Anglica Historia/XXI

This is the stable version, checked on 24 Aprilis 2020. Template changes await review.
Sine Nomine
Liber XXI

 XX XXII 

 

POLYDORI VERGILII ANGLICAE HISTORIAE LIBER XXI

 

OSTQUAM fama in omnes pervasit Ricardum se regio abdicasse imperio, omnis populus una voce congratulari coepit Henrico gratia nominis eius. Ille autem, ut ne ardor populi frigesceret, primo quoque tempore concilium habendum curavit, quo in concilio ad iij Iduum Octobris eodem anno quo Ricardus mortem obiverat rex creatur, atque a Thoma Cantuariensi antistite more maiorum consecratur, qui Quartus Henricus est nuncupatus. Atqui interea, ut ne ad id honoris per vim venisse diceretur, erant qui suaderent ut publice declararetur eum idcirco regni iure potitum quod illi venissent haereditas Edmundi comitis Lancastri, quem fama teneret filium fuise Henrici Tertii maiorem natu. Sed id commentum, de quo alibi memoravimus, quia paucis non item multis probatum est, ideo placuit aliter ius parti regni corroborare. Itaque in suggesto a praecone, facto statim silentio, denuntiari iussit ideo se regnum obtinere primum quod illud belli lege ac victoriae iure acquisivisset, deinde quod a Ricardo successor renuntiatus, et ab eo sceptrum et coronam accepisset, postremo quod ipse regia stirpe natus et sanguine proximus Ricardi haeres esset. Fuit utique haeres, qui in cuncta demortui bona invasit, quanquam Rogerius comes Merciae filius Edmundi, quem supra dixi posthac in Hybernia periise, iisdem temporibus vivebat, qui paterno nomine, ut in superiore libro illud planum fecimus, iure regnum obtinere deberet. Sed, quemadmodum usu saepe venit, vis ius vicit, neque ille est ausus id temporis Henrici potentiae se opponere. Henricus igitur rerum potitus statim, ut suae domus amplificator, Henricum maiorem natu filium tredecim natum annos principem Walliae, ducem Cornubiae ac comitem Cestriae facit. Deinde ut maleficiorum vindex caedem ducis Glocestrensis ac caeteras iniurias ulciscendas ratus, parricidas qui ducem strangularant comprehendi ac supplicio affici iubent. Item Ioannem Montacutum comitem Sarisberiensem nonnullosque alios qui apud Ricardum autoritate valuerant in carcerem mittit, quibus tamen postea multorum principum precibus mitigatus ignovit. Amicos autem suos, Ricardum comitem Varvici compluresque alios a Ricardo aut in exilium actos in patriam revocat, aut carcere damnatos in libertatem asserit. Recipit et in gratiam Ioannem Holandium fratrem Ricardi ducem Excestriae praefectum Caleti, qui paulo ante vehementer permotus quod frater de possessione imperii violenter deturbatus esset in animo habebat novos motus in regem moliri, quamobrem citius hominem in amicitiam recipiendum existimavit.

  1. At ubi quae Ricardo accidissent in Gallias nuntiata sunt, Carolus rex ac principes omnes atrocitatem atque immanitatem facinoris horrentes, execrantes, detestantes tantam iniuriam principi, ut praedicabant, longe innocentissimo factam, sine mora vindicandam iudicant. Verum cum post haec magnum appararetur bellum, tanta animi indignatio Carolum invasit ut in solitam insaniam inciderit. Nanque, ut supra docuimus, iam manifeste navigabat, uti dicitur, Anticyram, etsi interdum ad sanitatem revocabatur adiutus remediis quae permulta et varia adhibebantur. Quae res sola impedimento fuit cur nihil a Franco extra minas tunc hostile tentatum sit contra Henricum regem. Sed cum fama deiecti regali dignitate Ricardi per Aquitaniam pervasit, protinus cuncti in summo metu atque moerore fuere. Pars dolebat vicem Anglici populi, quod in perpetuum eius gloria laesa esset ob memoriam tanti editi in principem sceleris. Alii sibi et libertati iuxta timebant, suspicantes ob eiusmodi calamitosas reipublicae factiones omne regni robor brevi tempore ad nihilum casurum. Sed Burdegalenses in primos Henrico infesti, qui Ricardi memoriam summa cum benevolentia tenebant quod ille in ea urbe natus esset, id facinus iniquissimo animo ferebant, exclamantes nunquam alias post homines natos importunius, crudelius, magisque nefarium factum flagitium, qui ita dolore affecti atque ira inflammati passim vociferabantur bonum principem a perfidis hominibus proditum, ius omne violatum, ac identidem Deum optimum maximum tantae iniuriae ultorem omibus precibus invocabant. Hunc Aquitanorum dolorem ubi Franci odorati sunt, mirandum in modum gavisi quod Angli iam manifesto sic in eorum odium et offensionem incurrissent, ut facile tota provincia potiri se posse suspicarentur, si potentiae nervos primo quoque die contenderent. Itaque Ludovicus dux Borboniensis Agennas venit, et inde crebris nuntiis vicinas civitates ad defectionem solicitat, quibus multa praemia se daturum recipit. Sed nihil profecit, nam populi certo scientes prae iugo Francorum longe levissimum Anglorum esse, quod alias experti essent illos gravissimis vectigalibus atque exactionibus solere suos cives miseramque plebem divexare premereque, maluerunt in fide permanere quam ob eam indignationem committere ut se novis periculis offere cogerentur. Henricus rex interim de ea re certior factus confestim Thomas Percium cum magna militum copia in Aquitaniam misit qui se cum Roberto Canolo regionis praefecto coniungeret, studeretque populos in fide confirmare. Is ut eo pervenit blande principes appellando multisque verbis hortando ita populum placavit ut ne vestigium quidem ullum ab officio discesserit. Ipse vero secundum haec domum protinus rediit.
  2. Dum haec alibi geruntur, non minuebatur furor ulciscendae iniuriae Ioanni Holandio duci Excestriae, sed in dies singulos plura agitabat quibus Henrico regi mortis periculum procrearet, qui primum sibi copulat Ioannem Montacutum, Thomam Cantii ex fratre nepotem, et Hugonem Spenserum Glocestriae comites, deinde plerosque alios nobiles. Iis aperit consilium suum, quod eiusmodi erat, ut ludi statuto die Oxonii fierent cum equestri certamine, et ad id spectaculum rex Henricus invitaretur, qui dum ad ludos intentus esset subito inter ludorum pompam obtruncaretur, ac ita Ricardus, qui adhuc superstes erat, in libertatem et regnum restitueretur, et si post haec maioribus viribus opus foret, tum confestim nuntios ad Carolum regem mitterent rogatum auxilium. Fuit cordi consilium omnibus, et, data acceptaque fide, coniurant, indictisque ludis arma quam secretissime possunt parant, dein regem rogant ut spectatum hosce ludos venire velit, qui nihil fraudis suspicans se iturum promittit. Itaque coniurati quod destinarant mature agentes suo tempore ludos apparant, dispositis armatis hominibus qui regem incautum imprudentem confoderent. Rex erat ad castrum Vindesorium, et iam ad iter faciendum paratus, equum adduci iusserat, cum ecce tibi, per amicos de dolo qui parabatur factus est certior, qui, re cognita, graviter turbatus nusquam discedendum neque cum diem ludis sed vitae servandae dandum iudicans ibidem expectat dum certum habeat quid inimici moliantur. Sunt qui tradant illos ludos in eodem castro apparatos, sed cum ea armatorum manus qua coniurati cincti erant nequaquam ad eum locum occulte fieri potuisset, malo alios sequi, qui haud dubie magis verisimilia scripsere. Coniurati interim ex mora adventus principis suspicantes illustratas esse insidias, quod clam tentarent aperto Marte sibi maturandum constituunt. Itaque iuvenem quendam Ricardo similem regio indutum vestitu simulant Ricardum esse, praedicantes per custodes e carcere secreto dimissum, ac quadrato agmine cum praecedentem sequuntur ut Henricum veluti hostem patriae perdant ac, ita structo dolo, cunctis referti copiis Vindesoriam recta contendunt. Henricus postquam id resciit de media nocte Londinum se recepit. Illi vero sub lucem pagum ingressi castrum invadunt, quod vacuum reperientes Londinum versus pergunt. Sed in itinere, mutato consilio, Fanum Albani petunt, ubi dum morantur sivi timore affecti sive coeptus poenitentes vel viribus diffisi, id quod magis apparebat, unto puncto temporis alii alio abeunt, qui non multo post fere omnes trucidati aut supplicio mactati sunt. Nam comites Cantianus et Sarisberiensis ad Cicestriam, quo confugerant, comissa cum civibus pugna, post multam untrinque factam caedem interfecti sunt, suis prope omnibus militibus amissis. Sunt tamen qui scribant illos post suorum stragem captos capite illic mulctatos fuisse. At Ioannes Holandius in Essexia comprehenditur, et ad villam ducis Glocestrensis securi percutitur ut illius, opinor, ossibus poenas daret, quando dux eo etiam impulsore neci datus est. Ita par poena semper nocentem manet qui alter violarit. Utinam eiusmodi exempla non pauci aliquando recordarentur, qui sua continua maleficia viribus, autoritate, potentia metiuntur, quo tandem ab offendendo manus abstinerent. Eodem fere tempore Hugo Spenserius Bristolii poenas capite solvit, et alii alibi equites, ac tam summi et medii quam infimi homines eius coniurationis socii supplicio affecti sunt. Capita principum coniurationis pilo suffixa Londini postea perdiu spectaculo fuerunt quo sic poena eorum testatior esset. Caeterum ita venit tempus cum socii una omnes malarum voluptatum fructum caperent. Nam cum sontibus insons coniurationis crimine et misellus Ricardus in arce Pontifractensi eodem fere momento morte afficitur iussu Henrici regis, qui illo alto stratagemate quo paulo ante inimici usi fuerant perculsus voluit se liberare metu et materiam nocendi tollere, ut ne quisquam omnium amplius Ricardi persona se armaret in ipsum. Quapropter demortui corpus aperta facie ad Langleium coenobium delatum, et ibi, ut supra scripsimus, ad sepulturam datum est. Eius rei fama in Gallias pervenit, Francorum cogitationes fregit, eorumque animos a bello gerendo avertit, qui iam ingentem classem paraverant ut primo quoque tempore Ricardo adhuc vivo opem ferendi causa in Angliam transmitterent.
  3. Iisdem temporibus Ioannes dux Britanniae e vita excessit, qui ex Ioanna altera uxore (nam ex Maria filia Edouardi regis priore uxore nullos susceperat liberos) tres superstites reliquit filios, Ioannem, Ricardum, et Arthurum. Ioanna eius uxor postea, uti infra demonstrabitur, Henrico regi nupsit. Item Edmundus dux Eboracensis, ver temperatus, modestus, innocens, mortem occubuit, qui reliquit duo vera sui tam corporis quam animi simulacra, Eduardum et Ricardum filios, viros illustres. Fuit is annus MCCCC humanae salutis. Carolus rex eo ipso anno per literas et nuntios cum Henrico egit ut ad se filia Isabella Ricardi uxore cum dote remitteretur. Respondit Henricus se propediem missurum legatos in Galliam qui cum eo de rebus omnibus agitarent. Ita haud multo post Edouardum ducem Eboracensem, qui patri in eum principatum successerat, et Henricum comitem Northumbriae Caletum misit. Caroli quoque legatio, cuius Borboniensis dux princeps erat, Bononiam venit. Convenere legati frequenter simul modo in unum, modo in alterum locum. Borboniensis ante omnia repetebat Isabellam puellam, et id a Carolo eius patre se mandatum habere dicebat. Angli contra eam puellam Henrico principi Walliae nuptum dari petebant, quod nequaquam fieri potuit, Carolo negante se deinceps velle cum Anglo affinitatem iungere, cum eiusmodo necessitudo male antea cecidisset. Exin coeptum est de pace agitari, quae cum minime convenisset, induciae cum Ricardo quadriennio ante in triginta annos factae confirmate sunt. Autores alii novas inducias, et eas quidem paucorum dierum pactas produnt, quorum sententiam sequi non poenitet. His actis, legati domum abierunt unde venerant. Henricus post aliquantum Isabellam cum magno principum matronarumque comitatu non mediocribus donatam muneribus ad Carolum patrem remisit. Hanc puellam postea Carolus Ludovici Aureliensis ducis filius in matrimonium duxit. Atque ita foris aliquid pacis futurum per inducias apparebat, cum maiorem in modum coeperunt domi omnia seditionibus flagrare. Siquidem erant plures qui iniquo animo ferrent Henricum praeter omnium opinionem ac bene multorum voluntatem consecutum essse regnum, et Ricardum, quem vivum impie destituerant, iam mortuum more imperiti vulgi desiderarent. Usque eo haec animis indignatio inhaerebat ut mortales passim ex bile et stomacho versiculos et id genus scripta cum maledictis in regem divulgarent. Quibus probris ille lacessitus, autores requisivit, et Rogerium Claryngtonum equitum ac octo Franciscani ordinis monachos cum nonnullis aliis per indicem compertos ut culpae reos supplicio affici iussit. Item Thomas Percius comes Vigorniensis eodem tempore dicitur destinasse tumultus et multa quibus regem opprimet, quae deinde perficere tentavit, ut infra appositior explicabit locus. Causam odii quo Thomas teneretur in Henricum regem, quod sciam, non prodit quisquam autor cui fides sit habenda. Possumus coniectura augurari invidiam fuisse quam illi regnum nullo labore adeptum conflaverat.
  4. Interea, ut spes nulla requietis esset, Walliae, quae semper ad novos motus intenta erat, mutuis quorundam nobilium dissidiis exagitata ad defectionem propemodum spectare videbatur. Quod ubi rex cognovit, eo celeriter cum exercitu proficiscitur, qui vix aberat bidui cum Walli perterriti sese raptim in sylvas atque paludes abdiderunt, copiis regiis posse se resistere non dubitanter desperantes. Non omnibus tamen fuga saluti fuit, quippe aliquot in ea capti merita poena afficiuntur. Dum ista aguntur, Georgius Doumbar Merchiae comes in Angliam venit. Is desponderat filiam nomine Elizabeth David Roberti regis Scotiae filio dotemque deposuerat apud patrem. Id factum Archibaldus Douglassatium comes iniquo animo ferens ita apud regem egit ut David, repudiata sponsa sua, duxerit Mariolam eius filiam, non restituta pecunia dotis nomine deposita. Qua re Georgius indignatus cum tota familia ad Henricum Northumbriae comitem confugit, iniuriam aliquando armis vindicaturus. Quo cognito, Robertus rex primum comitem possessionibus privat, deinde Henricum regem rogat ut eum e regno suo exigat. Quod cum minime factum sit ad arma ventum est, et primum omnium Northumber cum Georgio Scotiam ingressus post multam factam praedam est acriter pugnatum, Marte tamen aequo. Rursus paucis post diebus eodem ambo reversis magna affecerunt clade adversarios, bellique victores redierunt in Northumbriam. Sub idem tempus cometes immensae magnitudinis apparuit per plures dies, quid haud dubie caedem denuntiavit, quae deinde facta est. Siquidem Thomas Vigorniensis comes, qui novarum rerum cupidus praesentem regni statum oderat, ubi vidit Henricum Wallico bello implicatum, ea impulsus occasione Henricum ex fratre nepotem comitem Staffordiae, iuvenem admodum fortem cum quo iam antea de bello faciendo clandestina contulerat consilia, per crebros nuntiis ad se cum exercitu accedere iubet. Henricus, accepto nuntio, cum suis copiis Vigorniam ad patruum contendit, praedicans se ad regem ire ut ne adversariis suspitionem afferat. Hic ambo cum suis militibus consilia communicant, hortantes eos ne ullum periculum communis salutis causa recusent, neve labori parcant. Nam palam profitebantur se nulla alia ratione bellum facere nisi ut Angliam in libertatem asserent, quae non a suo rego, sed a tyranno teneretur. His dictis omnes pollicentur se pro patriae libertate egregie pugnaturos. Erant in exercitu Henrici Percii Scoti milites valentissimi. Ii non pro salute Angliae, id quos ea cura non pertinebat, sed aut pro ulciscendis antiquis iniuriis aut pro laude se primos in hostem ituros recipiunt. Rex interim, certior factus a comitibus in se bellum parari, quam citissime potest militem suum cogit, praesentemque tumultum Wallico antevertendum ratus Salopiam revertit, veritus se a tergo ab inimicis intercluderetur. Vix eo pervenerat cum intellexit comites instructo agmine adventare, qui tanta ferocia accedebant ad dimicandum ut, in propinquo castris positis, ausi sint incursare in hostes. Rex ubi propiorem sic dimicationem videt, ut ne militum virtute mora damno sit, aciem instruit. Instruuntur contra et hostes animis et viribus pares, datoque utrinque signo initur magnis sublatis clamoribus praelium. Primo congressu regia prima acies, quae peditum erat, a Scotis, qui initium pugnae fecerunt, paululum loco cedere cogitur, sed confestim centurionum opera et iussu pro se quisque rursus in eum locum unde erat egressus revertens non parum fortiter resistit. Interim Walli, qui post regis discessum ex sylvis ac paludibus egressi de novo bello audierant, subinde venientes ad comites fessis integri ac recentes subibant. Quod ubi regi nuntius trepidus attulit, ipse quacunque in parte suos premi ad laborem sentiebat opem cum valido virorum robore qui eum sequebatur diligentius ferre studebat, impigreque hostem maiore vi petebat, et ita suos ubique tuebatur. Sequebatur naviter patris studium Henricus princeps Walliae, qui ardenti animo per confertissimam hostium turbam impetum passim faciebat, et quamvis in facie ex ictu sagittae vulnus accepisset, haud tamen praelio excedebat. Tres ferme horas pugnatum erat, et ubique atrociter, cum Thomas Vigorniensis comes lancea transfixus cecidit, cuius interitu cognato in fuga eodem temporis puncto hostes fuerunt. Iam nec montes nec flumina obstabant pavori, per omnia arcta praeruptaque victi evadunt. Victoria tamen non incruenta fuit, caedes enim utrinque facta sit magna necesse est, cum diu anceps certamen steterit. Henricus Percius vivus captus ilico securi percutitur, reliquique captivi supplicio afficiuntur. Qua re nuntiata, Henricus Northumbriae comes sibi timens in Scotiam ad Georgium Merchiae comitem amicum suum se cum omnibus fortunis suis contulit, expectaturus dum armis aut concordia rebus suis consulere posset. Nam Georgius paulo ante in principatum suum restitutus fuerat. Rex vero Henricus in hac pugna non minus boni militis quam imperatoris officium fecit. Fertur enim sex et triginta homines eo die praeliando confodisse fero, qua de causa non immerito post adeptam victoriam cum tanti belli victor more triumphantis rediens Londinum ingrederetur, populus ei magnos plausus dedit ac voce maxima victoriam gratulatus est. Incidit haec comitum conspiratio in eum annum qui fuit humanae salutis MCCCCI, et cum Henricus regnare coepit iij.
  5. Princeps Henricus secundum hanc victoriam in Wallum exercitum duxit, quem patris belli fortuna secunda perterritum nullo fere labore domuit, Ouino viro natura seditioso tumultuosoque, qui factionum caput fuerat, exilium ultro adire coacto, ubi vitae exitum suis factis dignum habuit. Nam rerum omnium egens miserrime mortem obiit. Haec domi, at foris longe maior belli motus impendebat. equidem ubi Carolus rex Francus de defectione Wallorum cognovit (nam, uti supra docuimus, induciae inter reges in paucos dies convenerat) statim Iacobum Borboniensem comitem Marchiae cum mille ducentibus equitibus ac magno peditum numero in Walliam traiicere seque quamprimum cum Wallis contra Henricum coniungere iubet. Comes, ut erat iussus, ex Sequanae ostio solvens cum classe cui praeerat navium triginta, vento non adverso, in Cornubiam venit. Inde parum progressus Plimuthum portum occupat, relictisque aliquot maioribus navibus in anchoris contra portum et noctu in terram egressus vicos spoliat, incendit, complanat. Sed dum milites in agris praedantur, orta subito tempestate, duodecim naves ex illis quae ad custodiam portus in anchoris stabant pereunt. Quo accepto detrimento, comes exercitus infirmitate laborans colligit repente milites ac in Britanniam se refert, amissis bene multis ex suis qui ab agricolis dum populabantur interfecti fuere. Qua re nuntiata, rex Henricus Thomam filium cum classe multarum navium in altum mittit qui, si fuerit occasio, manu, sin minus, populatione iniuriam ulciscatur. Ille postquam aliquot portus secundum Normaniae oram spoliavit ac nonnullas onerarias naves qui in mari casu offenderat cepit, praeda onustus pari propedum celeritate atque ierat domum reversus est. Quo etiam tempore Valleranus comes divi Pauli pagum ad tria millia passuum a Caleto distantem, quem Marchum vocant, subito accessu diripuit. Sed cum cognovisset Ricardum Aschtonum praefectum Caleti cum expedita militum manu adventare, relicta praeda celeriter fugit. Caeterum Franci posthac seditionibus domesticis maxime laborantes externo bello abstinere coacti sunt. Idem quoque facere compulsus est Henricus, suorum crebris coniurationibus vexatus. Quibus de causis reges in aliquot menses inter se inducias pepigerunt.
  6. Per idem temporis rex, adhuc coelebs, Ioannam, quae nupta fuerat cum Ioanne Montifortensi duce Britanniae, in matrimonium ducit et Blancham filiam Ioanni ducis Bavariae filio locat. Dum ita Henricus res domesticas curat, Gulielmus Pluntonus eques fortis et audax, Ricardi olim regis familiaris, cum nonnullis ex familia Thomae Mombraii equitum magistri quem supra ostendimus Venetiis in exilio mortuum fuisse, populum primum Eboracensem et Dunelmensem ad defectionem solicitat, deinde magnum cogit armatorum numerum, idque callidius facit quam ut res postulabat, quod eius animus ad ulciscendum maxime arderet. Coniungunt se cum eo et Northumbri ac novissime Scoti Sed isti, sicut infra dicetur, in tempore non adfuerunt. Rex, edoctus interea de coniuratorum consilio, praesentis periculi vitandi causa arma cepit, ac nullo interposito spatio Eboracum contendit, tantaque celeritate usus est ut prius eo pervenit quam autores coniurationis de eius adventu quicquam certi habuerunt. Capitur Gulielmus Pluntonus ilico, et cum eo aliquot factionis socii, inter quos fuit Ricardus Scruppus Eboracensis archiepiscopus, qui, etsi plurimum nomine sanctitatis et virtutis pollebat, attamen praesto fuere accusatores qui suspiciones iniecerint ad eum quoque crimen pertinere, quod ita voluisset vindicare mortem Gulielmi fratris, quondam regis Ricardi quaestoris, quem Henricus Bristolii, ut superiore libro demonstravi, supplicio mactaverat. Exin Henricus, concilio principum Erboracum convocato, de coniuratione quaestionem habere instituit. Hic de Pluntono una voce omnes gravem sententiam pronuntiant, quod eius consilii caput fuisset, de aliis vero minus iudicant. Sed, de eo more maiorum sumpto supplicio, caeteri quoque aut capite aut suspendio poenas solvunt. Per hunc modum extincta coniuratione, rex Henricum principem cum exceritu mittit qui Scotum subsidio coniuratis venientem in itinere armis adoriatur, cui adiungit Edouardum ducem Eboracensem. Princeps ubi in itinere hostium neminem offendit, quippe qui per exploratores cognorant, coniuratione patefacta, de autoribus supplicium sumptum esse, ac ob id finibus suis non excesserant, Scotiam ingreditur, ac quacunque pergit sata vicosque incendit. Quae res tanto hostibus terrori fuit ut confestim de pace legatos miserint, quam princeps negavit, sed, datis tantummodo in paucos menses induciis, cum praeda omnis generis Londinum rediit ut patri praesto essent, qui satis habebat negotii in sanandis vulneribus quae quotidie per seditiones inferebantur.
  7. At isti rerum successus non potuere male sanas hominum mentes ad sanitatem revocare. Quid quod tam gravi populus odio erat in principem suum ut ad praesens imperium evitandum nullam omitteret novandarum rerum occasionem? Nanque voces quaedam incerto, vel, uti non nemo tradit, vili quodam homine autore in vulgus iactatae sunt Ricardum regem vivere ac inter Scotos versari. Quibus tantum plebs fidei subito habere coepit ut, nisi cito suppressae fuissent, inde haud dubie seditio rursus orta fuisset. Fuit ille annus salutis MCCCCVII, et cum regnare coepit Henricus viij, insignis morte Roberti Canoli. Is magnae vir nobilitatis domi, scientiaeque in bello, virtutis et fidei, aetate iam exacta, ex Aquitania domum paulo ante redierat, constituto Henrico iussu regionis praefecto Thoma Belfordio, viro pariter forti atque prudente. Corpus eius Londini in coenobio Carmilitanorum terra humatur. Anno eodem in Ricardi Scruppi Eboracensis archiepiscopi locum Henricus Bovettus antistitum ordine nonus et quadragesimus surrogatur. Rex anno extremo novis vel atque adeo perpetuis vexatur suorum seditionibus, quippe quae ubi ille uno in loco eas revellisset, multo alibi vehementius renascebantur. Nam Henricus comes Northumbrorum, qui post fratris et filii caedem quos supra Salopiensi praelio occisos scripsimus, se in Scotiam receperat, contractis multis hominum tam Anglorum quam Scotorum millibus, avidus ulciscendi in principatum suum rediit, petiturus inimicos armis, ubicunque forent. Erat comes longe potentissimus effectus nova Georgii comitis Merchiae hominis Scoti necessitudine. Is enim iratus Roberto suo regi, quod David eius filius Elizabetham filiam pactam ducere uxorem noluisset, dote non restituta quae apud regem deposita fuerat, cum Henrico se coniunxit, atque ambo multis incommodis Robertum regem et David pugnando incursandoque affecerunt, quemadmodum supra apposite dictum est. Northumber igitur suis et amicorum Scotorum opibus fretus coepit quocunque excurrere. Qui in agrum Eboracensem iam pervenerat, cum Henricus rex de re certior factus obviam profectus est cum exercitu, qui commisa protinus tumultuaria pugna, hostes in fugam coniecit et eos secutus magnum numerum caecidit. Qua in fuga ipse comes ac nonnulli copiarum praefecti capiuntur, qui Eboracum perducti capite mulctantur.
  8. Post haec, ineunte vere, cum rex intelligeret mare passim a piratis, praesertim Britannis latrocinis, infestum fieri, classem multarum navium omnibus refertam quae belli usui necessaria essent misit in altum, duce Edmundo Holandii Thomae comitis Cantii filio sive fratre (de ea re scriptorum incuria ambigitur), quem supra ostendimus ad Cestriam captum securi percussum fuisse. Cantianus comes, ubi se vento dedit, cum per aliquot dies obeundo omnem Gallicam oram nullos invenisset piratas, ac per speculatores comperisset eos suo adventu territos in Britanniam se recepisse, eo pugnandi studio cursum flectit, et quia illi iam naves in portum subduxerant, cum quibus navali praelio certare non poterat, expositis derepente in terram militibus, Fanum Brioci urbem maritimam oppugnare aggreditur. Cives contra telis saxisque ex improviso se defendunt, impigre caetera parantes quibus possint obsidionem tolerare. In hoc primo congressu Edmundus comes ex ictu lapidis in capite vulnus accepit eoque interiit quinto post die. Anglici, amisso duce, nihilo secius oppugnationem continuant oppidumque capiunt, diripiunt, incendunt, necata bona oppidanorum parte. Quo facto, in Angliam abiere. Secutus est anno tanta frigoris vis ut bona pars ovium intolerabili frigore perierit.
  9. His temporibus mortuus est Philippus Burgundionum dux, cui Ioannes filius sucessit, homo acris ingenii, cupidus imperii, magni animi, magnae inter Francos autoritatis, cui civiles discordiae in primis cordi erant. Itaque in Ludovicum ducem Aurelianensium fratrem Caroli Sexti regis odium conceperat, quod ille regnum gubernaret quod cunctis rebus arbitratu fere suo moderaretur. Nam Carolus, ut supra diximus, iampridem mentis errore affectus publicis consiliis non multum intererat, res non gerebat. Aurelianensis etiam suis laborabat vitiis, vir vehemens, qui par odium in Burgundionem habebat quod eum videret summa ope niti primas in republica tenere, hoc est, partes. Usque eo simultas brevi tempore crevit ut omnis Gallia in duas factiones divisa sit. Alii enim principes regi Aurelianensis, alii Burgundionis rebus studebant, id quod magnum Galliae inussit multorum annorum malum. Dum ita duces mutuis inter se odiis flagrant, a Carolo Lutetiam evocantur, ab eoque uterque acriter castigantur. Sed tantum abfuit ut ea castigatione moverentur ut paucis post diebus Burgundio Rodulpho Auctovillae familiari negotium dederit Aurelianesis interficiendi. Ille quod mandatum erat faciendi cupidus sese satellitum caterva stipat ac Ludovicum ducem ex regia de nocte domum redeuntem interficit. Accepit Carolus ob fratris caedem magnum dolorem, sed ne peius inde malum renasceretur, iniuriam et molestiam devorare, rem dissimulare coactus est, veritus ut Burgundio, cuius naturae immanitatem recte noverat, adiungeret se ad Anglum, si ob id facinus in eum aliquid gravius statueret. Quare non multo post regis atque principum opera Burgundio ac Carolus dux Aurelianensis ipsius Ludovici nuper interempti filius reconciliantur in gratiam, quanquam fucosam, dato acceptoque iureiurando ut nunquam posthac inimicitias inter se gererent exercerentque. Sed apud animos diris exagitatos furiis iurisiurandi religio nullum habuit momentum. Nimirum Aurelianensis, renovato haud multo post vehementius odio, Burgundioni bellum fecit, quo cum ille premeretur ad Henricum regem protinus legatos misit rogatum auxilium. Rex ratus inimicorum discordias sibi quandoque commodum allaturas libenter auxilium pollicetur, qui magnam armatorum manum, duce Thoma Harundellio comite, quamprimum in Flandriam ad Burgundionem mittit. His Burgundio auctus copiis Lutetiam diurno nocturnoque itinere non intermisso contendit, ac postridie quam eo pervenit, pontem divi Clodoaldi, qui in Sequana est per vim capit, interfectis omnibus militibus quos Aurelianensis ponti quem antea occuparat praesidio reliquisset. At quae secuta est nocte, Aurelianensis, facto e regione divi Dionysii ponte, se in tutum fuga recepit. Tum Burgundio iam solus rerum potiebatur, Carolum regem suo arbitratu regebat, quare ratus se in tanto rerum motu omnis iam difficultatis nodum expedivisse, cum videret rem suam incipere melius ire quam putarat, Anglos auxiliares donatos multis muneribus domum dimisit, id quod Henricus eius levitati assignavit, quod prius auxilium ablegaverit quam motus belli refrixisset, quam denique perspexisset quo loco res sua esset. Interea dum haec alibi geruntur, Henricus rex Londini suorum principum conventum agit, in quo postquam quae e republica erant tractata sunt, tres eius filii quos ex priore uxore post Henricum principem susceperat, Thomas Clarentiae, Ioannes Bethfordiae, Humfredus Glocestriae duces fiunt, ac Edouardus patruelis eius in locum patris Edmundi ducis Eboracensis substituitur, item Thomas Bedfordius comes Dorcestriae creatur. Sed in quibusdam annalibus reperio eos duces factos fuisse Henrico Quinto huius Henrici filio rege in concilio quod anno primo cum regnare coepit Lecestriae habitum est, quod mihi minime probatur.
  10. Per idem temporis Carolus Aurelianensium dux, animadvertens Burgundionem dimisisse Anglos quos antea omnibus pollicitationibus accersiverat, eos sibi copulandos statuit atque Albertum, virum summae industriae, ad Henricum ablegat qui oret ut, secum conciliata amicita, sibi opem ferat adversus communes inimicos. Audivit Henricus Albertum grato animo, auxiliumque ferre non negavit, quippe qui iratus erat Burgundioni quem fecisse non belle putabat quod paulo ante auxiliares copias neglexisset, et ducebat futurum ut eiusmodi Francorum discordia non multo post regno Angliae, quemadmodum usu venit, bono esset. Itaque Thomam filium Clarentiae ducem, et cum eo Edoardum Eboracensem, cum octingentis equitibus ac sagittariorum novem millibus quamprimum in Franciam mittit Aurelianensi auxilium. His auditis, Carolus delphinus omnias controversias suorum prius transigendas quam Angli se cum Aurelianensi et Biturigensi, qui eiusdem factionis erat, ducibus coniungerent, tanto studio curavit ut fama de reconciliatione principum, quanquam consecuta non est, passim vulgata sit. Quod Angli qui iam Ligerim traiecerant audientes, cum Aurelianensis promissum stipendium non daret, ira conciti Bellilocum, quem primum locum attigerant, diripiunt una cum coenobio. Dux Clarentiae deinde, revocato a praeda milite, in Vascones proficiscitur, et instructo agmine procedit ut ne imparatus in itinere offendatur. Quacunque incedebat praedae omnia dabat, ita ut, multa passim facta caede, magnum tum pecorum tum auri et argenti numerum secum abduxerit. Ea in praesens praeda miles contentus facilius expectavit dum stipendium ab Aurelianensi numeraretur. Nam a principio eius frater dux Engolismensium obses datus pro centum et novem millium aureorum summa in milites solvenda in Angiam missus fuerat, ubi eatenus fuit quoad promissa pecunia curata est. Dux autem Clarentiae, postquam in Vasconia ad nutum Aurelianensis amplus tribus mensibus fuit, et ille ad spem concordiae erectus nihil esse putavit quod auxilio uteretur, in Angliam incolumi exercitu revertit. Post haec Henricus rex, memor nihilo homini debere esse antiquius quam ad officium iustitiae, quae ad hominum utilitatem pertinet, omne suum studium conferre, protinus, omisso civili bello, quo pudebat videre Christianos omni tempore turpiter occupari, de republica Anglica bene gubernanda, de bello in hostes communes suscipiendo, de Hierosolymis tandem aliquando recipiendis plura destinabat, classemque iam parabat, cum ei talia agenti atque meditanti casus mortem attulit. Subito enim morbo tentatus nulla medicina sublevari potuit. Mortuus est apud Westmonasterium anno agens xlvj, qui fuit annus salutus humanae MCCCCXIII. Regnavit annos xiiij plusque menses vj ac dies duos. Corpus funerali pompa Cantuariam delatum in templo Christi sepelitur. Filios ex Maria priore uxore, altera filia comitis Herefordiae et Essexiae, quatuor sustulit, Henricum principem Walliae, Thomam Clarentiae, Ioannem Bedfordiae, et Humfredum Glocestriae duces, filias vero duas, Blancham, quae fuit locata filio ducis Bavariae, et Philippam, deinde in matrimonium datam regi Daciae. Ex Ioanna posteriore uxore nullos, quod sciam, genuit liberos. Homo statura honesta et iusta, membris gracilibus, ac animo magno fuit. Post bella civilia et varias suorum coniurationes extinctas, longe humanissime cunctos accepit. Sub Henrici mortem, Iacobus Steuartus Roberti regis Scoti unicus filius (nam David maior natu alter filius iam antea mortem oberat) ab Anglica classe capitur. Is duodecim natus annos a patre in Gallias missus, ut apud principes Francos mores et linguam gentis addisceret, forte in naves Anglicas dum eo proficisceretur incidit. Henricus regium adolescentem non modo non neglexit, sed magnopere curavit ut ille se in bellicis ac civilibus rebus exerceret. At Robertus pater, vir teneriore animo, coepit ob eum casum repente frangi, quod filium iam pro perdito haberet atque ita cadere ut nulla res eum ad aequitatem animi potuerit extollere, sed brevi post e vita migravit. Tum Scoti principes reipublicae rege orbae praefecerunt Robertum ipsius Roberti regis demortui fratrem, qui id imperium amplius decem postea obtinuit annos.

 

Perge ad Librum XXII