Paginam CLI. | Paginam CXLIII. |
[152ra]recensereator cum comitibus flandrie et bolonie et comite salesburie fratre regis anglie cum magno exercitu ad debellandum regem francorum ad terminos francie uenerunt. Quibus occurrens rex francorum eos deuicit. et fugato imperatore. uiior. comites cepit. multamque multitudinem baronum et militum. ceteros autem in quantum potuerunt occiderunt circiter. xx. milia ut perhibent. [c535]recensereAnnus. Discordia mota est inter Iohannem regem anglorum et omnes barones totius regni propter oppressiones quas eis intulerat. et libertates quas eis abstulerat. [c536]recensereAnnus. Primus decennouennalis cicli ab incarnatione domini mus.ccus.xvius. in quo generale concilium rome celebratum est sub Innocentio.iii° . In quo omnes clerici per uniuersum mundum aut inuiti aut spontanei vicesimum denarium omnium reddituum suorum reddere coacti sunt per trennium quasi in subsidium terre ierosolimitane. Laudatur ab hiis dominus papa culpatur ab aliis. Plurima precepta fuerunt ibi promulgata sed a paucis obseruata. Ibidem etiam fuit ordinatum de decimis alborum monachorum. Innocentius obiit. Et intronizatus fuit honorius. [c537]recensereAnnus. Mota est discordia inter iohannem regem anglorum et optimates totius regni sui. et cum non posset illis resistere : crucem suscepit. et nuncios ad curiam romanam transmisit exorans et postulans a domino papa ut eum quasi crucesignatum defenderet. Et ea condicione totam angliam domino pape tributariam fecit reddendo annuatim curie romane septingentas marcas. Dominus itaque papa transmisit legatum in angliam. qui et lodouicum filium regis francorum qui in angliam uenerat : cum omnibus fautoribus suis excommunicauit. et sic de anglia post absolutionem tamen a legato adeptam cum dedecore recessit. |
[152rb]recensere[c538]recensereAnnus. In cuius fine ante festum beati michaelis Iohannes rex anglie viam uniuerse carnis ingressus est. vir quidem maliciosus oppressor ecclesiarum et optimatum totius regni. ut uidebatur odiosus deo et hominibus : morte repentina preuentus. de cuius morte pauci uel nulli tristes effecti sunt. Post mortem ipsius legatus supramemoratus filium ipsius henricum paruum. vii. annorum apud glocestriam ut aiebant dyademate regni insigniuit. in festiuitate symonis et iude. Lewelinus fuit Woluedale in Ros. [c539]recensereAnnus. Ciuitas damieta mense nouembris miraculose a christianis capta est. que duobus antea annis obsessa fuerat. Fuerunt autem in ea. xlv. milia armatorum ut asserebant exceptis mulieribus et paruulis. Sed plurimi fama et inedia mortui fuerunt. Die namque qua ciuitas capta fuit inuenta fuerunt ut dicitur tria milia corpora inhumata exceptis illis quos in fluuium precipitauerant. Inuenta autem fuit ciuitas plena diuitiis auro et argento uestibus sericis et lapidibus preciosis. Qua capta : statim archiepiscopus in ea consecratus est a domino legato et patriarcha et ab archiepiscopis et episcopis pluribus qui ibi aderant. Willelmus marscallus vetus comes penbrochie obiit. [c540]recensereAnnus. Translatio sancti thome martyris Idus Iulii. Eodem anno Lewelinus filius yoruerth combussit hauerfordiam. Nonas septembris. Noua turris meneuensis ecclesie die Lune ante festum sancti martini nemine mortuo uel leso statim post uesperas in ruinam improuisam uersa est.
|
[152va]recensere[c541]recensereAnnus. Ciuitas damieta a sarracenis iterum dolose capta est. [c542]recensereAnnus. [c543]recensereAnnus. Willelmus iunior filius Willelmi collecto magno exercitu in yberniam. classe preparata sabbato palmarum apud sanctum dauid applicuit. et in septimana paschali castellum de cardigan : nullis resistentibus cepit. Similiter et cayrmerdyn. Conuocatisque cognatis et affinibus suis comitibus et baronibus de anglia castellum de kilgarran refirmauit. Multos insultus in Walenses fecit. Confederatoque sibi conano filio hoeli predam maximam de terra de cardigan abduxit. totamque terram usque ad ayron cepit. quam custodie dicti conani commisit. et ipse cum suis discessit. [c544]recensereAnnus. Henricus rex anglie filius iohannis amisit pictauiam. Et cepit castrum de bedeford. Et eodem anno Willelmus marscallus cepit castrum de trumme in yberniam. et expugnauit hugonem de lacy. [c545]recensereAnnus. In quo primo constitutus est precentor in ecclesia meneuensi. Et inceptum fuit nouum opus maioris ecclesie sancti thome hauerfordie [c546]recensereAnnus. In quo lodouicus rex francorum expugnauit castra comitis sancti egydii et precipue avinun. et muros eius euertit [c547]recensereAnnus. in quo maredut filius resi archydiaconus de cardigan obiit. Reginaldus de breosa obiit. cui successit Willelmus filius eius. Qui eodem anno captus est in Kery. [c548]recensereAnnus. in quo gwerra mota est inter henricum regem anglie filium iohannis et lewelinum principem Wallie in qua gwerra captus est Willelmus de breosa a dicto principe.Et eodem anno exiit |
[152vb]recenserea captiuitate in cathedra sancti Petri. [c549]recensereAnnus. Geruasius episcopus meneuensis obiit. cui successit anselmus crassus. Et terra sancta reddita est imperatori. [c550]recensereAnnus. Anselmus crassus consecratus est episcopus meneuensis. Mailgun filius resi obiit. Henricus rex filius iohannis transfretauit in britanniam circa festum apostulorum philippi et iacobi a portesmuth. et apud burdeus applicuit. Et regem francie noluit oppugnare. sed ibi reliquit Willelmum marscallum. qui aliquantulam ibi moram faciens repatriauit. [c551]recensereAnnus. Willelmus marscallus iunior comes penbrochie. viii. idus aprilis obiit. [c552]recensereAnnus. In quo fuit secunda fuga apud cayrmerdyn. et in quo resus creg obiit. Tanta siccitas fuit per totam angliam ut per totam estatem a mense martio usque ad octobrem. paucissime pluuiarum gutte cadebant super terram [c553]recensereAnnus. [c554]recensereAnnus. Hoc anno henricus de trirbeleuik succe succurrit castrum de cayrmerdin obsessum a Ricardo marscallo et a Walensibus. Qui ueniens per alueum fluuii tewy in quadam naue fregit pontem de cayrmerdyn. Vbi plures de obstantibus capti sunt. plures submersi. [c555]recensereAnnus. Henricus rex anglie filius iohannis duxit in uxorem Elianoram filiam comitis prouincie. Et Gilbertus comes penbrochie sororem regis scotie. [c556]recensereAnnus. Frater anianus predicauit de cruce in westwallia. [c557]recensereAnnus. Otho romane ecclesie legatus uenit in angliam. [c558]recensereAnnus. [c559]recensereAnnus. Omnes magnates Wallie fecerunt homagium regi anglie. Lewelinus princeps nortwallie obiit. et griffinus filius eius captus est a dauid fratre suo et incarceratus. Walterus marscallus |