Pars Prima. | Pars Tertia Auctore Hincmaro, Remensi Archiepiscopo. |
Annalium Bertinianorum Pars Secunda inde ab a. 835. usque ad a. 861., auctore Prudentio, Trecensi episcopo.
recensere835
recensereHis et aliis regni utilitatibus jure dispositis, omnibusque ad propria absolutis, ipse imperator sanctum quadragesimae tempus in eodem palatio, sacrosanctam festivitatem paschae in saepedictā urbe apud memoratum Drogonem archiepiscopum celebravit, ac deinde ad placitum suum generale, quod in Stremiaco[1] prope Lugdunum civitatem se habiturum indixerat, profectus est. Quo in mense Junio habito, et donis annualibus receptis, dispositisque markis Hispaniae, Septimaniae sive Provinciae, ad Aquisgrani reversus est. Verum dum in eodem placito moraretur[2], Nordmanni secundā irruptione Dorestadum irruentes, vastaverunt atque hostiliter depraedati sunt. Imperator autem graviter ferens, Aquis perveniens, dispositā omni maritimā custodiā, Arduennā autumnalem venationem exercuit, ac deinde Aquisgrani ad hiemandum rediit anno incarnationis Domini 836.
836.
recensereUbi natalis Domini festivitate celebratā, missos[3] iterum ad Lotharium direxit, monentes eum reverentiae ac obedientiae paternae, pacisque illi concordiam multipliciter inculcantes; ad quod manifestius agnoscendum, jussum est, ut suos, quibus maxime fidebat, legatos ad patrem dirigeret, cum quibus tractari de suo honore atque salute posset, et qui paternam erga illum voluntatem audire sibique fideliter nunciare valerent. Qui patris jussionibus non usquequaque refragans, mense Majo in villa Theodonis ad imperatoris praesentiam direxit Walonem abbatem …[4], cum quibus de adventu ejus tractatum est, ac nostrā ex parte firmatum, ut incolumis unā cum suis ad patris veniret praesentiam, et deinceps redire potuisset; sed et a suis similiter sacramento promissum est, eum[5] ad genitoris sui praesentiam statuto placito absque dilatione venturum. Quibus absolutis, ipse circa Rumerici montem diebus aliquot venatione patratā, tandem mense Septembri ad indictum placitum Wormatiam venit. In quo cum dona annualia more solito reciperet, ac Lotharium operiretur[6], nunciatus est febri correptus nullatenus advenire posse. Ad quem directis denuo Hugone abbate[7] et Adalgario comite, de infirmitate ac recuperatione ejus et voluntate in posterum veniendi quaesitum est, necnon de restitutione rerum ecclesiis Dei in Franciā constitutis, quae in Italiā sitae, a suis pro libitu fuerant usurpatae; verum et de episcopis atque comitibus, qui dudum cum Augustā fideli devotione de Italiā venerant, ut eis et sedes propriae et comitatūs ac beneficia seu res propriae redderentur. Ad haec Lotharius per missos suos, oppositis quibusdam conditionibus, non in omnibus se assentiri posse mandavit. Eodem tempore Nordmanni Dorestadum[8] et Frisiam rursum depopulati sunt, sed et Horich, rex Danorum, per legatos suos in eodem placito amicitiae atque obedientiae conditiones mandans, se nullatenus eorum importunitatibus assensum praebuisse testatus, de suorum ad imperatorem missorum interfectione conquestus est, qui dudum circa Coloniam Agrippinam quorumdam praesumptione necati fuerant; quorum necem etiam imperator, missis ad hoc solum legatis, justissime ultus est. Peractā autumnali venatione in Franconofurd palatio, ad Aquisgrani reversus est, ubi etiam missi ejusdem Horich venerunt, quaerentes summam eorum, quos ipse captos ex his interfici fecerat, qui in nostros fines talia jamdudum moliti sunt. Azenarius quoque, citerioris Wasconiae comes, qui ante aliquot annos a Pippino desciverat, horribili morte interiit; fraterque illius Sancio-Sanci eamdem regionem negante Pippino occupavit. Tunc etiam Walo abba[9], cujus consiliis Lotharius plurimum utebatur, in Italiā obiit.
837.
recensereImperator autem post natalitiae celebritatis solemnia, purificatione[10] beatae semper virginis Mariae episcoporum conventum in Aquis habuit, in quo de sanctis Dei ecclesiis plurimum tractatum est, et quid cuique ordini proprio conveniret, patefactum atque descriptum est. Epistola etiam ab eodem venerabilium episcoporum conventu ad Pippinum directa est, in[11] quā eum salutis suae magnopere monuerunt, et insuper, ut memor moris progenitorum suorum, praecipue piissimi genitoris sui, res ecclesiarum Dei pridem a suis invasas atque direptas integritati earum restitueret, ne tali etiam occasione divinam contra se iracundiam ardentius incitaret. Qui tantorum patrum assensus consilio, cuncta restituit, ac singulis ecclesiis, easdem res scriptionibus[12] annulo suo roboratis proprie resignavit. Igitur imperator, dispositā Frisiae Maritimaeque[13] custodiā, mense Majo ad Theodonis villam veniens et annualia dona recipiens, iter suum Romam defensionis sanctae Romanae Ecclesiae atque orationis gratiā indixit, directis interim ad Lotharium legatis, monentibus ut eum paternā reverentiā susciperet, atque itineris apparatum decenter opportuneque procuraret. Eā tempestate Nordmanni[14] irruptione solitā Frisiam inruentes, in insulā quae Walacria[15] dicitur nostros imparatos aggressi, multos trucidaverunt, plures depraedati sunt; et aliquamdiu inibi commorantes, censu prout libuit exacto, ad Dorestadum eādem furiā pervenerunt, et tributa similiter exegerunt. Quibus imperator auditis, praetermisso memorato itinere, ad Noviomagum castrum, vicinum Dorestado, properare non distulit; cujus adventu Nordmanni audito, continuo recesserunt. Imperator vero generali conventu habito, publice cum his quaestionem habuit, quos principes ad eamdem custodiam delegaverat. Quā discussione patuit, partim impossibilitate, partim quorumdam inobedientiā eos inimicis non potuisse resistere; unde et ad comprimendam Frisionum[16] inobedientiam strenui abbates ac comites directi sunt, et ut deinceps illorum incursionibus facilius obsisti queat, classis quāquāversus diligentius parari jussa est. Lotharius autem clusas in Alpibus muris firmissimis artari praecepit. Et Lantbertus, fautorum Lotharii maximus, et Hugo, socer illius, defunctus est. Interea Brittones quādam insolentiā moti, rebellare conati sunt; quorum motūs imperator directā expeditione cito compressit, redditāque nostris terrā et datis obsidibus, fideles sese polliciti sunt permansuros. Post haec adveniente atque annuente Ludoico et missis Pippini, omnique populo qui praesentes in Aquis palatio adesse jussi fuerant, dedit filio suo Carolo maximam Belgarum partem, id est a mari per fines Saxoniae usque ad fines Ribuariorum totam[17] Frisiam, et per[18] fines Ribuariorum comitatūs Moilla[19] Batua, Hammelant[20], Mosagao; deinde vero quidquid inter Mosam et Sequanam usque ad Burgundiam unā cum Viridunense consistit, et de[21] Burgundiā Tullensem, Odornensem[22], Bedensem[23], Blesinsem[24], Pertinsem[25], utrosque Barrenses[26], Brionensem[27], Tricassinum, Altiodrensem, Senonicum, Wastinensem[28], Melidunensem[29], Stampensen, Castrinsem, Parisiacum, et deinde per Sequanam usque in mare oceanum, et per idem mare usque ad Frisiam; omnes videlicet episcopatūs, abbatias, comitatūs, fiscos, et omnia intra praedictos fines consistentia cum omnibus ad se pertinentibus, in quācumque regione consistant: sicque jubente imperatore, in sui praesentiā episcopi, abbates, comites et vassalli dominici in memoratis locis beneficia habentes, Carolo se commendaverunt, et fidelitatem sacramento firmaverunt.
838.
recenserePost haec peractis sacrae nativitatis, apparitionis atque oblationis dominicae solemnitatibus, inchoatisque quadragesimae jejuniis, imperatori sermo innotuit, Ludoicum[30] fratris Lotharii intra Alpium septa colloquium expetiisse[31]; quod, quia se inscio inconsultoque praesumpserat, aegre tulit, directisque quam celerrime quāquāversum cursoribus, generaliter fideles accersit, propereque undique adcurrentibus filiorum suspectum colloquium patefacit, et si ita necessitas postulet, ad resistendum paratissimos monet. Quo Ludoicus cognito, octavarum sanctae paschae hebdomadā[32] jubente patre advenit, subtiliterque discussus, tandem sacramento cum sibi maxime credulis, nihil fidelitati patris atque honori adversum illo colloquio meditatum, firmavit; sicque remisso ad propria, ut mense Majo imperatori in Noviomago occurreret, injunctum est. Nam illo juxta condictum imperator progredi disponebat, quatenus suā praesentiā damnum quod annis praeteritis piratarum[33] importunitate nostrorumque desidiā contigerat vitaretur; habitoque conventu fidelium, copiosus circa maritima apparatus distributus est. Inter quae Danorum piratae patriā egressi, ortoque subito maritimorum fluctuum turbine, vix paucissimis evadentibus submersi sunt. Ludoicus[34] autem patris praesentiae, secundum quod jussum fuerat, sese offerre non distulit, habitāque secus quam oportuerat conflictatione verborum, quidquid ultra citraque Rhenum paterni juris usurpaverat, recipiente patre amisit, Helisatiam videlicet, Saxoniam, Thoringiam, Austriam atque Alamanniam. Interim Sarracenorum piraticae classes Massiliam Provinciae irruentes, abductis sanctimonialibus, quarum illic non modica congregatio degebat, omnibus, et cunctis masculini sexūs clericis et laicis, vastatāque urbe, thesauros quoque ecclesiarum Christi secum universaliter asportarunt. Igitur imperator ad placitum suum generale, sicut condixerat, mediante Augusto in Carisiaco pervenit; quo Pippino paternis obsequiis assistente atque favente, fratri Carolo, tunc cingulo insignito, pars Niustriae ad praesens data est, ducatus videlicet Cenomannicus, omnisque occiduae Galliae ora intra Ligerim et Sequanam constituta. Absolutoque conventu, ipse orationis gratiā Parisius sanctorumque martyrum basilicas curavit invisere. Directoque Carolo in partes Cenomannicas, ipse in Verno[35], Compendio ceterisque circumjacentibus locis venationi congruis stativa habuit, atque invitante Hugone, fratre et beati Quintini martyris monasterii abbate, ejusdem martyris festivitate honorifice alacriterque celebratā, Attiniacum perveniens, Carolum redeuntem suscepit. Ubi etiam missi Horich venientes, piratarum in nostros fines dudum irruentium maximos a se ob imperatoris fidelitatem captos atque interfici jussos retulerunt, petentes insuper sibi dari Frisianos atque Abodritos. Cujus petitio, quanto imperatori indecens sive incongrua visa est, tanto vilius spreta et pro nihilo ducta est. Verum pridem imperatore in Verno venationem exercente, Adalgarius et Egilo comes, ad Abodritos et Wilzos a fide deficientes dudum directi, reversi sunt, adductis secum obsidibus imperatori deinceps subditos fore nunciantes. Imperator vero coeptum peragens iter, ad Franconofurd hiemandi gratiā profectus est. Eclipsin[36] luna quintadecima medio noctis Nonas Decembris passa est. Pippinus filius imperatoris, rex Aquitaniae, Idūs Decembris defunctus est, relictis duobus filiis Pippino et Carolo. Proficiscenti igitur imperatori nunciatus est Ludoicus, filius ejus, Franconofurd hostilibus vallatus agminibus insedisse, sibique non solum ejusdem palatii sessionem ad hiemandum, verum etiam Rheni fluminis moliri transitum inhibere; quo imperator nuncio haud mediocriter motus, quāquā versum fideles acciri decernit; at ipse, ut coeperat, Maguntiam pervenit anno ab incarnatione Domini 839.
839.
recensereUbi nativitatis atque apparitionis dominicae festivitatibus emensis, directis celerrime fidelibus, ad pacis concordiam Ludoicum hortatus est. Sed nequaquam valuit revocare; quin insuper consistenti Maguntiae imperatori, ipse ex adverso in Castellā[37][38] ultra Rhenum positā pertinaciter atque hostiliter immorans, transitu fluminis cohibebat. Imperator autem, sanguinem communis populi fundi admodum metuens, ad loca alia transpositioni opportuna divertere nullatenus dedignatus est; in quibus omnibus econtra ripis insistentem et transfretare conantibus obsistentem filium conspicatus; eratque videre miseriam, hac pio patre, illac impio filio digredientibus. Quā necessitate imperator compulsus, Maguntiam repedat, fideliumque hinc inde propere confluentium ob asperitatem hiemis incommoditatem diutius non ferens, tribus ferme infra memoratam urbem milibus Rheno transposito, Saxones obvios suscepit. Ludoicus vero, comperto patris eatenus sibi inopinato transpositu, deficientibus quos ex Austrasiis, Thoringiis atque Alamannis illexerat secumque adduxerat, concitus aufugit, Noreiamque, quae nunc Bajoaria dicitur, regnum videlicet sibi olim a patre traditum, revertitur. Imperator paternae pietatis non immemor, filium persequi supersedit, receptisque qui ab illo ad imperatoris clementiam fugerant, ac sacramento firmatis, et insuper discordiarum incentoribus fautoribusque pro merito criminum partim rebus, partim exilio damnatis, Franconofurd pervenit; ubi aliquot diebus perendinans, marcas populosque Germanicos disponere suaeque fidei arctius subjugare non distulit, ac deinde in partes Alamanniae tempore quadragesimae ad villam regiam quae Bodoma[39] dicitur properavit. Interea lacrimabile nimiumque cunctis catholicae[40] ecclesiae filiis ingemiscendum, famā perferente, innotuit. Bodo[41] diaconus, Alamannicā gente progenitus, et ab ipsis pene cunabulis in christianā religione palatinis eruditionibus divinis humanisque litteris aliquatenus imbutus, qui anno praecedente Romam orationis gratiā properandi licentiam ab Augustis poposcerat, multisque donariis muneratus impetraverat, humani generis hoste pellectus, relictā christianitate ad judaismum sese convertit. Et primum quidem consilio proditionis atque perditionis suae cum Judaeis inito, quos secum adduxerat paganis vendendos callide machinari non timuit; quibus distractis, uno tantummodo secum, qui nepos ejus ferebatur, retento, abnegatā – quod lacrimabiliter dicimus – Christi fide, sese Judaeum professus est. Sicque circumcisus capillisque ac barbā crescentibus, et mutato potiusque usurpato Eleazari nomine, accinctus etiam cingulo militari, cujusdam Judaei filiam sibi matrimonio copulavit, coacto memorato nepote suo similiter ad judaismum translato, tandemque cum Judaeis, miserrimā cupiditate devinctus, Caesaraugustam, urbem Hispaniae, mediante Augusto mense ingressus est. Quod quantum Augustis cunctisque christianae fidei gratiā redemptis luctuosum extiterit, difficultas, quā imperatori id facile credendum persuaderi non potuit, patenter omnibus indicavit. Praeterea die septimo Kalendas Januarii, die videlicet passionis beati Stephani protomartyris, tanta inundatio contra morem marinorum aestuum per[42] totam pene Frisiam occupavit, ut aggeribus arenarum illic copiosis, quos dunos vocitant, fere coaequaretur, et omnia quaecumque involverat, tam homines quam animalia cetera et domos, absumpserit; quorum numerus diligentissime comprehensus, duorum milium quadringentorum triginta septem relatus est. Acies quoque in coelo igneas colorumque aliorum mense Februarii, sed et stellas igneos crines emittentes crebro videri contigit. Verum post sanctum pascha imperatori in Francia repedanti rex Anglorum legatos misit, postulans per Franciam pergendi Romam orationis gratiā transitum sibi ab imperatore tribui, monens etiam curam subjectorum sibi ergo animarum salutem sollicitius impendendam, quoniam visio cuidam apud illos ostensa non minimum animos eorum terruerat; cujus seriem visionis imperatori mittere studuit, habentem hunc modum:
Visio cujusdam religiosi presbyteri de terrā Anglorum quae post natalem Domini ei rapto a corpore ostensa est.
Quādam nocte cum idem religiosus presbyter dormiret, quidam homo ad eum venit, praecipiens illi, ut eum sequeretur. Tunc ille surgens, secutus est eum; ductor vero illius duxit eum ad terram sibi ignotam, ubi varia et mira aedificia constructa vidit, inter quae ecclesia facta erat, in quam ille et[43] ductor ejus introivit, ibidemque plurimos pueros legentes vidit. Cumque ductorem suum interrogaret, an inquirere auderet, quinam pueri essent, respondit ei: «Interroga quod vis, et libenter tibi indicabo». Et cum ad illos appropinquaret, ut videret, quod legerent, perspexit libros eorum non solum nigris litteris, verum etiam sanguineis esse descriptos, ita videlicet, ut una linea nigris esset litteris descripta, et altera sanguineis. Cumque interrogassem, cur libri illi sanguineis lineis descripti essent, respondit ductor meus: «Lineae sanguineae, quas in istis libris conspicis, diversa hominum christianorum peccata sunt, quia ea quae in libris divinis illis praecepta et jussa sunt, minime facere et adimplere volunt. Pueri vero isti, qui hic quasi legendo discurrunt, animae sunt sanctorum, quae quotidie pro christianorum peccatis et facinoribus deplorant, et pro illis intercedunt, ut tandem aliquando ad poenitentiam convertantur; et nisi istae animae sanctorum tam incessanter cum fletu ad Deum clamarent, jam aliquatenus finis tantorum malorum in christiano populo esset. Recordaris, quia anno praesenti fruges non solum in terrā, verum etiam in arboribus et vitibus abundanter ostensae sunt, sed propter peccata hominum maxima pars illarum periit, quae ad usum atque utilitatem humanam non pervenit; quod si cito homines christiani de variis vitiis et facinoribus eorum non egerint poenitentiam, et diem dominicum melius et honorabilius non observaverint[44], cito super eos maximum et intolerabile periculum veniet; videlicet tribus diebus et noctibus super terram illorum nebula spississima expandetur, et statim homines pagani cum immensā multitudine navium super illos venient, et maximam partem populi et terrae christianorum cum omnibus quae possident igni ferroque devastabunt. Sed tamen, si adhuc veram poenitentiam agere volunt, et peccata illorum juxta praeceptum Domini jejunio et oratione atque eleemosynis[45] emendare studuerint[46], tunc has poenas et pericula per intercessionem sanctorum evadere poterunt».
Venerunt etiam legati Graecorum a Theophilo imperatore directi, Theodosius[47] videlicet, Calcedonensis metropolitanus episcopus, et Theophanius spatharius, ferentes cum donis imperatore dignis epistolam; quos imperator quinto decimo Kalendas Junii in Ingulenheim honorifice suscepit. Quorum legatio super confirmatione pacti et pacis atque perpetuae inter utrumque imperatorem eique subditos amicitiae et caritatis agebat, necnon de victoriis, quas adversus exteras bellando gentes coelitus fuerat assecutus, gratificatio et in Domino exultatio ferebatur; in quibus imperatorem sibique subjectos amicabiliter datori victoriarum omnium gratias referre poposcit. Misit etiam cum eis quosdam, qui se, id est gentem suam, Rhos[48] vocari dicebant, quos rex illorum, Chacanus vocabulo, ad se amicitiae, sicut asserebant, causā direxerat, petens per memoratam epistolam, quatenus benignitate imperatoris redeundi facultatem atque auxilium per imperium suum totum habere possent, quoniam itinera per quae ad illum Constantinopolim venerant, inter barbaras et nimiae feritatis gentes immanissimas habuerant, quibus eos, ne forte periculum inciderent, redire noluit. Quorum adventūs causam imperator diligentius investigans, comperit eos gentis esse Sueonum, exploratores potius regni illius nostrique quam amicitiae petitores ratus, penes se eo usque retinendos judicavit, quod veraciter invenire posset, utrum fideliter eo necne pervenerint; idque Theophilo per memoratos legatos suos atque epistolam intimare non distulit, et quod eos illius amore libenter susceperit, ac si fideles invenirentur, et facultas absque illorum periculo in patriam remeandi daretur, cum auxilio remittendos; sin alias, unā cum missis nostris ad ejus praesentiam dirigendos, ut quid de talibus fieri deberet, ipse decernendo efficeret. Quibus peractis, imperator urbem Vangionum juxta condictum tertio Kalendas Junii pervenit; ibi susceptis quibusdam, quos ad hoc[49] specialiter properare jusserat, fidelibus, Lotharium filium suum ab Italiā venientem paterno suscipere affectu minime renuit. Quo palam omnibus ad genitoris vestigia suppliciter procidente et praeteritorum excessuum veniam humiliter postulante, imperator, misericordiā quā incorporaliter[50] semper viguit flexus, quidquid in eum praecedentibus annis ipse suique deliquerant, paternā benignitate concessit, ita tamen, si deinceps nihil adversus eum pravis machinationibus molirentur. Suorum quoque complures non solum proprietatibus, verum etiam beneficiariis donavit honoribus, insuperque descriptione regni sui aequalibus pene partibus discretā, optionem illi, quam earum mallet, offerre non dedignatus est. Cujus divisionis formula ita se habuit: Quarum altera regnum Italiae partemque Burgundiae, id est vallem Augustanam[51], comitatum Vallissorum[52], comitatum Waldensem[53] usque ad mare Rhodani[54], ac deinde orientalem atque aquilonalem Rhodani partem usque ad comitatum Lugdunensem, comitatum Scudingium[55][56], comitatum Wirascorum[57], comitatum Portisiorum[58], comitatum Suentisiorum[59], comitatum Calmontensium[60], ducatum Mosellicorum[61], comitatum Arduennensium[62], comitatum Condorusto[63], inde per cursum Mosae usque in mare, ducatum Ribuariorum[64], Wormazfelda[65], Sperohgouwi[66], ducatum Helisatiae, ducatum Alamanniae, Curiam, ducatum Austrasiorum cum Swalafeldā[67] et Nortgowi[68] et Hessi[69], ducatum Toringubae cum marchis[70] suis, regnum Saxoniae cum marchis[71] suis, ducatum Fresiae usque Mosam, comitatum Hamarlant, comitatum Batavorum[72], comitatum Testrabenticum[73], Dorestado. Alteram partem Burgundiae, id est comitatum Genavensem[74], comitatum Lugdunensem[75], comitatum Cavallonensem[76], comitatum Amaus[77], comitatum Hatoariorum[78], comitatum Lingonicum[79], comitatum Tullensium[80], et sic per decursum Mosae usque in mare, et inter Mosam et Sequanam, et inter Sequanam et Ligerim cum marchā Britannicā, Aquitaniam et Wasconiam cum marchis ad se pertinentibus, Septimaniam cum marchis suis, et Provinciam habuit. Quo superiorem potius eligente, imperator Carolo filio suo inferiorem contulit, eā conditione, ut viventi fideliter obsequentes, eo decedente memoratis portionibus potirentur. Sacramentisque multifariam a Lothario susceptis, eum in Italiam redire permisit.
Imperator autem, indicto generali placito Kalendas Septembris erga Cavallonem.[81], legatos ad Ludoicum direxit, praecipiens, ut fines Bajoariae nullatenus egredi nisi sese jubente praesumeret, idque sacramento firmare juberet; sin alias, circa initia Septembris ad Augustburg hostiliter sibi occursurum minime dubitaret. Descriptis itaque atque destinatis, qui secum Bajoariam, si necessitas compelleret, quique cum filio suo Carolo Cavallonem contra motūs Aquitanicos, quibus cum Pippino, Pippini filio, quidam Aquitanorum nuper ab imperatore defecerant, compescendos, etiam cum Saxonibus adversus Danorum Sclavorumque, qui ferebantur, incursūs occurrerent, ipse in Cruciniaco[82] castro sese venationibus alacriter exercendo, missorum in Bajoariam directorum reditum statuit opperiri[83]. Qui reversi, missis Ludoici ad imperatoris usque praesentiam comitantibus, nuntiaverunt, paternis eum jussionibus non admodum obviasse, sed eā se pariturum conditione spopondisse, si sacramenti firmitas quam quaerebat, ab imperatoris fidelibus sibi etiam fieret. Verum quia tunc contigit defuisse primates, per quos eamdem firmitatem fieri deposcebat, illius fidei imperator atque supplicibus promissionibus potius committendum delegit, quousque a partibus Aquitanicis adeptā divinitus victoriā rediens, mandatis perseverantem benigne susciperet, secus vero molientem pro viribus insequi non tardaret. Sed et ipso petente concessit[84] quibusdam propter motūs illius nuper a se separatis et rerum[85] proprietate multatis, ut sua cuique restituerentur, eo dumtaxat pacto, si fidem inviolabiliter imperatori servare studerent, et nullam penitus regni fideliumque sollicitationem quoque modo aut tergiversationem machinarentur. Directis interim ad hoc specialiter missis, qui ab his hujusmodi firmitatem sacramento susciperent, dispositis quoque Saxonum adversus Soraborum atque Wiltzorum[86] incursiones, qui nuper quasdam ipsius marchae Saxoniae[87] villas incendio cremaverant, et Austrasiorum Toringorumque contra Abodritorum et qui dicuntur Linones[88] defectiones expeditionibus, ipse per Arduennam venatu sese delectabiliter exercens, ceteros totius regni sui fideles circa Calendas Septembris Cavallonem, ut condixerat, sibi obvios adesse praecepit. Quidam[89] etiam piratae in quamdam Frisiae partem irruentes, non parum incommodi nostris finibus intulerunt. Direxit et Oricus missos ad imperatorem, quemdam videlicet, cujus consiliis prae cunctis fidere et omnia agere videbatur, et cum eo nepotem suum munera gentilitia deferentes, pacis amicitiaeque arctius stabiliusque gratiā confirmandae; quibus hilariter susceptis atque muneratis, quia propter quaedam incommoda super Frisionibus querebantur, duces strenui destinati sunt, qui tempore constituto illis de omnibus justitiam adimplerent. Imperator autem Cavallone receptis fidelibus, in Aquitaniam exercitum omnem convertit, pariterque tertio ferme ab urbe Arvernorum miliario castra ponens, Aquitanos obvios habuit, quos filio suo sacramenti interpositione firmavit. Et Augustam quidem cum filio ad Pictavos sese praecedere decrevit, ipse vero ad castrum quod vulgo Cartilatum[90] dicitur contendit, quoniam eo quidam complicum Pippini[91] consistere ferebantur; quod castrum nihil quidem manu artifici additum, naturali tantum rupe editum, hinc inde praecipitio vallium muniebatur, praeter orientalem dumtaxat partem, quā parvo admodum intervallo continenti dirimitur. In quo tamen consistentes obsidione ad deditionem coegit, eisque consuetissimā pietate vitam, membra et hereditatem concessit. Inde in partes Torennae[92], quo infideles ejus delitescere frustraque resistere moliebantur, abitum divertit; verum his in diversa vagantibus sparsimque quāquā versum fugitantibus, imperatoris exercitus continuā autumni serenitate solisque inclementiā non parum incommoditatis expertus est. Nam febre maximā ex parte correptus, partim occubuit, partim difficillimā regressione reversus est. Quā imperator necessitate compulsus, et asperitate hiemis imminentis detentus, absoluto reliquo exercitu, ad Pictavos in hiberna concessit. Saxones interea contra Sorabos qui Colodici[93] vocantur, apud Kesigesburch dimicantes, coelestibus auxiliis fulti, victoriam adepti sunt, regeque ipsorum Cimusclo interfecto, eamdem urbem et undecim castella ceperunt; receptis etiam sacramentis a rege inter eosdem tumultūs repente creato, insuper obsidibus, multam terrae indixerunt; sed et legati imperatoris ad Horich[94] pacis gratiā directi, receptis sacramentis indissolubilem pepigerunt.
840.
recensereImperator autem nativitatis, atque apparitionis dominicae festum, sed et beatae Mariae semper virginis purificationem in urbe Pictavorum celebrans, motūs Aquitanicos componere satagebat, cum interim propinquante quadragesimali observatione, sinistrum quippiam illi nunciatum est, Ludoicum videlicet, filium suum, consuetā jamdudum insolentiā usque ad Rhenum regni gubernaculum usurpare. Quo admodum nuncio motus, relictis Augustā et filio Carolo cum non paucā parte exercitūs in urbe memoratā, ipse ad Aquis palatium veniens, resurrectione dominicā inibi celebratā, Germaniam transposito Rheno ingreditur, fugatoque filio et paganorum exterarumque gentium adminicula etiam sui praesentiā, compluribus datis muneribus, expetente, eum ulterius persequi destitit. Eclypsis solis 3. Nonas Maji ante nonam[95] diei horam multis in locis a plurimis visa est. Imperator vero a persequendo filio rediens, correptus morbo, in insulā Rheni infra Maguntiam ad prospectum Ingulenheim palatii sitā, 12. Kalendas Julii defunctus est.
Lotharius, comperto genitoris obitu, ab Italiā Gallias ingressus, jura naturae transgressus, imperatorio elatus nomine, in utrumque fratrem, Hludowicum videlicet et Carolum, hostiliter armatur, et nunc hunc, nunc illum proelio impetit, sed utrumque minus prospere. Secundum suam dumtaxat insolentiam patrato negotio, quibusdam conditionibus usque ad tempus ab utroque discessit; nec tamen contra eos, seu clam, seu manifeste, pravitatem suae cupiditatis atque crudelitatis destitit machinari.
841.
recensereHludowicus autem et Carolus, alter ultra, alter citra Rhenum, partim vi, partim minis, partim honoribus, partim quibusdam conditionibus, omnes partium suarum sibi vel subdunt vel conciliant. Et Lotharius quidem diebus quadragesimae Moguntiam usque adversus Hludowicum procinctum ducit; sed obsistente ipso, a transitu fluminis diu abstinetur; verum astu quodam atque perfidiā populi Hludowico inhaerentis[96] Lothario transeunte, Hludowicus Bajoariam petivit. Carolum quoque a Sequanae transitu Lotharii multiplex populus nititur inhibere; qui tamen, virili prudentiā prudentique virtute transposito flumine, omnes in fugam bis terque coegit. Lotharius, auditā suorum fugā Carolique adventu, iterum Rhenum transponit, dispositisque adversus Hludowicum custodiis, obviam Carolo proficiscitur. Hludowicus in Lotharii adversus se dispositas turmas irruens, magnāque ex parte internecioni donans, ceteros in fugam egit; ac deinde Carolo fratri opem laturus properare festinat. Interea[97] piratae Danorum ab oceano Euripo[98] devecti, Rotumam[99] irruentes, rapinis, ferro, ignique bacchantes, urbem, monachos, reliquumque vulgum et caedibus et captivitate pessumdederunt, et omnia monasteria seu quaecumque loca flumini Sequanae adhaerentia aut depopulati sunt, aut multis acceptis pecuniis territa relinquunt. Hludowico denique propinquanti[100] Carolus frater summo desiderio atque amore obvius venit, pariterque conjuncti, sicut fraternā caritate, ita etiam castrorum metatione, convivii etiam consiliorumque unitate, apud fratrem Lotharium super pacis et unanimitatis, totius quoque populi et regni gubernatione, creberrimis[101] legationibus satisagunt; qui tamen saepissimis eos legatis et juramentis ludens, tandem recepto ab Aquitaniā Pippino, Pippini dudum defuncti fratris filio, in pago Altiodorensi, in loco qui dicitur Fontanidus, utrumque fratrem regni portionibus hostili apparatu privare contendit. Cumque ad pacis fraternitatisque concordiam minime revocari posset, obviis fratribus septimo Kalendas Julii die sabbato mane interceptus, multis utrimque cadentibus, compluribus profligatis, turpiter victus aufugit. Palantium autem caedes passim agitabatur, donec Hludowicus et Carolus pietate ferventes ab eorum interfectione cessandum decreverunt; quin etiam longius a castris obtentu christianitatis fugientes persequi desierunt, episcopisque mandatum, ut die crastinā, quā ejusdem rei gratiā in loco eodem stativa habuerunt, mortuorum cadavera, prout temporis[102] opportunitas sineret, sepulturae mandarent. In quo proelio Georgius, Ravennatis episcopus, a Gregorio Romano pontifice ad Lotharium fratresque ejus pacis gratiā directus, sed a Lothario detentus neque ad fratres venire permissus, captus est, et cum honore ad propria remissus. Lotharius terga vertens et Aquasgrani perveniens, Saxones ceterosque confines restaurandi proelii gratiā sibi conciliare studet, in tantum, ut Saxonibus qui Stellinga[103] appellantur, quorum multiplicior numerus in eorum gente habetur, optionem cujuscumque legis vel antiquorum Saxonum consuetudinis, utram earum mallent, concesserit; qui semper ad mala proclives, magis ritum paganorum imitari, quam christianae fidei sacramenta tenere delegerunt. Herioldo, qui cum ceteris Danorum maritimis incommoda tanta sui causā ad patris injuriam invexerat, Gualacras[104] aliaque[105] vicina loca hujus meriti gratiā in beneficium contulit. Dignum sane omni detestatione facinus, ut qui mala christianis intulerant, iidem christianorum terris et populis Christique ecclesiis praeferrentur, ut persecutores fidei christianae domini christianorum existerent, et daemonum cultoribus christiani populi deservirent!
Hludowicus partim terroribus, partim gratiā, Saxonum quidem complures, Austrasiorum, Toringorum atque Alamannorum suae omnes subjugat ditioni. Carolus, dispositis, quantum opportunitas rerum[106] sivit, Aquitanicis partibus, per Cenomannos[107], Parisios atque Bellovagos[108], Franciam permeans, Hasbanienses[109] adit, sibique plus amore quam timore conciliat.
Lotharius, Rheni amne transposito, Hludowicum bello impetere moliens[110], cogitatuum suorum conatibus[111] frustratus, in Carolum subito vertitur, ratus eum longius a fratre Hludowico separatim aggressum facilius evincendum. Carolus Lotitiam[112] Parisiorum regressus, transito Sequanā flumine Lotharii molitionibus diu obsistit. Lotharius transpositione fluvii prohibitus, superiores ipsius expetens partes, per Mauripensem[113] pagum Senones penetrat, unde et Cenomannos nullo negotio adiens, cuncta rapinis, incendiis, stupris, sacrilegiis, sacramentisque adeo injuriat, ut ne ab ipsis adytis temperaret. Nam quoscumque salvandi gratiā repositos vel in ecclesiis vel in earum gazophylaciis thesauros, etiam sacerdotibus et ceterorum ordinum clericis juramento devinctis, reperire potuit, auferre non distulit; ipsas quoque sanctimoniales divinis cultibus deditas feminas in sui sacramenta coegit. Carolus apud Parisius diutius diversatus, urbem Catalaunis, dominicae nativitatis festum ibi celebraturus, advenit.
842.
recensereInde Trecas adiens, per Alsensem[114] pagum et Tullum civitatem, Vosegi saltu transposito, penes Argentoratum urbem fratri Hludowico conjungitur. Lotharius, nullā penitus suā suorumve utilitate inferiores Galliae partes tantopere populatus, erga Parisiorum Lotitiam fluvium Sequanae transiens, Aquasgrani rediit, fratrumque conjunctionem audiens, aegre tulit. Hludowicus et Carolus, quo sibi firmius populos utrique subditos necterent, sacramento sese alterutro devinxerunt; fideles quoque populi partis utriusque pari se juramento constrinxerunt, ut uter eorumdem fratrum adversus alterum sinistri quippiam moliretur, relicto prorsus auctore dissidii, omnes sese ad servatorem fraternitatis amicitiaeque converterent. Quibus patratis, ad Lotharium pacis gratiā dirigunt; qui legatis eorum a sui praesentiā atque conloquio inhibitis, ad obsistendum fratribus se suosque hostiliter praeparat. Quo in Sentiaco[115][116] palatio, a Mosellā flumine octo ferme milibus constructo, ejusdem[117] transeundi facultatem dispositis custodiis denegante, Hludowicus navali, Carolus equestri apparatu, castrum Confluentes perveniunt, ibique Mosellam viriliter[118] transire inchoantibus, omnes Lotharii excubiae velociter aufugerunt. Lotharius, inopinato fratrum adventu territus, cessit, sublatisque cunctis ab Aquisgrani palatio tam sanctae Mariae quam regalibus thesauris, disco etiam mirae magnitudinis ac pulchritudinis argenteo, in quo et orbis totius descriptio et astrorum consideratio et varius planetarum discursus, divisis ab invicem spatiis, signis eminentioribus sculpta radiabant[119], particulatim praesciso suisque distributo, a quibus tamen, quamvis tale mercede conductis, per contubernia turmatim deserebatur[120], per Catalaunis fugiens, apud Trecas paschali solemnitate peractā, Lugdunum petiit. Hludowicus penes Coloniam Agrippinam, Carolus in Heristallio palatio eamdem festivitatem celebrantes, homines ipsarum partium ad sese refugientes suscipiunt, fratremque[121] persequi desistentes. Quibus multipliciter receptis, fratris abitum gradu tardiusculo insequuntur, quia[122] apud fratres super pacis foedere licet invitus satagens, legatos quibus plurimum nitebatur dirigit. Electo ad hoc negotium[123] Matasconis urbis vicinio, illuc utrimque coitur, et utriusque partis castra Arare fluvio dirimente, in quamdam insulam ejusdem fluminis ad commune colloquium aspectumque coeunt. Ubi veniā de praeteritis perperam gestis vicissim postulatā atque acceptā, sacramentum quoque alter alteri verae pacis fraternitatisque juraverunt, et de regni totius aequis portionibus diligentius faciendis Kalendis Octobribus in urbe Mediomatricorum, Metis vocabulo[124], decreverunt. Eā tempestate Normannorum classis in emporio quod Quantovicus[125][126] dicitur, repentino sub lucem adventu depraedationibus, captivitate et nece sexūs utriusque hominum adeo debacchati sunt, ut nihil in eo praeter aedificia pretio[127] redempta relinquerent. Maurorum etiam piratae per Rhodanum prope Arelatum delati, cuncta passim depraedati, impune oneratis navibus regressi sunt. Carolus autem a Matascone Aquitaniam ingressus atque pervagatus, ad memoratum placiti locum et tempus venire non destulit. Lotharius apud Augustam Treverorum legatos Graecorum[128] suscipit, eisque absolutis, ejusdem placiti tempore palatio quod Theodonis-villa dicitur resedit.
Hludowicus, peragratā omni Saxoniā, cunctos sibi eatenus obsistentes vi[129] atque terrore ita perdomuit, ut comprehensis omnibus auctoribus tantae impietatis, qui et christianam fidem pene reliquerant, et sibi suisque fidelibus tantopere obstiterant, 140. capitis amputatione plecteret, 14. patibulo penderet, innumeros membrorum praecisione debiles redderet, nullumque sibi ullatenus refragantem relinqueret. Interea Beneventanis inter se dissidentibus, Sarraceni ab Africā ab eis invitati, primo quidem auxiliatores, postmodum vero violenti insecutores, plurimas civitatum vi obtinent. Carolus mense Octobri ab urbe Mediomatricorum Vangium profectus, Hludowico fratri conjungitur. Quibus inibi diutius immorantibus, et missis alternatim ad Lotharium intercurrentibus ac de regni portionibus multum diuque consultantibus, tandem inventum est, ut missi trecitini [130] per universum suae ditionis regnum deligerentur, quorum industriā diligentior descriptio fieret, cujus serie trium fratrum aequissima regnorum divisio irrefragabiliter statuto tempore patraretur: quibus destinatis, Hludowicus Germaniam repedat, Lotharius medioximis[131] regni Francorum immoratur; Carolus Carisiacum palatium veniens, Ermendrud, neptem Adalardi comitis, uxorem ducit, atque Augustam Viromandorum, ad memoriam videlicet beati Quintini martyris, nativitatis Domini et apparitionis festum celebraturus, proficiscitur. Inter haec terrae motus in inferioribus Galliae factus est.
843.
recensereLotharius et Hludowicus intra fines regnorum suorum sese cohibentes, pacifice degunt. Carolus Aquitaniam pervagatur. Quo illic constituto, Nomenogius Britto et Lantbertus, qui nuper ab ejus fidelitate defecerant, Rainaldum, Namnetorum ducem, interficiunt, complures capiunt. Emergentibus igitur hinc inde tot tantisque incessabiliter malis, vastante passim cuncta raptore, coacti sunt per multa totius Galliae loca homines terrae mixtam paucitatem farinae atque in panis speciem redactam comedere, eratque lacrimabile imo execrabile nimium facinus, cum jumenta raptorum pabulis abundarent, et homines ipsius terrenae admixtionis crustulis indigerent. Piratae[132] Nordmannorum urbem Namnetum[133] adgressi, interfectis episcopo et multis clericorum atque laicorum sexūsque promiscui, depraedatā civitate, inferioris Aquitaniae partes depopulari adoriuntur; ad postremum insulam quamdam[134] ingressi, convectis a continenti domibus, hiemare velut perpetuis sedibus statuerunt. Carolus ad condictum fratribus obvians penes Virodunum conjungitur; ubi distributis portionibus, Hludowicus ultra Rhenum omnia, citra Rhenum vero Nemetum, Vangium et Moguntiam civitates pagosque sortitus est; Lotharius inter Rhenum et Scaldem in mare decurrentem, et rursus per Cameracensem, Hainnoum[135][136], Lomensem[137], Castritium[138], et eos comitatūs qui Mosae citra contigui habentur usque ad Ararem Rhodano influentem, et per deflexum Rhodani in mare, cum comitatibus similiter sibi utrimque adhaerentibus; cetera usque ad Hispaniam Carolo cesserunt: factisque sacramentis, tandem altrinsecus est discessum. Eā tempestate, concordantibus ad invicem Beneventanis, Dei auxilio de illis partibus Sarraceni expulsi sunt.
844.
recensereHiems mollissima usque ad Calendas[139] Februarii quādam temperie modificata. Bernardus[140], comes marcae Hispanicae, jamdudum grandia moliens[141] summisque inhians, majestatis reus Francorum judicio jussu Caroli in Aquitaniā capitalem sententiam subiit. Gregorius, Romanae ecclesiae pontifex, decessit, cui Sergius succedens, in eādem sede substituitur. Quo in sede apostolicā ordinato, Lotharius filium suum Hludowicum Romam cum Drogone, Mediomatricorum episcopo, dirigit, acturos, ne deinceps decedente apostolico quisquam illic praeter sui jussionem missorumque suorum praesentiam ordinetur antistes. Qui Romam venientes, honorifice suscepti sunt, peractoque negotio, Hludowicum pontifex Romanus unctione in regem consecratum cingulo decoravit; Drogonem vero episcopum sui vicarium Galliarum Germaniarumque partibus designavit. Siginulfus, Beneventanorum dux, ad Lotharium cum suis omnibus sui deditionem faciens, centum milium aureorum mulctā sese ipsi fecit obnoxium; quibus Beneventani, qui pridem alias versi fuerant, compertis, ad eundem Siginulfum sese convertentes, Sarracenorum reliquias a suis finibus expellere moliuntur. Lantbertus cum Britonibus quosdam Caroli markionum Meduanae[142] ponte interceptos perimit. Pippinus, Pippini quondam regis filius, exercitui[143] ex Franciā ad Carolum Tolosam civitatem obsidione vallantem properanti in pago Ecolesimo occurrens, ita brevi et absque suorum casu profligavit, ut primoribus interfectis, ceteros fugam etiam ante congressum ineuntes, vix paucis evadentibus, aut caperet, aut spoliatos sacramentoque adstrictos ad propria redire permitteret. Quā inopinatā congressione Hugo, presbyter et abbas[144], filius Caroli magni quondam imperatoris et frater Hludowici itidem imperatoris patruusque Lotharii, Lodoici et Caroli regum, necnon Richboto abbas[145], et ipse consobrinus regum, nepos videlicet Caroli imperatoris ex filiā, Eckardus quoque et Ravanus comites cum aliis pluribus interfecti; capti vero Ebroinus, Pictavorum episcopus, Ragenarius, Samarobrivae[146][147] Ambianorum episcopus, et Lupus abbas, ac filii Eckardi comitis duo, item Lokardius[148], Guntardus et Richuinus comites, Engilwinus etiam, aliique non pauci nobilium. Nomenogius Britto eādem tempestate fines sibi suisque antecessoribus distributos insolenter egrediens, Cenomannos usque cuncta longe lateque populando, ignibus etiam plurima cremando, pervenit; ubi auditā Nordmannorum in fines ejus irruptione redire compulsus est.
Hludowicus, rex Germanorum, populos Sclavorum et terras aggressus, quosdam in deditionem cepit, quosdam interfecit, omnes pene illarum partium regulos sibi aut vi aut gratiā subegit. Nortmanni[149] Britanniam insulam, eā quam maxime parte quam Angli-Saxones incolunt, bello impetentes, triduo pugnando victores effecti, praedas, rapinas, neces passim facientes, terrā pro libitu potiuntur. Interea fratrum, id est Lotharii, Hludowici et Caroli, alternatim fraterno affectu legatis multifariam discurrentibus, mense Octobri iidem penes Theodonis villam conveniunt, habitoque diebus aliquot amicabili pernecessarioque conloquio, inter se fraternitatis et caritatis jura in posterum non violanda confirmant. Omnes quoque discordiarum satores cauturos sollicitius exsecraturosque, et statum ecclesiarum, imminentibus necessitatibus foedissime rebus dilaceratum, ac personis minus congruis, id est laicis, vulgo contraditum, redintegraturos sese promittunt, Unde et ad Pippinum, Landbertum atque Nomenogium pacis gratiā missos pariter destinant, ut fratri Carolo ut obedientes fideles de cetero permansuri occurrere non different; sin alias, eis tempore opportuno viriliter conglobati, eorum infidelitatibus ulciscendis, se interminando profecturos pronunciant.
Nortmanni per Garrondam Tolosam usque proficiscentes, praedas passim impuneque perficiunt; unde regressi quidam Galliciamque adgressi, partim balistariorum occursu, partim tempestate maris intercepti dispereunt; sed et quidam eorum ulterioris Hispaniae partes adorsi, diu acriterque cum Sarracenis dimicantes, tandem victi resiliunt.
845.
recensereHiems asperrima. Nordmannorum naves centum viginti mense Martio per Sequanam hinc et abinde cuncta vastantes, Loticiam Parisiorum nullo penitus obsistente pervadunt. Quibus cum Carolus occurrere moliretur, sed praevalere suos nullatenus posse prospiceret, quibusdam pactionibus, et munere septem milium librarum eis exhibito, a progrediendo compescuit, ac redire persuasit. Fulcradus comes et ceteri Provinciales ab Lothario[150] deficiunt, sibique potestatem totius Provinciae usurpant. Nortmannorum rex Oricus[151] sexcentas naves per Albim fluvium in Germaniam adversus Hludowicum dirigit; quibus Saxones occurrentes, commisso proelio, domini nostri Jesu Christi auxilio victores efficiuntur: unde digressi, Sclavorum quamdam impetunt et capiunt civitatem[152]. Fames valida Galliae interiora consumit, adeo ut multa hominum milia eādem invalescente absumpta sint. Carolus agrum Floriacum[153] in quo sancti Benedicti monasterium consistit, duodecim ab Aurelianorum urbe leugis, veniens, Pippinum Pippini filium suscipit, et receptis ab eo sacramentis fidelitatis, quatenus ita deinceps ei fidelis sicut nepos patruo existeret, et in quibuscumque necessitatibus ipsi pro viribus auxilium ferret, totius Aquitaniae dominatum sibi permisit, praeter Pictavos, Sanctonas et Ecolimenses; unde et omnes Aquitanici, qui eatenus cum Carolo fuerant, ad eumdem Pippinum continuo sui conversionem efficere studuerunt.
Beneventani cum Sarracenis, veteri discordiā recrudescente, denuo dissident. Nortmanni[154], alveo Sequanae remenso, maria repetunt, cuncta maris loca finitima diripiunt, vastant atque incendiis concremant. Sed licet peccatis nostris divinae bonitatis aequitas nimium offensa, taliter christianorum terras et regna attriverit, ne tamen etiam pagani improvidentiae aut certe impotentiae Dominum omnipotentissimum impune diutius insimularent, cum a quodam monasterio, Sithdiu[155] nomine, direpto incensoque oneratis navibus repedarent, ita divino judicio vel tenebris coecati et insaniā sunt perculsi, ut vix perpauci evaderent, qui Dei omnipotentis iter[156] ceteris nunciarent. Unde, ut fertur, commotus animo rex eorum[157] Oricus, ad Hludowicum, regem Germanorum, legatos pacis gratiā destinat, captivitatem[158] absolvere, thesaurosque paratus pro viribus restituere. Lotharius Provinciam ingressus, fere totam[159] suae potestati recuperat. Dani, qui anno praeterito Aquitaniam vastaverant, remeantes, Sanctonas invadunt, confligentes superant, quietisque sedibus immorantur. Karolus Britanniam Galliae cum paucis minus caute aggressus, deficientibus suis rebus sinistrā fortunā universis, Cenomannos festinato revertitur, reparatoque exercitu, eamdem parat impetere.
846.
recenserePiratae[160] Danorum Fresiam adeuntes, recepto pro libitu censu, pugnando quoque victores effecti, totā pene provinciā potiuntur. Ventus aquilo per totam hiemem usque ad ipsa fere Maji mensis initia acerrime segetibus et vineis incumbit. Luporum incursio inferiorum Galliae partium homines audentissime devorat, sed et in partibus Aquitaniae in modum exercitūs usque ad trecentos ferme conglobati et per viam facto agmine gradientes, volentibusque resistere fortiter unanimiterque contrastare feruntur. Carolus apud villam sancti Remigii[161], Sparnacum[162] nomine, contra morem conventum populi sui generalem mense Junio habuit, in quo episcoporum regni sui pernecessaria admonitio de causis ecclesiasticis ita flocci pensa est, ut vix umquam reverentia pontificalis, christianorum duntaxat temporibus, sic posthabita legatur . Quādam die junior quidam[163] cum equā coiens repertus, judicio Francorum vivus incendio crematur. Inde partes Britanniae Carolus cum exercitu petens, pacem cum Nomenogio, duce Brittonum, intervenientibus hinc et inde[164] sacramentis paciscitur. Hujus anni mense Majo tanta apud Altiodorum civitatem inundatio pluviarum fluxit, ut parietes penetrans, ipsas etiam cupas plenas vini in fluvium Icaunam[165] retulerit, sed et, quod est mirabilius, quamdam vineam cum terrā, vitibus et arboribus omnibus in nullo disruptam, ita ut erat solidam, a parte Icaunae fluminis in alteram ejusdem fluvii partem transposuerit, ac si in eodem agro naturaliter fuerit.
Mense Augusto Sarraceni Maurique Tiberi Romam aggressi, basilicam beati Petri apostolorum principis devastantes, ablatis cum ipso altari, quod tumbae memorati apostolorum principis superpositum fuerat, omnibus ornamentis atque thesauris, quemdam montem centum ab Urbe milibus munitissimum occupant. Quos quidam ducum[166] Lotharii minus religiose adorsi atque deleti sunt; pars autem hostium ecclesiam beali Pauli apostoli adiens a Campaniensibus oppressa, prorsus interfecta est. Hludowicus, rex Germanorum, adversus Sclavos profectus, tam intestino suorum conflictu quam hostium victoriā conterritus, reversus est. Hludowicus, Hlotharii filius, rex Italiae, cum Sarracenis pugnans, victus vix Romam pervenit.
847.
recensereLegati[167] Abdirhaman, regis Sarracenorum, a Cordubā Hispaniae ad Carolum pacis petendae foederisque firmandi gratiā veniunt, quos apud Remorum Durocortorum[168] decenter et suscepit et absolvit. Bodo, qui ante annos aliquot[169] christianā veritate derelictā ad Judaeorum perfidiam concesserat, in tantum mali profecit, ut in omnes christianos Hispaniae degentes tam regis quam gentis Sarracenorum animos concitare studuerit[170], quatenus aut relictā christianae fidei religione ad Judaeorum insaniam Sarracenorumve dementiam se converterent, aut certe omnes interficerentur. Super quo omnium illius regni christianorum petitio ad Carolum regem regnique sui episcopos ceterosque nostrae fidei ordines lacrimabiliter missa est, ut memoratus apostata reposceretur, ne diutius christianis illic versantibus aut impedimento aut neci foret.
Dani[171] partem inferioris Galliae, quam Britones incolunt, adeuntes, ter cum eisdem bellantes superant; Nomenogiusque victus cum suis fugit; dein per[172] legatos muneribus a suis eos sedibus amovit.
Sergius, Romanus pontifex, 6. Kalend. Februarii defungitur, et Leo in ejus locum eligitur. Sarraceni oneratis thesaurorum multitudine, quos ex basilicā beati Petri apostoli asportarant, navibus redire conati, cum inter navigandum Deo et domino nostro Jesu Christo ejusque apostolis ore pestifero derogarent, orto repente inevitabili turbine, conlisis in sese navibus, omnes pereunt: quaedam thesaurorum in sinibus defunctorum, quos mare littoribus rejecerat, inventa, ad beati Petri apostoli memoriam revehuntur. Scotti[173] a Nortmannis[174] per annos plurimos impetiti, tributarii efficiuntur, insulis circumquaque positis nullo resistente potiti immorantes[175].
Hlotharius, Hludowicus[176] et Carolus legatos ad Oric, Danorum regem, destinant, mandantes ut suos a[177] christianorum infestationibus cohiberet, sin alias, bello se impetendum nullatenus dubitaret.
Eā tempestate Mauri et Sarraceni Beneventum invadunt, et usque ad Romana confinia populantur. Dani Aquitaniam maritimam impetunt et praedantur, urbemque Burdegalam diu oppugnant; alii quoque Danorum emporium quod Dorestadum[178] dicitur et insulam Batavam occupant atque obtinent. Hludowici[179], Germanorum regis, exercitūs adversus Sclavos prospere dimicant, ita ut, quod ante annum amiserat, reciperet.
848.
recensereSclavi in regnum Hludowici hostiliter irruentes, ab eo in Christi nomine superantur. Carolus Nortmannorum Burdegalam oppugnantium partem aggressus, viriliter superat. Exercitus Hlotharii contra Sarracenos Beneventum obtinentes dimicans, victor efficitur. Dani[180] Burdegalam Aquitaniae, Judaeis prodentibus, captam depopulatamque incendunt. Aquitani desidiā inertiāque Pippini coacti, Carolum petunt, atque in urbe Aurelianorum pene omnes nobiliores cum episcopis et abbatibus in regem eligunt, sacroque chrismate delibutum et benedictione episcopali solemniter consecrant. Piratae Graecorum Massiliam Provinciae nullo obsistente vastantes, impune recedunt. Nortmanni[181] Metullum[182] vicum[183] populantes, incendio tradunt. Scotti super Nortmannos irruentes, auxilio domini nostri Jesu Christi victores eos a suis finibus propellunt; unde et rex Scottorum ad Carolum pacis et amicitiae gratiā legatos cum muneribus mittit, viam sibi petendi Romam concedi deposcens. Mauri denuo Beneventum invadunt. Guilhelmus[184], filius Bernardi, Impurium[185] et Barcinonam dolo magis quam vi capit.
849.
recensereHlotharius et Carolus, sanioribus usi consiliis, in pacem germanamque concordiam redeunt. Apud Galliam 13. Kal. Martii, nocte sequenti clericis nocturnas preces Domino solventibus, terrae motus valide sed nullā quorumlibet aedificiorum ruinā factus est. Godescalcus Gallus quidam, monasterii Orbacensis paroeciae Suessionicae monachus et presbyter, scientiā tumidus, quibusdam superstitionibus deditus, Italiam specie religionis aggressus, inde turpiter ejectus, Dalmatiam, Pannoniam Noreiamque adorsus, quaedam nostrae saluti valde contraria, praecipue sub nomine praedestinationis, pestiferis dictis et scriptis adstruens, in praesentiā Hludowici, Germanorum regis, episcopali concilio detectus atque convictus, tandem ad dioceseos suae urbem metropolim, Remorum Durocortorum nomine, cui Ingmarus vir venerabilis praesidet, redire compellitur, quatenus illic dignum suae perfidiae judicium subiret. Quem sanctae Dei ecclesiae strenuissimus cultor[186] Carolus, advocato sanctorum memoratae dioceseos episcoporum conventu[187], suis aspectibus praesentari decrevit, quo perductus, publice flagellatus librosque suarum adsertionum igni cremare compulsus est. Hludowicus et Carolus germanā caritate convenientes, tanto fraterni amoris vinculo devincti patuerunt, ut alter alteri baculos publice tribuendo, regum uxores et liberos superstiti commendaret.
Carolus Aquitaniam aggreditur. Nomenogius Brito[188] consuetā perfidiā Andegavis et vicina eis circumquaque loca invadit. Nortmanni[189] Petrocorium[190], Aquitaniae civitatem, populantes[191] incendunt, atque impune ad naves remeant. Mauri et Sarraceni Lunam, Italiae civitatem, adpraedantes[192], nullo obsistente, maritima omnia usque ad Provinciam devastant. Karolus filius Pippini, relicto Hlothario, fratrem suum Pippinum in Aquitaniā vagantem adire cupiens, a fidelibus Caroli regis comprehensus est, et ad ejus praesentiam perductus; qui, merito perfidiae in eumdem patruum suum et patrem ex fonte sacro, sententiam quidem capitalem meruerat, sed clementiae respectu servatus est. Unde et mense Junio apud urbem Carnutum[193] Carolo rege conventum habente, post missarum solemnia ambonem ecclesiae conscendens, innotuit omnibus voce propriā se ob divinae servitutis amorem clericum nullo cogente velle fieri; ibique ab episcopis qui praesentes aderant benedictus, et ad clericum tonsus est. Hludowicus rex Germanorum aegrotans, exercitum suum in Sclavos dirigit; qui turpiter profligatus, quid dispendii sibi absentia ducis intulerit, cadendo fugiendoque expertus est. Carolus Aquitaniam ingressus, pene omnes Christo sibi propitio[194] conciliando subjugat, marcam quoque Hispanicam pro libitu disponit. Nomenogius Britto consuetā sibi insolentiā bacchatus est.
850.
recensereGuilhelmus, Bernardi filius, in marcā Hispanicā Aledramnum et Isembardum comites dolo capit, sed ipse dolosius captus, et apud Barcinonem[195] interfectus est. Mauri usque ad Arelatum, nullo obsistente, cuncta devastant; sed cum redirent, vento contrario rejecti et interfecti sunt. Lotharius filium suum Hludowicum[196] Romam mittit, qui a Leone papā honorifice susceptus, et in imperatorem unctus est. Oric[197], rex Nortmannorum[198], impugnantibus sese duobus nepotibus suis, bello impetitur; quibus partitione regni pacatis, Roric[199] nepos Herioldi, qui nuper a Lothario defecerat, assumptis Nortmannorum[200] exercitibus, cum multitudine navium Fresiam et Batavum insulam aliaque vicina loca per Rhenum et Vahalem devastat. Quem Lotharius cum comprimere nequiret, in fidem recepit, eique Dorestadum et alios comitatūs largitur; ceterorum vero pars Menapios[201], Tarvisios[202] aliosque maritimos depraedantur, pars Britanniam insulam Anglosque impetentes, ab eis auxilio Domini nostri Jesu Christi superantur.
851.
recensereNomenogius[203] Britto moritur. Lotharius[204], Hludowicus et Carolus apud Marsnam[205] palatium conveniunt, ubi etiam fraterne paucis diebus morati, haec communi procerum suorum consilio atque consensu decernunt, propriorumque nominum monogrammatibus confirmant[206].
Cap. I. Ut omnium praeteritorum malorum et contrarietatum et supplantationum ac malarum machinationum seu nocimentorum in invicem actorum abolitio ita inter nos fiat, et a nostris cordibus penitus avellatur cum omni malitiā et rancore, ut nec in memoriam ad retributionem mali vel contrarietatis vel improperii de cetero exinde quiddam fiat.
Cap. II. Ut tanta inter nos, Domino cooperante, verae caritatis benignitas abhinc semper maneat, de corde puro et conscientiā bonā et fide non fictā, sine dolo et simulatione, ut nemo suo pari suum regnum aut suos fideles, vel quod ad salutem et prosperitatem ac honorem regium pertinet, discupiat aut forconsiliet, aut per occultos susurrones libenter composita mendacia seu detractiones acceptet.
Cap. III. Unusquisque fideliter suum parem, ubicumque necessitas ei fuerit et ipse potuerit, aut per se aut per filium aut per fideles suos et consilio et auxilio adjuvet, ut regnum, fideles, prosperitatem atque honorem regium debite valeat obtinere, et veraciter unusquisque erga alterum certatim demonstret, quia in fratris sui adversitate, si evenerit, fraterno modo contristatur, et in prosperitate illius laetatur. Et talem fidem sicut inter nos modo abhinc in ante conservaturos[207] confirmatum habemus, sic unusquisque infantibus fratris sui, si obierit, qui superfuerit conservabit.
Cap. IV. Et quia per vagos et inreverentes homines pax et tranquillitas regni perturbari solet, volumus ut ad quemcumque nostrum talis venerit, et de his quae egit rationem et justitiam subterfugere velit, nemo ex nobis illum ad aliud recipiat vel retineat, nisi ut ad rectam rationem et debitam emendationem perducatur; et si rationem rectam subterfugerit, omnes in commune, in cujus regnum venerit, illum persequamur, donec aut ad rationem perducatur, aut de regno deleatur.
Cap. V. Similiter et de eo agendum est, qui pro aliquo capitali et publico crimine a quolibet episcopo corripitur, vel excommunicationis[208] crimen faciens regnum et regis regimen mutat, ne debitam poenitentiam suscipiat, aut susceptam legitime peragat; interdum etiam incestam propinquam suam aut sanctimonialem, vel raptam sive adulteram, quam illic ei non licebat habere, fugiens secum duxit: hic talis, cum episcopus, ad cujus curam pertinebat, nobis notum fecerit, diligenter perquiratur, ne morandi vel latendi locum in regno alicujus nostrum inveniat, et Dei ac nostros fideles suo morbo inficiat; sed a nobis vel a ministris reipublicae constringatur, ut et simul cum diabolicā praedā, quam secum duxit, ad episcopum suum redeat, et de commisso crimine publico debitam poenitentiam suscipiat, aut susceptam legitime peragere compellatur.
Cap. VI. Ut nostri fideles unusquisque in suo[209] ordine et statu veraciter sint de nobis securi, quia nullum abhinc inante contra legem et justitiam, auctoritatem ac justam rationem, aut damnabimus aut dehonorabimus aut opprimemus, vel indebitis machinationibus affligemus, et illorum, scilicet veraciter nobis fidelium, communi consilio, secundum Dei voluntatem et commune salvamentum, ad restitutionem sanctae Dei ecclesiae et statum regni, et ad honorem regium[210] atque pacem populi commissi nobis pertinenti, assensum praebebimus in hoc, ut illi non solum non sint nobis contradicentes et resistentes ad ista exequenda, verum etiam sic sint nobis fideles et obedientes ac veri adjutores ac cooperatores, vero consilio et sincero auxilio, ad ista peragenda quae praemisimus, sicut per rectum unusquisque in suo ordine et statu suo principi et seniori esse debet.
Cap. VII. Ut sic simul conjuncti, et nos fratres ad invicem, et nos cum fidelibus nostris, et fideles nostri nobiscum, et omnes simul cum Deo nos reconjungamus, et, ut nobis sit propitius, illi pro devoto munere offeramus, ut unusquisque omnium nostrum absque suā propriā excusatione aut justificatione recognoscamus, in quibus aut singulatim aut communiter contra illius mandata et decreta suorum[211] fecimus aut consensimus in ordine ecclesiastico et statu regni, et per singula in medium illa producamus, et nemo nostrum suo aut amico aut propinquo vel confoederato, imo nec sibi ipsi, seculariter parcat, ut spiritualiter et salubriter parcere possit; quin, sicut praemisimus in praecedenti capitulo, vero consilio et sincero auxilio, illa in commune certatim emendare totis viribus procuremus, quantocius rationabiliter poterimus.
Cap. VIII. Et si aliquis ex subditis in quocumque ordine et statu de hāc convenientiā exierit, aut se retraxerit, vel huic communi decreto contradixerit, seniores cum veraciter fidelibus suis haec secundum Dei voluntatem et legem ac justam rationem, velit nolit ille qui divino consilio et decreto et huic convenientiae resistens et contradicens fuerit, exequantur. Et si aliquis de senioribus de hāc convenientiā exierit aut se retraxerit, cum plures seniorum nostrorum fideles et regnorum primores convenerint in unum, eorum[212] qui haec observaverint seniorum consilio et episcoporum judicio ac communi consensu, qualiter de eo, qui debite admonitus incorrigibilis perseveraverit, agendum sit, favente Domino decernemus, et ut obnixius supradicta capitula a nobis auxiliante Domino inviolabiliter observentur, et nos illa observaturos certius credatis, manibus propriis subterfirmavimus.
Post[213] haec piratae Danorum Fresiam et Batavos populantur; sed et usque ad monasterium sancti Bavonis quod Gant[214] dicunt debacchantes, idem monasterium incendunt, venientesque urbem Rotumum[215], usque ad Belvacum[216] pedestri gradu perveniunt. Quā incensā cum redirent, a nostris intercepti, et aliquā ex parte profligati sunt. Respogius, filius Nomenogii, ad Carolum veniens, in urbe Andegavorum datis manibus suscipitur, et tam regalibus indumentis quam paternae potestatis ditione donatur, additis insuper ei Redonibus[217], Namnetis[218] et Ratense[219].
Sarraceni Beneventum et alias civitates quietā statione possident[220]. Hludowicus[221] rex Sclavos pene omnes populatur et suae subjugat ditioni. Leo apostolicus, Sarracenorum inruptiones metuens, ecclesiam beati Petri hinc inde muro communiens, eumdemque murum usque ad civitatem perducit, Romanaeque urbi contiguum efficit.
852.
recensereNortmanni[222][223] 252. navibus Fresiam adeunt, acceptisque multis prout ipsi statuerunt, ad alia divertunt. Mauri Barcinonam, Judaeis prodentibus, capiunt, interfectisque pene omnibus christianis et urbe vastatā, impune redeunt. Carolus fratrem Lotharium ad sui conloquium invitans apud Augustam Viromandorum[224], quae beati Quintini martyris corpore insignitur, fraterne suscipit, honorifice afficit, germane tractat, regaliter munerat, redeuntemque benigne deducit.
Landbertus et Guarnarius fratres, pars vel maxima discordiarum, alter dolo aller judicio interficiuntur. Salomon Britto Carolo fidelis efficitur, tertiāque Britanniae parte donatur. Sancius, comes Vasconiae, Pippinum Pippini filium capit[225], et usque ad praesentiam Caroli servat, quem Carolus captum in Franciam ducit, ac post conloquium Lotharii in monasterio sancti Medardi apud Suessiones tonderi jubet. Hludowicus[226], Lotharii filius, Beneventum adiens, Bairam[227] civitatem oppugnat, interruptoque muro, pessimis usus consiliis a coepto resilit; nam dicentibus consiliariis suis, magnam illic partem esse thesaurorum, quā penitus fraudaretur, si passim omnibus intrandi copia daretur, in castra sese recipit, prohibitis omnibus ab irruptione urbis. Quibus recedentibus, Mauri ita noctu muri interruptā trabibus muniunt, ut venientem in crastinum hostem nullatenus formident; proinde in cassum tanto labore deducto, Hludowicus cum exercitu suo ad propria remeat. Abdirhaman[228], rex Sarracenorum in Hispaniā consistentium, Cordubae moritur, regnumque ejus filius ipsius adsequitur. Godefridus, Herioldi Dani filius, qui quondam sub imperatore Hludowico Maguntiaci[229] fuerat baptizatus, a Lothario deficiens ad suos se confert; unde conrogatā manu validā, Fresiam cum multitudine navium[230] adgreditur, deinde vicina Scaldis fluminis, ad postremum Sequanam[231] ingreditur. Quo occurrentibus Lothario et Carolo cum omni suo exercitu, utramque ripam ejusdem fluminis obsident.
853.
recensereIn quā obsidione dominicae nativitatis festivitatem celebrant. Sed nolentibus qui ex parte Caroli erant inire bellum, absque utilitate recessum est. Carolus eumdem Godefridum quibusdam pactionibus sibi conciliat; ceteri Danorum usque ad mensem Martium inibi absque ullā formidine resident, cuncta eo furiosius quo liberius diripiunt, cremant atque captivant. Lothariusque filiam Caroli a sacro fonte suscipit, et paucos post dies ad sua remeare contendit. Dani[232] mense Julio, relictā Sequanā, Ligerim adeuntes, Namnetim urbem et monasterium sancti Florentii ac vicina loca populantur. Carolus mense Aprili synodum episcoporum juxta urbem Suessionum in monasterium sancti Medardi adgregans, duos presbysteros, monachos ejusdem monasterii, ipse synodo praesidens, episcopis judicantibus, degradari fecit, eo quod Pippinum furari et cum eo in Aquitaniam fugere disposuissent. Ingmarus, Remorum episcopus, omnes ecclesiae suae presbyteros, diaconos et subdiaconos, quoscumque Ebo post depositionem suam ordinaverat, synodo judicante deposuit. Pippinus Carolo sacramentum fidelitatis jurat, et insuper habitum monachi suscipit, regulaeque observationem more monachi solito promittit. Carolus inde ad Carisiacum veniens, cum quibusdam episcopis et abbatibus monasticis quatuor[233] capitula edidit et propriā subscriptione roboravit. Quorum primum est: a Deo neminem praedestinatum ad poenam, unamque esse Dei praedestinationem, quae aut ad donum pertinet gratiae, aut ad retributionem justitiae. Secundum: liberum arbitrium, quod in primo ordine perdidimus, nobis praeveniente et adjuvante Christi gratiā redditum. Tertium: velle Deum generaliter omnes homines salvos fieri, licet non omnes salventur. Quartum: Christi sanguinem pro omnibus fusum, licet non omnes passionis mysterio redimantur. Aquitani pene omnes a Carolo recedunt, atque ad Hludowicum, regem Germaniae, legatos suae deditionis cum obsidibus mittunt. Idem Hludowicus, pro quibusdam conditionibus, tempore perturbationum inter se et Carolum factis, adversus Carolum acriter permovetur. Gunedes[234] contra Hludowicum solitis sibi perfidiis mentiuntur. Lotharius imperator, defunctā ante biennium Ermengardā christianissimā reginā, duas sibi ancillas ex villā regiā[235] copulavit, ex quarum altera, Doda vocabulo, filium genuerat, quem Karolomannum vocari jubet; aliique filii ejus similiter adulteriis inserviunt. Piratae[236] Danorum a Namnetibus superiora petentes, mense Novembri, 6. videlicet Idūs, urbem Turonum impune adeunt atque incendunt cum ecclesiā sancti Martini et ceteris adjacentibus locis; sed quia evidenti certitudine hoc praescitum fuerat, corpus beati Martini ad Cormaricum[237], monasterium ejus ecclesiae, ac inde ad civitatem Aurelianorum transportaverunt[238].
Bulgari, sociatis sibi Sclavis, et, ut fertur, a nostris muneribus invitati, adversus Hludowicum, Germaniae regem, acriter promoventur, sed Domino pugnante vincuntur. Graeci vero non minus contra Hludowicum filium Lotharii, regem Italiae, concitantur propter filiam imperatoris Constantinopolitani ab eo desponsatam, sed ad ejus nuplias venire differentem. Romani quoque, artati Sarracenorum Maurorumque incursionibus, ob sui defensionem omnino neglectam apud imperatorem Lotharium conqueruntur.
854.
recensereCarolus super fratris sui Hludowici fide suspectus, ad Lotharium in vico Leutico[239] venit, ubi diu de communi amicitiā atque indissolubili[240] tractantes, tandem coram omnibus qui aderant, identidem super sancta jurando vicissim firmaverunt, commendatis alternatim filiis, proceribus et regnis. Interea Hludowicus adolescens, filius Hludowici regis Germanorum, ab Aquitanis a patre expetitur, Ligerim transit, et ab eis, a quibus fuerat postulatus, suscipitur. Carolus profectionem in Aquitaniam tempore quadragesimae celerat, in quā usque paschalem festivitatem demoratur, ejusque populus praediis, incendiis, hominumque captivitatibus totum suum laborem impendit, nec ab ipsis ecclesiis et altaribus Dei suam cupiditatem et audaciam cohibet.
Lotharius fratrem suum Hludowicum super Rhenum de fraternitate erga Carolum alloquitur; sed prius acriter sese mordentes, tandem ad concordiam redeunt, pacisque nomine foederantur. Unde non modice Carolus sollicitus, ab Aquitaniā nullo peracto negotio repedans, fratrem Lotharium ad palatium suum Attiniacum invitat; quo convenientes, quod dudum pepigerant firmaverunt.
Dani in Ligere consistentes, usque ad Blisum[241][242] castrum veniunt, ipsumque incendunt, volentes inde Aurelianis pervenire, eadem patraturi. Praeparantibus vero adversus eos navigia et bellatores episcopo Aurelianensium Agio et Carnutum Burchardo[243], ab intentione desistunt, et inferiora Ligeris repetunt. Alii quoque piratae Danorum Fresiam Saxoniae adjacentem populantur. Lotharius et Carolus legatos ad fratrem Hludowicum pro pacis concordiā, et ut filium suum ab Aquitaniā revocet, mittunt. Carolus iterum Aquitaniam adit. Pippinus, Pippini filius, qui in monasterio sancti Medardi tonsus habitum monachi susceperat, et juramentum permansionis fecerat, Aquitaniam ingreditur, parsque maxima populi terrae ad eum convolat. Karlus rex, Pippini causā posthabitā, Hludowicum nepotem ab Aquitaniā fugatum ad patrem in Germaniam redire compellit. Karlus, Pippini frater, jam diaconus ordinatus, a Corbejensi monasterio recedit. Karlus rex Karlomannum, filium suum, tonsurā ecclesiasticā dedicat. Dani[244] intestino inter se proelio dimicantes, adeo tridui concertatione obstinatissimā bacchati sunt, ut Orico rege et ceteris cum eo interfectis regibus, pene omnis nobilitas interierit. Piratae Nortmannorum Ligere insistentes, denuo civitatem Andegavorum incendio concremant.
855.
recensereLotharius totam Fresiam filio suo Lothario donat; unde Roric et Godefridus patriam, id est Daniam, repedant spe potestatis regiae nanciscendae. Lotharius infirmatur, quā de re occasio data est Hludowico et Carolo fratribus ad concordiam redeundi.
Nortmanni[245] Burdegalam, Aquitaniae civitatem, invadunt, et hac illacque pro libitu pervagantur. Karlus Aquitanis petentibus Karlum, filium suum, regem designatum attribuit. Karlus etiam Edilvulfum[246], regem Anglorum-Saxonum, Romam properantem honorifice suscipit, omni regio habitu donat, et usque ad regni sui terminos cum obsequiis rege dignis deduci facit. Lotharius adversus Karlum occasione suspectae fidei queritur. Multa catholicae fidei contraria in regno Karli, ipso quoque non nescio, concitantur.
Mense Augusto Leo, apostolicae sedis antistes, defunctus est, eique Benedictus successit. Eodem mense duae stellae majoris et minoris quantitatis visae sunt a parte occidentis orientem versus incedere, et hoc per decem vices adeo alternatim, ut majore permanente, minor aliquoties nullatenus appareret. Lotharius imperator, morbo correptus vitamque desperans, monasterium Promeae in Arduennā constitutum adiit, seculoque et regno penitus abrenuncians, tonsus est, vitam habitumque monachi humiliter sumens. Dispositoque inter filios, qui secum morabantur, regno, ita ut Lotharius cognominem[247] ejus Franciam, Karlus vero Provinciam obtineret, intra sex dies vitā decessit. 4. Calendarum[248] Octobrium, atque in eodem monasterio sepulturam, ut desideraverat, consecutus est.
Aquitani urbem Lemovicum mediante Octobri mense convenientes, Karlum puerum, filium Karli, regem generaliter constituunt, unctoque per pontificem coronam regni imponunt sceptrumque attribuunt. Nortmanni[249] Ligerim ingressi, relictis navibus pedestri itinere urbem Pictavorum adire moliuntur; sed occurrentibus Aquitanis adeo profligati sunt, ut ultra trecentos pauci evaserint. Roric et Godefridus, nequaquam arridentibus sibi successibus, Dorestado se continent, et parte maximā Fresiae potiuntur. Hludowicus, rex Germanorum, crebris Sclavorum defectionibus agitatur.
856.
recensereHiems asperrima et sicca, pestilentia valida, quā magna pars hominum absumitur. Hludowicus rex Italiae, filius Lotharii, super portione regni paterni in Franciā apud patruos suos Hludowicum et Karlum conqueritur[250], Italiam largitate avi Hludowici imperatoris se asserens assecutum. Aquitani Karlum puerum, quem nuper regem constituerant, spernentes, Pippinum ex monacho, qui de monasterio sancti Medardi aufugerat, eductum custodiā regem simulant. Karlus rex cum Respogio[251] Britonum[252] paciscens, filiam ejus filio suo Hludowico despondet, dato illi ducatu Cenomannico usque ad viam quae a Lotitiā Parisiorum Caesaredunum Turonum ducit. Proceres quondam Lotharii filium ejus, Lotharium. regem Franciae etiam sacrā unctione[253] constituunt. Piratae[254] Danorum 14. Kalend. Maji civitatem Aurelianis adeunt, praedantur, et impune revertuntur. Comites pene omnes ex regno Karli regis cum Aquitanis adversus eum conjurant, invitantes Hludowicum, regem Germanorum, ad suum consilium perficiendum; quo diutius in expeditione Sclavorum detento, ubi et magnam partem sui exercitūs amisit, isti moras illius non ferentes, Karlo regi reconciliantur. Et Aquitani[255], spreto Pippino, Karlum puerum, filium Karli regis quem antea pepulerant, recipiunt, et in Aquitaniam reducunt. Iterum[256] piratae Danorum alii mediante Augusto Sequanam ingrediuntur, et vastatis direptisque ex utrāque fluminis parte civitatibus, etiam procul positis monasteriis atque villis, locum qui dicitur Fossa-Givaldi[257] Sequanae contiguum stationique munitissimum[258] deligunt, ubi hiemem quieti transigunt. Edilvulf[259], rex occidentalium Anglorum, Romā rediens, Judith, filiam Karli regis, mense Julio desponsatam Calendis Octobribus in Vermeriā[260] palatio in matrimonium accipit, et eam, Ingmaro Durocortori Remorum episcopo benedicente, imposito capiti ejus diademate reginae nomine insignit, quod sibi suaeque genti eatenus fuerat insuetum: patratoque regiis apparatibus utrimque atque muneribus matrimonio, cum eā Britanniam, regni sui ditionem, navigio repetit. Hludowicus imperator Italiae, et Lotharius frater ejus, rex Franciae, cum Karlo puero germano suo apud Urbam[261] conveniunt; ubi adeo pro regni paterni portionibus dissident, ut pene armis inter sese decernant. Karlo tamen fratri suo Provinciam et ducatum Lugdunensem juxta paternam dispositionem distribuunt, eripientibus eum a fratre Lothario optimatibus, qui illum moliebatur in clericum tonsurare. Sarraceni de Benevento, Neapolim fraude adeuntes, vastant, diripiunt et funditus evertunt.
857.
recenserePiratae[262] Danorum 5. Kalendas Januarias Loticiam Parisiorum invadunt atque incendio tradunt. Hi vero qui apud inferiora Ligeris morabantur, Turones et omnia circumquaque loca usque ad Blisum castrum depraedantur. Aquitanorum aliqui, persuasione occulte conspirantium Francorum quorumdam in Karlum, a Karlo admodum puero deficientes, Pippino sociantur. Karlus rex et Lotharius, nepos ejus, sacramentis vicissim exhibitis foederantur, similiter Hludowicus, rex Germaniae, et Hludowicus, imperator Italiae. Pippinus Danorum piratis sociatur, Pictavorum civitatem devastat, et multa alia Aquitaniae loca depopulat. Lotharius concubinis abutens, uxorem suam reginam abicit.
In urbe Coloniā Agrippinā Gunthario episcopo adstante, in ecclesiā beati Petri nubes densissima desuper crebris fulminibus incubat, cum subito fulgor in modum ignis per subgrundia[263] ejusdem ecclesiae intrans, unum sacerdotem et unum diaconum unumque ex laicis interficit, ac terrae abditis reconditur.
In Augustā etiam Trevirorum Teotgaudo episcopo cum clero et populo celebrante, nubes teterrima superincumbens, tonitruis fulminibusque ecclesiam territans, turrem campanarum sonantium comminuit, tantāque tenebrositate ecclesiam implevit, ut vix alterutrum sese cognoscere valerent, visusque est canis nimiae enormitatis in circuitu altaris discurrere, subito terrae hiatu.
Dani[264] Sequanae insistentes cuncta libere vastant, Lutetiamque Parisiorum[265] adgressi, basilicam beati Petri et sanctae Genovefae[266] incendunt et ceteras omnes, praeter domum sancti Stephani et ecclesiam sancti Vincentii atque Germani praeterque ecclesiam sancti Dionysii, pro quibus tantummodo, ne incenderentur, multa solidorum summa soluta est. Alii Danorum emporium quod Dorestadum[267] dicitur vi capiunt, totamque Batavorum insulam et cetera loca contermina diripiunt. Respogius, dux Britonum, a Salomone et Almaro Britonibus diu contra se dissidentibus interimitur. Quidam procerum Karli regis Aquitanis sociati, multas praedas pluraque incommoda perpetrant. Frotbaldus, episcopus Carnotum, insistentibus sibi Danis in eādem civitate, pedibus fugiens fluviumque Auduram[268] natatu petens, aquis interceptus[269] moritur[270].
858.
recensereQuando ipse Karolus intravit in insulam Sequanae dictam Oscellum[271], ubi magnum sustinuit periculum, sicut a multis tunc fuit cognitum, et quando frater suus Hludowicus super illum venit cum omni hostili apparatu; sed, largiente misericordiā Dei, cum honore non recessit. Dominicae nativitatis festo noctu et interdiu, Moguntiae validus et creberrimus[272] terrae motus efficitur, quem etiam valida hominum mortalitas insequitur.
In territorio …. mare quamdam arborem radicitus evulsam et Gallicanis provinciis ante ignotam ejecit, carentem foliis, sed loco frondium habentem ramusculos similitudine herbae partim latae sed longioris, loco vero foliorum quaedam triangula specie, colore autem unguium humanorum vel ossium[273] piscium, quae in eis tenuja sunt; et haec ita summitati earumdem herbarum inhaerentia, ac si extrinsecus adposita viderentur, more eorum qui ex diversis metallis in ornamentis cingulorum vel hominum vel equestrium falerarum extrinsecus adfigi solent.
In pago Senonico in ecclesiā sanctae Porcariae[274] die dominico celebrante missas presbytero, lupus subito introiens plebemque assistentem discurrendo perturbans, tandem inter feminas identidem faciens, disparuit.
Edilvulf, rex occidentalium Saxonum, moritur; relictam ejus, Judith reginam, Edelboldus[275] filius ejus uxorem ducit[276]. Berno, dux partis piratarum Sequanae[277] insistensium, ad Karlum regem in Vermeriā palatio venit, ejusque se manibus dedens, fidelitatem statim jurat. Pars altera eorumdem piratarum Hludowicum[278], abbatem monasterii sancti Dionysii, cum fratre ipsius Gauzleno capiunt, eisque redemptionis suae gravissimam multam imponunt, ob quam multi thesaurorum ecclesiarum Dei ex regno Karli ipso jubente exhausti sunt; sed his minime sufficientibus, ab eodem rege et omnibus episcopis, abbatibus, comitibus, ceterisque viris potentibus multa ad suppletionem praedictae summae certatim conlata sunt[279]. Comites vero Karli regis cum Britonibus juncti, deficientes a Karlo, filium ejus Hludowicum ejusque sequaces, a partibus Cenomannicis deterritum, Sequanam transire atque ad patrem refugere compellunt. Lotharius rex cum fratre suo Karolo, Provinciae rege, amicitiam firmat, datis ei duobus episcopalibus[280] ex regno suo portionibus, id est Bilisio[281] et Tarantasiā[282]; similiter Karlus eidem fratri suo Lothario regnum suum eā conditione tradidit, ut si, antequam uxorem acciperet et filios generaret, ab hac vitā decederet, ei Lotharius jure hereditario succederet.
Mense Majo in vico Leudico, in quo corpus sancti Landberti quiescit, tanta subito pluviarum inundatio effusa est, ut domos et muros lapideos seu quaecumque aedificia cum hominibus et omnibus quaecumque illic invenit, usque ad ipsam ecclesiam memoriae sancti Landberti violentā irruptione in Mosam fluvium praecipitaverit. Dani[283] Saxoniam adgrediuntur, sed repelluntur. Benedictus Romanus pontifex moritur; Nicolaus praesentiā magis ac favore Hludowici regis et procerum ejus quam cleri electione substituitur. Lotharius rex, cogentibus suis, uxorem quam abjecerat recepit, nec tamen ad thorum admittit, sed custodiae tradit. Karlus rex insulam Sequanae vocabulo Oscellum, Danos in eā commorantes obsessurus, mense Julio adgreditur, ubi ad eum Karolus puer, filius ejus, ab Aquitaniā pervenit. Cum quo Pippinum jam laicum suscipit, et ei comitatūs ac monasteria in Aquitaniā tribuit. Lotharius etiam rex ad eamdem insulam mense Augusto properat avunculo adjutorium conlaturus; ubi usque 9. Kalendas Octobris absque profectu obsidionis demorantes, tandem ad propria remeant. Interim comites ex regno Karoli regis Hludowicum, Germanorum regem, quem per quinque annos invitaverant, adducunt; qui Kalendas Septembris Ponteonem[284] regiam villam adveniens, per Catalaunos[285] et Cupedenses[286] Agedincum Senonum[287] pervenit; inde Aurelianensem pagum adiens, receptis ab Aquitaniā et Neustriā atque Britonibus qui ad eum se venturos spoponderant, eādem pene viā usque ad Cupedenses remeat. Quibus Karolus rex compertis, per Catalaunos usque ad Breonem[288] villam festinus graditur, ubi concurrentibus ad eum Burgundiae primoribus, Hludowicum insequentem praestolatur; sed intercurrentibus nunciis, cum nulla pacis compositio fieret, tertio tandem die, id est pridie Idūs Novembris, praeparatis hinc inde aciebus, videns Karlus se a suis deseri, recessit et partes Burgundiae petiit. Hludowicus vero, receptis his qui a Karlo defecerant, Augustam Tricorum[289] adit, ibique distribuens invitatoribus suis comitatūs, monasteria, villas regias atque proprietates, ad Attiniacum palatium revertitur. Quo Lotharius rex ei occurrit, et confirmatis inter se pactionibus, ad sua repedat. Hludowicus vero per Durocortorum Remorum et Laudunensem pagum ad Augustam Veromandorum, in coenobio videlicet sancti Quintini martyris dominicae nativitatis festum celebraturus, ingreditur[290]. Interea quidam monachus[291] ex monasterio sancti Vincentii martyris vel sancti Germani confessoris, a Cordubā, civitate Hispaniae, rediens, corpora beatorum martyrum Georgii diaconi et Aurelii caputque Nathaliae secum detulit, atque in villā Acmanto[292] in loculis servanda collocavit.
859.
recensereDani[293] loca ultra Scaldem populantur. Vulgus promiscuum inter Sequanam et Ligerim inter se conjurans adversus Danos in Sequanā consistentes, fortiter resistit; sed quia incaute suscepta est eorum conjuratio, a potentioribus nostris facile interficiuntur. Karlus rex recuperatis viribus fratrem suum Hludowicum nec opinantem adgreditur, et de regni sui finibus pellit. Lotharius rex ad Karlum patruum suum festinat, et die dominico initii quadragesimae in Arcas[294] palatio, publice sacramentis vicissim per se ipsos datis, sese iterum confirmant. Karlus quaedam monasteria, quae antea clerici habere solebant, laicis distribuit. Piratae[295] Danorum longo maris circuitu, inter Hispanias videlicet et Africam navigantes, Rhodanum ingrediuntur, depopulatisque quibusdam civitatibus ac monasteriis, in insulā quae Camaria[296] dicitur, sedes ponunt[297]. Karlus rex per diversa loca conventūs episcoporum agit; sed quarto a Tullo Leucorum miliario in villā Saponarias[298] cum Lothario et Karlo, nepotibus suis regibus, synodo episcoporum adsistens, libellum accusationis adversus Guanilonem, Agedinci Senonum metropolitanum episcopum, porrigit. Quae tamen actio propter absentiam ejusdem Guanilonis episcopi dilata est. Inde ad conloquium fratris sui Hludowici regis in insulā Rheni inter Antunnacum[299] et Confluentes properat. Cujus colloquii effectus differtur usque ad 8. Kalendas Novembris apud Basiliam civitatem. Quo Hludowico adveniente, Karlus propter Lotharii absentiam ab itinere coepto revertitur. Aquitani ad Karlum puerum omnes pene convertuntur. Pippinus Rotberto comiti et Britonibus sociatur.
Acies in coelo mense Augusto, Septembri et Octobri nocturno tempore visuntur, ita ut diurna claritas ab oriente usque in septentrionem continue fulserit, et columnae sanguineae ex eā discurrentes processerint. Dani[300] noviter advenientes monasterium sancti Walarici[301] et Samarobrivam, Ambianorum civitatem, aliaque circumquaque loca rapinis et incendiis vastant; alii quoque eorum insulam Rheni Patavum[302] simili furore invadunt; hi vero qui in Sequanā morantur, Noviomum[303] civitatem noctu adgressi, Immonem episcopum cum aliis nobilibus tam clericis quam laicis capiunt, vastatāque civitate secum abducunt, atque in itinere interficiunt. Qui etiam ante duos menses Ermenfridum Belvagorum[304] in quādam villā interfecerant, sed et anno praeterito Baltfridum[305], Bajocassium[306] episcopum, necaverant. Ossa beatorum martyrum Dionysii, Rustici et Eleutherii metu eorumdem Danorum in pagum Mauripensem in villam sui juris Novientum[307] devecta sunt, atque 11. Kalendas Octobris in loculis diligenter conlocata.
Lotharius fratri suo Hludowico, Italorum regi, quamdam regni sui portionem attribuit, ea[308] videlicet quae ultra Juram montem habebat, id est Genuam, Lausonnam et Sedunum[309] civitates, cum episcopatibus, monasteriis et comitatibus, praeter hospitale quod est in monte Jovis[310] et Pipincensem comitatum[311].
Guanilo, episcopus Senonum, absque audientiā episcoporum Karlo regi reconciliatur. Nicolaus, pontifex Romanus, de gratiā Dei et libero arbitrio, de veritate geminae praedestinationis et sanguine Christi, ut pro credentibus omnibus fusus sit, fideliter confirmat et catholice decernit.
860.
recensereHiems diutina et continuis nivibus ac gelu dira, a mense videlicet Novembri usque ad Aprilem. Lotharius reginam suamTeutbergam, irrevocabili odio habitam …[312], ut ipsa coram episcopis confiteretur, fratrem suum Hucbertum sibi sodomitico scelere commixtum; unde et poenitentiae continuo addicta est atque in monasterium retrusa. Karlus rex, inani Danorum in Somnā consistentium pollicitatione pellectus, exactionem de thesauris ecclesiarum et omnibus mansis ac negociatoribus etiam paupertinis, ita ut etiam domūs eorum et omnia utensilia adpreciarentur, et inde statutus census exigeretur, fieri jubet; nam eidem[313] Dani promiserant, si eis tria milia librarum argenti pondere examinato tribueret, se adversus eos Danos qui in Sequanā versabantur ituros, eosque inde aut expulsuros aut interfecturos.
Pridie Nonas Aprilis nocte sequenti, novā videlicet lunā jam inchoatā, fertur quaedam obscuritas corniculata, eodem schemate[314] quo luna splendebat, per medium ejusdem lunae apparuisse, ita ut hinc inde luceret, sed in medio obscuraretur. Similiter dicitur 8. Idūs Aprilis sol ortus, quamdam in medio sui orbe tenebrositatem passus, quā ad interiora ejus delabente, mox alia a superioribus ei ingruerit, ejusque orbem usque ad infima similiter percurrerit, et hoc lunā decimā.
Dani[315] in Somnā consistentes, cum eis non daretur supradictus census, receptis obsidibus, ad Anglo-Saxones navigant; a quibus profligati atque repulsi, alias partes petunt. Hi vero Dani qui in Rhodano morabantur, usque ad Valentiam[316] civitatem vastando perveniunt; unde direptis quae circa erant omnibus, revertentes ad insulam in quā sedes posuerant, redeunt.
Hludowicus, Karlus et Lotharius reges Kalendas Junias apud castrum quod Confluentes vocatur conveniunt, ibique de pace inter se diu tractantes, tandem concordiam atque amicitiam ipsi per se juramento firmant. Hludowicus, imperator Italiae, suorum factione impetitur, et ipse contra eos ac contra Beneventanos rapinis atque incendiis desaevit.
Dani[317] qui in Rhodano fuerant, Italiam petunt, et Pisas civitatem aliasque capiunt, depraedantur atque devastant. Lotharius rex, metuens avunculum suum Karlum, Hludowico regi Germaniae sociatur, atque ob eamdem societatem partem regni sui, id est Helizatiam, tradit. Uxor Lotharii, timens odium viri sui atque insidias, ad f’ratrem suum Hucbertum in regno Karli aufugit. Karlus rex monasterium sancti Martini filio suo Hludowico largitur.
861.
recensereDani[318] mense Januario[319] Lutetiam Parisiorum et ecclesiam sancti Vincentii martyris et sancti Germani confessoris incendio tradunt; negotiatores quoque per Sequanam navigio sursum versus fugientes insequuntur et capiunt. Alii quoque Danorum piratae Tarvanensem pagum adeunt et devastant.
Quarto Kalendas Aprilis luna post horam noctis octavam tota in nigredinem vertitur. Karlus rex filium suum Lotharium claudum in monasterio sancti Johannis[320] clericum fieri jubet.
Annotationes.
recensere- ↑ Cremieu ad Rhodanum. Valesii Notit. Gall. p. 534.
- ↑ moratur Ch. et Bouq.
- ↑ Ad hanc legationem pertinent verba Liudolphi auctoris coaetanei in Vitā S.Severi Episcopi Ravennatensis, quae extat apud Bollandum ad diem 1. Februarii: «Ludovicus imper. Otgarium Moguntiensem Episcopum et Hilduinum Virdunensem Antistitem; duosque comites quorum alter Warinus, alter Adalgisus vocabatur, ad Lotharium filium suum, qui eo tempore Ticini morabatur, destinavit pro pace et amicitiis inter eos reparandis». Prospera fuit haec legatio: Lotharius enim rationum, quas attulere, vi persuasus, Legatos ad patrem pro sanciandā pace statim direxit; et eo tempore Reliquiae SS. Severi, Vincentiae et Innocentiae, quae multis saeculis in dioecesi Ravennate quieverant, Moguntiam sunt translatae. Bouquet.
- ↑ hic nomen excidisse manifestum, cf. vitam Ludoici anon. cap. 55.
- ↑ ei Chesn. et Bouq.
- ↑ opperiretur Bouq.
- ↑ fratre imperatoris; cf. vitam Ludoici cap. 55.
- ↑ Dorestatum Chesn.
- ↑ abbas Bouq.
- ↑ Hic Conventus anno superiori habitus est, nec die Purificationis В. Virginis, sed sextā die Februarii, ut demonstrant verba, quibus inchoatur: «Cum convenissemus Episcopi … Aquisgrani Palatii in Secretario Basilicae sanctae Genitricis Dei Mariae, quod dicitur Lateranis, anno Incarnationis Domini nostri Jesu Christi 836. indict. 14. anno vero imperii praedicti Caesaris 23., 8. scilicet Iduum mensis Februarii». Bouquet.
- ↑ deest Ch.
- ↑ easdem rescriptionibus Ch.
- ↑ Ch. et Bouq. dispositā Frisiae maritimā custodiā; quod ita depravatum esse puto, quia propriam vocis Maritima vim non intellexerint. Frisiae Maritimaeque hoc est Frisiae et Seelandiae, eodem modo quo in chartis medii aevi haud raro, Campania et Maritima me legisse memini, non quod Seelandia a Frisiā, et Maritima a Campaniā Romanā prorsus diversae, sed quod earum partes fuerint.
- ↑ Nordmanni usque continuo recesserunt ex nostris decerpta in chronico de gestis Normannorum in Franciā.
- ↑ Walchern in Seelandiā.
- ↑ Fresionum Ch.
- ↑ totam Frisiam et per fines Ribuariorum deest Ch.
- ↑ per fines id est inde a finibus; comitatūs enim jam nominandi Frisiae et Austrasiae partes, et ad fines Ribuariorum siti erant.
- ↑ comitatus Moilla ad Vahalem in confinibus Frisiae et Ribuariae ponendus, ubi inter Noviomagum et Schenkenschantz hodieque vicus Millingen occurrit; pagi Batua, Hammolant et Mosagao satis noti.
- ↑ Hanc meam conjecturam se ipsam defensuram esse confido. Chesn. et Bouq. legunt Moilla, Ettraham, Melant, Nithardi historia lib. I. cap. 6. Moilla, Halt, Trahammolant, quod Valesius corrigit Moilla, Hattuarias, Hammolant.
- ↑ de ut supra per, idem ac inde a; nam omnes pagi jam recensendi extra Burgundiam ejusque in confinibus collocati erant.
- ↑ ad fontes Odornae sive Ornae, quae infra Vitry-le-Français Matronam influit, Pays d’Ornois.
- ↑ pagus hic inter Tullensem et Blesensem in Bassiniaco situs fuerit; nam vocem ab imperito quodam intrusam esse, statui nequit, quod eam et Nithardus l. I. c. 6. agnoscit.
- ↑ inter Odornensem et Barrensem, ad fluvium Bloise qui Matronam influit, in quo exempli gratiā Blezy, Blaize-le-chateau, Blezy-au-bois; pagi ejus pars inferior adhuc saeculo proxime elapso Pays Blesois audiebat.
- ↑ ad Matronam, in quo exempli gratiā Pertes infra S. Dizier, et Pontion.
- ↑ in quibus Bar-sur-Seine et Bar-sur-Aube.
- ↑ circa Brienne, Troyes, Auxerre, Sens.
- ↑ le Gastinois; quod postea et pagum Milidunensem complectebatur; pagus inter Aurelianensem, Autissiodorensem, Senonicum, Milidunensem et Stampensem situs erat.
- ↑ circa Melun, Etampes, Chartres, Paris.
- ↑ Lodoicum Ch.
- ↑ expetisse Ch.
- ↑ ebdomadā Ch.
- ↑ pyratarum Ch. ita pluries.
- ↑ Lodoicus Ch.
- ↑ Vernum locus est Ver dictus, Crispiaco et Silvae ac Isarae propinquus. Et certe in iisdem annalibus ad a. 877. Verni situs designatur inter Compendium et monasterium sancti Dionysii. Bouq.
- ↑ eclypsin Chesn. scribere solet.
- ↑ in castellā Ch. et Bouq.: sed haud dubie in Castellā scribendum, ut feci.
- ↑ Cassel, contra Moguntiam situm, et a Romanis conditum. cf. Meginhardi vitam S. Ferrutii.
- ↑ Bodman, ad lacum Bodamicum.
- ↑ catholicis Ch.
- ↑ In Chronico Monasterii S Galli apud Chesnium Tom. 3. pag. 469. Puoto vocatur, et in Augiensi Chronico apud Baluzium Tom 1. Miscell. pag. 497. Puato dicitur, et utrobique ejus lapsus ad annum 838. refertur. De eodem sic habet Rhabanus in libro adversus Judaeos cap 42: Quod nunquam antea gestum meminimus, seductus est ab eis (Judaeis) Diaconus Palatinus, nobiliter natus, nobiliter nutritus, et in Ecclesiā officiis exercitatus, et apud Principem bene habitus; ita ut eorum diabolicis persuasionibus absrtactus et inlectus, desereret palatium, desereret patriam et parentes, disereret penitus Christianorum regnum; et nunc apud Hispaniam inter Saracenos Judais sociatur, persuasus sit ab impiis Christum Dei filium negare, baptismi gratiam profanare, circumcisionem accipere, nomen sibi mutare; ut qui antea Bodo, nunc Eliezer appelletur: ita ut et superstitione et habitu totus Judaeus effectus, quotidie in Synagogis Satanae barbatus et conjugatus, cum ceteris blasphemet Christum et Ecclesiam ejus. Ex his duobus locis, Annalium fcilicet et Rhabani, discitur tum Diaconos neque barbam nutrire solitos, et a nuptiis abstinuisse. Bouquet.
- ↑ i. e. totam Frisiam peroccupavit.
- ↑ deest Ch.
- ↑ honorabilius observarint Ch.
- ↑ elemosynis Ch.
- ↑ studuerunt Ch.
- ↑ Theodosius Patricius erat, non Episcopus, ut testatur Chronographia jussu Constantini Porphyrogenneti scripta lib. 3. num 37: quod docent etiam Curopalata et Cedrenus. Bouquet.
- ↑ i. e. Russi.
- ↑ quos adhuc Ch.
- ↑ incomparabiliter?
- ↑ Val d’Aosta.
- ↑ Wallis.
- ↑ Waadtland, Pays de Vaud.
- ↑ Lacus Lemanus.
- ↑ Sucdingium Chesn. et Bouq., Valesius recte conjecit Scudingium.
- ↑ circa Salins.
- ↑ ad utram Dubis amnis ripam circa Vesontium.
- ↑ Le Portois ad fontes Araris fluminis in regno Burgundiae (non, ut Valesius et Bouquetus opinantur, le Pertois ad Matronam).
- ↑ Le Saintois, e septentrione Portisiorum, et a meridie Tulli; Valesius, Bouquetus et chronicon Gottwicense contra Miraeum et Schoepflinum (in Alsat. Ill. Tom. I. p. 671.) Sundgaviam in Alsatiā interpretantur.
- ↑ magnus Lotharingiae pagus, in quo Nancy, Epinal et Remiremont.
- ↑ cujus metropolis Augusta Trevirorum.
- ↑ in quo Stablo, Malmedy.
- ↑ intra Mosam et Urtam circa Huy.
- ↑ cujus metropolis Colonia Agrippina.
- ↑ pagus Wormatiensis.
- ↑ pagus Spirensis.
- ↑ ad fontes Alcmonae.
- ↑ in eo exempli gratiā Eichstädt, Nürnberg, Eger, Ingolstat, Sulzbach et al.
- ↑ ita depravatam Chesnii et Bouqueti lectionem ducatum Austrasiorum cum Sunalafeldā et Norogo, Wiechessi, emendare conatus sum.
- ↑ cum archis Ch. et Bouq.
- ↑ cum archis Ch. et Bouq.
- ↑ Batua.
- ↑ Testerbant.
- ↑ Genf.
- ↑ Lyon.
- ↑ Chalons sur Saone.
- ↑ Valesius notit. Gall. p. 481. corrigendum censet Amans; pagi Amansensis meminit Erricus monachus in libro de miraculis S. Germani, ex cujus verbis patet, eum non longe ab Arari, Oscarā, Vincennā et Tilā fluviis abesse. Bouquet.
- ↑ Hatoarii isti ad flumen Ararim jacebant. In Chronico S. Benigni Hugo Attoariorum Comes memoratur. In Chronico Besuensi pagi et Comitatūs Atoariensis frequens fit mentio. Existimat Valesius Attuarios, Francicam gentem, captos et translatos a Constantio Chloro Caesare nomen ei pago dedisse. Bouquet. Ex ipsā divisionis tabulā apparet, pagos Amaus et Hatoariorum a meridie ad septentrionem inter pagos Cavallonensem et Lingonicum, et ab occidente pagorum Scudingii, Wirascorum et Portisiorum sitos fuisse; immo Hattuarii Lingonibus adcensebantur. Vales. Notit. p. 281.
- ↑ Langres.
- ↑ Toul.
- ↑ Chalons sur Saone.
- ↑ Kreuznach prope Bingen.
- ↑ operiri Chesn.
- ↑ ita emandavi; Chesn. et Bouq. legunt necessit, et Bouq. in margine conjecit necesse fuit.
- ↑ nuper in se separatis verum Chesn.
- ↑ Wltzorum Ch. et Bouq.
- ↑ lege Saxonicae.
- ↑ Lino Ch.
- ↑ Haec exscripta sunt in chronico de gestis Normannorum in Francia a. 840.
- ↑ Carlat in Arverniā superiore, a quo pagus Cartilatensis nomen accepit, le Carladez. Valesii Notit. Gall. p. 130.
- ↑ Pippinum Ch.
- ↑ Turenne.
- ↑ pagus principatūs Anhaltini, in quo oppidum Köthen situm est, quod sub voce Kesigesburch latere posset. Certe quod primo in mentem venire poterat Nienburch, monasterium antiquum ad confluentes Budae et Salae, antea Thangmaresfeld audiebat. cf. Beckmann hist. serenissimae domūs Anhaltinae pag. 428. Chronici Gottwicensis auctor loco Kesigesburg legit Resigeburg, et Rosenburg in dextrā Salae ripā interpretatur. Quā de re codex ipse consulendus erit.
- ↑ ita correxi; Chesn. et Bouq. Corich.
- ↑ circa meridiem; cf. L’art de verifier les dates.
- ↑ inhaerentes Ch.
- ↑ Haec in chronico de gestis Normannorum exscribuntur.
- ↑ freto Caletano, Canal.
- ↑ Rouen.
- ↑ propinquante Ch.
- ↑ celeberrimis Ch.
- ↑ corporis Ch. et Bouq. Quod emendandum censui.
- ↑ cf. Nithardi hist. lib. IV. cap. 2.
- ↑ Walcheren insula.
- ↑ invexerat, Gaula Crusalia, quae vicina loco Ch.
- ↑ rerum deest Ch.
- ↑ le Mans.
- ↑ Beauvais.
- ↑ circa Leodium.
- ↑ molliens Ch.
- ↑ conatibus deest Ch.
- ↑ i. e. Lutetiam.
- ↑ Abbas Lebeuf putat Mauripensem pagum extensum esse secus ripam dexteram Sequanae atque etiam parumper secus dexteram Icaunae ripam. Vocatur Morivensis in actis synodi Suessionis habitae anno 862.; et Morvisus in Caroli Calvi capitulis Silvacensibus an. 853. Linguā vernaculā dictus fuerat le Morvois, postmodum corrupto nomine le Montois. Bouquet.
- ↑ Abbas Lebeuf Alsensem putat pagum esse l’Azois dictum, inter Trecas et Barrum ad Albam. Bouquet.
- ↑ Quo Hisentiaco Ch.
- ↑ Sinzig.
- ↑ et ejusdem Ch.
- ↑ deest Ch.
- ↑ cf. Einhardi vitam Caroli cap. 33.
- ↑ ita emendavi, Ch. et Bouq. deferebatur legunt.
- ↑ fratrem Ch.
- ↑ qui?
- ↑ negocium Ch.
- ↑ iterum convenire vel aliud ejusmodi ante decreverunt excidisse videtur.
- ↑ Quentovicus Ch.
- ↑ Alii putant Quantovicum locum esse ad Quantiam situm, non longe a Stabulis, aut a monasterio sancti Judoci, in Ambianensi dioecesi; alii vero ipsum esse sancti Judoci monasterium existimant. Quantovici cladem in annum 844. rejicit chronicon Fontanellense. Bouquet.
- ↑ precio Ch.
- ↑ id est Theodorae Augustae et Michaelis ejus filii. Bouquet.
- ↑ sic legendum censeo; Ch. obsistentes sui, atque terrore, Bouq. obsistentes suisque terrore.
- ↑ id est triceni.
- ↑ medioximus Ch.
- ↑ in chronico de Normannorum gestis exscriptum.
- ↑ Nannetum Ch.
- ↑ l’isle de Rhe.
- ↑ Hainnaum, Loemsem Ch.
- ↑ Hennegau.
- ↑ comitatus Namurcensis, et pars episcopatūs Leodiensis inter Sabim et Mosam.
- ↑ ad fluvios Mosam et Barum, in quo Donchery. Valesii Notit. Gall. p. 133.; versus septentrionem igitur usque ad pagi Lomensis confinia pertinuisse videtur.
- ↑ Kalendas Ch.
- ↑ Is duos ex uxore Dodanā reliquit filios, ut ipsamet testatur in suo Manuali a Mabillonio Saec. IV. Benedict. part. 1. pag. 750. publicato. Ex quo etiam liquet Willelmum, Bernardi filium natu majorem, hoc anno annum aetatis 18. egisse: ait enim Dodana eum natum esse anno XIII. Ludovici Pii, III. Kalendarum Decembrium, hoc est anno Christi 826. Willelmus patris mortem ulturus Pippini auxilio Tolosam intercepit, quam statim Carolus Rex obsidione cinxit. Bouquet.
- ↑ molliens Ch.
- ↑ Mayenne.
- ↑ exercitu Ch.
- ↑ sancti Quintini et sancti Bertini.
- ↑ Centulensis.
- ↑ Somarobricae Ch.
- ↑ Amiens.
- ↑ Ch. in margine Leutharius.
- ↑ in chronico de gestis Normannorum exscriptum.
- ↑ fortasse a Lothario.
- ↑ in chronico de gestis Normannorum exscriptum.
- ↑ Hamburgum innuit.
- ↑ Fleury, ubi seculis aliquot post Hugo Floriacensis scripsit.
- ↑ cf. chronicon de gestis Normannorum.
- ↑ S. Bertini.
- ↑ iram?
- ↑ deest Ch.
- ↑ i. e. captivos universos.
- ↑ ingressus Bretoniam suae Ch. et Bouq.
- ↑ cf. chronicon de gestis Normannorum.
- ↑ id est ecclesiae Remensis.
- ↑ Epernay.
- ↑ juniorem cum Ch.
- ↑ et abinde Ch.
- ↑ Yonne.
- ↑ ita Chesnii et Bouqueti lectionem dudum correxi.
- ↑ de causis hujus legationis cf. Petrum de Marca lib. 3. Marcae Hispan. cap. 27.
- ↑ Rheims.
- ↑ cf. supra a. 839.
- ↑ stetuerit Ch. et Bouq.
- ↑ cf. chronicon de gestis Normannorum a. 846.
- ↑ deest Ch.
- ↑ cf. chronicon de gestis Normannorum a. 846.
- ↑ Normannis Ch. sic pluries.
- ↑ Locus haud dubie corruptus; fortasse legendum: efficiuntur; qui (i. e. Nortmanni) insulis … immorantur.
- ↑ Hlodowicus Ch.
- ↑ deest Ch.
- ↑ Dorastadum Ch.
- ↑ Hlodowici Ch.
- ↑ cf. chronicon de gestis Normannorum
- ↑ cf. idem
- ↑ Metallum Ch. et Bouq., qui tamen Metullum corrigendum censuit.
- ↑ Metullum, Metulum, castrum in Pictonibus situm. Bouquet.
- ↑ Guillelmus ducatum Tolosanum a Pippino, Aquitaniae rege, obtinuit vel post mortis patris, vel anno 845., quo Pippinus, pace factā cum Carolo, maximam Aquitaniae partem acquisivit. Bouquet.
- ↑ Ampurias.
- ↑ suae perfidiae. Strenuissimus cultor Ch. Quae supra leguntur, restituere conatus sum, antequam Bouqueti conjecturam vidissem. Ea sic se habet perfidiae supplicium lueret: quem sanctae Dei ecclesiae strenuissimus cultor, nec ita quoque legi posse diffiteor. Bouquetus adjicit: Doctissimus abbas Lebeuf qui hanc annalium partem Prudentio tribuit, hunc de Gothescalco locum ab Hincmaro interpolatum suspicatur, sicque primum a Prudentio scriptum: Godescalcus Gallus quidam, monasterii Orbacensis dioceseos Suessionicae monachus et presbyter, reprehensus quod quaedam nostrae saluti valde contraria, praecipue sub nomine praedesdinationis, suis dictis et scriptis adstrueret, Italiam adgressus, inde turpiter ejectus, Dalmatiam, Pannoniam, Noricamque adorsus, in praesentiā Hludowici Germanorum regis episcopali concilio detectus atque convictus, tandem ad dioceseos suae urbem metropolim Remorum Durocortorum nomine, cui Ingmarus vir venerabilis praesidet, redire compellitur. Quem non multo post ecclesiae Dei strenuissimus cultor Carolus, etc.
- ↑ Carisiaci. Hincmarus in libello de praedestinatione cap. 2. ait: In synodali conventu in Carisiaco palatio iterum auditus Gothescalcus ab episcopis et ceteris quam plurimis viris ecclesiasticis atque religiosis, qui eidem synodo interfuerunt, videlicet Wenilone Senonensium archiepiscopo, Hincmaro Remorum episcopo, aliisque duodecim ibidem nominatis. Bouquet.
- ↑ Britto Ch.
- ↑ cf. chronicon de gestis Normannorum a. 848.
- ↑ Perigueux.
- ↑ De hac clade insignis est epistola Agii Vabrensis abbatis, quam ineunte saeculo decimo scripsit de origine monasterii Vabrensis: cujus epistolae fragmentum retulit Catellus in Historiā comitum Tolosanorum pag. 69. Tempore, inquit Agius, quo ex partibus Europae ab Aquilonis cardine diffusa gens Marchomanorum saevissima atque barbarorum immanior, Galliamque introgressa, fortissimis ictibus sancta patiebatur Ecclesia: nam nullo ferente barbarorum vesaniam, erat non modica tribulatio, quia per omnes pene pagos juxta Gallicum Oceanum dispersae sunt ecclesiae, urbesque depopulati atque monasteria abjecta. Tanta namque fuerat rabies persequentium, ut quos capere christianos quivissent, aut mucrone necarent, aut etiam quos horror necis innocentum invaserat, propter redemptionem servare nitebantur. Nonnulli equidem Christianorum torvissimam experti persecutionem, relinquentes praedia, et paternos abjicientes fundos, partes Orientis se incolatus dedere. Multi denique elegerant magis cuspidibus occumbere potius, quam incolumes paternos linquere lares. Alii nempe plures, quorum in cordibus fides radices minime ceperat, lavacrum sanctae regenerationis negligentes, sed paganorum latebrosas diligentes astutias, illorum se foederi et vitiis (sociabant). … Erat igitur eo tempore monasterium in provinciā Galliae in Petracorio pago, nomine Palnatus, in quo jugiter deicolae Christo famulabantur, nihil habentes proprium praeter quod norma S. Benedicti cedebat. Alia namque monasteria in eādem provinciā opido ditiora, in quibus, jam fata ingruente peste, famis periculo multi monachorum S. Benedicti normam negligere coeperunt, etc. Bouquet.
- ↑ legendum aut depraedantes aut adprehendentes.
- ↑ Chartres.
- ↑ propicio Ch.
- ↑ cf. Marcam Hispanicam lib. 3. cap. 27. num. 5. et 6.
- ↑ Ludoicum Ch.
- ↑ Orich Ch.
- ↑ Normannorum Ch.
- ↑ Rorich Ch.
- ↑ cf. chronicon de gestis Normannorum.
- ↑ Flandriae pars.
- ↑ i. e. Tarvannenses, quorum caput Tervanna prope St. Omer situm est.
- ↑ Nomenoius, dux Britanniae, primum fuit missus Ludovici pii imperatoris, ut discimus ex litteris donationis ab eodem Nomenogio monasterio Rotonensi factae, quas datas putat Mabillonius anno 834., quasque Saec. 4. Benedict. parte 2. pag. 185. recitat. Bouquet.
- ↑ Hlotharius Ch.
- ↑ Marsna palatium ad confluentes Mosae et Guliae infra Trajectum superius situm, hodie Mersen.
- ↑ cf. Baluzii Capitularia T. II. col. 45. edit. Chiniac; a quibus nostri aliquot verbis omissis vel mutatis differunt.
- ↑ conversaturos Ch. et Bouq.
- ↑ cum Baluzio legendum vel excommunicatur, aut ante excommunicationem crimen faciens etc.
- ↑ suo deest Ch.
- ↑ regum Ch.
- ↑ deest Sanctorum. Ch.
- ↑ eos Ch.
- ↑ cf. chronicon de gestis Normannorum a. 850.
- ↑ Gent.
- ↑ Rouen.
- ↑ Beauvais.
- ↑ Rennes.
- ↑ Nantes.
- ↑ prope pagum Namnetensem situm (le pays et duche de Raiz ou Retz) vocabulum a vico Ratiatensi traxit, quem alii le Restail, alii Rie, alii jam destructum esse credunt. Valesii Notit. Gall. pag. 465.
- ↑ Pagius ad annum 851. num. 1. legendum censet non possident; crediderim potius, auctorem, quae de civitatibus Beneventanis, praecitue Bari, ferri audierit, de ipsā Benevento urbe perperam intellexisse. Eam jam anno 848. Ludovicus II. Sarracenis eripuerat. cf. Erchemperti hist. Langob. c. 20. Murat. SS. II. I. 242.
- ↑ Ludovicus Ch.
- ↑ Normanni Ch.; saepius, quod hic monuisse sufficiat.
- ↑ cf. chronicon de gestis Normannorum.
- ↑ Saint Quentin. cf. Valesii Notit. Gall. p. 595., 596.
- ↑ mense Septembri. cf. chron. Aquitanicum sive Memmianum et cron. Engolismense apud Bouq. VII. pag. 222., 223.
- ↑ Ch. hic et alias Ludowicus, Ludoicus.
- ↑ Bari civitas intelligitur.
- ↑ Abdirham Ch. Bouq.
- ↑ Magunciaci Ch.
- ↑ navium deest Ch.
- ↑ Sequanam deest in Ch. et Bouq., vocabulum tamen excidisse patet; pro ipsā re vel Sumnam vel Sequanam restituendum erat, Sequanam tamen esse, quae anno sequenti narrantur et annales Fuldenses ad a. 850. evincunt.
- ↑ cf. chronicon de gestis Normannorum.
- ↑ cf. Mabillonii Annales Benedicti lib. 34. n. 52.
- ↑ i. e. Winedi.
- ↑ sibi ancillas ex villā regiā sibi copulavit Bouq.
- ↑ cf. chronicon de gestis Normannorum.
- ↑ Cormeri, in pago Turonico.
- ↑ legere malo cum chronico de gestis Normannorum transportatum est.
- ↑ Lüttich.
- ↑ supple pace.
- ↑ Blisium Ch.
- ↑ Blois.
- ↑ Burdiardo Ch. Bouq. Burchardum legendum esse Bouquetus ex canone tertio concilii Suessionensis secundi a. 853. celebrati infert.
- ↑ cf. chronicon de gestis Normannorum a. 853.
- ↑ cf. chronicon de gestis Normannorum a. 853.
- ↑ Hoc anno Edilvulfum seu Aethelwolfum Romam perrexisse, secumque suum filium Aelfredum duxisse, testantur Asserus vitae Aelfredi auctor coaevus, et Ethelwerdus antiquus chronographus lib. 3. Bouquet.
- ↑ ita correxi; Ch. et Bouq. cognomen.
- ↑ alii (exempli gratiā Necrologium Sangallense) habent III. Kal. Oct. Forte Lotharius mortuus fuerit 4. Kal. Oct. ac postridie sepultus, et alii ad diem mortis, alii ad diem sepulturae respexerint. Lotharius etiam nocte inter 4. et 3. Kal. Oct. vitā fungi potuit. Bouquet.
- ↑ cf. chronicon de gestis Normannorum a. 853.
- ↑ conquiritur Ch.
- ↑ i. e. Erespogio seu Herispogio.
- ↑ rege excidit.
- ↑ ratione Ch. et Bouq.
- ↑ cf. chronicon de gestis Normannorum a. 855.
- ↑ reconciliantur. Exaqui spreto Ch. Bouq. Hic Exinde Aquitani corrigit.
- ↑ cf. chronicon de gestis Normannorum a. 853.
- ↑ nec Valesio nec Bouqueto notus.
- ↑ congruum chronicon de gestis Normannorum.
- ↑ Asserus ad annum 855. sic habet de Aethelwolfo: Ibi (Romae) anno integro demoratus est (usque ad a. 856.): quo peracto ad patriam suam remeavit, afferens secum Juditham, Caroli Francorum regis filiam. Ethelwerdus quoque supra citatus: Igitur revertente eo (Athulfo) ad patriam, Carolus rex Francorum filiam suam traxit ei in matrimonium, quam susceptam duxit ad patriam suam. Bouquet.
- ↑ Verberie ad Isaram (Oise) prope Senlis.
- ↑ Orbe ad Orbam, lacum Neuenburgensem influentem.
- ↑ cf. chronicon de gestis Normannorum.
- ↑ subgrundium pars tecti prominens, quā aquae a muro projiciuntur.
- ↑ cf. chronicon de gestis Normannorum.
- ↑ Funestam hanc cladem luget Paschasius Radbertus lib. 4 in Lamentationes Jeremiae: Quis umquam, ait, crederet, vel quis umquam cogitare potuisset, quod accidere tale aliquid potuisset in nostris partibus, quod transcurso tempore omnes accidisse conspeximus, doluimus ac deflevimus, et valde pertimuimus, unde et adhuc hodie non minus pertimescimus, ut piratae diversis admodum collecti ex familiis, Parisiorum attingerent fines, ecclesiasque Christi hinc inde cremarent circa litus? Quis umquam, quaeso, crederet quod latrones promiscuae gentis umquam talia auderent? vel quis aestimare potuisset quod tam gloriosum regnum, tamque munitum et latissimum, tam populosum et firmissimum, talium hominum humiliari vel sordibus foedari deberet? Fateor enim quod nullus ex Regibus terrae ista cogitaret, neque ullus habitator orbis nostri audire potuisset quod Parisium nostrum hostis intraret. Bouquet.
- ↑ Auctor Anonymus Miraculorum S. Genovefae, qui hoc tempore vivebat, haec habet: Beatissima virgo Genovefa per quinque annorum curricula mansit extra propriam sedem, populantibus Normannis omnem regionem Sequanae adjacentem. Quibus ad sua revertentibus, reduximus ad locum sanctum Dominam nostram. Loquitur etiam de lugubri aedis S. Genovefae per Normannos combustione Stephanus Tornacensis in Epistolā 146. ad Episcopum Londinensem datā: Inter alias, inquit, quod sine suspirio ac singultu referre non possumus aut debemus, Ecclesiam Apostolorum Petri et Pauli, in quā B. Virgo Genovefa requiescit in corpore, regali ope et opere constructam, musivo intus et extra, sicut reliquiae adhuc testantur, ornatam et depictam, miserabili concremarunt incendio, nec sacro loco parcentes, nec beatae Virgini aliisque Sanctis, qui ibi requiescunt, venerationem exhibentes. Bouquet.
- ↑ Dorestatum Ch.
- ↑ l’Eure.
- ↑ interceptis Ch.
- ↑ In Necrologio Carnutenae Ecclesiae, cujus partem edidit Mabillonius Tomo 2. Analect. pag. 550. haec caedes in annum sequentem rejicitur, et Frotbaldus caesus dicitur: Anno Incarnationis Domini DCCCLVIII. Indict. VI. a Paganis Sequanensibus facta est magna caedes Carnotis, in quā interemti sunt Frotbaldus Episcopus, Stephanus Presbyter etc. Hic Pagani Sequanenses appellantur, propterea quod Sequanam insiderent. In Chartario Monasterii S. Petri Carnutensis Episcopum cum Canonicis et Monachis cruentis gladiis mactatum fuisse legitur, nempe pridie Idūs Junii. Bouquet.
- ↑ A similitudine Rostrum-Asini, gallice l’isle de Besdane, alias Oissel, vocatur. Bouquet.
- ↑ celeberrimus Ch.
- ↑ oscium Ch. et Bouq.
- ↑ Nunc (i. e. a. 1749.) praedium est sainte Procaire dictum ab abbatiā Pontiniacensi dependens, ab eāque distans leucae dimidio. Bouquet.
- ↑ Adalboldus Ch.
- ↑ Ingulfus in Historiā de hoc matrimonio sic loquitur: Ethelbaldus thorum patris sui ascendens (quod nec inter gentes usquam est auditum) propriam novercam Juditham, quondam filiam Regis Francorum, sumptam a patre Ethelvolfo in conjugium, cum omnium comprovincialium scelus suum abhorrentium maximo stupore, duxit in uxorem. Bouquet.
- ↑ cf. chronicon de gestis Normannorum.
- ↑ Ludovicus et Gauzlenus eumdem patrem habuere Roriconem Comitem Cenomannensem, sed non eamdem matrem. Ludovicus filius erat Rotrudis Caroli Magni filiae: Gauzlenus filius Blichildis; qui fuit Abbas Glannafoliensis, etc. Bouquet.
- ↑ Ex parte Monasterii S. Dionysii datae sunt ex auro sexcentae octoginta quinque librae, ex argento tria millia ducenta quinquaginta, praeter vassallos eorumque uxores ac liberos. Ita legi ad calcem Aquisgranensis Regulae Canonicorum in Codice S Nicasii Remensis ab annis 800. exarato, notat Мabillonius lib. 35. Annal. Bened. num. 33. Bouquet.
- ↑ episcopatibus Ch. et Bouq.
- ↑ Belley ad Rhodanum.
- ↑ Moustiers.
- ↑ >cf. chronicon de gestis Normannorum a. 857.
- ↑ Pontion.
- ↑ Chalons sur Marne.
- ↑ Doctissimus abbas Lebeuf in dissertatione peculiari (Memoires de l’acad. des Inscriptions T. XVIII. p. 282. sqq.) ex Helingaudi comitis donatione (Mabill. Ann. III. pag. 671.) centenam Cupedensem in pago Meldico circa Sesanne positam, et caput ejus Cubtas, vulgo Queudes, fuisse probavit.
- ↑ Sens.
- ↑ Brienne.
- ↑ Troyes.
- ↑ regreditur?
- ↑ Monachus iste Usuardus est, martyrologii scriptor. Hujus translationis historiam composuit Aimoinus, monachus coenobii sancti Germani apud Parisios. Bouquet.
- ↑ Idem Aimoinus lib. 3. cap. 7: Itum enim Acmantum villam nostrae possessionis, in quā tunc major pars Fratrum ob infestam paganorum degebat persecutionem aggredientes. Cum corpore S. Germani in hanc villam confugerant monachi, ut colligitur ex libro 2. de Miraculis ejus ab eodem Aimoino composito. Vicus est vulgo dictus Aimant prope Monasteriolum ad Icaunae et Sequanae confluentem. Bouquet.
- ↑ cf. chronicon de gestis Normannorum.
- ↑ Arcae, olim villa regia inter Macerias et Carolopolim ad Mosam flumen, nunc vicus qui vetus nomen retinet, Arches. Bouquet
- ↑ cf. chronicon de gestis Normannorum.
- ↑ la Camargue, in ostio Rhodani. Vales.Notit. Gall. p. 119.
- ↑ dicitur se disponunt Ch.
- ↑ Hujus villae quae unā leucā distabat a Tullo, multa supersunt vestigia. Bouquet.
- ↑ Autunnacum Ch.
- ↑ cf. chronicon de gestis Normannorum.
- ↑ Saint Valery.
- ↑ id est Batuam.
- ↑ Noyon.
- ↑ Beauvais. Immonem tamen Noviomensem Episcopum, et Ermenfridum Bellovacensem ad mensem Octobrem anni subsequentis superstites fuisse manifestum est ex Actis Concilii Tullensis apud Tusiacum, cui ambo subscripsere. Rainelmus quidem Immonis successor ibidem etiam inter subscribentium nomina invenitur: at post Synodum ejus Actis, quod non raro fiebat, subscribere potuit, uti certe iisdem subscripsere Autissiodorenses duo, Abbo scilicet et Christianus. Ita Mabillonius lib. 35. Annal. Bened. num. 50. Bouquet.
- ↑ Blatfridum Ch. Bouq.
- ↑ Baieux.
- ↑ Nogent sur Seine.
- ↑ eam videlicet quae Bouq.
- ↑ Genf, Lausanne, Sitten.
- ↑ Hospitale in monte sancti Bernardi, in quod et ego Kalendis Augustis a. 1823. ex Italiā redux diverti, et pro more Patrum optimorum humanissime exceptus, grates iis hoc loco post privatas publicas solvo.
- ↑ sine dubio comitatus Pipinensis, a castro Bipp nomen sortitus, in occidentali Jurae montis latere ad fontes Birsae fluminis, cujus mappam videsis in Schoepflini Alsat. Illustr. I. p. 619.
- ↑ supplendum coegit vel aliud ejusmodi.
- ↑ idem Ch., eadem sententia.
- ↑ scemate Ch.
- ↑ cf. chronicon de gestis Normannorum.
- ↑ Valence.
- ↑ cf. chronicon de gestis Normannorum.
- ↑ cf. idem a. 861.
- ↑ Potior fides habenda Aimoino, monacho sancti Germani, qui hoc tempore florebat. Is enim in historia miraculorum sancti Germani Paris. lib. 2. num. 10. hoc excidium accidisse tradit die sancto paschae. Bouquet.
- ↑ id est in monasterio Reomaensi. Lotharius etiam ejusdem loci abbas fuit, itidemque monasterii sancti Germani Autissiodorensis. Bouquet.