Paginam CXLIX. | Paginam CXLII. |
[151ra]recensereuersiam electionis inter cantuariensem archiepiscopum et abbatem sancti dogmaelis lite ad ultimum determinata in curia romana. [c525]recensereAnnus. Iohannes rex anglie rothomagum totamque normanniam amisit. Hubertus cantuariensis archiepiscopus obiit. uir magne industrie et mirabilis astutie. sed parum litteratus. totius tamen anglie quandoque iusticiarius. Quo humato : statim monachi cantuarienses subpriorem suum elegerunt. et cum literis prioris et conuentus magna onustum pecunia ad curiam romanam transmiserunt. Quod cum regi iohanni innotuisset : illico omnia uictualia et omnia necessaria et etiam exitum uel introitum extra cymiterium prefatis monachis inhibuit. Illi autem uidentes destructionem sue domus imminere : regem adierunt. et consiliis ipsius adquiescere promiserunt. Veniens itaque rex cantuariam episcopum norwicensem sibi ualde familiarem secum adduxit. monachos corrupit. promittendo priori et. xii. maioribus conuentus cuilibet eorum episcopatum uel abbatiam ut memoratum episcopum postularent. et sic eum postularunt. et tanquam postulatum ad osculum pacis receperunt in conuentu et in refectorio. et literas suas transmiserunt subpriori in curia romana existenti et munus consecrationis expectanti ut domum rediret. et ne de negocio electionis de se facere quicquam intromitteret. Quod cum a domino papa compertum esset : nuncios cum literis suis domino regi destinauit. ut rex literas suas patentes de ratihabitione cum priore et. xii. de discretioribus cantuariensis ecclesie romam mitteret. ut quem illi in presentia ipsius eligerent pro archiepiscopo haberet. Rex autem quasi certus de monachis omnimodas expensas eis contulit. et literas suas patentes de ratihabitone. ut quem illi in presentia pape eligerent : domin[u]s papa consecraret. consecratumque cum pallio in angliam transmitteret. Uenientes autem monachi ad |
[151rb]recenserecuriam romanam : quod regi firmiter et cum iuramento promiserant neglexerunt. et dissensione inter eos habita imo mortuo : quinque ex ipsis in proposito sicut promiserant permanserunt : Dominus autem papa audiens episcopum ualde esse secularem et a pluribus diffamatum : priorem cum reliquis modis omnibus induxit. ut magistrum stephanum anglicum quondam theologum ualde literatum eligerunt. Eo autem electo : domin[u]s papa eum honorifice consecrauit. et cum priuilegiis et pallio in angliam ad sedem suam transmisit. Quod cum regi innotuisset : omnes monachos cantuariensis ecclesie de regno suo expulit. nec vnus eorum in toto regno anglie remansit. Et introitum archiepiscopo et suis in regnum in regnum inhibuit. Domin[u]s autem papa. factis pluribus monitionibus domino regi ut archiepiscopum reciperet. rege semper in malicia perseuerante : totam angliam sub generali interdicto conclusit. ne aliqua diuina in ecclesiis celebrarentur excepto solo baptismate. Et ne aliqua corpora episcoporum. abbatum. monachorum. clericorum. laycorum. in cymiteriis aut locis consecrates sepelirentur. set extra ciuitates et uillas in triuiis et quadriuiis et in uiarum exitibus sepelirentur. Henricus exoniensis episcopus obiit. [c526]recensereAnnus. prior cantuariensis romam adiit. [c527]recensereAnnus. Magister stephanus de langedun a papa innocentio tercio circa kalendas Iulii in archiepiscopum cantuariensem consecratur. [c528]recensereAnnus. Generale interdictum fit per totam angliam. x. kalendas aprilis dominica prima in passione domini. Eodem anno circa festum sancti michaelis Willelmus de brewsa mota discordia inter ipsum et regem cum uxore et filiis timens regem in yberniam fugit. [c529]recensereAnnus. [c530]recensereAnnus. omnes episcopi anglie de regno ieiecti sunt exceptis du
|
[151va]recensereobus wintoniensi et noruicensi per quem et propter quem tota discordia mota est. Eodem anno iohannes rex anglie cum magno exercitu et apparatu uenit pembrochiam. et collectis ibidem.m. nauibus apud milford id est aberclethif in crastino sanctorum cyrici et iulitte matris eius mare intrans : applicuit apud Waterford id est porthlarki. et Walterum de lacy sibi rebellem cepit. qui omnes munitiones et terras suas eidem regi resignauit. quia aliter uitam et membra habere non potuit. Hugo autem de lacy vir peruersus in parua nauicula in scotiam euasit. capta tamen ibidem uxore Willelmi de brerosa et Willelmo iuniore filio ipsius. qui ducti ad regem ex precepto eiusdem in dolio clauduntur. et sic missi in angliam in castello de Windesors fame et inedia perieunt. Rex autem peracto ibidem pro uoluntate negocio die martis proxima post assumptionem beate uirginis reuersus de ybernia applicuit apud fissegard id est abergweun. et cum festinacione angliam adiit. Eodem anno amisit Robertus filius Ricardi castellum hauerfordie cum tota baronia. [c531]recensereAnnus. Iohannes rex cum magno exercitu nortwalliam adiuit. et lewelino filio yoruerth principi venedocie cui annam filiam suam in uxorem dederat munitiones et opida sua abstulit. et uix pacificatus lewelin. xxx. obsides regi dedit. et ut perhibent. vii. milia aueria cum equis pluribus et canibus et auibus promisit. Episcopum autem bangorensem quia ad eum uenire noluit in ecclesia bangorensi ante altare episcopalibus indutum capi precepit. Qui data pe |
[151vb]recenserecunia uitam et membra prout melius potuit redemit. Rex facta pace in angliam rediit. Robertus filius ricardi. xiiii. kalendas iunii obiit. [c532]recensereAnnus. Mense februarii nocte quadam quiescente quodam uiro bone conuersationis et honeste in stratu suo circa mediam noctem audiuit quasi quemdam sibi dicentem. Surge et uide mira et magnarum rerum prenostica. Qui statim expergefactus crucis signaculo se muniuit. et surgens a lecto foras exiuit. et circumspiciens vndique eleuans oculos in celum : tres lunas uidit. vnam in ortu yemali minorem plena maiorem semiplena. Duas alias in occidente uidit que minores erant uergentes in occasum. Homo autem stupefactus sacerdoti suo uisionem indicauit. qui uisionis testimonium perhibuit. [c533]recensereAnnus. Philippus rex francorum ex precepto domini pape Innocentii tertii in angliam ire proposuit ut restitueret stephanum cantuariensem archiepiscopum ad sedem suam. collectaque nauium multitudine apud caleys : rex iohannes galeas suas ultra mare transmisit. spoliataque classe regis francorum circiter octaginta naues combusserunt. Combusta igitur classe : rex philippus parysius rediit. Rex autem anglie timens iterum aduentum regis francorum in angliam : ex consilio totius regni archiepiscopum et omnes episcopos qui in exilio erant reuocauit. Qui redeuntes : a rege et ab omnibus honorifice suscepti sunt. [c534]recensereAnnus. Relaxatio interdicti per totam angliam. vuo. Nonas iunii. Galfridus meneuensis episcopus obiit. cui successit Geruasius. Iohannes rex transfretauit in pictauiam. Consecratus est geruasius meneuensis episcopus. Et lewelinus cepit kermerdyn et cardigan et kilgarran. Eodem anno otho imper |