, quod catholicum esse pronuntias: ac nihilominus illius errore censeris, si haereticum fuisse definias, sed postea correxisse praetendas, eique purgato te communicasse pronunties. Interim in cujus persona me negligendum esse credidisti, causari non potes quod in hac eadem te ejus persona neglexerim. Deinde cum sine me jus non habueris vel absolvendi, vel recipiendi hujusmodi rite personam, nec purgatam legaliter, nec regulariter constat esse; quam regulariter non receptam, tam legaliter non constat esse purgatam, et ideo non jure purgatam, quia legaliter non receptam. Mea enim in illum manente sententia, te sine me pontificium, ut meam sententiam resolveres, non habente, qua potestate vel discussus est, vel qua auctoritate receptus asseritur? Ecce interim in his causa vestra nutat et labitur, et si haec sola sint, prorsus tota subruitur.
367 CAP. VI.-- Sed adjicitur adhuc aliud, quod ad cumulum vestrae convictionis accedat. Quid enim si doceatur, non solum priusquam in ejus communionem veniretis, neque tantummodo cum ad ejus communionem venistis, sed etiam postea, in haereticorum nihilominus eum communione durasse? Nonne aut per illum apud vos communio perveniebat haeretica, aut in haereticam communionem vos ejus commercio transibatis? Docete igitur Petrum Alexandrinum ab Antiocheni Petri unquam communione desisse, et non usque ad diem, cum Antiochenus Petrus in hac luce versatus est, individuum utrisque fuisse consortium. An dicturi estis et Antiochenum Petrum fuisse correctum? cur usque in finem se non communicasse gloriabatur Acacius? Sed quid profuit, quod illi per seipsum communicare non voluit, cum eidem per Alexandrinum Petrum sine ulla se communicare putaret invidia? Quid facimus de tot tantisque civitatibus, ex quibus catholici pontifices sunt repulsi? Si catholici subrogati sunt, cur catholici sunt rejecti? Sed evidenter apparet quia cum catholici sunt rejecti, non catholici fuerunt subrogati. Restat ergo ut catholicis haeretici quicunque successerint. Cur eis temere communicastis? Cur non ut ista nova facies rerum, et tanta tragoedia de pontificum successione viventium synodo discuteretur, egistis? An de uno dolet Acacio, quod speciali synodo non fuerit confutatus; cum proprium crimen suis litteris ipse detexerit, nec audiri debuerit jam sponte confessus; et de tantis pontificibus catholicis non dolet sine ulla discussione seclusis? Qui utique si catholicos nossent eos quorum communionem vitaverant, his potius communicare maluissent, quam non communicantes eis dura persecutione depelli.
CAP. VII.--Ecce tanti catholici sacerdotes hoc ipso se indicant quid apostolica sedes censuerit cognovisse, constanterque probasse retinendum; quo communionem catholicam reservantes, et eos qui apostolicae sedi communicarent elegere consortes; et illos quibus sedes apostolica minime 368 communicaret, usque ad persecutionis incursus non tenuere consortes. Certe quae sedes apostolica decreverat, Orientalibus episcopis non innotuisse jactatur. Unde ergo tot tantique pontifices unum idemque cum apostolica sede sentientes, eamque probantes apta sacrosanctae religioni veraque sanxisse, quae non solum sibi sequenda judicaverint, sed etiam usque ad persecutionem viriliter exerenda? Ecce habuistis qui apostolicae constitutionis et notitiam vobis ingererent, et retinendi constantiam ministrarent. Si apostolica sedes misisset, vix duos aut tres dirigere potuerat. Ecce tot pontifices apostolicae sedis scita sectantes, ingerunt vobis notitiam, et praebent servandae veritatis exempla. Qui contra tantos clausistis oculos, ibidem constitutos, quomodo duos vel tres audire possetis? Hoc ipso sine dubio cognovistis, illos apostolicae sedi placere, quo vos displicere videbatis. Aut illos ergo sectamini, per quos intelligebatis sedis apostolicae voluntatem, aut nihil est quod de ignorantia velitis obtendere: cum indiciis tantis et talibus abutentes, sedis apostolicae constituta, tantis testimoniis praedicantibus, respuere potius quam recipere maluistis.
CAP. VIII.--Nunquid omnes isti, quos memoravimus episcopi, imperatori mentiti sunt? Nunquid omnes imperatoris nomen ex diptychis abstulerunt? Cum igitur pellerentur, et vivis pontificibus catholicis successores haeretici crearentur, et non de inferioribus quibusque civitatibus, sed etiam metropolitani pontifices, in catholica jugiter communione durantes, cur igitur compassi non estis tantis fratribus vestris? cur non adiistis imperatorem? cur non Ecclesiae causam et sacerdotii miserabilem decolorationem continuatis vocibus deflevistis; allegantes nunquam de Pontificibus nisi Ecclesiam judicasse; non esse humanarum legum de talibus ferre sententiam absque Ecclesiae principaliter constitutis pontificibus; obsequi solere principes christianos decretis Ecclesiae, non suam praeponere potestatem; episcopis caput subdere principum solitum, non de eorem capitibus judicare: quibus Ecclesiae conciliis, qua synodo pellerentur; quid denique 369 commisissent, ut sine ulla discussione rerum, tot Ecclesiarum praesules pro humano libitu, et saecularis potestatis arbitrio pellerentur; inauditos, indiscussos, inconvictos non debere percelli, maxime cum novae causae et nova rerum facies appareret, ut rectores isti plebium repentinis incursionibus pro mundanae potentiae voluntate sacris dignitatibus privarentur; ex nulla causa veteri, ex nullo collegio reatus, nec participatione cujuslibet erroris jam ante damnati teneri eos convincique consortes, ut tanquam ex praeterita definitione judicarentur obstricti: et ideo quia nullis ante praecedentibus causis recentes essent, cur ejicerentur, incursus qui illi essent, debere monstrari, et ecclesiasticis legibus, ut semper, oportere constare. Saltem vel pro vestro loco illorum duceretis miseriis consulendum, formidantes in vobis quod in aliis cerneretis praeter ullum morem violenter admitti. Si crimine respersi erant aliquo, ecclesiastica debuit examinatione cognosci.
CAP. IX.--Taceo et ad sedem apostolicam ex more deferri, ne nostra privilegia curare videamur. Satis sit ostendere, quid secundum regulas et Patrum canones facere deberetis: praecipue cum etiam ipsae leges publicae, ecclesiasticis regulis obsequentes, tales personas non nisi ab episcopis sanxerint judicari. Si vero de qualibet haeresi fuerant impetiti, tanto magis eos decuit ista cognoscere, qui et secundum religionis tenorem possent ista discutere, et haberent pristinum, ex quo est christiana religio, pontificium judicandi. Aut catholici enim erant, aut haeretici, de quibus illa ludibria passim gerebantur et latrocinia detestanda saeviebant. Si haeretici, prodi, discuti, 370 et legitime convinci modis omnibus debuerunt, et vel suis confessionibus, vel aliorum vocibus confutari. Taceo quia ad nos fuerat paterna consuetudine referendum, tantumque commoneo, quid fieri ecclesiastico jure convenerat. Si vero catholici probabantur, vos qui in eorum non solum depulsione cessastis, sed etiam subrogatis communicare delegistis indubitanter haereticis. Qui depulsis catholicis, succedentibusque haereticis, non ignorastis causam fidei communionisque catholicae per tantos antistites toto orbe patefactam; sed plane scientes volentesque sine ulla discussione rerum, sine ulla synodali examinatione, sine ulla sedis apostolicae reverentia, assensistis haereticis, libenter habentes patienterque sinentes catholicos antistites inaudita prius et miserabili sorte detrudi. Quos si a fide integra communioneque catholica putaretis errare, ad apostolicam sedem secundum scita majorum, et sicut semper est factum, referre debuistis; sicut de Petro Alexandrino, vel de Antiocheno Petro de Joanne et Paulo fecisse monstratur Acacius. Sed quoniam noveratis eos cum apostolica sede sentire, et quid apostolica sedes sua definitione censeret, per illos tantos ac tales episcopos constat Orientales antistites nullatenus ignorasse, et per illos catholicae atque apostolicae communioni prodidisse contrarios, et ab eadem defecisse, cum illis non estis passione conjuncti, sed potius persecutoribus eorum societate connexi. Hic vobis synodus nunquam venit in mentem; et certe de personis, ut dictum est, nulla veteri lege constrictis. Hic nullo concilio non unius urbis, vel unius episcopi, sed totius Orientis Ecclesiam subiit animum 371 vestrum facto sacerdotali concilio debere curari. Sed homines, qui in contrariam partem toto proposito et toto recesseratis affectu, concilia potius necessaria etiam studio declinastis; ne per eadem tale aliquid censeretur, quo vobis rebus evidenter ostensis et legitime confutatis, in haereticorum non liceret venire consortium.
CAP. X.--Quid igitur de ignorantia praetenditis, cum per totum Orientem catholicam fidem communionemque sinceram sedi apostolicae congruentem, non solum cognovisse tot Pontifices videbatis, sed etiam usque ad extremum constantissime defendisse? Si nos non audieratis, quid de fide et communione catholica atque apostolica censeremus, illos aspicere debuistis, et aut sequi, si credebatis esse catholicos; aut apud apostolicam sedem potius accusare, si credebatis errasse. Quid illos juvat vel suo proposito illam tenuisse sententiam, an agnoscendo quid sedes apostolica definiret? Aut igitur collegas et fratres de proximo in conspectu vestro, vel catholicos sequi debuistis, vel impetere, si credebatis errare; nec illis, a quibus nullo discrimine vexabantur, praebere consensum, donec veritas ex omnibus patefacta constaret, et regulariter de eis ecclesiastici judicii forma procederet. Si vero apostolicae sedis regulam subsequendo, perspiciebatis illos hanc tenere constantiam, consequenter per illos, et quid nostra definitio contineret, non habuistis incertum, et illorum persecutoribus annuendo, a sedis vos apostolicae, non ignorantes ejus sententiam, consortio retraxistis. Et adhuc dicitis ignorasse vos, quid sedes apostolica censuisset, cum ab illis sacerdotibus, catholica fide et communione pollentibus, non verbis aut litteris, sed personis praesentibus, didiceritis universa, et ab eadem vos proprio judicio separasse videamini. Et adhuc dicitis synodum in unius hominis persona debuisse tractari, quam in damnandis tantis pontificibus catholicis non quaesistis? Quibus autem vultis 372 ut de talium causarum relatione credamus: catholicis, an haereticis? ab omni haereticorum contagione discretis, an haereticorum communione pollutis? Quis autem non videat illos esse catholicos, et ab omni haeretica peste prorsus alienos, qui a propriis urbibus detrusi, et in exsilium sunt redacti; et eos qui superstitibus catholicis successores fieri ausi sunt catholicos omnino non esse, sed aut Eutychianos manifestos, aut eorum sectatoribus communicantes?
CAP. XI.--Haec pestis apud eos hodieque perdurat; siquidem cum Petro Alexandrino et cum Antiocheno Petro indifferenter, hi, qui catholicis successerant, communione permixti sunt, et successoribus utriusque Petri hodieque miscentur. His adde etiam illos, qui licet catholicis non successerint, tamen dum catholici pontifices haberentur, talium se communioni junxerunt. Haec est illa mixtura, haec est illa confusio, qua per Orientem totum inter catholicam haereticamque communionem nulla discretio est. Immo, qui discerni tentaverit, potius habetur haereticus, persecutione percellitur, exsiliis et afflictione mulctatur. Restat ergo ut in hac colluvione cunctorum, sicut quisquis ab eadem separatus est, sincerae communionis, et ideo catholicus comprobatur; ita quisquis illius detestandi commercii particeps invenietur, quantum a sincera communione, tantum a catholica atque apostolica sit remotus. Nec praetendat quisquam quod alicui forsitan evidentiori non communicasse vel communicare videatur haeretico. Quid enim juvat, si illi non communicet, et his tamen communione jungatur, qui ab illius non sunt communione diversi? Quod si eorum nulli communicavit, vel omnino non communicat, hic erit ille sincerae, catholicae, apostolicaeque communionis et fidei: alioquin nullo modo poterit indiscretae illius mixtionis insincerum vitare contagium. Hoc modo etiam ille vir bonus Acacius Antiocheno Petro, cui se palam non communicare jactabat, per alios sine ambiguo 373 communicasse detegitur. Neque enim ab omnium qui Antiocheno Petro communicabant, semet Acacius communione suspendit. Ac per hoc quid profuit, quod videri volebat illi palam non communicare, cui per suos complices subcisivae communionis nectebatur. Alexandrino Petro communicavit Acacius, sed donec advixit Antiochenus Petrus, qui utique post Acacianum cum Petro Alexandrino foedus initum defunctus ostenditur, nunquam Antiocheno Petro Alexandrinus Petrus communicare desivit.
CAP. XII.--Quod catholicorum continet relatio sacerdotum caeterorumque in catholica fide durantium, nec conscientiam potest latere totius Orientis. Et ut taceam quod per ipsum Zenonem imperatorem, qui utique Antiocheno Petro, quem introduxerat, et cujus sacerdotium comprobaverat, sine dubio communione permixtus communicabat Acacius; plurimos diversarum urbium praesules possumus demonstrare quibus cum Antiocheno Petro communicantibus nihilominus communicabat Acacius, et per illos Antiocheno consequenter communicabat et Petro. Sed haec apud Graecos facilis et inculpabilis putatur esse permixtio, apud quos nulla est veri falsique discretio; et cum omnibus reprobis volunt esse communes, in nulla monstrantur probitate constare. Hic autem ille est Petrus Antiochenus, quem nec per poenitentiam ad catholicam communionem recipi etiam a sede apostolica poposcit Acacius. Ac per hoc quid queruntur a nobis Acacium fuisse damnatum, cum hac professione praemissa, et per anfractus Antiocheni Petri recepta communione, se doceatur ipse damnasse. Ubi tamen non solum reus tenetur Acacius, sed et omnes pontifices Orientis qui pari modo in haec recidere contagia, meritoque simili damnatione tenentur obstricti, nec inde possunt ullatenus expediri, nisi, dum supersunt, a talibus abstinendo. Nec nos oportet in talibus causis nisi illis credere qui aut omnino sciunt se ab hujus perfidiae nexibus 374 divino beneficio servare discretos, aut his qui a perfidorum consortio recesserunt. Nam in perfidorum contagio constitutis quam fidem pro sincerae communionis testificatione possumus adhibere, qui in non sincera communione sunt positi? Nec eorum testimoniis niti pro veritate poterimus, qui impugnare nituntur falsitatibus veritatem. Restat ut non nisi illis credere debeamus qui ab omni contagione sunt liberi.
CAPITULUM LII. Epistola Athanasii episcopi ad Epictetum Corinthiorum episcopum, contra eos qui de Domini incarnatione spiritu blasphemiae diversa senserunt. ATHANASIUS dilectissimo fratri et amabili consacerdoti EPITECTO in Domino salutem.
CAP. I.--Ego quidem putabam omne vaniloquium universorum qui ubique sunt haereticorum cessasse ex ea quae facta est in Nicaena synodo. Quae enim in ea a Patribus secundum sanctas Scripturas exposita fides est, sufficiens est ad omnem destructionem totius impietatis et ad confirmationem piae in Christo fidei. Et propter hoc et nunc quoque diversis factis synodis tam in Gallia et Hispania quam in magna Roma, omnes qui convenerunt eos qui adhuc latent et sentiunt eadem quae Arius sensit, Auxentium dico Mediolanensem, et Ursatium, et Valentem, et Gaium de Pannoniis, unanimiter, utpote ab uno spiritu moti, anathematizarunt, et scripserunt ubique propter hos tales, qui synodi sibi nomen ascripserunt, nullam synodum in catholica 375 Ecclesia nominari, nisi solam quae in Nicaea facta est, quae est tropaeum adversus omnes haereses, praecipue adversus Arianam, propter quam maxime tunc synodus congregata est. Quomodo ergo post tantam synodum dubitare aut queri aliquanti conantur? Si de Arianis sunt, nihil mirum si quae contra se scripta sunt accusant: sicut et Pagani audientes idola gentium esse argentum et aurum opera manuum hominum (Ps. CXIII, 4), stultam putarunt divinae crucis doctrinam. Hi vero qui putantur recte credere secundum omnia quae dicta sunt a sanctis Patribus, aliquid propter inquisitionem mutare volentes, nihil aliud faciunt, nisi secundum quod scriptum est (Habac. II, 15), proximum quidem putant insipientem, repugnant autem ad nullam utilitatem; sed ut simplices tantum evertant.
CAP. II.--Haec ita scribo, lectis quae apud sanctitatem tuam acta sunt gestis, quae nec scribi utique debuerunt, ut nec memoria aliqua eorum in posterum fieret. Quis enim audivit talia unquam? aut quis docuit? aut quis didicit? Ex Sion enim prodiet lex, et verbum Domini ex Jerusalem (Isaiae II, 3). Haec autem unde processerunt? quis infernus ea eructavit? Omousion dicere corpus ex Maria Verbo Deitatis; aut quia Verbum in carnem et ossa, et capillos, et omne corpus translatum et mutatum est de propria natura. Quis autem audivit in Ecclesia omnino a Christianis, quod figura et non natura corpus indutus est Christus? aut quis in tantam impietatem delapsus est, ut dicat simul et sentiat, quod Deitas ipsa omousios Patri circumcisa est, et imperfecta ex perfecto facta est; et quod in ligno crucifixum est non fuerit corpus, sed ipsa creatrix substantia? quis autem audiens non ex Maria, sed ex propria substantia effecisse sibi corpus passibile Verbum; aut qualem Christianum existimet haec dicentem? Quis autem hanc nefariam fecit impietatem, ut in hujusmodi cognitionem veniret, et haec diceret: quoniam qui dicit ex Maria esse Dominicum corpus, non jam Trinitatem, sed quaternitatem in Deitate sentit; propter eos qui sic sentiunt, et du substantia Trinitatis dicant esse carnem qua indutus est ex Maria Salvator? Unde autem quidam iterum eructarunt impietatem similem supradictis, ut dicant: non novellum esse corpus Verbi Deitatis, sed consempiternum ipsi per omnia fuisse, quoniam ex substantia sapientiae constitit? Quomodo autem et dubitare ausi sunt qui dicuntur Christiani, si qui ex Maria processit Dominus, 376 filius quidem substantia et natura Dei est: quod autem secundum carnem, ex semine David est et carne sanctae Mariae?
CAP. III.--Quid autem ita temerarii fuerunt, ut dicerent carne passum Christum? et crucifixum non esse Dominum, et Salvatorem, et Deum Filium Patris? Vel quomodo Christiani volunt nominari qui dicunt in hominem sanctum, sicut in unum prophetarum, advenisse Verbum, et non ipsum hominem factum esse sumentem carnem ex Maria; sed alterum esse Christum, et alterum Dei Verbum ante Mariam et ante saecula Filium Patris? Aut quomodo Christiani esse possunt qui dicunt alium esse Filium, et alium Dei Verbum? Haec fuerunt in gestis diverse quidem dicta, unam autem mentem et eamdem impietatem habentia. Propter haec disputabant et contendebant inter se invicem, qui gloriantur in confessione Patrum quae in Nicaea facta est. Ego autem admiratus sum sanctam religionem tuam sic tolerasse et non compescuisse eos talia dicentes, nec fidem piam exposuisse eis, ut vel audientes quiescerent, vel contradicentes, ut haeretici aestimarentur. Quae autem praedicta sunt, neque dicta, neque audita sunt apud Christianos, sed aliena omnimodo ab apostolica doctrina. Propterea igitur etiam ego quae ab illis dicta sunt, scripta pro te in epistola feci, ut solum audiens videas in ipsis pravam confessionem et impietatem. Quamvis oporteret pluribus accusare et convincere stultitiam eorum qui ista senserunt; sed melius est hucusque esse epistolam, et nihil amplius scribere. Quae enim ita manifeste monstrantur prava, tractari diutius et perscrutari non oportet, ne contendentibus tanquam dubia putentur.
CAP. IV.--Sed hoc solum respondisse ad haec et dixisse sufficiat: quod non sunt ista catholicae Ecclesiae, nec Patres ista senserunt. At ne in totum ex nostro silentio occasionem impudentem sibi malorum inventores acquirant, bonum est ut ex divinis Scripturis pauca commemoremus. Forsitan vel sic erubescentes quiescent a sordidis cogitationibus suis. Unde est vobis dicere, o qui tales estis, consubstantiale esse corpus Deitati Verbi? Ex hoc enim bonum fuerat inchoare, ut hoc fragili demonstrato, et omnia alia talia demonstrarentur. Ex divinis ergo Scripturis non potest inveniri. Deum enim in humano corpore fuisse dicunt; sed Patres in Nicaea congregati, non corpus, sed ipsum Filium dixerunt consubstantialem Patri, et 377 hunc quidem ex substantia Patris; corpus autem ex Maria esse confessi sunt iterum secundum Scripturas. Si igitur negatis synodum Nicaenam, ut haeretici ista inducitis; aut si vultis filii Patrum esse, nolite sentire praeter illa quae ipsi scripserunt. Etenim ex hoc iniquitatem vos videre licet, si consubstantiale sit Verbum corpori de terra habenti naturam, consubstantiale autem Verbum Patri secundum confessionem Patrum, omousion erit et ipse Pater corpori quod ex terra factum est. Et quid accusatis adhuc Arianos dicentes Filium esse creatum, cum dicatis ipsi etiam Patrem consubstantialem esse creaturis? Et ad impietatem alteram transeuntes, dicitis in carnem, et ossa, et capillos, et nervos, et in totum corpus conversum Verbum et mutatum a sua natura. Aliquando enim dicitis evidenter ex terra eum factum esse. Ex terra enim ossium et totius corporis natura est.
CAP. V.--Quae igitur haec tanta dementia, ut adversum vos ipsos repugnantes sitis? Omousion enim dicentes Verbum corpori, aliud adversum aliud significatis; quod autem in carnem conversum dicitis, ipsius Verbi mutationem fingitis. Et quis vos jam ultra toleret si vel sola ista dicatis? Nam ad impietatem supra omnes haereses declinastis. Si enim omousion est Verbum corpori, superflua est Mariae commemoratio, et non necessaria, cum potuisset et ante Mariam sempiternum corpus existere, sicut est ipsum Verbum. Si igitur secundum vos omousion est corpori, quid necesse erat adventus Verbi, ut aut suum omousion indueret, aut mutatum de propria natura corpus fieret? non enim Deitas seipsam suscepit, ut etiam suum omousion indueret; sed nec peccavit Verbum, quod aliorum peccata liberavit, ut mutatum in carnem semetipsum pro seipso offerret, et sacrificium seipsum libaret. Sed non est ita: absit. Abrahae semen apprehendit (Hebr. II, 16), sicut dixit Apostolus unde debuit fratribus assimilari, et simile nobis corpus assumere. Propterea ergo necessaria vere Maria, ut ex ipsa hoc assumeret, et ut suum pro nobis corpus offerret. 378 Et hanc Isaias prophetizans ostendit, dicens: Ecce Virgo (Isaiae VII. 14)
CAP. VI.--Gabriel autem mittitur ad ipsam non transitorie virginem, sed ad virginem desponsatam viro: ut sponso ostenderet Mariam vere hominem fuisse. Et partus meminit Scriptura, et dicit: Involvit puerum (Luc. II, 7). Et: Beata sunt ubera quae suxit (Luc. XI, 27). Et oblatum est sacrificium; quoniam qui natus est aperuit vulvam (Luc. II, 23). Haec autem omnia parturientis virginis erant indicia. Et Gabriel certissime evangelizavit ipsi, dicens non transitorie: Quod nascetur ex te (Luc. I, 35); ut non de foris inductum ei corpus putaretur, sed ex te, ut ex ipsa naturaliter, quod natum est, esse manifeste credatur; et hoc natura demonstrante, quia impossibile est virginem lac proferre, et impossibile est lacte nutriri corpus, et pannis involvi non ante naturaliter natum. Hoc est quod circumcisum est octava die; hoc Simeon in manibus suscepit; hoc factum est infans, et crevit usque ad tredecim annos, et ad trigesimum annum venit. Neque enim, sicut quidam arbitrati sunt, substantia ipsius Verbi mutata, circumcisa est, quae erat immutabilis et inconvertibilis, dicente quidem ipso Salvatore: Videte quia ego sum, et non sum mutatus (Malach. III, 6). Paulo etiam scribente: Jesus Christus heri, et hodie, ipse et in saecula (Hebr. XIII, 8). Sed circumciso corpori, et portato, et manducanti, et laboranti, et in ligno affixo, et passo erat, impassibile incorporeum Dei Verbum. Hoc erat in sepulcro positum, quando ipse quidem perrexit praedicare his qui in custodia erant spiritibus (I Pet. III, 19); sicut dixit Petrus: quod magis ostendit amentiam dicentium, Verbum in carnem et ossa mutatum. Quod si ita erat, non erat necessarium sepulcrum: ipsum enim per se isset corpus praedicare in inferno spiritibus. Nunc autem ipse perrexit praedicare, corpus vero involutum posuit Joseph in Golgotha (Joan. XIX, 38); et ostensum est omnibus, quia non corpus erat Verbum, sed corpus erat Verbi. Et hoc palpavit Thomas (Joan. XX), postquam resurrexisse vidit a mortuis, et vidit in eo figuras clavorum, quos pertulit ipsum Verbum in suo corpore, dum crucifigeretur. 379 Et cum posset prohibere non prohibuit, sed etiam propria sua faciebat, quae erant propria corporis, Verbum incorporale. Denique caeso corpore a ministro, sicut ipsum patiens dicebat: Quid me caedis (Joan. XVIII, 23)? et impassibile naturaliter dicebat: Dorsum meum dedi ad verbera, et faciem meam non averti a confusione sputorum (Isa. L, 6). Quae enim humanitas patiebatur Verbi, haec inhabitans Verbum ad se referebat, ut nos Deitatis Verbi participes esse possemus. Et erat admirabile; quia ipse erat patiens, et non patiens: patiens quidem, quoniam proprium ejus corpus patiebatur, et in ipso qui patiebatur erat; non patiens, propterea quia natura Deus manens Verbum est impassibile. Et ipse quidem incorporalis erat in corpore passibili, corpus autem habebat in se Verbum impassibile, destruens infirmitates ipsius corporis. Faciebat autem hoc, et fiebat ita, ut nostra ipse suscipiens, et offerens in sacrificium, destrueret, et suis jam nos openiens faceret Apostolum dicere: Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem: et mortale hoc induere immortalitatem (I Cor. XV, 53).
CAP. VII.--Absit autem, ut figurate ista facta sint, sicut quidam iterum arbitrati sunt; sed vere, homine facto salvatore, totius hominis facta est salus. Si enim figurate Verbum erat in corpore secundum illos; quod autem figurate dicitur, phantasia est; invenietur opinione et salus hominum et resurrectio dicta secundum impiissimum Manichaeum. Sed non per phantasiam est salus nostra nec corporis solum, sed totius hominis, animae et corporis vere salus facta est in ipso Verbo. Humanum erat corpus, vere naturaliter ex Maria secundum Scripturas divinas, et verum erat corpus Salvatoris. Verum autem erat, quia simile erat nostro; soror etenim nostra fuit Maria, quoniam ex Adam omnes sumus; et hoc nunquam aliquis dubitavit, recolens quae scripsit Lucas. Postquam enim resurrexit a mortuis, aestimantibus quibusdam non in corpore ex Maria videri Dominum, sed pro ipso spiritum videri, dicebat: Videte manus meas et pedes, et vestigia clavorum, quia ego ipse sum. Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 39); et haec dicens ostendit eis manus suas et pedes. Ex quibus confutari possunt iterum qui ausi sunt dicere, 380 in carnem et ossa mutatum esse Dominum. Non enim dixit: Sicut me videtis carnem esse et ossa, sed habere: ut non ipsum Verbum in haec mutatum esse credatur, sed ipsum in his, et ante mortem, et post resurrectionem esse credatur. His ergo ita probationem habentibus, superfluum est jam alia tractare, et scrutari aliquid de ipso corpore, in quo erat Verbum inconsubstantiale Deitatis, et ex Maria vere progenito, et ipso Verbo nequaquam in carnem et ossa mutato sed carnem facto. Quod autem a Joanne dictum est: Verbum caro factum est (Joan. I, 14), hanc habet intelligentiam, sicut similitudine hoc poterit inveniri; scriptum est enim a Paulo: Christus pro nobis factus est maledictum (Gal. III, 15): et quemadmodum non hoc ipsum factus est maledictum, sed quia pro nobis assumpsit maledictum, dictum est maledictum factum esse; sic et caro factus est, non mutatus in carnem; sed quia pro nobis carnem assumpsit, et factus est homo. Quod autem dixit: Verbum caro factum est (Joan. I, 14), simile est iterum dicere: Homo factus est: secundum quod dictum est in Joel: Effundam de spiritu meo super omnem carnem (Joel. II, 28); non enim usque ad animalia erat promissio, sed in hominibus est, propter quos etiam ipse Dominus homo factus est.
CAP. VIII.--Hoc autem dicto hanc habente intelligentiam, profecto reprehendant se omnes qui putarunt ante Mariam esse carnem quae ex ipsa est; et ante hanc aliquam habuisse animam humanam Verbum, et in ipso ante adventum semper fuisse. Desinant autem et illi qui dixerunt capacem mortis non esse carnem, sed eam immortalis esse naturae. Si enim non est mortuus, quomodo Paulus tradidit Corinthiis, quod et ipse accepit: Quod Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas (I Cor. XV, 3)? Aut quomodo omnino resurrexit, si non est mortuus? Erubescant autem maxime qui omnino ita cogitarunt, posse fieri pro Trinitate quaternitatem, si dicatur esse ex Maria corpus. Dicunt enim: Si dicamus consubstantiale corpus Verbo, manet Trinitas, nihil extraneum in ipsam afferente Verbo; si vero humanum dicamus corpus necessario existens extraneum secundum substantiam corporis, et sit in ipso Verbum; erit pro Trinitate quaternitas propter corporis adjectionem. Haec ita dicentes non 381 intelligunt, quemadmodum in seipsos incidunt. Nam etsi non ex Maria dicunt corpus, sed consubstantiale ipsi Verbo; nihilominus, quod simularunt, ne forte ut sapientes putentur secundum suum intellectum, ostendentur dicentes quaternitatem: sicut enim Filius secundum Patres omousion est Patri, et non est ipse Pater, sed Filius, ad Patrem dicitur omousion: sic et consubstantiale corpus Verbi non est ipsum Verbum, sed aliud a Verbo. Cum autem aliud sit, erit secundum ipsos, ipsorum trinitas, quaternitas. Non enim vera et specialiter perfecta atque indivisa trinitas recipit adjectionem; sed haec quae est, quae ab illis est intellecta: et quomodo adhuc Christiani alium praeter eum qui est Deus adinveniunt?
CAP. IX.--Iterum enim et in alio commento licet eorum insipientiam pervidere, si propter quod est et dicitur in Scripturis ex Maria esse et humanum corpus Salvatoris, putant pro trinitate quaternitatem dici, quasi facta adjectione propter corpus; multum errant facturam coaequantes factori, et suspicantes posse Deitatem aliquid adjectionis accipere: et ignorant quia non propter adjectionem Deitatis Verbum caro factum est, sed ut caro resurgat; neque ut melioraretur Verbum processit ex Maria, sed ut humanum genus liberaret. Quomodo igitur putant ut liberatum corpus per Verbum, et vivificatum, in Deitatem Verbo faciat adjectionem? Magis autem ipsi humanitati adjectio magna facta est ex Verbo, in ipsa communione et unitione. Ex mortali enim factum est immortale, et ex animali factum est spirituale, et ex terra factum, coeli portas transgressum est. Trinitas vero, et assumente Verbo corpus ex Maria, trinitas est; non accipiens adjectionem, neque diminutionem; sed semper perfecta est, et in Trinitate Deitas una cognoscitur: et sicut unus Deus in Ecclesia praedicatur Verbi Pater. Ex hoc autem jam conticescant et qui aliquando dixerunt eum qui ex Maria processit non esse ipsum Christum et Dominum Deum. Si enim non Deus erat in corpore, quomodo statim procedens ex Maria vocatur Emmanuel, quod interpretatur nobiscum Deus (Matth. I, 23)? Quomodo autem et Paulus, si Verbum non erat in carne, ad Romanos scribebat: Ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia benedictus Deus in saecula (Rom. IX, 7). Confiteantur ergo et qui ante negabant crucifixum esse Deum, errasse se, 382 acquiescentes sanctis Scripturis et maxime Thomae, qui posteaquam vidit in ipso clavorum vestigia, exclamavit: Dominus meus et Deus meus (Joan. XX, 28). Cum enim Deus et Dominus gloriae esset, Filius erat in gloria, affixo et exhonorato corpore; corpus vero patiebatur dum percuteretur in ligno et fluebat de ejus latere sanguis et aqua. Templum enim Verbi erat plenum Deitatis; propterea igitur sol videns Creatorem suum, injuriato corpore, tolerantem, radios suos subtraxit et obscuravit terram. Ipsum autem corpus habens naturam mortalem, ultra suam naturam resurrexit, propter habitans in se Verbum, et desiit quidem de naturali corruptione; induens autem quod supra hominem est, Verbum, indumentum factum Verbi factum est incorruptum.
CAP. X.--De eo autem quod falluntur et dicunt, quod sicut in unumquemque prophetarum factum est, ita et in unum aliquem hominem ex Maria venit Verbum, superfluum est disputare; manifesta est enim dementia eorum, et indubitata reprehensio. Si enim ita venit, quare hic ex virgine, non ex viro similiter et muliere? sic enim unusquisque sanctorum natus est; aut quare ita veniente Verbo, non uniuscujusque mors dicitur pro nobis facta, sed istius sola? Cur autem per unumquemque prophetarum adveniente Verbo dicitur de hoc solo qui ex Maria natus est, semel in fine saeculorum adveniente? Aut quare, veniente eo, sicut venit in prioribus sanctis, alii quidem omnes mortui nondum resurrexerunt; qui autem ex Maria, solus tertia die resurrexit? aut cur similiter aliis veniente Verbo, dicitur solus ex Maria Emmanuel, corpore pleno Deitatis nato ex ipsa? Emmanuel enim interpretatur nobiscum Deus. Aut quare, si ita venit, manducante unoquoque propheta, et bibente, et laborante, et moriente, non dicitur sicut ipse manducans, bibens, laborans et moriens; sed de solo qui ex Maria est? Quae enim patiebatur hoc corpus, haec quasi ipso patiente dicta sunt, et cum de aliis omnibus dictum sit solum, nati sunt et creati; de eo qui ex Maria est solo dictum est: Et Verbum caro factum est (Joan. I, 14). Ex quibus ostenditur, quia ad alios quidem omnes factum est verbum prophetandi gratia, ex Maria autem ipsum Verbum in semetipso carnem assumens, processit homo; natura quidem et substantia Verbum erat Dei, secundum carnem autem, 383 ex semine David, et carne Mariae factus est homo, sicut Apostolus dixit. Hunc Pater demonstrabat in Jordane, et in monte dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo bene mihi complacui (Matth. XVII, 5).
CAP. XI.--Hunc Ariani quidem negaverunt, nos autem agnoscentes adoramus: non dividentes Filium et Verbum, sed ipsum Verbum scientes esse Filium, per quem universa facta sunt, et nos liberati sumus. Propter quod admirati sumus quomodo in vobis omnino de rebus manifestis facta contentio est. Sed gratias Deo, quia quantum contristati sumus lectis gestis, tantum gratulati sumus in fine; quia cum concordia discesserunt et pacifici facti sunt, et consenserunt in confessione piae et rectae fidei. Propterea igitur, et post multa ante tractata cogitavi haec pauca scribere, aestimans, ne forte ex taciturnitate pro laetitia, tristitia nasceretur his qui causa concordiae nobis laetitiam praestiterunt. Deprecor itaque ante omnia tuam sanctitatem, et iterum audientes universos, ut haec bona mente suscipiant; et si quid deest ad instructionem religionis, corrigant, et me scire faciant; sin vero, ut pote ab ignaro, sermone nec digne, nec perfecte scriptum est, veniam tribuant nostrae in loquendo infirmitati. Saluta cunctos fratres nostros. Te omnes qui nobiscum sunt plurimum salutant.
384 CAPITULUM LIII. Epistola Cyrilli episcopi Alexandrini ad Joannem Antiochenum episcopum, contra eos qui de eo prava in fide finxerunt; et de epistola ATHANASII ad EPICTETUM, et formula fidei. CAP. I.-- Laetentur coeli et exsultet terra (Psal. XCV, 21); solutus est enim medius paries sepis, et cessavit illud quod afferebat tristitiam, et totius dissensionis sublata est via, omnium nostrum Salvatore Christo suis Ecclesiis pacem praestante; provocante et hortante nos ad hoc ipsum piissimorum et Deo amantissimorum principum nostrorum instantia, qui patrum suorum religionis aemuli existentes, veracem, et inconcussam, et rectam in suis animis conservant fidem; egregiam autem faciunt sollicitudinem pro sanctis Ecclesiis: ut inenarrabilem habeant sempiternam gloriam, et suum imperium dignum omni laude conservent. Quibus et ipse omnium virtutum Dominus ditissima manu distribuit bona, et praestat obtinere resistentes, et donat victoriam veritati. Nec enim mentitur, dicens: Vivo ego, dicit Dominus, quoniam eos qui me glorificant glorificabo (Reg. II, 30). Adveniente igitur nunc Alexandriam domino meo venerabili fratre Paulo, laetitia repleti sumus, et valde necessario, ut pote tali viro mediatore, et de his laboribus et causis quae vires excedunt, animose volente disputare: ut diaboli vincat invidiam, et conjungat divisa, et quae in medio fuerant inter haec aspersa scandala, auferat, et coronet concordia et pace Ecclesias, quae sunt et apud nos, et apud vos constitutae. Quemadmodum enim divisae sunt, superfluum est dicere; oportere autem arbitror ea loqui et sentire quae decent pacis tempora. Gavisi sumus igitur occursu et notitia memorati religiosi viri, qui vere et non leviter se laborare putabat, 385 ut persuadeat nobis Ecclesias oportere conjungere et adunare ad pacem, et eorum qui nobis adversa sentiunt, dissipare ridicula, obscurare autem et hebetare adhuc malignitatis diaboli stimulum. Invenit autem nos ita paratos ad hoc, ut omnino nullum laborem sustineamus. Meminimus enim Salvatoris nostri, dicentis: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis (Joan. XIV, 27). Docti enim sumus dicere in orationibus: Domine Deus noster, pacem da nobis; omnia enim reddidisti nobis (Isa. XXVI, 3). Si quis igitur fiat particeps hujus a Deo tributae pacis, inops non erit omnis boni. Quoniam ergo superflua et nullis ex causis Ecclesiarum dissensio facta est, nunc maxime plenius docti sumus et cognovimus, domino meo venerabili Paulo episcopo chartam nobis proferente irreprehensibilem habentem fidei confessionem; et hanc ipsam chartam confectam esse astruit et confirmat a tua sanctitate et a venerabilibus illarum partium episcopis. Quae conscriptio ita continetur, et ipsis verbis hic apponitur in hac epistola nostra.
CAP. II.--De partu autem divinae genitricis Virginis, quemadmodum sentiamus et dicamus de humanitatis assumptione unigeniti Filii 386 Dei, necessario, non partem aliquam addentes, sed plenissima satisfactione et ratione speciali a principio, et de divinis Scripturis et traditione sanctorum Patrum suscipientes et docti breviter dicimus, nihil prorsus addentes in sanctorum Patrum conventu et synodo Nicaeni concilii expositae et expressae fidei; sicut enim praediximus, ad omnem sufficit pietatis scientiam, et universae haereticae et pravae doctrinae abdicationem. Dicimus autem non temere audentes de incomprehensibilibus, sed confessione propriae infirmitatis excludentes eos qui oboriri volunt, in quibus ea cogitamus quae sunt ultra hominem.
Confitemur igitur Dominum nostrum Jesum Christum Filium Dei unigenitum, Deum perfectum et hominem perfectum ex corpore et anima rationali, ante saecula quidem de Patre natum secundum Deitatem, in novissimis vero temporibus eumdem ipsum propter nos et propter nostram salutem de Maria Virgine secundum humanitatem; consubstantivum vel consubstantialem Patri secundum Deitatem, consubstantialem nobis secundum humanitatem; duarum enim naturarum unitio facta est: propter quod unum Christum, unum Dominum confitemur. Secundum 387 hanc incomparabilis unitatis fidem confitemur sanctam et divinam generatricem Dei Virginem. Propter hoc etiam Dei ex ea Verbum incarnatum, et humanitatem sumpsisse, et ex ipso conceptu adunasse sibi templum quod ex ipsa assumpsit. Evangelicas autem et apostolicas voces de Domino nostro novimus veras: aliquas quidem communes facientes tanquam in una persona, aliquas autem dividentes tanquam ex duabus naturis: et illas quidem quae Deo conveniunt secundum Deitatem Christi; humiles vero secundum humanitatem ipsius tradentes.
CAP. III.--His ergo cognitis sacris vocibus vestris, et sic vos sentientes cum cognovissemus: Unus enim Dominus, una fides, unum baptisma (Ephes. IV, 5); glorificamus omnium Salvatorem Dominum Deum, invicem congaudentes, quoniam Scripturis, quae a Deo inspiratae sunt, et traditioni sanctorum Patrum convenientem habent fidem, quae apud nos et apud vos sunt Ecclesiae. Quoniam igitur intellexi quosdam qui amant ex more suo vituperare, et velut crabrones agrestes circumstrepere, et molesta eructuare contra me verba, eo quod dixerim de coelo advenisse, et non de sancta Virgine sanctum corpus Christi: oportere arbitratus sum pauca super hoc ad eos dicere. O stulti, et solum calumnias movere scientes! quomodo ad hoc consilium deducti estis, et tanta stultitia aegrotastis? Oportebat enim, et valde oportebat aperte vos intelligere, quoniam pene omne nobis quod pro fide est luctamen advenit, affirmantibus quoniam sancta Virgo divini partus est genitrix. Sed si dixerimus de coelo, et non ex ipsa sancta natum esse corpus omnium nostrum Salvatoris Domini, quomodo eam dicemus genitricem Dei? quem enim omnimodo peperit, nisi est illud verum, quod peperit secundum carnem qui est Emmanuel? Derideantur igitur qui de me ista garrierunt; non enim mentitur beatus Isaias propheta dicens: Ecce virgo in utero concipiet, et pariet filium, et vocabitis nomen ejus Emmanuel, quod interpretatur Nobiscum Deus (Isa. VII, 14; Matth. I, 23). Verum quoque testatur et sanctus 388 Gabriel ad eamdem beatam Virginem dicens: Noli timere, Maria; invenisti enim gratiam apud Dominum. Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum; ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Matth. I, 20).
CAP. IV.--Quando autem dicimus de coelo et de supernis Dominum nostrum Jesum Christum, non tanquam de coelo deposita sancta ejus carne, talia dicimus; sed sequimur magis mirabilem Paulum clamantem aperte: Primus homo de terra terrenus, secundus homo de coelo coelestis (I Cor. XV, 47). Meminimus autem et ipsum Salvatorem dicentem: Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis (Joan. III, 13). Natus est enim secundum carnem, sicut paulo ante praedixi, de sancta Virgine; et quoniam qui de coelo et de superioribus advenit, Deus Verbum, exinanivit semetipsum formam servi accipiens (Philip. II, 17); appellatus est Filius hominis, manens quod erat, hoc est, Deus (immutabilis enim et inconvertibilis est secundum naturam); tanquam jam unus intellectus cum propria carne, dicitur descendisse de coelo. Appellatus est etiam homo de coelo perfectus, cum esset etiam idem in Deitate perfectus, idem ipse in eadem humanitate perfectus, et tanquam in una persona intelligendus; unus enim Dominus Jesus Christus, etsi naturarum differentia non ignoretur, de quibus inenarrabilem unitionem actam fuisse sentimus ac dicimus. Eos autem qui dicunt quoniam temperamentum, aut confusio, aut conspersio facta est Dei Verbi ad carnem, dignetur tua sanctitas refrenare. Forsitan enim esse quosdam non ambigo, qui haec de me jactitent, tanquam garrientes ac dicentes. Ego autem in tantum ab his longe sum, ut nihil tale sentiam: usque adeo, ut insanire putem eos qui hoc de me suspicati sunt, quod omnino mutationis adumbratio accidere potest circa divini Verbi naturam. Manet enim id quod semper est, et non mutatur, nec unquam mutabitur, nec suscipiet mutationem. Impassibile enim ad hoc Dei Verbum esse confitemur universi; tametsi sapientissime ipse disponens mysterium. 389 Video in propria carne passiones quae acciderunt. Eadem et sapientissimus Petrus: Christo, inquit, pro nobis passo in carne (I Petr. IV, 1); et non in natura inenarrabilis Deitatis. Ut enim ipse omnium salvator esse credatur secundum dispositionem propriam, in se, ut dixi, propriae carnis revocat passiones; quale est illud secundum prophetae vocem praedictum, tanquam ex ipso intelligendum: Dorsum meum dedi ud flagella, et maxillas meas ad verbera; faciem autem meam non averti a confusionibus sputorum (Isa. L, 6).
CAP. V.--Quoniam autem sanctorum Patrum doctrinis obtemperantes ubique sumus, maxime autem beati et per omnia laudabilis nostri patris Athanasii praecepto, de his omnino aliquid foras ejicere recusantes, discat quidem tua sanctitas, et nullus alius societur. Posuissem autem etiam illorum plura verba, quibus meis dictis fidem adhiberem, si non prolixitatem scriptorum revererer: ne ex hoc ipso fieret horribile. Nullo autem modo patimur a quibusdam concuti diffinitam fidem, sive fidei symbolum, a sanctis Patribus nostris qui apud Nicaeam convenerunt illis temporibus, nec permittitur aut nobis, aut aliis, mutare aliquod verbum ex his quae ibi continentur, aut unam syllabam immutare, memores ejus dicentis: Ne transferas terminos aeternos, quos posuerunt patres tui (Prov. XXII, 28): non erant enim ipsi loquentes, sed Spiritus Dei et Patris, qui procedit quidem ex ipso, non est autem alienus a Filio secundum essentiae rationem. Et ad hoc nos eorum sanctorum qui mysteria tradiderunt, dicta confirmant; in Actibus enim Apostolorum scriptum est: Venientes autem circa Moesiam tentabant in Bithyniam ire, et non permisit eos Spiritus Jesu (Act. XVI, 7). Scribit etiam et venerabilis Paulus: Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt; vos autem non estis in carne, sed in spiritu, si tamen Spiritus Dei habitat in vobis: si quis autem Spiritum, Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 8, 9). Quando autem quidam qui consueti sunt quae recta sunt pervertere, meas voces deviare et abstrahere aestimant ad id quod eis videtur, non miretur hoc sanctitas tua, sciens quoniam qui sunt ab omni haeresi, ex divinis Scripturis erroris sui colligunt causas; et ea quae per Spiritum sanctum recte dicta sunt, malignitatibus mentis suae corrumpentes, propriis 390 capitibus suis ignis inexstinguibilis exhauriunt flammam. Et quoniam cognovimus quod et ad beatum Epictetum epistolam per omnia laudabilis patris nostri Athanasii rectam fidem habentem, immutantes eam ediderint, et hinc quasi laedi plurimos, propter hoc necessarium et utile intelleximus et fratribus nostris edere de antiquis exemplaribus, quae apud nos sunt bene explanata, et similia tuae venerabilitati dirigere.
Formula libelli fidei sub eodem capitulo.
Ego Ille hanc scripturam, quam manu mea perscripsi, profiteor, sequens sanctum judicium Patrum Nicaenae synodi trecentorum et decem octo, vel Chalcedonensis synodi universale concilium, cujus diffinitionem sedes apostolica confirmavit, quod etiam beatissimi papae Leonis epistola ad sanctae memoriae Flavianum Constantinopolitanae urbis episcopum nostrum data praedicatione lucidissimae veritatis exposuit. Confiteor unum eumdemque Dominum nostrum Jesum Christum, unigenitum Dei Patris, eumdem in Deitate perfectum, eumdem in humanitate Deum vere, et hominem vere; ipsum eumdemque ex anima rationali et carne, consubstantialem Patri secundum Deitatem, consubstantialem eumdem nobis secundum humanationem; in omnibus nobis similem absque peccato; ante saecula quidem de Patre genitum secundum Deitatem, in novissimis vero diebus, eumdem propter nos et propter nostram salutem de Virgine Maria, quae eumdem Deum peperit secundum humanitatem, unum eumdemque Christum, Filium Dei, Dominum unigenitum in duabus naturis, inconfuse, inconvertibiliter, et individue, et inseparabiliter cognitum: nequaquam naturarum differentia sublata propter unitionem; sed potius, salva manente proprietate utriusque naturae, in unam non in duas concurrisse personas; sed unum eumdemque Filium unigenitum Deum Verbum, Dominum Jesum Christum sicut olim prophetae de eo, vel ipse nos Christus per semetipsum Dominus erudivit. Qui autem ita 391 non sentiunt, cum Nestorio et Eutyche vel eorum sectatoribus aeterno anathemate dignos esse pronuntio.
CAPITULUM LIV. Definitio sanctae synodi Chalcedonensis. Ad cognoscendam quidem confirmandamque perfectissime pietatem consultissimum satis hoc divinae gratiae symbolum saluberrimumque sufficeret. De Patre namque et Filio, ac Spiritu sancto, quod plenissime fuerat institutionis edocuit, et incarnationem Domini fideliter excipientibus evidenter insinuat. Verum quoniam quidem ea quae sincera veritas praedicat depravare conati, novas auditu suas haereticas perfidias ediderunt, et alii quidem dispensationis Dominicae sacramentum, quod nostri causa est celebratum, ausi fuere corrumpere, duma sancta Virgine partum processisse divinum vocis abnegatione dissimulant, et alii confusionem sive permixtionem rursus inducunt, ut unam esse naturam Divinitatis et carnis stulte confingunt, ac per hoc unigeniti confusione portentuosa, divinam naturam passibilem esse significant; ea propter ab universa contra veritatem machinatione veniente volens eos excludere quae modo praesto est sancta et magna haec synodus, quod antiquitus in fide praedicatur, immobile haec dicens, ante omnia statuit ut trecentorum decem et octo Patrum venerabilium fides illibata permaneat. Et propter eos quidem qui cum Spiritui obviare nituntur, eam traditionem, quam in augustissima Constantinopolitana urbe postea, congregatis centum et quinquaginta Patribus, de substantia sancti Spiritus fuerat decreta, confirmat. Hanc etenim cunctis innotescere memorati fecerunt, non quasi aliquid deesset praecedentibus indicentes, sed de Spiritu sancto quid ipsi sentirent, contra illos qui ejus potestati refragari conati sunt, sanctarum Scripturarum testimoniis illustrantes. Propter eos autem qui dispensationis Dominicae tentavere pervertere sacramentum, et 392 hominem solum de sancta Maria Virgine procreatum esse vaniloquiis suis autumant imprudenter, sancti Cyrilli, qui Alexandrinae fuit pastor Ecclesiae, synodales epistolas ad Nestorium scriptas atque Orientales utique sibi convenientes, amplexa est, ad arguendum quidem Nestorianam dementiam, interpretationem vero desiderantium pio zelo concipere saluberrimi sacramenti sententiam. Quibus epistolam quoque beatissimi Romanae antiquioris urbis antistitis atque venerabilis papae Leonis Flaviano sanctae memoriae archiepiscopo scriptam, ad expugnandam pravitatis Eutychianae perfidiam, ut pote maximi Petri confessioni salutis convenientem, et velut monimentum cujusdam statuae communis exstantem, contra cunctos haereticos merito copulavit, ut recto dogmati sua firmitas inconcussa permaneat. Nam et in duos filios dispensationis tentantibus dividere sacramentum restitit hostiliter, et eos qui passibilis audent dignitatis Unigenitum dicere, collegio sacerdotali detrudit; et confusionem et commixtionem in duabus Christi naturis excogitantibus reluctat; et coelestem vel alterius cujusdam substantiae esse quam de nobis assumpsit sibi formam servilem, delirantes, exterminat, nec non et eos qui duas quidem ante unitionem, unam vero post unitionem in Christo naturas fabulose confingunt, anathematizare non cessat. Beatissimos igitur sequendo Patres, unum et eumdem Filium confiteri Dominum Jesum Christum concordantibus omnes institutionibus edocemus, eumdem in Deitate perfectum, eumdem in humanitate perfectum, Deum vere et vere hominem eumdem ex anima rationali et corpore, consubstantialem Patri secundum Deitatem, consubstantialem nobis eumdem secundum humanitatem, per omnia similem nobis sine sorde peccati, ante saecula quidem a Patre progenitum secundum Deitatem, in ultimis vero diebus eumdem propter nos, et propter nostram salutem ex Maria Virgine, quae Deum peperit secundum incarnationem unum et eumdem Christum, Filium, Jesum, Dominum, unigenitum, quem in duabus naturis inconfuse et immutabiliter, indivise atque inseparabiliter omnes agnoscimus, nusquam sublata differentia naturarum propter unitionem, sed potius utriusque naturae proprietate servata, et in 393 una concurrente personam, non in duas deductum divisumque personas, sed unum et eumdem Filium, Deum verum, Dominum Jesum Christum, sicuti nos ab initio prophetae de eo, et ipse nos Jesus Christus instituit, et paternum nobis tradidit symbolum. His igitur a nobis undique cum omni deliberatione ac diligentia pariter ordinatis, decrevit sancta atque universalis haec synodus aliam fidem nemini licere proferre, sive conscribere, aut exponere, vel sentire, vel aliter tradere. Sed eos qui audent vel componere aliam fidem, vel proferre, vel docere, vel tradere aliud symbolum volentibus ad cognoscendam se convertere veritatem ex ritu pagano sive Judaico vel qualicumque haeretico, eos, si quidem episcopi vel clerici sunt, alienos esse episcopos ab episcopatu, et clericos a clero; quod si monachi vel laici fuerint, anathematizari.
Leges ex libro XVI Codicis Theodosiani sub titulo, De fide catholica.
Imperatorum GRATIANI, VALENTINIANI et THEODOSII Augustorum edictum ad populum urbis Constantinopolitanae. (Cod. Theod. lib. XVI, tit. I, l. 2.)
Cunctos populos quos clementiae nostrae regit temperamentum, in tali volumus religione versari quam divinum Petrum apostolum tradidisse Romanis, religio usque ad nunc ab ipso insinuata declarat, quamque pontificem Damasum sequi claret, et Petrum Alexandrinae urbis episcopum, virum apostolicae sanctitatis: hoc est, ut secundum apostolicam disciplinam evangelicamque doctrinam, Patris, et Filii, et Spiritus sancti, unam Deitatem sub parili majestate et sub pia Trinitate credamus. Hanc legem sequentes Christianorum catholicorum nomen jubemus amplecti; reliquos vero dementes vesanosque judicantes, haeretici dogmatis infamiam sustinere, nec conciliabula eorum Ecclesiarum nomen accipere, divina primum vindicta, post etiam motus nostri, quem ex coelesti arbitrio sumpserimus, ultione plectendos. Data tertio kal. Martias, Thessalonicae, Gratiano quinto et Theodosio primum, Augustis consulibus.
394 Item eodem libro sub titulo, De his qui super religione contendunt.
Imperatores VALENTINIANUS, THEODOSIUS, ARCADIUS Augusti, TATIANO praefecto praetorio. (Ibidem, tit. IV, l. 2.)
Nulli egressum ad publicum vel disceptandi de religione, vel tractandi, nec consilii aliquid deferendi patescat occasio. Et si quis posthac ausu gravi atque damnabili contra hujusmodi legem veniendum esse crediderit, vel insistere motu pestiferae perseverationis audebit, competenti poena et digno supplicio coerceatur. Data XVI kalend. Julias, Theodosio Augusto II et Cynegio consulibus.
Item eodem libro sub titulo, De haereticis.
Imperatores GRATIANUS, VALENTINIANUS et THEODOSIUS Augustus, EUTROPIO praefecto praetorio. (Ib. tit. v, l. 6.)
Nullus haereticis mysteriorum locus, nulla ad exercendam animi obstinatioris dementiam pateat occasio. Sciant omnes, etiamsi quid speciali quolibet rescripto per fraudem elicito ab hujusmodi hominum genere impetratum est, non valere. Arceantur cunctorum haereticorum ab illicitis congregationibus turbae. Unius et summi Dei nomen ubique celebretur. Nicaenae fidei dudum a majoribus traditae, et divinae religionis testimonio atque assertione firmatae observantia semper mansura teneatur. Photinianae labis contaminatio, Ariani sacrilegii venenum, Eunomianae perfidiae crimen, et nefanda monstruosis nominibus auctorum prodigia sectarum ab ipso etiam aboleantur auditu. Is autem Nicaenae assertor fidei, et catholicae religionis verus cultor accipiendus est, qui omnipotentem Deum, et Christum Filium Dei uno nomine confitetur, Deum de Deo, lumen ex lumine; qui Spiritum sanctum, qui id quod ex summo rerum parente speramus et accipimus, negando non violat; apud quem intemeratae fidei sensu viget incorruptae Trinitatis indivisa substantia, quae Graeci assertione verbi omousia recte credentibus dicitur. Haec profecto nobis magis probata, 395 haec veneranda sunt. Qui vero hisdem non inserviunt, desinant affectatis dolis alienum verae religionis nomen assumere, et suis apertis criminibus denotentur: ab omnium summoti ecclesiarum limine penitus arceantur, cum omnes haereticorum illicitas agere intra oppida congregationes vetemus. Ac si quid eruptio factiosa tentaverit, ab ipsis etiam urbium moenibus, exterminato furore, propelli jubemus, ut cunctis orthodoxis episcopis qui Nicaenam fidem tenent, catholicae Ecclesiae toto orbe reddantur. Data quarto iduum Juniarum, Constantinopoli, Eucherio et Syagrio consulibus.
396 Item libro et titulo quo supra.
Imperator THEODOSIUS Augustus et VALENTINIANUS Caesar, ad FAUSTUM praefectum Urbis.
Manichaeos haereticos sive Mathematicos, omnemque sectam catholicis inimicam, ab ipso aspectu urbis Romanae exterminari praecipimus, ut nec praesentiae criminosorum contagione foedetur. Circa hos autem maxime exercenda commotio est, qui pravis suasionibus a venerabilis papae sese communione suspendunt, quorum schismate plebs etiam reliqua vitiatur. His conventione praemissa viginti dierum condonamus inducias, intra quos nisi ad communionis redierint unitatem, expulsi usque ad centesimum lapidem, solitudine quam eligunt macerentur. Data XVI kalend. Aug., Aquileiae, Theodosio Aug. XI et Valentiniano Caesare consulibus.
CAPITULUM LV. Damasi papae 397 ad Paulinum Antiochenum episcopum. Formula fidei subrogata cui deberent hi qui ab haeresi revertuntur subscribere.
Dilectissimo fratri PAULINO DAMASUS.
Per filium meum Vitalem ad te scripta direxeram, tuae voluntati et judicio omnia derelinquens; et per Petronium presbyterum breviter indicaveram me in articulo jam profectionis ejus aliqua ex parte commotum. Unde ne aut tibi scrupulus resideret, et volentes forsitan Ecclesiae copulari 398 tua cautio probanda differret, fidem misimus non tam tibi qui ejus fidei communioni sociaris, quam his qui in ea subscribentes, tibi, id est nobis per te voluerint sociari, dilectissime frater. Quapropter si supradictus filius meus Vitalis, et hi qui cum eo sunt, tibi voluerint aggregari, primum debent in ea expositione fidei subscribere quae apud Nicaeam pia Patrum voluntate firmata est. Deinde quoniam nemo potest futuris vulneribus adhibere medicinam, ea haeresis eradicanda est quae postea in Oriente dicitur pullulasse; id est, confitendus ipse Sapientia, Sermo, Filius Dei, humanum suscepisse corpus, animam, sensum, id est, integrum Adam; et, ut expressius 399 dicam, totum veterem nostrum sine peccato hominem. Sicuti enim confitentes eum humanum suscepisse corpus, non statim ei et humanas vitiorum adjungimus passiones; ita et dicentes eum suscepisse et hominis animam, et sensum, non statim dicimus eum et cogitationum humanarum subjacuisse peccato. Si quis autem dixerit Verbum pro humano sensu in Domini carne versatum, hunc catholica Ecclesia anathematizat, nec non et illos qui duos in Salvatore filios confitentur, id est, alium ante incarnationem, et alium post assumptionem carnis ex Virgine; et non eumdem Dei Filium et ante et postea confitentur. Quicunque huic epistolae subscribere 400 voluerit, ita tamen ut in ecclesiasticis canonibus, quos optime nosti, et in Nicaena fide ante subscripserit, hunc debebis absque aliqua ambiguitate suscipere. Non quod haec ipsa quae nos scribimus non potueris convertentium susceptioni proponere, sed quod tibi consensus noster liberum in suscipiendo tribuat exemplum.
Confessio fidei catholicae, quam papa Damasus misit ad Paulinum Antiochenum episcopum.
Post concilium Nicaenum, quod in urbe Roma postea congregatum est 401 a catholicis episcopis addiderunt de Spiritu sancto; et quia postea is error inolevit, ut quidam ore sacrilego auderent dicere Spiritum sanctum factum esse per Filium; anathematizamus eos qui non tota libertate proclamant eum cum Patre et Filio unius potestatis esse atque substantiae. Anathematizamus quoque eos qui Sabellii sequuntur errorem, eumdem dicentes esse Patrem quem Filium. Anathematizamus Arium atque Eunomium, qui pari impietate, licet sermone dissimili, Filium et Spiritum sanctum asserunt esse creaturas. Anathematizamus Macedonianos, qui de Arii stirpe venientes, non perfidiam mutavere, sed nomen. Anathematizamus Photinum, qui Hebionis haeresim instaurans, Dominum Jesum Christum tantum ex Maria confitetur. Anathematizamus eos qui duos filios asserunt, unum ante saecula, et alterum post assumptionem carnis ex Virgine. Anathematizamus eos qui pro hominis anima rationabili et intelligibili, 402 dicunt Dei Verbum in humana carne versatum; cum ipse Filius sit erbum Dei, et non pro anima rationabili et intelligibili in suo corpore fuerit; sed nostram, id est, rationabilem et intelligibilem sine peccato animam susceperit atque salvaverit. Anathematizamus eos qui Verbum Filium Dei extensione aut collectione a Patre separatum et insubstantivum, et finem habiturum esse contendunt. Eos quoque qui de Ecclesiis ad Ecclesias migraverunt, tandiu a communione nostra habemus alienos quandiu ad eas redierint civitates in quibus primum sunt constituti. Quod si alius, alio transmigrante, in locum viventis ordinatus est, tandiu vacet sacerdotii dignitate qui suam deseruit civitatem, quandiu successor ejus quiescat in Domino. Si quis non dixerit semper Patrem, semper Filium, semper Spiritum sanctum esse; anathema sit. Si quis non dixerit natum de Patre Filium, id est, de divina substantia ipsius; anathema sit. Si quis non 403 dixerit Verbum Dei, Filium Dei Deum, sicut Deum Patrem ejus, omnia posse, et omnia nosse, et Patri aequalem; anathema sit. Si quis dixerit quod in carne constitutus Filius Dei cum esset in terra, in coelis cum Patre non erat; anathema sit. Si quis dixerit quod in passione crucis dolorem sustinebat Filius Dei Deus, et non caro cum anima, quam induerat formam servi, quam sibi acceperat, sicut ait Scriptura; anathema sit. Si quis non dixerit quod in carne quam assumpsit sedet ad dexteram Patris, in qua venturus est judicare vivos et mortuos; anathema sit. Si quis non dixerit Spiritum sanctum de Patre esse vere ac proprie, sicut Filium de divina substantia, et Deum verum; anathema sit. Si quis non dixerit omnia posse Spiritum sanctum, omnia nosse, et ubique esse, sicut Patrem et Filium; anathema sit. Si quis dixerit Spiritum sanctum facturam, aut per Filium factum; anathema sit. Si quis non dixerit omnia per Filium et Spiritum sanctum Patrem fecisse, id est, visibilia et invisibilia; anathema sit. Si quis non dixerit Patris, et Filii, et Spiritus sancti unam Deitatem, potestatem, majestatem, potentiam, unam gloriam, dominationem, unum regnum atque unam 404 voluntatem ac veritatem; anathema sit. Si quis non dixerit veras tres personas Patris, et Filii, et Spiritus sancti, aequales, semper viventes, omnia continentes visibilia et invisibilia, omnia potentes, omnia judicantes, omnia vivificantes, omnia facientes, omnia salvantes; anathema sit. Si quis non dixerit Spiritum sanctum adorandum ab omni creatura, sicut Filium et Patrem; anathema sit. Si quis de Patre et Filio bene senserit, de Spiritu autem sancto non recte habuerit, haereticus est: quod omnes haeretici de Filio Dei et de Spiritu sancto male sentientes, in Judaeorum atque Gentilium perfidia inveniuntur. Quod si quis partiatur, Deum Patrem dicens, et Deum Filium ejus, et Deum Spiritum sanctum, Deos dici, et non Deum propter unam divinitatem et potentiam, quam credimus esse et scimus Patris, et Filii, et Spiritus sancti, subtrahens Filium aut Spiritum sanctum, solum existimet Deum Patrem dici aut credi unum Deum; anathema sit. Nomen enim Deorum et angelis et sanctis omnibus a Deo est impositum et donatum. De Patre autem, et Filio, et Spiritu sancto, propter unam et aequalem divinitatem, non nomen Deorum, sed Dei nobis ostenditur atque indicatur; ut credamus quia in Patre, 405 et Filio, et Spiritu sancto, solum baptizamur, et non in archangelorum nominibus et angelorum, quomodo haeretici aut Judaei aut etiam Gentiles dementes. Haec ergo est salus Christianorum, ut credentes Trinitati, id est, Patri, et Filio, et Spiritui sancto, in eam veram solamque unam Divinitatem et potentiam, majestatem et substantiam ejusdem haec sine dubio credamus.
Ego ille Constantinopolitanae Ecclesiae diaconus vel presbyter hac scriptura, quam manu mea perscripsi, profiteor me de Incarnatione Domini nostri Jesu Christi eam fidem tenere quam sacrosancta synodus Nicaena, et venerandum Chalcedonense concilium evangelica et apostolica auctoritate firmarunt, et quam beatissimi papae Leonis epistola ad sanctae memoriae Flavianum Constantinopolitanae urbis episcopum data praedicatione lucidissimae veritatis exposuit; Nestorium vero et Eutychem cum dogmatibus et sectatoribus suis aeterno anathemate dignos esse pronuntio.
CAPITULUM LVI. Eusebii episcopi Mediolanensis epistola ad Leonem papam. Domino sancto et beatissimo Patri LEONI EUSEBIUS.
Reversis Domino annuente fratribus nostris quos ad Orientem, etc. Integra exhibetur epist. 97, tom. I.
406 CAPITULUM LVII. Epistola Ravennii aliorumque episcoporum Gallorum ad Leonem papam. Domino vere sancto merito in Christo beatissimo et apostolico honore venerando papae LEONI RAVENNIUS, RUSTICUS, etc.
Perlata ad nos epistola beatitudinis vestrae, etc., uti habetur ep. 99, tom. I.
407 CAPITULUM LVIII. Constituta sancti Gelasii papae. Dilectissimis fratribus universis episcopis GELASIUS. Necessaria rerum disputatione constringimur, et apostolicae sedis moderamine convenimur, sic canonum paternorum decreta librare, et retro praesulum decessorumque nostrorum praecepta metiri, ut quae praesentium necessitas temporum reparandis Ecclesiis relaxanda deposcit, adhibita consideratione diligenti, quantum potest fieri, temperemus; quo nec in totum formam videamur veterum excedere regularum, et reparandis militiae clericalis officiis, quae per diversas Italiae partes ita belli famisque consumpsit incursio, ut in multis Ecclesiis, sicut fratris et coepiscopi nostri Joannis Ravennatis Ecclesiae sacerdotis frequenti relatione comperimus, usquequaque deficiente servitio ministrorum, nisi remittendo paulisper ecclesiasticis promotionibus antiquitus intervalla praefixa, remaneant (sine quibus administrari nequeunt) sacris ordinibus Ecclesiae funditus destitutae; atque in plurimis locis per inopiam competentis auxilii 408 salutare subsidium redimendarum desit animarum, nosque magno reatu, si tanto coarctante periculo non aliquatenus consulamus, innecti. Priscis igitur pro sui reverentia manentibus constitutis, quae ubi nulla vel rerum vel temporum perurget angustia, regulariter convenit custodiri, eatenus Ecclesiis, quae vel cunctis sunt privatae ministris, vel sufficientibus usque adeo dispoliatae servitiis, ut plebibus ad se pertinentibus divina munera supplere non valeant, tam instituendi quam promovendi clericalis officii sic spatia dispensanda concedimus.
I. De ordine monachorum. Ut si quis etiam de religioso proposito et disciplinis monasterialibus eruditus ad clericale munus accedit, imprimis ejus vita praeteritis acta temporibus inquiratur; vel si nullo gravi facinore probatur infectus, si secundam non habuit fortassis uxorem, nec a marito relictam sortitus ostenditur, si poenitentiam publicam fortassis non gessit, nec ulla corporis parte apparet vitiatus; si servilis aut originariae non est conditionis obnoxius, si curiae jam probatur nexibus absolutus; si assecutus est litteras, sine quibus vix fortassis ostiarium possit implere; ut si his omnibus quae sunt praedicta fulcitur, continuo lector, vel notarius, aut certe defensor effectus, post 409 tres menses existat acolythus, maxime si huic aetas etiam suffragatur; sexto mense subdiaconi nomen accipiat; ac si modestae conversationis honestaeque voluntatis existit, nono mense sit diaconus, completoque anno presbyter: cui tamen quod annorum fuerant interstitia collatura, sancti propositi sponte suscepta doceatur praestitisse devotio.
II. De laicis. Si vero de laicis quispiam ecclesiasticis est aggregandus officiis, tanto sollicitius in singulis quae superius comprehensa sunt, hujusmodi decet examinari personam, quanto inter mundanam religiosamque vitam constat esse discriminis; quia utique convenientia Ecclesiae ministeria reparanda sunt, non inconvenientibus meritis ingerendi; tantoque magis quod sacris aptum possit esse servitiis, in eorum quaerendum est institutis, quanto de tempore quo fuerant assequenda decerpitur: ut morum habere doceatur hoc probitas, quod prolixior consuetudo non contulit: ne per occasionem supplendae penuriae clericalis, vitia potius divinis cultibus intulisse, non legitime familiae computemur compendia procurasse. Quorum promotionibus, super anni metas sex menses nihilominus praerogamus; quoniam, sicut dictum est, distare convenit inter personam divino cultui deditam, et de laicorum conversatione venientem. Quae tamen eatenus indulgenda credidimus, ut illis Ecclesiis quibus infestatione bellorum vel nulla penitus, vel exigua remanserunt ministeria, renoventur; quatenus his Deo propitio restitutis, in ecclesiasticis gradibus subrogandis canonum paternorum vetus forma servetur, nec contra eos ulla ratione praevaleat, quod pro accidentis defectus remedio providetur, non adversus scita majorum nova lege proponitur. 410 Caeteris Ecclesiis ab hac occasione cessantibus, quas non simili clade vastatas cognoscitis, pristinam faciendis ordinationibus convenit tenere sententiam. Quo magis hac opportunitate commoniti observantiam reverendorum canonum propensius diligamus; singulorum graduum conscientias admonentes ne ad illicitos prorumpere moliantur excessus, nec fas esse confidat quisque pontificum bigamos, aut conjugia sortientes ab aliis derelicta, seu quoslibet post poenitentiam, vel sine litteris, vel corpore vitiatos vel conditionarios, aut curiae publicarumque rerum nexibus implicatos, aut passim nulla temporis congruentis exspectatione discussos, divinis servituros applicare mysteriis.
III. De dedicandis basilicis. Ne qui pro suo libitu jura studeant aliena pervadere, absque sedis apostolicae justa dispositione mandante, basilicas noviter institutas non petitis ex more praeceptionibus dedicare non audeant; et non ambiant sibimet vindicare clericos potestatis alienae.
IV. De baptizandis. Baptizandis consignandisque fidelibus pretia nulla praefigant, nec illationibus quibuslibet impositis exagitare cupiant renascentes; quoniam quod gratis accipimus, gratis dare mandamur. Et ideo nihil prorsus exigere moliantur, quo vel paupertate cogente deterriti, vel indignatione revocati, redemptionis suae causas adire despiciant, certum habentes quod qui prohibita deprehensi fuerint admisisse, vel commissa non potius sua sponte correxerint, periculum subituri proprii sint honoris.
411 V. De presbyteris. Nec minus etiam presbyteros ultra suum modum tendere prohibemus, nec episcopali fastigio debita sibimet audacter assumere: non conficiendi chrismatis, non consignationis pontificalis adhibendae sibimet arripere facultatem; non praesente quolibet antistite, nisi fortasse jubeantur, vel orationis, vel actionis sacrae suppetere sibi praesumant esse licentiam; neque sub ejus aspectu, nisi jubeantur, aut sedere praesumant, aut veneranda tractare mysteria; nec sibimet meminerint ulla ratione concedi sine summo pontifice subdiaconum vel acolythum jus habere faciendi; nec prorsus addubitent, si quidquam ad episcopale ministerium specialiter pertinens suo motu putaverint exsequendum, continuo se presbyterii dignitate et sacra communione privari. Quod fieri necesse est, censemus, si eorum praesule referente hujusmodi fuerit praevaricatio comprobata; nec ipso eorum episcopo a culpa cohibente et ad ultionem vocaturo, si immoderata facientem dissimulaverit vindicare.
VI. De diaconibus. Diaconos quoque propriam constituimus servare mensuram, nec ultra tenorem paternis canonibus deputatum quippiam tentare permittimus; nihil eorum penitus suo ministerio applicare quae primis ordinibus proprie decrevit antiquitas, et absque episcopo vel presbytero baptizare non audeant, nisi praedictis fortasse officiis longius constitutis, necessitas extrema compellat, quod et laicis Christianis facere plerumque conceditur; non in presbyterio residere, ubi divina celebrantur, vel ecclesiasticus habetur quicunque tractatus. Sacri corporis 412 praerogationem sub conspectu pontificis sive presbyteri, nisi his absentibus, jus non habeant exercendi. Cum enim decreta venerabilium sanctionum nos quoque magnopere custodire nitamur, ac sine eorum dispendio etiam illa quae pro alicujus utilitatis fortasse compendio videantur laxanda cedamus; cumque contra salutarium reverentiam regularum cupiamus temere nihil licere, et cum sedes apostolica super his omnibus favente Domino, quae paternis canonibus sunt praefinita, pio devotoque studeat tenere proposito; satis indignum est quemquam vel pontificum vel ordinum subsequentium hanc observantiam refutare, quam beati Petri sedem et sequi videat et docere; satisque conveniens sit ut totum corpus Ecclesiae in hac sibi observatione concordet, quam illic vigere conspiciat, ubi Dominus Ecclesiae totius posuit principatum. Dicente autem Scriptura: Ordinate in me charitatem (Cant. II, 4); item; Omnia cum ordine fiant (I Cor. XIV, 40); atque iterum Psalmista praedicante: Circumdate Sion et complectimini eam, narrate in turribus ejus; ponite corda vestra in virtute ejus; et distribuite gradus ejus, ut enarretis in progenie altera: quia hic est Deus noster in aeternum, et ipse regit nos in saecula (Psal. XLVII, 13): hic procul dubio, qui in ecclesiasticarum narratur altitudine dignitatum, et in cujus virtute bonis operibus corda ponenda sunt, gradibus utique distributis, cunctis Deus noster et rector populis praedicandus est Christianis; ubi nemo sibimet aliquid aestimet imminutum, cum et de uniuscujusque gradus perfectione nihil deperit, et convenienter retinendo quod coelesti dispensatione collatum est, pariter nobis et cognoscibilem Deum fieri et tribuit esse rectorem. Nam etsi quid indulgetur de temporum quantitate, moribus aggregata strenuitate pensatur, si vitae jam proposito continetur, quod protelata fuerat aetate curandum, dummodo illa 413 dissimulata nullatenus surripiant, quorum quodlibet inesse claruerit, merito clericalibus infulis reprobabilem constat esse personam. Etsi illa nonnunquam sinenda sunt quae, si caeterorum constet integritas, sola nocere non valeant; illa tamen sunt magnopere praecavenda quae recipi sine manifesta decoloratione non possunt; ac si ea ipsa quae nullo detrimento aliquoties indulgenda creduntur, vel rerum temporumve cogit intuitus, vel acceleratae provisionis respectus excusat; quanto magis illa nullatenus mutilanda sunt quae nec ulla necessitas, nec ecclesiastica prorsus extorquet utilitas.
[CAP. X Dion. ] Baptizandi sibi quisquam passim quocunque tempore nullam credat fiduciam, praeter Paschale festum et Pentecoste venerabile sacramentum, excepto duntaxat gravissimi languoris incursu, in quo verendum est, ne morbi crescente periculo, sine remedio salutari fortassis aegrotans exitio praeventus abscedat.
VII. De ordinationibus. Ordinationes etiam presbyterorum diaconorumque, nisi certis temporibus et diebus exercere non audeant, id est, quarti mensis jejunio, septimi, et decimi, sed etiam quadragesimalis initii, ac mediana Quadragesimae die sabbati jejunio circa vesperam noverint celebrandas; nec cujuslibet utilitatis causa sive presbyterum sive diaconum his praeferant, qui ante ipsum fuerint ordinati.
VIII. De sacris virginibus. Devotis quoque Deo virginibus, nisi aut in Epiphaniorum, aut in Albis paschalibus, aut in Apostolorum Natali sacrum 414 minime velamen imponant, nisi forsitan, sicut de baptismate dictum est, gravi languore correptis, ne sine hoc munere de saeculo transeant, implorantibus non negetur.
IX. De viduis. Viduas autem velare pontificum nullus attentet; et quod nec auctoritas divina delegit, nec canonum forma praestituit, non est penitus usurpandum; eisque sic ecclesiastica sunt ferenda praesidia, ut nihil committatur illicitum.
X. De servis sine dominorum voluntate non admittendis. Generalis etiam querelae vitanda praesumptio est, qua propemodum causantur universi, passim servos, et originarios, dominorum jura possessionumque fugientes sub religiosae conversationis obtentu, vel ad monasteria sese conferre, vel ad ecclesiasticum famulatum, conniventibus quoque praesulibus, indifferenter admitti. Quae modis omnibus est prohibenda pernicies, ne per Christiani nominis institutum aut aliena pervadi, aut publica videatur disciplina subverti; praecipue cum nec ipsam ministerii clericalis hac obligatione fuscari conveniat dignitatem, cogaturque pro statu militantium sibi conditioneque jurgari, aut videri, quod absit, obnoxia. Quibus sollicita competenter interdictione prohibitis, quisquis episcopus, presbyter, diaconus, aut eorum qui monasteriis praeesse noscuntur, hujusmodi personas apud se tenentes, non restituendas patronis, aut deinceps vel Ecclesiae servitio, vel religiosis congregationibus putaverit applicandas, nisi voluntate forsitan dominorum sub scripturae 415 testimonio primitus absolutas, aut legitima transactione concessas, periculum se honoris proprii non ambigat communionisque subiturum, si super hac re cujusquam vera nos querela pulsaverit. Magnis quippe studiis secundum beatum Apostolum (I Tim. VI, 2) praecavendum est ne fides et disciplina Domini blasphemetur.
XI. De negotio clericorum. Consequens fuit ut illa quoque quae de Piceni partibus ad nos missa relatio nuntiavit, non praetereunda putaremus: plurimos clericorum negotiationibus inhonestis et lucris turpibus imminere, nullo pudore cernentes evangelicam lectionem, quia ipse Dominus noster negotiatores e templo verberatos flagellis asseritur expulisse (Matth. II, 12; Joan. II, 14); nec Apostoli verba recolentes, quibus ait: Nemo militans Deo obligat se negotiis saecularibus (II Tim. II, 4); Psalmistam David surda dissimulantes aure cantantem: Quoniam non cognovi negotiationes, introibe in potentias Domini (Psal. LXX, 16). Proinde hujusmodi ab indignis post haec quaestibus noverint abstinendum, et ab omni cujuslibet negotiationis ingenio vel cupiditate cessandum: aut in quocunque gradu sint positi, mox a clericalibus officiis abire cogantur; quoniam domus Dei domus orationis et esse debet et dici, ne officina negotiationis et spelunca potius sit latronum.
XII. De illitteratis. Illitteratos quoque et cum aliqua corporis imminutione sine ullo respectu ad ecclesiasticum didicimus venire servitium; quod simul antiqua traditio et apostolicae sedis vetus forma non recipit; quia nec litteris carens sacris esse potest aptus officiis, et vitiosum nihil Deo prorsus offerri legalia praecepta sanxerunt (Lev. XXI, 18; Deuter. XVII, 1). Itaque de caetero modis omnibus haec vitentur; nec quisquam 416 talis suscipiatur in clero. Si qui vero vel temeritate propria, vel incuria praesidentium tales ante suscepti sunt, in his quibus constituti sunt locis eatenus perseverent, ut nihil unquam promotionis arripiant, satisque habeant hoc ipsum sibi pro nimia miseratione permissum.
XIII. De his qui semetipsos absciderunt. Paterni canones evidenter sequenda posuerunt, quorum tenorem sufficit indidisse. Dicunt enim, talia perpetrantes mox ut agniti fuerint, a munere clericali debere secludi. Quod modis omnibus custodire nos convenit; quia fas esse nulli suppetit, praeter illa quidquam quae memorabilis decrevit forma censere.
XIV. De his qui implicantur criminibus. Comperimus etiam horrendis quibusdam criminibus implicatos, tota discretione submota, non solum de factis atrocibus necessariam poenitudinem non habere, sed nec aliqua correctione penitus succedente ad divinum ministerium honoremque contendere. Nonnullos autem etiam in ipsis ordinibus constitutos gravibus delinquentes facinoribus non repelli; cum et Apostolus (I Tim. V, 22) clamet nemini cito manus imponendas, neque communicandum peccatis alienis; et majorum veneranda constituta (Nicaen. 9, 10) pronuntient, hujusmodi, etiamsi forte subrepserint, tam qui ante peccaverint, detectos oportere depelli, quam sacrae professionis oblitos praevaricatoresque sancti propositi procul dubio submovendos.
417 XV. De his qui a daemonio vel similibus passionibus occupantur. Usque adeo sane comperimus illicita quaeque prorumpere, ut daemoniis similibusque passionibus irretito ministeria sacrosancta tractare tribuatur. Quibus si in hoc opere positis aliquid propriae necessitatis occurrat, quis de sua fidelis salute confidit, ubi ministros curationis humanae tanta perspexerit calamitate vexari? Atque ideo necessario removendi sunt, ne quibuslibet, pro quibus Christus est mortuus, scandalum generetur infirmis. Postremo si corpore sauciatum fortasse aut debilem nequaquam sacra contingere lex divina (Lev. XXI) permisit, quanto magis doni coelestis dispensatores esse non convenit, quod est deterius, mente perculsos?
XVI. De sacris virginibus et his qui eis sociantur illicite. Virginibus sacris temere se quosdam sociare cognovimus, et post dedicatum propositum incesta foedera sacrilegaque 418 miscere. Quos protinus aequum est a sacra communione detrudi, et nisi per publicam probatamque poenitentiam omnino non recipi, atque his certe viaticum de saeculo transeuntibus, si tamen poenituerint, non negari.
XVII. De viduis. Nam de viduis sine ulla benedictione velandis, superius latius duximus disserendum. Quae si propria voluntate professa, pristinam conjugii castitatem mutabili mente calcaverit, periculi ejus intererit quali Deum debeat satisfactione placare. Sicut enim si se forsitan continere non poterat, secundum Apostolum, nullatenus nubere vetabatur; sic habita secum deliberatione promissam Deo pudicitiam fidemque debuit custodire. Nos autem nullum talibus laqueum debemus injicere, sed adhortationes praemii sempiterni poenasque proponere divini judicii: ut et nostra sit absoluta conscientia, et illarum pro se rationem Deo reddat intentio. Cavendum est quippe, quae de earum moribus actisque beatus Paulus testatur apostolus, quod planius 419 exponere praeterimus, ne sensus sexus instabilis, non tam deterrere quam admonere videamur. Secundas nuptias sicut saecularibus inire conceditur, ita post eas nullus ad clericale sinitur venire collegium: alia est enim humanae fragilitati generalis concessa licentia, alia debet esse vita divinarum rerum servitio dicandorum.
XVIII. De his qui ad alias Ecclesias convolant. Quisquis propriae desertor Ecclesiae, nullis existentibus causis, ad aliam putaverit transeundum, temereque susceptus fuerit et promotus, reverendorum canonum vel ipse, vel receptor ejus atque provector constituta non fugiet, quae de hujuscemodi praesumptoribus praefixere servanda. De monachis quoque copiosius in prima praeceptionis hujus parte digesta sunt, quae vel quatenus pro rerum ac temporum necessitate concessa sint, vel quemadmodum, ubi nullius facti necessitas interesse probabitur, non nisi vetus institutio debeat custodiri.
XIX. De his qui pretio ordinantur. Quos vero constiterit indignos meritis sacram mercatos esse pretio dignitatem, convictos oportet arceri: non sine periculo facinus tale vendentes; quia dantem pariterque accipientem damnatio Simonis, quam lectio sacra testatur (Act. VIII), involvit.
420 XX. De locorum consecratione sanctorum. Quamvis superius strictim fuerit comprehensum, nobis quoque patefactum, quod absque praecepto sedis apostolicae nonnulli factas ecclesias vel oratoria sacrare praesumant, hoc sumus tamen indicio detestabiliore permoti, quod in quocunque nomine defunctorum, et quantum dicitur, nec omnino fidelium constructiones aedificatas sacris processionibus audacter instituere memorantur. Quae tam acerba, tam dura sunt, ut eadem vix noster possit ferre auditus. Si revera Christianitatis affectus in illis regionibus certus et fixus est, districtius ista quaerantur, et a quibus fuerint gesta prodantur. Quoniam sicut, latentibus in hac atrocitate nominibus, non existit in quem sententia debita proferatur; ita cum manifestis fuerit documentis expositus, quam sceleris tanti poscit immanita, non effugiet ullatenus ultionem.
XXI. De feminis quae ministrare praesumunt. Nihilominus impatienter audivimus, tantum divinarum rerum subiisse despectum, ut feminae sacris altaribus ministrare firmentur, et cuncta quae non nisi virorum famulatui deputata sunt, sexum cui non competunt exhibere. Nisi quod omnium delictorum quae sigillatim perstrinximus, noxiorum reatus omnis et crimen eos respicit sacerdotes qui vel ista committunt, vel committentes minime publicando pravis excessibus se favere significant. Si tamen sacerdotum jam sint vocabulo 421 nuncupandi, qui delegatum sibi religionis officium sic prosternere moliuntur, ut in perversa quaeque profanaque declives, sine ullo respectu regulae Christianae praecipitia funesta sectentur. Cumque scriptum sit: Minima qui spernit, paulatim decidit (Eccl. XIX, 1): quid est de talibus aestimandum qui immensis ac multiplicibus pravitatum molibus occupati, ingentem ruinam multimodis impulsionibus ediderunt, quae non solum ipsos videatur obruere, sed Ecclesiis universis mortiferam, si non sanentur, inferre perniciem? Nec ambigant qui haec exercere sunt ausi, sed etiam qui hactenus cognita siluerunt, sub honoris proprii se jacere dispendio, si non quanta possunt celeritate festinent ut lethalia vulnera competenti medicatione curentur.
XXII. De episcopis scientibus vel ignorantibus. Quo enim jure teneant jura pontificum, qui pontificalibus excubiis eatenus injuncta dissimulant, ut contraria domui Dei, cui praesident, potius operentur? quantumque apud Deum possent, si nonnisi convenientia procurarent; tantum quid mereantur aspiciant, cum exsecrabili studio sectantur adversa. Et quasi magis haec regula sit qua Ecclesia debeat gubernari, sic quidquid est ecclesiasticis inimicum regulis perpetratur. Cum etsi cognitos habuit canones unusquisque pontificum, intemerata debuerit tenere custodia; et si forsitan nesciebat, consulere fidenter oportuerit scientem. Quo magis excusatio nulla succurrit errantibus; quia nesciens proposuit servare quod norat, nec ignorans curavit nosse quod gereret.
422 XXIII. De reditu Ecclesiae. Quatuor autem tam de reditu quam de oblatione fidelium, prout cujuslibet Ecclesiae facultas admittit, sicut dudum rationabiliter est decretum, convenit fieri portiones, quarum sit una pontificis, altera clericorum, tertia pauperum, quarta fabricis applicanda. De quibus sicut sacerdotis intererit integram ministris Ecclesiae memoratam dependere quantitatem, sic clerus ultra delegatam sibi summam, nihil insolenter noverit expetendum. Ea vero quae ecclesiasticis aedificiis attributa sunt, huic operi veraciter praerogata locorum doceat instructio manifesta sanctorum. Quia nefas est, si sacris aedibus destitutis in lucrum suum praesul impendia his designata convertat, ipsa nihilominus ascripta pauperibus portione. Et hanc quamvis divinis rationibus se dispensasse monstraturus esse dicatur, tamen juxta quod scriptum est: Ut videant opera vestra bona et magnificent Patrem vestrum, qui in coelis est (Matth. V, 16); oportet etiam praesenti testificatione praedicari, et bonae famae praeconiis non taceri. Quapropter nec clericorum quisquam se hujus offensae futurum confidat immunem, si in his quae salubriter sequenda deprompsimus, sive episcopum, sive presbyterum, seu diaconum viderit excedentem, non protinus ad aures nostras referendum curaverit, probationibus duntaxat competenter exhibitis, ut transgressoris ultio fiat caeteris interdictio delinquendi. Sui vero modis omnibus erit unusquisque pontificum ordinis et honoris elisor, si cuiquam clericorum vel Ecclesiae totius auditui haec putaverit supprimenda. Et alia manu: Deus incolumes vos custodiat, fratres charissimi.
423 CAPITULUM LIX. Incipit concilium Antiochenum. Sancta et pacatissima synodus Antiochiae in unum congregata, his qui per singulas provincias sunt, unanimibus sanctis consacerdotibus in Domino salutem.
Gratia et veritas Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi sanctam Antiochenam Ecclesiam visitans, et in eodem connectens per concordiam pacatissimi Spiritus, multa quidem et alia perfecit: in omnibus autem suggerente sancto et pacifico Spiritu etiam hoc perfecit, ut quae visa sunt recte constitui, cum plurima consideratione et judicio una omnibus Antiochiae ex diversis provinciis in unum collectis episcopis in vestram notitiam deferrentur. Credimus autem gratiae Domini, et sancto Spiritui pacis, quod et ipsi conspirabitis nobiscum tanquam in una fuissetis virtute, et nobiscum orationibus annitentes, magis autem uniti, et in Spiritu sancto praesentes, hisdem ipsis quae definita sunt consentientes, et ea quae recta visa sunt roborantes, cum consensu sancti Spiritus consignabitis. Sunt autem praefiniti canones ecclesiastici hi qui infra scripti sunt. 424 In qua synodo fuerunt Eusebius, Theodorus, Narcissus, Antiochus, Archelaus, Eustachius, Mocimus, Hisicius, Manicius, Etherius, Jacobus, Agapius, Magnus, Eneas, Theodolus, Alpius, Nicetas, Agapius, Tharcodimantus, Bassus, Alexander, Petrus, Moses, Patricius, Anatolius, Macedonius, Petrus, Cyrion, Theodorus, Theodosius, de provincia Syriae-Coeles, Phoenicis, veteris Arabiae, Mesopotamiae, Ciliciae, Isauriae; et haec constituerunt quae infra scripta sunt.
I. Omnes qui audent dissolvere regulam sancti et magni concilii Nicaeni, quod celebratum est in praesentia domini amantissimi Constantini imperatoris nostri, de sancta festivitate paschali Salvatoris nostri, incommunicabiles et ejectos ab Ecclesia esse debere, maxime si perseveraverint studio contentionis ad subvertenda ea quae optime constituta sunt. Et haec quidem dicta sunt de laicis. Si autem de praepositis Ecclesiae aliquis, id est, vel episcopus, vel presbyter, vel diaconus post hanc definitionem et hunc terminum in subversionem populorum et Ecclesiarum perturbationem nitatur, ac sic renitens cum Judaeis Pascha voluerit celebrare; hunc sancta synodus ab hoc jam alienum ab Ecclesia judicavit, tanquam eum qui non solum proprii peccati, sed et aliorum corruptae mentis et conversationis supplantator exstiterit reus. Et non solum hujusmodi deponit a sacerdotio, sed et hos qui eis ausi fuerint communicare post damnationem. Depositos autem etiam honore 425 qui extrinsecus est privari oportet, quem sanctus canon et Dei sacerdotium meruit. II. Omnes qui ingrediuntur Ecclesiam Dei et sacras Scripturas audiunt, non autem cum populo in oratione communicant, adversantur etiam sanctam assumptionem Dominici sacramenti secundum suam aliquam disciplinam, hos ejici ab Ecclesia oportet, donec confitentes, fructum poenitentiae demonstrent, et deprecati fuerint, ut data venia suscipi mereantur. Non autem liceat communicare incommunicatis, neque per domos ingredi et cum eis orare qui Ecclesiae in oratione non participant, nec in alteram Ecclesiam recipi qui ab alia excommunicantur. Quod si visus fuerit quilibet episcoporum, vel presbyterorum, aut diaconorum, vel etiam qui in canone detinentur, incommunicatis communicare, et hunc oportet communione privari, tanquam Ecclesiae regulas confundentem. III. Si quis presbyter, vel diaconus, vel quilibet clericus, deserta sua dioecesi ad aliam transeundum esse crediderit, et ibi paulatim tentat quo migraverit communicare perpetuo, ulterius ministrare non debet, praesertim si ab episcopo suo ad revertendum fuerit exhortatus. Quod si et post evocationem sui episcopi non obediat, sed perseveraverit, omnibus modis ab officio deponi debere, nec aliquando facultatem habere ad ecclesiasticum ordinem redeundi. Si quis vero alius episcopus propter hanc culpam depositum suscipere tentaverit, et ipse a communi synodo arguatur, tanquam ecclesiastica jura dissolvens. 426 IV. Si quis episcopus a synodo fuerit depositus, vel si presbyter vel diaconus a proprio episcopo condemnatus, et praesumpserit sacerdotii seu sacri ministerii aliquam actionem, non ei amplius liceat, neque in altera synodo spem restitutionis habere, neque alicujus assertionis locum; sed et communicantes ei omnes abjici de Ecclesia; et maxime si postquam cognoverunt sententiam adversus eum fuisse prolatam, ei contumaciter communicarunt. V. Si quis presbyter aut diaconus, contempto suo episcopo, seipsum ab Ecclesia segregaverit, et privatim apud se collectis populis altare erigere ausus fuerit; et nihilominus episcopo se exhortante, et semei et iterum revocante, inobediens exstiterit, hunc modis omnibus deponendum; nec aliquando consequi curationem aut proprium honorem recipere speret. Quod si etiam perseverat conturbans et concitans Ecclesiam, per eam quae foris est potestatem, tanquam seditiosum corripi oportet.
VI. Si quis a proprio episcopo excommunicatus est, non eum prius ab aliis debere suscipi, nisi a suo fuerit receptus episcopo, aut concilio facto occurrat et respondeat; ut si synodo satisfecerit, statuat eum sub alia sententia recipi oportere. Quod etiam circa laicos, et presbyteros, et diacones, et omnes qui in clero sunt, convenit observari. VII. Nullum peregrinorum clericorum absque formata, quam Graeci epistolium dicunt, suscipi oportere; neque presbyterum ad regiones longinquas easdem formatas, dare; 427 et nisi ad episcopos finitimos simplices epistolas mittere. VIII. Vicariis vero episcoporum, qui a Graecis chorepiscopi appellantur, formatas facere liceat. IX. Per singulas provincias constitutos episcopos scire oportet episcopum metropolitanum, qui praeest, totius provinciae curam et sollicitudinem suscepisse; propter quod ad metropolitanam civitatem ab his qui causas habent, sine dubio concurratur. Quapropter placuit eum et honore praeire, et nihil ultra sine ipso reliquos episcopos agere secundum antiquum Patrum nostrorum, qui obtinuit, canonem, nisi haec tantum quae unicuique Ecclesiae per suam dioecesim competunt. Unumquemque enim episcopum oportet suae dioecesis potestatem habere, ad hanc gubernandam secundum competentem sibi reverentiam, ad providendum regioni quae sub ipsius est civitate; ut etiam ordinare presbyteros et diacones ei probabili judicio liceat, et de singulis cum moderatione et pondere disceptare. Ultra autem nihil agendum ei permitti citra metropolitani episcopi conscientiam. X. Qui in vicis et villis constituti sunt chorepiscopi, tametsi manus impositionem ab episcopis susceperunt et ut episcopi consecrati sunt, placuit sanctae synodo scire eos oportere modum proprium retinere, et gubernare adjacentes Ecclesias sibi commissas, et esse contentos propria sollicitudine et gubernatione quam susceperunt. Constituere autem his permittitur lectores, et subdiacones, et exorcistas: quibus sufficit istorum tantum graduum licentiam accepisse; non autem presbyterum, non diaconum audeant ordinare, praeter conscientiam episcopi vel civitatis vel Ecclesiae cui adjacens invenitur seu ipse, seu regio in qua ipse praeesse dignoscitur. Quod si quis praevaricari ausus fuerit constituta, 428 deponi eum, et dignitate qua praeditus est debere privari. Chorepiscopus autem ab episcopo civitatis vel loci cui idem adjacet ordinandus est. XI. Si quis episcopus, vel presbyter, vel omnis omnino qui est sub ecclesiastica regula constitutus, praeter consilium vel litteras eorum episcoporum qui sunt intra provinciam, et maxime metropolitani, ad imperatorem perrexerit, hunc abdicari et ejici non solum a communione debere, sed et propria dignitate privari, tanquam molestum et importunum imperialibus auribus, contra ecclesiastica constituta. Si autem necessitas cogit ad imperatorem excurrere propter aliquam actionem, cum deliberatione et consilio metropolitani episcopi provinciae, et caeterorum conscientia episcoporum qui in eadem provincia sunt, et litteris, ire debebit. XII. Si quis a proprio episcopo depositus, vel presbyter, vel diaconus, aut etiam si a synodo quilibet episcopus fuerit exauctoratus, molestiam imperialibus auribus inferre non debet; sed ad majorem synodum episcoporum se convertat, et quae putat habere se justa, in eorum judicio alleget, atque ab his exspectet quae de se fuerit deprompta sententia. Quod si deficiens pusillanimitate hoc noluerit facere, sed imperatori fuerit importunus; hujusmodi nullam veniam habeat, neque locum ullius assertionis suae, nec spem recipiendi gradus habeat in futurum. XIII. Nullum episcopum audere debere ex alia provincia ad aliam transitum facere, et ordinare aliquos in Ecclesiis, aut provehere ad sacrum ministerium, nec alios illuc secum attrahat episcopos, nisi forte per litteras rogatus abierit, non solum a metropolitano, sed et ab his qui cum eo sunt provinciae episcopis. Quod si nullo invitante inordinate superveniat, et aliquos vel ordinare praesumpserit, vel quoslibet 429 actus illi Eccclesiae competentes ad seque minime pertinentes usurpare tentaverit, vacua quidem et inania erunt omnia quae gesserit; ipse vero hujus indisciplinati ausus et irrationabilis coepti dignas causas expendat tanquam depositus a sancta synodo, et propter hujuscemodi praesumptionem jam praedamnatus. XIV. Si quis episcopus de aliquibus causis criminalibus in judicio episcoporum fuerit accusatus, contingat autem de ipsis provinciae episcopis qui cognoverunt, diversas eos habere sententias, ut alius quidem innocentem pronuntiet, alius reum: propter hujusmodi itaque controversiam amputandam placuit sanctae synodo metropolitanum vicinae provinciae advocari oportere, et aliquantos cum eo alios episcopos, qui pariter residentes, quaecunque fuerit, dirimant quaestionem; propter hoc ut firmum sit judicium quod ab unius provinciae episcopis fuerit promulgatum. XV. Si quis episcopus criminaliter accusatus, ab omnibus qui sunt intra provinciam episcopis exceperit unam consonamque sententiam, ab aliis ulterius judicari non poterit; sed manere circa eum oportet, tanquam convenientem, quae ab omnibus prolata est, firmam ratamque sententiam. XVI. Si quis episcopus vacans in Ecclesiam vacantem supervenerit, et hanc obrepenter, praeter plenariam synodum, arripiendam esse crediderit, hunc abjici oportet, tametsi eum plebs quam arripuit velit sibi episcopum retinere. Illa autem dicitur synodus esse plenaria in qua etiam metropolitanus episcopus adfuerit. XVII. Si quis episcopus, suscepta manus impositione, et deputatus populis praeesse, non suscipiat ministerium sacerdotii, 430 nec consentiat abire in Ecclesiam cui fuerat ordinatus; hunc incommunicabilem esse debere, donec coactus consentiat plebem suscipere sibimet deputatam, aut plenaria synodus episcoporum provinciae de eo aliquid statuat. XVIII. Si quis episcopus ordinatus non abierit in parochiam cui est ordinatus, non suo vitio, sed plebis forsitan contradictione; hic honorem susceptum retinere debebit et sacerdotio fungi, ita ut nihil molestiae afferat Ecclesiae illi in qua constitutus est. Exspectare autem eum oportet plenariam synodum provinciae, donec de eo quod competit statuatur. XIX. Episcopus non est ordinandus praeter consilium et praesentiam metropolitani provinciae, cui melius erit si ex omni provincia congregentur episcopi. Quod si fieri non potest, hi qui adesse non possunt, propriis litteris consensum suum de ipso designent. Et tunc demum post plurimorum, sive per praesentiam, sive per litteras sententiam consonam ordinetur. Quod si aliter quam statutum est fiat, nihil valere hujusmodi ordinationem. Si vero etiam secundum definitas regulas ordinatio celebretur, contradicant autem aliqui propter proprias et domesticas simultates, his contemptis sententia de eo obtineat plurimorum. XX. Propter ecclesiasticas curas et quae existunt controversias dissolvendas, sufficere visum est bis in anno per singulas provincias episcoporum concilium fieri: primo quidem post tertiam hebdomadam paschalis festivitatis; ita ut in quarta hebdomada quae consequitur, id est, mediae Pentecostes, concilium compleatur. Admoneant autem provinciales episcopos hi qui in amplioribus civitatibus, id est, in metropolitanis degunt. Secundum vero concilium idibus Octobris habeatur, qui dies 431 apud Graecos hyperberetaei mensis decimus invenitur. In ipsis autem conciliis et presbyteros et diaconos praesentes esse oportet, et omnes quotquot se laesos existimant, et synodicam exspectare sententiam. Nec liceat aliquibus apud semetipsos concilia praeter metropolitanorum episcoporum conscientiam facere, quibus de omnibus causis constat permissum esse judicium. XXI. Episcopus de dioecesi ad dioecesim alteram non debet transire; neque si seipsum ingesserit, neque si a populis fuerit violenter attractus, neque si etiam hoc ei ab episcopis suadeatur. Manere autem eum in Ecclesia Dei debere quam ab initio sortitus est, et non ab ea alio demigrare, secundum regulam super hoc a Patribus olim constitutam. XXII. Episcopus non debet in aliam civitatem quae illi non videtur esse subjecta irruere, neque in regionem quae ad ejus curam minime noscitur pertinere, ad aliquem ordinandum; neque presbyteros vel diaconos constituere ad alios episcopos pertinentes, nisi forte cum consilio proprii episcopi regionis. Quod si quispiam horum aliquid audere voluerit, irrita erit hujusmodi ordinatio, et is qui male usurpaverit, a synodo arguetur. XXIII. Episcopo non licet tanquam successorem sibi futurum constituere alterum, quamvis circa viciniam mortis habeatur. Quod si tale aliquid factum fuerit, irrita sit hujusmodi ordinatio. Custodiri enim oportet ecclesiastica constituta, quae ita se continent, non posse episcopum aliter fieri, nisi in concilio et cum consensu episcoporum eorum duntaxat qui post obitum ejus qui praecessit habuerit potestatem eum qui dignus fuerit provehendi. 432 XXIV. Quaecunque res Ecclesiae sunt, bene debent cum omni diligentia et bona fide servari: illa scilicet fide quae Deo servatur omnia providenti atque judicanti. Quaeque gubernari atque dispensari oportet cum judicio et potestate episcopi, cui totius plebis animae videntur esse commissae. Manifesta autem oportet esse quae Ecclesiae competunt sub conscientia eorum presbyterorum et diaconorum, id est, qui circa ipsum sunt; ut ipsi non ignorent, nec eos aliquid lateat eorum quae sunt propriae Ecclesiae; ut si contigerit episcopum ex hac vita migrare, cum manifestae sint et notae res ecclesiasticae, non intercidant atque depereant. Sed nec res propriae episcopi tanquam obnoxiae, rerum ecclesiasticarum occasione, ullius pulsentur injuria, quia justum et decibile est apud Deum et homines, quae propria sunt episcopi, quibus ipse jusserit, derelinqui; et quae Ecclesiae sunt ipsi servari. Ita enim fiet, ut nec Ecclesia damno aliquo affligatur, nec episcopus occasione rerum ecclesiasticarum proscribatur, neque pertinentes ad eum causas incurrant, quo post mortem memoria ejus maledictis aliquibus oneretur. XXV. Episcopum habere ecclesiasticarum rerum potestatem, ad dispensandum omnibus indigentibus cum omni timore et reverentia Dei. Ipsum quoque ex eis percipere atque uti debere quibus indiget, si tamen indiget, vel ad suas necessarias expensas, vel fratrum qui apud eum hospitalitatis gratia commorantur: ut nulla ex parte per inopiam defraudentur, secundum Apostolum dicentem: Habentes victum quotidianum et tegumentum corporis, his contenti sumus (I Tim. VI, 8): Quod si iis minime contentus atque sufficiens, transferat in necessitates 433 domesticas ecclesiasticas res, vel commoda quaelibet Ecclesiae, aut agrorum ecclesiasticorum fructus, citra conscientiam presbyterorum aut diaconorum apud se redigat, et domesticis suis, vel etiam affinibus, aut fratribus, aut filiis earum rerum tribuat potestatem, ut per eorum secretam diligentiam caeteri ecclesiastici laedi videantur; reatum hunc qui hujusmodi est, apud metropolitanum provinciae praestare debebit. Quod si et aliter reprehendatur episcopus, vel ii qui cum ipso sunt presbyteri, quo dicatur, haec quae ad Ecclesiam pertinent, sive de agris, sive de aliis quibusque ecclesiasticis causis eos sibimet usurpare; pauperes vero necessitate et penuria opprimi, atque ex ipso non solum ecclesiasticae rationi, verum etiam dispensatoribus ejus maledicta et reprehensio augeantur; hos igitur correptionem oportet mereri quae condecet, sancta cognoscente synodo. Eusebius omnibus quae constituta sunt in sancta synodo praesens consensi; Theodosius, Nicetas, Macedonius, et caeteri praenominati consensimus.
434 CAPITULUM LX. Incipit concilium Laodiciae Phrygiae Pacatianae. Sancta synodus secundum Laodiciam Phrygiae Pacatianae convocata ex diversis provinciis Asiae regulas exposuit ecclesiasticas, sicut infra scriptum est. I. De eo quod oportet, secundum ecclesiasticum canonem, eos qui libere et legitime secundis nuptiis conjuncti sunt, nec occultam permixtionem operati sunt, pauco tempore exempto, vacare orationibus et jejuniis, et secundum veniam reddi eis communionem.
II. His qui diversorum peccatorum lapsus incurrunt, et instant orationi, confessioni, ac poenitentiae malorum suorum, perfectam conversionem demonstrantes, pro qualitate peccati poenitentiae tempus tribuendum est, et propter misericordiam bonitatemque Dei, qui hujusmodi sunt, revocandi et ad communionem sunt applicandi. III. Non oportet neophytum promoveri ad ordinem sacerdotalem. IV. Non liceat ordinationem clerici ullius, 435 praesentibus catechumenis, celebrare. V. Non liceat fenerare ministris altaris, vel in sacerdotali ordine constitutis, et vel usuram, vel lucra quae sescupla dicuntur, accipere. VI. Non concedendum haereticis ingressum domus Dei in haeresi permanentibus. VII. Novatianos etiam excludendos, et Quarta-decimanos, quos Tessarescaedecatitas appellant, id est, qui XIV luna primi mensis Pascha cum Judaeis celebrant; sed et catechumenos eorum, vel fideles, non recipi, priusquam condemnent omnem haeresim plenissime, ante omnia autem illam in qua detinebantur. Et tunc qui apud eos fideles dicuntur, symbolum fidei doceantur, atque ita unctos sancto etiam chrismate, divino sacramento communicare conveniet. VIII. Eos qui convertuntur ab haeresi quae dicitur secundum Phrygas, seque in clero constitutos existimant, quamvis magni dicantur, hujusmodi cum omni diligentia catechizari oportet, et baptizari ab Ecclesiae catholicae episcopis et presbyteris. IX. Non concedendum catholicis quae dicuntur coemeteria vel martyria haereticorum orationis gratia et petendae curationis intrare; sed et qui ierint, si sunt fideles, incommunicabiles factos ad poenitentiam usque ad aliquod tempus redigi: poenitentes autem eos, et errasse se confessos, suscipi oportere. 436 X. Eos qui ad Ecclesiam pertinent, indifferenter filios proprios haereticorum nuptiis minime sociare debere. XI. Mulieres quae apud Graecos presbyterae appellantur, apud nos autem viduae seniores, univirae, et matriculariae nominantur, in Ecclesia tanquam ordinatas constitui non licebit. XII. Episcopos non oportet praeter judicium metropolitanorum et finitimorum episcoporum constitui ad Ecclesiae principatum. Nec eligantur nisi hi quos multo ante nota et probabilis vita commendat; et nihilominus si in sermone fidei et recti ratione per suam conversationem fuerint comprobati. XIII. De eo quod non sit populis concedendum electionem facere eorum qui altaris ministerio sunt applicandi. XIV. Sanctas oblationes, ad vicem eulogiarum, per festivitatem paschalem ad alias parochias mitti minime oportere. XV. Non liceat, praeter canonicos psaltas, qui pulpitum ascendunt, et de codice legunt, alium quemlibet in Ecclesia psallere. XVI. Sabbatis Evangelia cum aliis Scripturis legenda esse. XVII. In processionibus non connectere, id est, ex diversis versibus, et sensibus libri unum canticum minime conjungere; sed singulorum psalmorum ordinabiliter de medio debere fieri lectionem. XVIII. De eo quod semper easdem supplicationes 437 orationum, et ad horam nonam et vesperam oporteat celebrari. XIX. Quoniam catechumenorum orationem separatim et prius post tractatum episcoporum oporteat celebrari. Quibus egressis, orent etiam hi qui in poenitentia sunt constituti, et post manus impositionem, his quoque abscedentibus, tunc fideles orare debebunt, quorum tres orationes fiant, una quidem, id est, prima per silentium, secunda vero et tertia per vocis pronuntiationem; ac tunc demum osculo pacem dari debere, et posteaquam presbyteri episcopo pacem dederint, tunc etiam laicos dare, et sic oblatio offeratur. Solis autem ministris altaris liceat ingredi ad altare, et communicare. XX. Quoniam non oportet diaconum sedere praesente presbytero, sed ex jussione presbyteri sedeat; similiter autem et diaconus honorificetur a ministris inferioribus et omnibus clericis. XXI. Quoniam non oportet ministros licentiam habere in secretarium, sive sacrarium, quod Graeci diaconicon appellant, ingredi et contingere vasa Dominica. XXII. Ministrum non oportet orario uti, nec ostia derelinquere. XXIII. Quoniam non oportet lectores aut psaltas orario uti, et sic legere aut psallere. XXIV. Quoniam non oportet altari deservientes, a presbyteris usque ad diaconos, et deinceps ecclesiastici ordinis homines usque ad ministros, aut lectores, aut psaltas, aut exorcistas, aut ostiarios, aut etiam eos qui in proposito continentiae sunt, tabernas intrare. XXV. Non oportet ministros panem dare, nec calicem benedicere. 438 XXVI. Non oportet exorcizare eos qui necdum ab episcopo sunt provecti, neque in ecclesiis, neque intra domos. XXVII. Non oportet ministros altaris, vel quoslibet clericos vel etiam laicos ad agapen vocatos partes tollere, propter injuriam quae ex hac occasione ecclesiastico ordini deputari poterit. XXVIII. Non oportet in Dominicis vel in ecclesiis agapen facere, et intus manducare, vel accubitus sternere. XXIX. Non oportet Christianos judaizare, et in sabbato vacare; sed operari eos in eadem die. Dominica vero praeponenda eidem diei. Si hoc eis placet, vacent tanquam Christiani. Qui vero inventi fuerint judaizare, anathema sint. XXX. Quoniam non oportet ministros altaris, vel etiam clericos quoslibet, aut continentes, sed et omnem omnino Christianum cum mulieribus lavacra habere communia; haec est enim apud gentiles prima reprehensio. XXXI. Quoniam non oportet cum omnibus haereticis miscere connubia, et vel filios, vel filias dare; sed potius accipere, si tamen profiteantur Christianos se futuros esse catholicos. XXXII. Non oportet haereticorum benedictiones accipere; quoniam istae maledictiones sunt magis quam benedictiones. XXXIII. Non oportet cum haereticis vel schismaticis orare. XXXIV. Non oportet omnem Christianum, derelictis martyribus Christi, abire ad falsos martyres factos: hi enim alieni a Deo sunt. Quicunque autem abire voluerit, anathema sit. XXXV. Quoniam non oportet Christianos, derelicta Ecclesia Dei, abire, et 439 angelos nominare, et congregationes facere: quae omnia interdicta sunt. Quicunque autem inventus fuerit huic idololatriae occulte vacans, sit anathema. Quoniam derelinquens Dominum nostrum Jesum Christum Filium Dei accessit ad idola. XXXVI. Quoniam non oportet ministros altaris, aut clericos, magos et incantatores esse, aut facere quae dicuntur phylacteria, quae sunt magna obligamenta animarum. Hos autem qui talibus rebus utuntur projici ab Ecclesia jussimus. XXXVII. Non oportet a Judaeis vel haereticis quae mittuntur accipere feriatica, neque cum eis dies agere festos. XXXVIII. Non oportet a Judaeis azyma accipere, aut communicare impietatibus eorum. XXXIX. Non oportet cum paganis festa celebrare, et impietatis eorum habere societatem. XL. Non oportet episcopos ad synodum vocatos contemnere, sed abire debere; et aut docere aut doceri quae sunt ad Ecclesiae caeterorumque correctionem. Quod si contempserit, seipsum videbitur accusasse; nisi forte per infirmitatem ire non possit. XLI. Non oportet ministrum altaris, vel etiam laicum sine canonicis litteris, id est formata, aliquo proficisci. XLII. Non oportet altaris ministrum, vel quemlibet clericum praeter jussionem episcopi ad peregrina proficisci. 440 XLIII. Non oportet ministros vel brevi tempore ab ostiis deesse et orationi vacare.
XLIV. Non oportet post duas hebdomadas quadragesimae quemquam ad baptismum suscipi. XLV. Non oportet mulieres ingredi ad altare. XLVI. Oportet baptizandos et fidei symbolum discere, et quinta feria ultimae septimanae vel episcopo vel presbytero reddere. XLVII. Qui in aegritudine constituti baptismum perceperunt, sani facti fidei symbolum edoceantur, ut noverint qua donatione digni sunt habiti. XLVIII. Oportet baptizatos, post baptismum, chrismatis quoque coelestis et regni Christi participes fieri. XLIX. Non oportet in Quadragesima panem offerri, nisi sabbato et Dominica tantum. L. Non oportet in Quadragesima quinta feria ultimae hebdomadae solvi jejunium, et totam Quadragesimam inhonorari; sed per totos dies jejunare et escis abstinentiae convenientibus, id est aridioribus uti. LI. Non oportet in Quadragesima natalitia martyrum celebrare, sed eorum in sabbato et Dominica tantum memoriam fieri. LII. Non oportet in Quadragesima aut nuptias aut quaelibet natalitia celebrare. LIII. Non oportet Christianos ad nuptias 441 euntes, vel ballare, vel cantare; sed caste coenare, vel prandere, sicut competit Christianis. LIV. Non oportet altaris ministros, vel clericos quoslibet spectaculis aliquibus quae in nuptiis, vel coenis exhibentur, interesse; sed antequam thymelici ingrediantur, surgere eos de convivio et abire debere. LV. Non oportet ministros altaris, vel quoslibet clericos, vel etiam laicos Christianos ex symbolis, quae vulgus commissalia appellat, convivia celebrare. LVI. Non oportet presbyteros ante ingressum episcopi ingredi et sedere in tribunalibus; sed cum episcopo ingredi: nisi forte vel aegrotat episcopus, vel in peregrinis eum esse constiterit. LVII. Non oportet in vicis et villis episcopos ordinari, sed eos qui circumeant constitui. Hos autem qui antehac ordinati sunt, nihil agere sine conscientia episcopi civitatis. Similiter etiam presbyteri nihil sine praecepto et consilio episcopi agant. LVIII. Non oportet oblationes in domibus ab episcopis vel presbyteris fieri. LIX. Non oportet psalmos ab idiotis compositos et vulgares in Ecclesiis dici, neque libros qui sunt extra canonem legere, 442 nisi solos canonicos novi ac veteris Testamenti. Quae autem oporteat legi, et in auctoritatem recipi, haec sunt: Genesis mundi, Exodus Aegypti, Leviticus, Numeri, Deuteronomium, Jesu Nave, Judicum, Ruth, Regnorum libri IV, Paralipomenon, id est, Abrelictorum libri II, Esdrae duo, liber Psalmorum CL, Proverbia Salomonis, Ecclesiastes, Cantica Canticorum, Job, Hester, duodecim Prophetae, id est, Oseae, Amos, Joel, Abdias, Jonas, Micheas, Nahum, Abacuch, Sophonias, Aggaeus, Zacharias, Angelus Malachi, item Esaias, Hieremias, Ezechiel, Daniel. Novi Testamenti Evangelia quatuor, secundum Matthaeum, secundum Marcum, secundum Lucam, secundum Joannem; Actus Apostolorum, epistolae canonicae septem, Petri duae, Jacobi una, Joannis tres, Judae una; epistolae Pauli XIV, ad Romanos, ad Corinthios I et II, ad Galatas, ad Ephesios, ad Philippenses, ad Colossenses, ad Thessalonicenses I et II, ad Timotheum I et II, ad Titum, ad Philemonem, ad Hebraeos. Finit concilium Laodiciae Phrygiae Pacatianae. 443 CAPITULUM LXI. Incipiunt Regulae sive Definitiones expositae ab episcopis CL qui in unum Constantinopolim convenerunt, quando ordinatus est B. Nectarius episcopus; quorum nomina et provinciae in Graeco continentur; sub Theodosio principe CAN. I. Non spernendam esse fidem Patrum trecentorum decem et octo, qui in Nicaeam Bithyniae convenerunt; sed manere eam ratam oportet, et anathematizari omnem haeresim, specialiter autem Eunomianorum, qui Latine sine lege dicuntur; et Arianorum, sive Eudoxianorum, et Semiarianorum, nec non Pneumatomachorum, id est, qui contra Spiritum sanctum pugnant; Photinianorum, et Sabellianorum, et Apollinaristarum.
II. Episcopi qui super dioecesim sunt, ad Ecclesias quae extra terminos eorum sunt non accedant, neque confundant et permisceant Ecclesias, sed secundum regulas, 444 Alexandriae quidem episcopus eas tantum quae sunt in Aegypto gubernet; Orientis autem episcopi solius Orientis curam gerant, servatis honoribus primatus Ecclesiae Antiochenae, qui in regulis synodi Nicaenae continentur. III. Sed et Asianae dioecesis episcopi ea quae sunt in Asia et ad Asianam tantummodo dioecesim pertinent gubernent; Ponti autem episcopi Ponticae tantummodo dioecesis habeant curam; Thraciae vero ipsius tantummodo Thraciae. IV. Non invitatos episcopos ultra dioecesim non debere accedere super ordinandis aliquibus vel quibuscunque disponendis ecclesiasticis causis, servata regula quae ascripta est de unaquaque dioecesi. Manifestum est enim quod per singulas quasque provincias synodus administrare debeat et gubernare omnia, secundum ea quae sunt in Nicaea definita. Ecclesias autem Dei quae sunt in barbaricis gentibus constitutae, regi et administrari oportet secundum consuetudinem quae a Patribus obtinuisse dignoscitur. V. Constantinopolitanae autem civitatis episcopum oportet habere primatus honorem post Romanum episcopum, propter quod sit nova Roma VI. De Maximo cynico philosopho et totius in disciplinationis ejus doctrina, 445 quae Constantinopoli orta est, statutum est, ut neque Maximus esse, nec fuisse imputetur episcopus; neque qui ab eo ordinati sunt, qualemcunque gradum clericatus obtineant, omnibus scilicet quae circa eum, vel ab eo gesta sunt in irritum devocatis. Nomina vero episcoporum haec sunt: Nectarius Constantinopolitanus, Timotheus Alexandriae, Dorotheus ab Oxiringo, Cyrillus Jerosolymitanus, Gelasius Caesariensis, Macer Jericontinus, Dionysius Diospolitanus, Priscianus Nicopolitanus, Saturninus Sebastenus, Rufus Scythopolitanus, Auxentius Ascalonita, Aelianus Jamniensis, Zeno Tyrius, Paulus Sydoniensis, Nestorius a Ptolomaide, Philippus Damascenus, Baracus Paneadensis, Timotheus Berythius, 446 Basilides a Biblo, Mochimus Aradensis, et caeteri centum triginta. CAPITULUM LXII. Incipit concilium Telense super tractatoriam sancti Siricii papae urbis Romae per Africam. Post consulatum gloriosissimi Honorii XI et Constantii II, VI kalendas Martias, congregato concilio in ecclesia Apostolorum plebis Telensis, beatus Pater 447 primae sedis episcopus Donatianus civitatis Teleptensis, cum resedisset, consedentibus secum Januario, Felice, Secundo, Cyrio, Victore, Secundiano, Geta, Eunomio, Maximiano, Donato, Cresconio, Jocundo, Soprato, Restituto, Juliano, Maximino, Romano, Tertiolo, Micilo, Maximo, Donatiano, Basilio, Papiniano, Januario, Porphyrio, item Porphyrio, Donato, Juliano, Tuto, Fortunio, Quintiano, Capione et caeteris episcopis, nec non etiam Vincentio et Fortunatiano, legatis provinciae proconsularis ad Byzacenum Concilium directis, et reliqua;
Vincentius et Fortunatianus dixerunt: Etiam cum Thusdrum fuissemus, sicut mecum recolit memorialis auditio vestra, et epistolas sanctae memoriae Siricii sedis apostolicae episcopi dederamus recitandas, ex quibus cum unam legeret sanctimonium fratris nostri episcopi Latonii, utrasque nos nunc referre suggestio indicat: has recitari donate. Episcopi dixerunt: Recitentur epistolae venerabilis memoriae sancti Siricii, ut noverimus quid earum textus contineat. Cumque traderentur, Privatus notarius dixit: Exemplar tractatoriae episcopi urbis Romae.
448 Dilectissimis fratribus et coepiscopis per Africam Siricius.
Cum in unum plurimi fratres convenissemus ad sancti apostoli Petri reliquias, per quem et apostolatus et episcopatus in Christo coepit exordium, placueritque propter emergentes plurimas causas, quae in aliquantis non erant causae, sed crimina, de caetero sollicitudo esset unicuique in Ecclesia curam hujusmodi habere, sicut apostolus praedicat Paulus (Ephes. V, 27), talem Deo Ecclesiam exhibendam, non habentem maculam aut rugam, ne per alicujus morbidae ovis afflatum conscientia nostra contaminata videretur. Qua de re meliori consilio id sedit, propter eos maxime qui in praesenti, valetudine corporis aut fessae aetatis causa minime adesse potuerunt, quo perpetua istiusmodi forma servetur, litteras tales dare placuit, non quae nova praecepta aliqua imperent; sed quia ea quae per ignaviam desidiamque aliquorum neglecta sunt, observari cupiamus, quae tamen apostolica Patrum constitutione sunt constituta; scriptum est enim: State et tenete traditiones nostras sive per verbum sive per epistolam (II Thess. I, 14). Illud certe debet mentem vestram, dilectissimi fratres, vehementius excutere, ut ab omni labe saeculi istius immunes ad Dei conspectum securique veniamus. Non enim erimus immunes, qui praesumus plebibus, cum scriptum sit: 449 Cui multum creditum fuerit, plus ab eodem requiritur (Luc. XII, 48). Ergo quoniam non pro nobis tantum, sed et pro populo credito cogimur praestare rationem, populum disciplina deifica humilem erudire debemus. Exstiterunt enim nonnulli qui, statuta majorum non tenentes, castitatem Ecclesiae sua praesumptione violarunt, voluntatem populi sequentes, et Dei judicium non timentes. Ergo ne pari more silentio connivere atque adhibere consensum talibus videamur, unde gehennae poenas possimus incurrere, dicente Domino: Videbas furem, currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas (Psal. XCIV, 18); haec sunt quae deinceps intuitu divini judicii omnes catholicos episcopos expedit custodire.
Primum, ut extra conscientiam sedis apostolicae, hoc est primatis, nemo audeat ordinare; integrum enim judicium est quod plurimorum sententia consecratur.
II. Ne unus episcopus episcopum ordinare praesumat propter arrogantiam, ne furtivum beneficium praestitum videatur; hoc enim in synodo Nicaena constat esse definitum (Nicaen. c. 4). III. Item si quis post remissionem peccatorum cingulum militiae saecularis habuerit, ad clerum admitti non debet. IV. Ut mulierem, id est, viduam clericus non ducat uxorem. 450 V. Ut is qui laicus viduam duxerit, non admittatur ad clerum. VI. Ut de aliena Ecclesia ordinare clericum nullus usurpet. VII. Ut abjectum clericum alia Ecclesia non admittat. VIII. Ut venientes a Novatianis vel Montensibus, per manus impositionem suscipiantur, ex eo quod rebaptizant. IX. Praeterea, quod dignum et pudicum est et honestum suademus, ut sacerdotes et levitae cum uxoribus suis non coeant, quia in ministerio ministri quotidianis necessitatibus occupantur; ad Corinthios enim Paulus sic scribit, dicens: Abstinete vos ut vacetis orationi (I Cor. VII, 5). Si ergo abstinentia laicis imperatur, ut possint deprecantes audiri, quanto magis sacerdos utique omni momento paratus esse debet munditiae puritate securus, ne aut sacrificium offerat, aut baptizare cogatur? Qui si carnali concupiscentia contaminatus fuerit, quid faciet? excusabit? quo pudore, qua mente usurpabit? qua conscientia? Quo merito hic exaudiri se credit, cum dictum sit: Omnia munda mundis; coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum (Tit. I, 15)? Qua de re hortor, moneo, rogo, tollatur hoc opprobrium, quod potest jure etiam gentilitas accusare. Forte hoc creditur, quia scriptum est: Unius uxoris virum (I Tim. III, 2)? Non permanentem in concupiscentia 451 generandi dixit, sed propter continentiam futuram; neque enim integros non admisit, qui ait: Vellem autem omnes homines sic esse sicut et ego (II Cor. VII, 7). Et apertius declarat dicens: Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt; vos autem jam non estis in carne, sed in spiritu (Rom. VIII, 8). Haec itaque, fratres, si plena vigilantia fuerint ab omnibus observata, cessabit ambitio, dissensio conquiescet, haereses et schismata non emergent, locum non accipiet diabolus saeviendi, manebit unanimitas, iniquitas superata calcabitur, charitas spirituali fervore flagrabit, pax praedicata labiis cum voluntate concordabit: pax utique Dei nostri Salvatoris, quam proximus passioni servandam esse praecepit, et haereditario eam jure dereliquit, dicens: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis (Joan. XIV, 27). Et dictum Apostoli: Ut unanimes unum sentientes, permaneamus in Christo. Nihil per contentionem nobis, neque per inanem gloriam vindicantes (Philip. II, 2), non hominibus, sed Deo Salvatori nostro placeamus. His praeceptis omnibus si fideliter voluerimus obedire, custodiet Dominus corpora nostra et animas nostras in die qua redditurus est unicuique juxta opera sua. Si quis sane inflatus mente carnis suae ab hac canonum ratione voluerit 452 evagari, sciat se a nostra communione seclusum et gehennae poenas habiturum. Praeterea misericordia cum judicio esse debet. Talibus enim oportet labentibus manum porrigere, quae sic currentem non pertrahat in ruinam. Data Romae in concilio episcoporum octoginta, sub die octavo idus Januarii, post consulatum Arcadii Augusti et Bautonis v. c. consulum.
CAPITULUM LXIII. Regula formatarum. Graeca elementa litterarum numeros etiam exprimere, nullus qui vel tenuiter Graeci sermonis notitiam habet, ignorat. Ne igitur in faciendis epistolis canonicis quas mos Latinus formatas appellat, aliqua fraus falsitatis temere praesumeretur, hoc a Patribus 318 Nicaeae congregatis saluberrime inventum est et constitutum, ut formatae epistolae hanc calculationis seu supputationis habeant rationem; id est, ut assumantur in supputatione primum Graeca elementa Patris, et Filii 453, et Spiritus sancti ΠΥΑ, quae elementa octogenarium, quadringentesimum, et primum significant numeros; Petri quoque apostoli prima littera, id est Π, qui numerus octoginta significat: ejus qui scribit episcopi prima littera, cui scribitur secunda littera, accipientis tertia littera. Civitatis quoque de qua scribitur, quarta, et indictionis, quaecunque id temporis fuerit, idem qui fuerit numerus assumatur; atque his omnibus litteris Graecis, quae ut diximus, numeros exprimunt, in unum ductis, unam, quaecunque fuerit, summam epistola teneat. Hanc qui suscipit, omni cum cautela requirat expressam. Addat praeterea separatim in epistola etiam nonagenarium 454 et nonum numerum, qui secundum Graeca elementa significant ΑΜΗΝ, Expliciunt canones.
CAPITULUM LXIV. Epistola Clementis papae ad S. Jacobum apostolum fratrem Domini. 455 CLEMENS JACOBO domino et episcopo episcoporum, regenti Hebraeorum sanctam Ecclesiam Hierosolymis, sed et omnes Ecclesias quae ubique Dei providentia fundatae sunt, cum presbyteris et diaconibus, et caeteris omnibus fratribus. Pax tibi sit semper.
Notum tibi facio, domine, quia Simon, qui verae fidei merito et integrae praedicationis obtentu, fundamentum esse Ecclesiae definitus est, qua de causa etiam Domini ore divino cognominatus est Petrus, qui fuit primitiae electionis Domini, apostolorum primus, cui et primo Deus Pater Filium revelavit, cui et Christus competenter beatitudinem contulit, qui et vocatus est et electus, et conviva Domini et comes effectus, tanquam bonus et probatissimus discipulus, qui obscuriorem mundi plagam occidentis (velut omnium potentior) illuminare praeceptus est, quique et integre potuit implere praeceptum. Sed quousque sermonem protraho, refugiens indicare quod triste est, quod quidem necesse est, licet tarde, proferre? Hic denique ipse Petrus, qui pro immensa charitate quam erga omnes homines gerebat, palam cum omni fiducia (adversante etiam tyranno totius mundi) bonum praedicare non destitit, et Regem omnium saeculorum per orbem terrae et usque ad ipsius Romanae urbis hujus notitiam, ut etiam ipsa salvaretur, invexit; hic, inquam, pro pietate patiendo volens praesentem vitam finivit. In ipsis autem diebus quibus vitae finem sibi imminere praesensit, in conventu fratrum positus, apprehensa manu mea, repente consurgens, in auribus totius ecclesiae haec protulit verba: Audite me, fratres et conservi mei. Quoniam, sicut edoctus sum ab eo qui misit me, Domino et magistro meo Jesu Christo, dies mortis meae instat, Clementem hunc episcopum vobis ordino, cui soli meae praedicationis et doctrinae cathedram (Constit. VII, 46) trado: qui mihi ab initio usque in finem comes in omnibus fuit, et per hoc veritatem totius meae praedicationis agnovit; qui in omnibus tentationibus meis socius exstitit, fideliter perseverans; quem prae caeteris expertus sum Deum colentem, homines diligentem, castum, discendi studiis deditum, sobrium, benignum, justum, patientem, et scientem ferre nonnullorum (etiam ex his qui in verbo Dei instruuntur) injurias. Propter quod ipsi trado a Domino mihi traditam potestatem ligandi et solvendi; ut de omnibus quibuscunque 456 decreverit in terris, hoc decretum sit et in coelis. Ligabit enim quod oportet ligari, et solvet quod expedit solvi, tanquam qui ad liquidum Ecclesiae regulam noverit. Ipsum ergo audite, scientes quia quicunque contristaverit doctorem veritatis, peccat in Christum, et Patrem omnium exacerbat Deum, propter quod et vita carebit. Ipsum autem qui praeest caeteris, oportet medici vicem agere, et non ferae bestiae furore commoveri. Haec eo dicente, ego procidens ad pedes ejus, rogabam, excusans me et declinans honorem cathedrae vel potestatem. At ille respondens: Pro hoc, inquit, ne me rogaveris. Hoc enim fieri statutum est mihi, et eo magis quod excusas; quia haec cathedra eum qui cupit eam, et audacter expetit, non requirit, sed ornatum moribus et in verbis eruditum. Quod si esset alius melior, si quis mihi alius adjutor tam sedulus astitisset, si quis tam plene doctrinae meae rationem cepisset, sed et ecclesiasticas dispositiones a me tam plene didicisset; habens alium talem, non te cogerem opus bonum suscipere nolentem. Superfluum est ergo alium quaerere, cum primitias eorum qui ex gentibus per me salvantur, et praecipue hujus urbis, te primum obtulerim Deo. Sed et aliud intuere, quia si periculum peccati timens, suscipere refugis Ecclesiae gubernacula, certus esto quia amplius peccas, qui populum Dei velut in fluctibus positum et periclitantem, cum juvare possis, subterfugis: tui tantummodo habens considerationem, et non quod in commune omnibus expedit providens. Sed certus esto quod necesse est te suscipere omne periculum, quia nec ego pro salute omnium ab obsecrando cessabo. Quanto ergo mihi citius acquieveris, tanto me citius laboris et tristitiae meae moerore relevabis. Novi etiam hoc, o Clemens, quod tibi taedia et molestias, pericula etiam et opprobria ineruditi vulgi indocilisque conciliem; quae tu tamen, scio quod constanter et fortiter feres, respiciens ad illam spem quae tibi apud Deum patientiae praeparat coronam. Sed et illud cupio, te mecum justa ratione, perspicere, quando maxime opera tua indiget Christus, nunc cum inimicus adversus sponsam ejus commovet bellum, an futuro in tempore, quando jam Christus post victoriam triumphabit, nec ultra ullius opera indigebit? Quis non etiam parvi sensus intelligat, quod istud est tempus in quo operam tuam Christus requirit? Tota igitur mente in praesenti necessitate praebe operam tuam, et auxilium in praeliis exhibe 457 regi optimo, remunerationes magnificas post victoriam reddituro. Libenter ergo suscipe episcopatus officium, eo maxime quod ecclesiasticas dispositiones a me probabiliter didicisti, ut salus eorum qui per nos confugerunt ad Deum, nequaquam vacillet. Verumtamen et breviter te de ipsius dispensationis ordine coram omnibus commonere necessarium duco.
Te quidem oportet irreprehensibiliter vivere et summo studio niti ut omnes vitae hujus occupationes abjicias, ne fide jussor existas, ne advocatus litium fias, neve in ulla aliqua occupatione prorsus inveniaris mundialis negotii occasione perplexus. Neque enim judicem aut cognitorem saecularium negotiorum hodie te ordinare vult Christus, uti ne praefocatus praesentibus hominum curis, non possis verbo Dei vacare, et secundum veritatis regulam secernere bonos a malis. Ista namque opera, quae tibi minus congruere superius exposuimus, exhibeant sibi invicem discentes, id est laici; et te nemo occupet ab his studiis per quae salus omnibus datur.
Sicut enim tibi impietatis crimen est, neglectis verbi Dei studiis, sollicitudines suscipere saeculares: ita et unicuique laicorum peccatum est, nisi invicem sibi etiam in his quae ad communis vitae usum pertinent, operam fideliter dederint. Te vero securum facere et his quibus debes vacantem, omnes communiter elaborent. Quod si forte a semetipsis hoc laici non intelligunt, per diaconos edocendi sunt, ut tibi solius Ecclesiae sollicitudines derelinquant; quo ipsam, ut dignum est, dispensare sufficias, et veritatis verbo abundantius et studiosius deservire. Si enim mundialibus curis fueris occupatus, et teipsum decipies, et eos qui te audiunt. Non enim poteris quae ad salutem pertinent plenius singulis quibusque distinguere. Et ex eo fiet ut et tu tanquam qui non docueris quae ad salutem hominum pertinent, puniaris, et discipuli per ignorantiam pereant.
Idcirco tu quidem ad hoc solum vacato, ut opportune et sine intermissione doceas verbum Dei, per quod salutem consequi possint. Illi vero cum tanta reverentia tua verba suscipiant, ut qui sciant legatum te et praeconem esse veritatis, et quodcunque super terram ligaveris, esse ligatum et in coelo; et quodcunque solveris super terram, etiam ibi esse solvendum. Quoniam quidem et tu, ut dixi, quae oportet ligabis, et quae expedit solves. Et ad te quidem qui praees, ista sint monita, et his similia.
Ad presbyteros vero sint ista: Ante omnia, 458 ut pudicitiae studentes, adolescentes nuptiis jungant, quo calorem ferventis aetatis conjugali lege praeveniant. Sed ne in provectioribus quidem curam habere hujuscemodi negligant, quia in multis, etiam cum senuerit corpus, concupiscentia viget. Ne forte ergo fornicationis labes, occasione accepta, tanquam venenum pessimum serpat in vobis, cavere et antevenire necessarium est, ne quod in vobis adulterii occultum coalescat incendium. Et quid in omnibus peccatis adulterio gravius? Secundum namque in poenis obtinet locum, quoniam quidem primum illi habent qui aberrant a Deo, etiam si sobrie vixerint. Propter quod vos, o presbyteri, Ecclesiam excolite, et ordinate sponsam Christi ad pudicitiam. Sponsam autem dico omnem Ecclesiae congregationem, quae si pudica inventa fuerit a sponso suo, ingentibus ab eo donis et muneribus honorabitur; et vos, velut ministri sponsae, et amici sponsi, ingenti gaudio et laetitia perfruemini. Si vero sponsa haec reperta fuerit commaculata peccatis, ipsa quidem, tanquam indigna, extrudetur a regalibus toris. Vos autem poenas dabitis, si forte per vestram negligentiam vel desidiam obrepserit contagio saeva peccati. Idcirco ante omnia sobrietatis et pudicitiae sollicitudinem gerite. Valde enim apud Deum grave crimen ducitur fornicatio, cujus species sunt quidem plures, sicut vobis et ipse Clemens diligenter exponet. Verumtamen prima species adulterii est, virum propria uxore solummodo non esse contentum, et mulierem non proprio tantum servare se viro. Si ergo castus fuerit quis, potest et humanus et misericors fieri, per quod et ipse aeternam a Deo misericordiam consequatur. Sane sicut adulterii venenum cunctis malis perniciosius est, ita amor fraternus et charitas totius boni fastigium tenet. Et ideo diligite omnes fratres vestros, et cum religione ac misericordia respicite ad omnes. (Const. IV, 2) Orphanis exhibete vosmetipsos parentes. Viduis virorum curam impendite, cum omni castitate, quae necessaria sunt praebentes. Juniores tamen viduas nuptiis copulate. His qui ignorant artificia, exquirite honestas aliquas occasiones quibus victum necessarium quaerant; artificibus vero operam providete, debilibus misericordiam facite. Scio autem haec omnia facturos vos, si charitatem prae caeteris et ante omnia in vestro corde figatis. Cujus charitatis, et recipiendae, et habendae, maximum erit fomentum, si frequenter inter vosmetipsos communem cibum vestrum mensamque faciatis, et in quantum unusquisque praevalet, crebrius panes ac sales suos cum 459 fratribus suis sumat. Per haec enim praecipue charitas comparatur, et causa totius boni in hujusmodi communione consistit. Ubi autem pax et bonitas, ibi et salus. Propter quod communes facite cibos vestros cum his qui secundum Deum fratres sunt, quia per haec temporalia officia, pacis et charitatis fructibus gaudia aeterna merebimini. Multo autem sollicitius esurientes reficite, et sitientibus potum date, nudis vestimentum; aegros visitate, et eos qui in carcere sunt, prout possibile est, juvate; peregrinos satis prompte in domibus vestris suscipite. Et ne omnia nunc singulatim dicam, omne bonum ipsa per se (si in vobis fuerit) charitas vos facere docebit, sicut et e contrario eos qui a salute alieni sunt, omne malum facere odium docet.
Si qui ex fratribus negotia habent inter se, apud cognitores saeculi non judicentur, sed apud presbyteros Ecclesiae, quidquid illud est dirimatur; et omni modo obediant statutis eorum. Super omnia autem avaritiam fugite, quae homines occasione praesentis lucri ab aeternis separat bonis. Pondera, mensuras, stateras, pro locis quibusque aequissima custodite; deposita fideliter restituite. Quae omnia, et si qua sunt similia his, ita demum sollicite et diligenter implebitis, si futurum Dei judicium sine intermissione in vestro corde volvatis. Quis enim peccare poterit, si semper ante oculos suos Dei judicium ponat? Quod in fine mundi certum est agitandum, ut tandem qui bene in hac vita egerunt, consequantur bona reposita; peccatores autem ut consequantur praeparatas et reconditas poenas, de quibus ita futurum dubitare omnino non possumus. Siquidem haec omnia ita esse ventura verus nobis propheta praedixit: unde et vos, qui estis veri Prophetae discipuli, abjicite a cordibus vestris ante omnia discordias et animorum dissensiones, ex quibus omne malum opus procedit, et benignitatem ac simplicitatem tota mente servate. Quod si forte alicujus cor, vel livor, vel infidelitas, vel aliquod malum ex his quae superius memoravimus, latenter irrepserit; non erubescat, qui animae suae curam gerit, confiteri haec huic qui praeest, ut ab ipso per verbum Dei et consilium salubre curetur, quo possit integra fide et operibus bonis poenas aeterni ignis effugere et ad perpetuae vitae praemia pervenire.
Diaconi vero Ecclesiae tanquam (Const. II, 44) oculi sint episcopi, oberrantes et circumlustrantes 460 cum verecundia actus totius Ecclesiae, et perscrutantes diligentius si quem videant vicinum fieri praecipitio et proximum esse peccato, ut referant haec ad episcopum, et commoneri ab eo possit is qui in praecipitium lapsurus est, uti revocetur, et non corruat in peccatum. Negligentiores quoque, et eos qui rarius ad audiendum verbum Dei accedunt, nec sollicite ad episcopi tractatum conveniunt, ipsi commoneant et hortentur. Si enim assidui sint ad audiendum, non solum vitae aeternae ex salubri commonitione capiunt lucra, verum et quaecunque illae sunt tristitiae vel moerores quae ex praesentis vitae necessitatibus et cladibus temporum veniunt, quaeque malorum sermonibus in corde suo velut jacula defixa circumferunt, abjiciuntur omnia praedicatione veritatis, et vitae aeternae doctrina, et eruditione purgata. Alioquin si multo tempore auditum subtrahant a verbo Dei, et remaneant in cultu vitiorum, sine dubio spinis erunt ac sentibus occupati. Et quid aliud, nisi ad ignem talis haec terra praeparabitur? De his ergo, ut diximus, diaconis cura sit. Sed et eos qui secundum carnem aegrotant, sollicite perquirant, et plebi (si forte plebs ignorat) indicent de his, ut et ipsi visitent eos, et quae necessaria sunt praebeant eis cum conscientia ejus qui praeest. Quod tamen etiamsi clam fecerint, non peccabunt. Sed et de peregrinis similiter episcopo suggerant refovendis; et caetera his similia quae ad cultum Ecclesiae et disciplinam ejus pertinent, diaconis curae sint. Qui catechizant, id est, qui verbo instruunt incipientes, primo oportet ut ipsi instructi sint, de anima enim agitur hominum. Et oportet eum qui docet et instruit animas rudes, esse talem ut pro ingenio discentium semetipsum possit aptare, et verbi ordinem pro audientis capacitate dirigere. Debet ergo ipse apprime esse eruditus et doctus, irreprehensibilis, maturus, impavidus, sicut ipsi probabitis fore Clementem hunc post me. Multum est autem, si ego nunc de singulis quae unusquisque habere debeat prosequar.
Verumtamen illud est quod prae caeteris ab omnibus vobis, cupio in commune servari, ut concordiam teneatis, per quod solum potestis portum quietis intrare et civitatem summi Regis, quae pax nominatur. Similis namque est status omnis Ecclesiae magnae navi quae per undosum pelagus diversis e locis et regionibus viros portat, ad unam 461 potentis regni urbem properare cupientes. Sit ergo navis hujus dominus (Const. II, 61) ipse omnipotens Deus, gubernator vero sit Christus. Tum deinde proretae officium episcopus impleat, presbyteri nautarum, diaconi dispensatorum locum teneant; hi qui catechizant, naustologis conferantur; epibatis autem totius fraternitatis multitudo similis sit; ipsum quoque mare hic mundus habeatur; ventorum vero varietates et turbinum, diversis tentationibus conferantur; persecutiones tribulationes et pericula, fluctibus exaequentur. Terreni vero spiritus, qui vel de torrentibus, vel de convallibus spirant, pseudoprophetarum et seductorum, seu pravae doctrinae verba ducantur; promontoria vero et loca confragosa, hi qui in potestatibus saeculi sunt judices, et pericula minantur et mortes. Dithalassa vero loca, quae duplicibus undae fallacis aestibus verberantur, dubiis mente et de repromissionum veritate nutantibus conferantur, atque his qui irrationabili fidem nostram ratione discutiunt. Hypocritae autem et dolosi, piratis similes habeantur. Jam vero rapidus vortex, et tartarea charybdis, et saxis illisa naufragia, ac mortiferae submersiones, quid aliquid aliud aestimanda sunt, quam peccata? Restat igitur ut haec navis cursu prospero tuta possit portum desideratae urbis intrare, ita Deo precem fundere navigantes, ut mereantur audiri. Audiri autem a Deo ita demum merebitur quis, si orationes ipsae bonis moribus et bonis operibus adjuventur. Sed ante omnia cum quiete et silentio, epibatae (id est laici) in suis unusquisque resideant locis, ne forte per inquietudinem et inconditos inutilesque discursus, si passim vagari coeperint, vel ab officio suo nautas impediant, vel in alterum latus per inquietudinem eorum navis pressa demergatur. Naustologi de mercedibus commoneant, et nihil omnino quod ad diligentiam vel ad disciplinam pertinet, diaconi negligant. Presbyteri, velut nautae aptent singula ad instructionem navis diligenter, et instruant quae in suo tempore requirenda sunt. Episcopus tanquam proreta vigilanter et sollicite gubernatoris verba custodiat Christi. Salvator Dominus, gubernator Ecclesiae suae, diligatur ab omnibus, et ipsius solius praeceptis ac jussis credat et obediat omnis Ecclesia. Deo quoque indesinenter supplicetur a cunctis de prosperitate ventorum. Navigantes omnem tribulationem et omne periculum superent, tanquam mare profundum mundi istius et vitae humanae pelagus navigantes, in quo esuriendum sit et sitiendum; 462 nuditatem quoque ferendam, morbos etiam corporis et aegritudines tolerandas. Insuper et hominum insidiis ac dolo saepe laborandum, quippe qui dispergendos se nonnunquam noverint, sed aliquando etiam congregandos; vomitus quoque et sugillationes ferendas, cum ex confusione peccatorum et rejectione criminum, velut male congregati in visceribus fellis, jactura facienda est, et abjicienda prorsus e corde omnis intrinsecus quae latet amaritudo peccati, si qua forte ex desideriis iniquis, velut ex cibis noxiis, congregata est. Quam utique cum evomuerit quis et abjecerit, ingentis aegritudinis liberabitur morbo; si tamen post vomitum, quae ad sanitatem pertinent sumat. Verumtamen scitote cuncti quod supra omnes vos laboret episcopus; quia unusquisque vestrum suum proprium fert laborem, ille vero et suum et singulorum. Propter quod, o Clemens, tanquam qui omnibus praeesse te noveris, singulos (prout potueris) juva, et singulos releva, qui et singulorum onus et sollicitudinem portas. Unde et ego nunc hanc tibi injungens dispensationem, scio quia accipio gratiam magis quam praesto. Sed esto confidens et fortiter ferens; certus quia laboris tui meritum recipies, cum ad portum quietis incolumem hanc provexeris navem. Ibi mercedes et praemia pro omnium salute suscipies, si hic pro omnium incolumitate vigilaveris. Itaque si te multi e fratribus propter rigorem justitiae odio habuerint, ex hoc quidem non laederis, sed ex hujuscemodi odiis amor tibi conciliabitur Dei. Et ideo satage magis et refuge ne lauderis ab iniquis, et ne a pessime agentibus diligaris; sed potius propter justam dispensationem et aequissimam regulam disciplinae a Christo collaudari merearis. Haec cum dixisset, et his similia quamplurima, rursum respiciens ad populum, dixit: Sed et vos, charissimi fratres et conservi mei, huic qui praesidet vobis ad veritatem docendam, in omnibus obedite; scientes quod si quis hunc contristaverit, Christum, qui ei docendi credidit cathedram, non recipit. Et tanquam qui Christum non susceperit, nec Deum Patrem suscepisse judicabitur, et ideo nec ipse suscipietur in regno coelorum. Propter quod satagite ad omnem collectam et congregationem semper convenire, ut non velut negligentes et desides a judice Christo condemnemini. Convenientes vero semper ad Clementem, date omnes operam pro ipso sentire, et summo studio favorem vestrum erga ipsum ostendere; 463 scientes quia propter singulos vestrum, ipsi magis soli infestat inimicus, et in ipsum majora suscitat bella.
Oportet ergo vos summo studio niti ut, omni erga illum vinculo amoris innexi, plenissimo erga eum inhaereatis affectu. Sed et vos quoque ipsi unanimes in omni concordia perdurate, quo facilius etiam illi obedire omnes pari et consensu et unanimitate possitis. Propter quod et vos salutem consequi, et ille possit, obtemperantibus sibi vobis, promptius impositi oneris pondus evehere. (Conc. Vasense II, cap. 6. an. 442.) Quaedam etiam ex vobis ipsis intelligere debetis, si qua sunt quae ipse propter insidias hominum malorum non potest evidentius et manifestius proloqui. Verbi gratia (Conc. Metense ann. 888, cap. 8): Si inimicus est alicui pro actibus suis, vos nolite exspectare ut ipse vobis dicat: Cum illo nolite amici esse; sed prudenter observare debetis, et voluntati ejus absque commonitione obsecundare et avertere vos ab eo cui ipsum sentitis adversum; sed nec loqui his quibus ipse non loquitur, ut unusquisque qui in culpa est, dum cupit omnium vestrum amicitias reparare, festinet citius reconciliari ei qui omnibus praeest, et per hoc redeat ad salutem, cum obedire coeperit monitis praesidentis. Si vero quis amicus fuerit his quibus ipse amicus non est, et locutus fuerit his quibus ipse non loquitur, unus est et ipse ex illis qui exterminare volunt Ecclesiam Dei; et cum corpore vobiscum esse videatur, mente et animo contra vos est. Et est multo nequior hostis hic quam illi qui foris sunt, et evidenter inimici sunt. Hic enim per amicitiarum speciem, quae inimici sunt gerit, et Ecclesiam dispergit ac vastat. Et cum haec dixisset, in medio coram omnibus manus mihi imposuit, et in cathedra sua, ingenti verecundia fatigatum, sedere me compulit. Cumque sedissem, haec ad me rursum locutus est: Deprecor te, o Clemens, coram omnibus qui praesentes sunt, ut posteaquam (sicut naturae debitum est) vitae praesentis finem fecero, Jacobo fratri Domini, descripta breviter, vel quae ad initium fidei tuae spectant, vel etiam quos ante fidem animos gesseris, sed et qualiter mihi ab initio usque ad finem comes itineris et actuum fueris, quaeque per singulas civitates (me disputante) sollicitus auditor exceperis, quique in praedicationibus meis vel verborum fuerit ordo vel actuum, sed qui me finis in hac urbe repererit, sicut dixi, omnia, quam potes, breviter comprehensa, 464 ad ipsum te destinare non pigeat. Nec verearis, ne forte multum de meo exitu contristandus sit, cum id me pro pietate sustinere non ambigat. Erit autem ei grande solatium si didicerit quod post me non imperitus vir aliquis, aut indoctus, atque ignorans divini verbi mysterium, et ecclesiastici ordinis disciplinam, vel doctrinae regulam nesciens, susceperit cathedram meam; scit enim quia si indoctus et inscius officium doctoris accipiat, sine dubio discipuli et auditores ignorantiae tenebris obvoluti, in interitum demergentur. Unde et ego, mi domine Jacobe, cum haec ab eo praecepta susceperim, necesse habui implere quod jusserat, indicans tibi et de his ipsis, simul et de illis breviter comprehendens, quae per singulas quasque urbes digrediens, aut in praedicationis sermones protulerit, aut in gestorum virtute perfecerit; quamvis tibi de his plurima jam et plenius ante descripta, ipso jubente, transmiserim, sub eo ipso titulo quem ipse praecepit affigi, id est, Clementis itinerarium praedicationis Petri.
Sed et nunc exponere jam quae praecepit, Domino opem ferente, incipiam.
Explicit epistola Clementis ad Jacobum fratrem Domini de obitu Petri et de ordinatione sua feliciter.
CAPITULUM LXV. Domino sancto beatissimo Patri et apostolica sede dignissimo papae LEONI CERETIUS, SALONIUS et VERANUS.
Recensita epistola beatitudinis vestrae, etc., uti habetur, tom. I hujus editionis, inter Leonis litteras epist. 68.
465 CAPITULUM LXVI. Cyrillus Nestorio, ut rectum fidei dogma sequatur. Comperi quosdam existimationi meae detrahentes, apud reverentiam tuam multa garrire, et id crebro frequenterque agere, et maxime tunc cum virorum illustrium atque prudentium praesto esse plurimos vident; et fortasse opinantes tuas aures delectari, non adeo ex voluntate, tales adversum nos voces emittunt: homines nulla quidem in re prorsus offensi, nec laesi, sed modeste a nobis clementerque convicti. Unus, quia caecis egentibusque vim faciebat; alter, quia super matrem suam erexit gladium; alius, quia cum ancilla aurum rapuit alienum, et hac semper existimatione vixit, quam nullus inimicissimo suo optet evenire. Caeterum talium hominum nullam omnino habeo curam, ne videar supra Dominum aut magistrum, vel supra patres nostros mensuram meae mediocritatis extendere. Neque enim fieri potest ut aliquis maledicorum virus et molestiam vitare possit, quamvis rectissime vivat; sed illi maledictionis et amaritudinis os plenum habentes, rationem judici omnium reddituri sunt. Ego autem me converto ad id, quod me maxime decet, et te nunc quoque admoneo, quasi fratrem in Domino, ut doctrinam verbi et sensum fidei caute et cum omni observatione facias semper ad populos; sciens plane quod si quis 466 ex his qui in Christum credunt, unum duntaxat scandalizaverit (Matth. XVIII, 6), indignationi subjacebit ingenti; si vero non unus sit, sed multitudo decepta; tunc omni nobis arte nitendum est ut circumcidamus seandala, et illis qui quaerunt veritatem, sanam rectamque fidei dirigamus rationem. Id autem facile fiet, si Patrum recensentes scripta sanctorum, eos plurimi faciamus; et nosmetipsos consulentes, si in fide consistimus, secundum quod scriptum est (II Cor. I, 5), tum demum rectis illorum atque irreprehensibilibus institutis sensus nostros animosque formemus.
Ait igitur sancta et magna synodus, ipsum qui est ex Deo Patre naturaliter natus, unigenitum Filium, Deum verum de Deo vero, lumen de lumine, per quem et cum quo omnia fecerit Pater, hunc descendisse, incarnatum esse et hominem factum, passum esse, resurrexisse tertia die, et ascendisse rursus in coelos. Haec nos sequi verba debemus; his nos convenit obtemperare dogmatibus, considerantes quid sit incarnatum esse, et hominem factum Dei Verbum. Non enim dicimus quod Dei natura immutata vel conversa facta sit caro; nec quod in totum hominem, qui est ex anima et corpore, transformata sit; sed illud magis quod carnem animatam anima rationali sibi copulaverit, et Verbum substantialiter, ineffabiliter et indeprehensibiliter factus sit homo et nuncupatus sit etiam filius hominis, non nuda tantummodo voluntate, sed nec assumptione solummodo personae; sed quod diversae quidem naturae in unum tamen convenerint, unus tamen ex ambabus Christus et Filius non evacuata aut sublata diversitate naturarum perconjunctionem, sed quia nobis simul effecerunt 467 unum Dominum et Christum et Filium. Et caetera quae jam scripta sunt in capitulo XLI, De testimoniis sanctorum Patrum. Adjectum autem in fine. Haec igitur pro charitate in Christo scribo; quaerens tanquam fratrem, et contestans coram Christo et electis angelis, ut haec nobiscum et sentias, et doceas; ut Ecclesiarum pax salva servetur, et concordiae charitatisque vinculum indissolubile maneat sacerdotibus Dei.
CAPITULUM LXVII. Leo episcopus Leoni Augusto. Promisisse me memini, etc., uti habetur, tom. I hujus editionis, epist. 165.
CAPITULUM LXVIII. Item Leo episcopus Juvenali episcopo Hierosolymitano. Acceptis dilectionis tuae litteris, etc., uti tom. I, epist. 139.
468 CAPITULUM LXIX. Leo episcopus Flaviano episcopo Constantinopolitano. Lectis dilectionis tuae litteris, etc., uti eodem tom. I, epist. 28.
CAPITULUM LXX. Epistola Leonis papae ad Theodorum episcopum. Dilectissimo fratri THEODORO episcopo Forojuliensi LEO episcopus.
Sollicitudinis quidem tuae, etc., uti tom. I, epist. 108.
CAPITULUM LXXI. Dilectissimo fratri Turbio episcopo Asturicensi Leo episcopus. Quam laudabiliter pro catholicae fidei veritate, etc., uti tom. I, epist. 15.
469 CAPITULUM LXXII. Incipit epistola sancti Leonis papae ad Rusticum Narbonensem episcopum, subditis responsionibus ad ejusdem consulta respondentibus. Epistolas fraternitatis tuae, quas Hermes archidiaconus tuus detulit, etc., uti tom. I, epist. 167.
CAPITULUM LXXIII. Incipit epistola decretalis ad Anatolium (lege Anastasium) episcopum Thessalonicensem. Quanta fraternitati tuae a beatissimi Petri apostoli auctoritate, etc., uti tom. I, epist. 14.
CAPITULUM LXXIV. Incipit ejusdem ad Nicetam. LEO NICETAE episcopo Aquileiensi.
Regressus ad nos filius meus Adeodatus, etc., uti tom. I, epist. 159.
CAPITULUM LXXV. Item incipit epistola papae Leonis ad Januarium de haereticis et schismaticis. LEO episcopus JANUARIO episcopo Aquileiensi.
Lectis fraternitatis tuae litteris, etc., uti tom. I, epist. 18.
CAPITULUM LXXVI. Leo universis episcopis per Campaniam, Picenum, Tusciam et universas provincias constitutis, in Domino salutem. Ut nobis gratulationem facit, etc., uti tom. I, epist. 4.
CAPITULUM LXXVII. Item epistola Leonis de Manichaeis. LEO universis episcopis per diversas provincias constitutis in Domino salutem.
In consortium vos nostrae sollicitudinis, etc., uti tom. I, epist. 7.
470 CAPITULUM LXXVIII. Leo universis episcopis per Siciliam constitutis in Domino salutem. Divinis praeceptis, etc., uti tom. I, epist. 16.
CAPITULUM LXXIX. Epistola Leonis papae ad Pulcheriam Augustam. Quantum praesidii Dominus Ecclesiae suae, etc., uti tom. I, epist. 31.
CAPITULUM LXXX. Epistola Leonis ad Constantinopolitanos. Licet de his, quae in Concilio Sacerdotum, etc., uti tom. I, epist. 59.
CAPITULUM LXXXI. Item epistola Leonis papae ad Palaestinos. Sollicitudini meae, quam universali Ecclesiae omnibusque ejus filiis debeo, etc., uti tom. I, epist. 124.
CAPITULUM LXXXII. Incipit epistola papae Leonis ad Aquileiensem episcopum. Relatione sancti fratris et coepiscopi nostri Septimi, etc., uti tom. I, epist. 1.
CAPITULUM LXXXIII. Incipit epistola papae Leonis ad Septimum episcopum. Lectis fraternitatis tuae litteris, etc., uti tom. I, epist. 2.
CAPITULUM LXXXIV. Incipit epistola papae Leonis ad Mauros episcopos. Cum in ordinationibus sacerdotum, etc., uti tom. I, epist. 12.
471 CAPITULUM LXXXV. Leo sanctae synodo quae apud Ephesum convenit. Religiosa clementissimi principis fides, etc., uti tom. I, epist. 33.
CAPITULUM LXXXVI. Leo episcopus et sancta synodus quae in urbe Roma convenit, Theodosio Augusto. Litteris clementiae vestrae, etc., uti tom. I, epist. 44.
CAPITULUM LXXXVII. Leo episcopus et sancta synodus quae in urbe Roma convenit, Pulcheriae Augustae. Si epistolae quae in fidei causa, etc., uti tom. I, epist. 45.
CAPITULUM LXXXVIII. Incipit epistola Leonis papae ad Julianum episcopum. Licet per nostros quos ab Urbe pro fidei causa direximus, etc., eodem tom. I, epist. 35.
CAPITULUM LXXXIX. Incipit epistola Leonis papae ad Theodosium Augustum. Caesari THEODOSIO religiosissimo et piissimo Augusto LEO papa Ecclesiae catholicae urbis Romae.
Quantum rebus humanis consulere providentia divina dignetur, etc., ibidem, epist. 29.
CAPITULUM XC. Leo episcopus Marciano Augusto per Lucianum episcopum et Basilium diaconem de ambitu Anatolii episcopi. Magno munere misericordiae Dei, etc., tom. I, epist. 104.
CAPITULUM XCI. Leo Anatolio episcopo. Manifestato, sicut optavimus, per gratiam Dei lumine veritatis, etc., uti tom. I, epist. 106.
472 CAPITULUM XCII. Leo episcopus sanctae synodo apud Chalcedonem habitae. Omnem quidem fraternitatem vestram nosse non ambigo, etc., ibidem, epist. 114.
CAPITULUM XCIII. Leo episcopus Anatolio episcopo. Diligentiam necessariae sollicitudinis quam fraternitas tua in dirigendis ad nos litteris exsequitur, etc., tom. I, epist. 155.
CAPITULUM XCIV. Leo episcopus Leoni Augusto per Philoxenum agentem in rebus. Multo gaudio mens mea exsultat, etc., ibidem, epist. 162.
CAPITULUM XCV. Leo Anatolio episcopo per Patricium diaconum. Lectis dilectionis tuae litteris, quas per filium nostrum Patricium, etc., tom. I, epist. 163.
CAPITULUM XCVI. Leo Anatolio episcopo per Nestarium agentem in rebus. Si firmo incommutabilique proposito, etc., uti tom. I, epist. 135.
CAPITULUM XCVII. Leo episcopus sanctae synodo apud Chalcedonem constitutae. Dilectissimis fratribus in Domino salutem.
Optaveram quidem dilectissimi pro nostri dignitato collegii, etc., eodem tom. I, epist. 93.
CAPITULUM XCVIII. Item ad Dorum Beneventanum episcopum. Dilectissimo fratri DORO LEO.
Judicium nostrum, quod de te sperabamus, etc., uti tom. I, epist. 19.