Anglica Historia/XX

This is the stable version, checked on 24 Aprilis 2020. Template changes await review.
Sine Nomine
Liber XX

 XIX XXI 

 

POLYDORI VERGILII ANGLICAE HISTORIAE LIBER XX

 

OST Edouardum mortem, principes regni, habito ad Westmonasterium concilio, Ricardum ordine regum eo nomine Secundum, principis Edouardi filium annos undecim natum, regem dicunt, ad xvij Calendas Augusti, in eiusque verba more maiorum iurant. Qui  fuit annus salutis humanae MCCCLXXVII. Propter aetatem regis iam inde ab initio in procuratione fuere Ioannes Lancastrius dux et Edmundus Cantabrigiensis comes, eius patrui, ac plerique alii paterni amici. Erat in puero bona indoles, sed aetas flexibilis, quae faciebat ut tutores a patribus dati omnes adhiberent machinas ad continendam eius adolescentiam. Sed cum pro se quisque postremo magis suis quam publicis commodis servire coepissent, aditus patefactus est aliis, qui ad depravandum parati. Ubi viderunt Ricardum pro suo iure agere, paulatim sese in eius familiaritatem insinuarunt. Et haec Ricardi regni malorum initia fuere, quae Francis sic animum dederunt, ut illi postea, finitis iam induciis, duce Gesquino equitum magistro in Aquitaniam excursiones facere, praedas abigere, terra marique irrumpere coeperint. Quibus exercitus non parum fortiter resistebat, quem Lancastrius, audita morte patris, rediens in Angliam illic paulo ante reliquerat. Illi tamen partim vi, partim incolarum voluntate, aliquot oppidis potiuntur, in quibus fuit Fanum Macharii, Castellio, Bergeracum, et Durasi arx. Dum ita inter se alibi praeliantur, pars hostium cum universa navium classe in Angliam repente delata, omnem maritimam oram latrociniis divexat. Nam priusquam Angli parata classe obviam eant, omnes fere ad occidentem versus insulae portus, qui frequentes ac locorum natura ampli sunt, incensis circunquaque aedificiis ac vicis, et navibus aut abductis aut inustis spoliat, inde magnam vim hominum ac pecoris, et omnis generis praedae trahens, in Normaniam se refert. Sed haec praeda Francis funesta fuit, siquidem procuratores regni, coacto statim ingenti exercitu, Thomam Edouardi regis mortui filium Caletum mittunt, iubentque in Franciam protinus erumpat. Is igitur, traiecto mare, ac se Caleto movens per Atrebatum fines, iter in Veromanduos, Suesiones, Senones et Carnutes vertit tenetque, dum haud procul a Lutetia est, ac per omnem quaquaversum regionem bene multis passim oppidis vicisque aut incensis aut excisis excurrit. Ita Anglum omnia vastantem ac bidui absentem sequebatur a tergo Ludovicus Andegavensis dux, qui ad congrediendum uspiam cum eo tempus et locum idoneum observabat. Sed a Carole fratre prohibitus tentare fortunam non est ausus. Equidem Carolo regi tot cladium ab Anglo ante acceptarum memori, iam inde ab initio statutum decretumque erat per duces tantummodo bellum cum tali hoste gerere, nec ipsos duces permittere ad manus venire nisi manifesta foret spes vincendi, ut res Franca ne amplius in extremum adduceretur discrimen. Quamobrem saepe passus erat ante id tempus omne agrum vastari, sub muris etiam Lutetiae, quae regni caput est. Quod hercule strategema eo magis eius rebus utile fuit, quod quemadmodum Anglorum virtus nisi sint longo belli usu exercitati, in praesenti negotio recens habetur, ita mora quam belligerando intoleranter ferunt interposita  fatigari soleat. Quocirca Angli in civili bello omnia, sicut alibi diximus, uni praelio committere consueverunt. Ad Thomam redeo. Is ex Carnutibus praeda onustus pari locorum populatione in Britanniam se recipit, cuius adventus res Ioannis ducis maiorem in modum confirmavit. Hic enim aliquot dies moratus brevi omnem fere Britanniam metu perterritam in fidem sui ducis venire compulit, exin in Vasconiam ad suos profectus est, qui etiam per eosdem dies Turones, Andegavenses, Cenomanosque, iniectis passim ignibus, incursionibus vexarant. Interea Gesquinus Castrum Novum oppidum in Avernorum finibus situm obsidebat, quod Anglorum clientes tenebant, ubi ille morbo correptus interiit.

  1. Dum per hunc modum Angli et Franci aeternum, ut ita dicam, inter se bellum ducunt, ambo eius perennis molestiae taedentes Carolum Quartum imperatorem pacis disceptatorem statuunt. Huius iussu, continuo Gandavum utriusque populi legationes convenere, ubi cum de pace consultaretur, subito ex discordia Urbani Sexti et Clementis Septimi pontificum, orto schismate, Carolus necesse habuit id negotii intermittere. Quare, dimisso conventu, rursus ad arma itur variaeque pugnatur. Caeterum paulo post satietas caedium fecit ut, quasi induciis tacitis quodammodo sua sponte exortis, cessatum sit aliquantisper a bello inter Francos et Anglos, quod illi mortuo per idem temporis Carolo rege Quinto, ac in eius locum Carolo filio substituto, de rectoribus regni constituendis soliciti essent, et isti Ricardo puero rege nuper facto, status regni bene collocandi pari studio et cura tenerentur. Itaque optimates, nacti pacis aliquid, de authoritate regis consilium ad Westmonasterium convocant. Fuit is annus salutis humanae MCCCLXXX, et cum regnare coepit Ricardus iij.
  2. In eo concilio, postquam acta correctaque multa sunt, ad ultimum, sicuti iam tum mos fuerat, et nunc idem est, de pecunia exigenda agitari coeptum est. Principum nonnulli tributum sacerdotibus iuxta atque reliquo populo imponendum iudicabant, quod imperari ab episcopis rogatu regis hactenus consueverat. At alii qui rempublicam gerebant aliter sentientes affirmabant plus pecuniarum esse necessarium ad explicandos rei militaris sumptus quam per tributum exigi posset, cum praesertim Edouardus rex adversa postremo fortuna pressus tanta pecuniae consumpsisset ut nihil nepoti reliquerit, et ideo populum oportere liberalius suum iuvare regem. Haec illi sive dicerent, quod ita optimum factu censerent, sive quod avaritiae plus alimenti futurum arbitrarentur, si grande tributum conferretur, cuius ipsi quaestores futuri essent, ad extremum decretum est ut novum tributi genus misellae plebi indiceretur, tametsi qui magis populares erant huic re, quae deinde multorum malorum causa fuit, aures non facile accomodabant. Vicit tamen regis procuratorum autoritas et sententia. Itaque tributum in capita singula utriusque sexus hominum, qui id aetatis essent quam iurisconsulti legitimam vocant, impositum est ut singuli numos singulos argenteos, quos grossos dicunt, solverent. Et hoc pauperum fuit onus. Divitibus vero ac sacerdotibus amplior pecunia, ut par erat, imperata est. Haec exactio cum nova et insolita, tum intolerabilis ita plebis animum vulneravit ut posteaquam pauperes qui solvendo non erant passim conquerentes diras voces in autores tanti facinoris iactarunt, et <ubi> nihil se eo modo proficere viderunt, arma demum capienda statuentes iamiam mortes et manus ubique exactoribus intentarint. At non nemo principum auribus serviens aliam tradit tantae seditionis causam, cui utique non assentiendum censeo, cum scribat quendam Ioannem Vallaeum sacerdotem tam suiipsius quam sui similium generis humilitatem horrentem solicitasse plebem Cantianam ut armis se cum nobilibus exaequaret, et populum novitatis avidum vanis hominis verbis motum ad arma temere concurrisse, perinde quasi populus Anglicus non antea ex plebeiorum ac patritiorum ordine constitisset, et tum primum fremere debuisset quod plus uni quam alteri honoris accessisset. Sed dum alibi plus minarum iactatur quam caedium sit, Cantiani et illi qui ad alteram Thamesis ripam Essexiam accolunt (id comitatus nomen est) simul iniurias conqueruntur, vociferantes actum de se ac fortunis suis esse, quando aliud agendum cogitandumve non sit quomodo resistatur, nisi ut plebs seipsam defendat, ac propterea unum esse ad hoc consilium optimum, ut vi et armis regios procuratores persequatur, qui rem tam horrendam et in omni memoria inauditam facere ausi sint. His vocibus alii alios incitantes, Ioannem quendam Strauum et Gualterum Tylerum de plebe homines mortalium omnium faeces, caeterum manibus promptos ac conciliis praecipites, sibi duces constituunt. Quo facto, ducibus bellum canentibus, concitati homines veluti ad praelium se expediunt ac Londinum approperant, considentque aliquot dies in monticulo qui prope urbem est ad millia passuum quinque, quem Blakhethum dicunt. Interim, missis ultro citroque nuntiis, ad ripam Thamesis demum descendunt, praedicant, inclamant, denuntiant, si per consiliarios liceat, velle se regem convenire, ac nonnulla quae e republica essent coram cum cum eo conferre. Qua re cognita, Ricardus, ut semina malorum in ipso exortu extingueret, navicula vectus ad ripam advenit, et de flumine cum eis colloquitur. Sed cum in terram descendere nollet, quod ipsi vehementer poscebant, tum demum maiore quam antea furore commoti ad urbem concurrunt, suburbanum divi Georgii vicum primo accessu spoliant, fractoque publico carcere custodias omnes liberant, in societatem recipiunt, inde urbem ingressi turrim oppugnant quo se rex cum toto senatu suo paulo ante declinans furentis plebis impetum receperat. Hic primo accessu Simonem Cantuariensem antistitem, Robertum Halisium divi Ioannis Baptisti militum collegii praefectum, et Ricardum quendam ordinis Carmelitani monachum, qui regis confessionem audire solebat, ad se missos contra quam ius fasque erat retinent, ibique in subiecta area eodem temporis momento securi percutiunt, gaudentes ac vociferantes sibi eos poenas dedisse qui cum primis nocuissent. Ferunt illos tres per vim ex turri a populo furenti abductos fuisse, quod omnino tam dicere quam credere absurdum est. Nam si vulgus ita concitatum turrim expugnasset, non eos utique tris duntaxat, uti credere par est, sed et regem et reliquos omnes quos in primis ad supplicium petebat interfecisset. Item nec verisimile est Cantuariensem et cum eo illos duos honestos viros tam temere sese populo armato obiecisse, atque primo congressu captos fuisse. Porro alterum accidisse necesse est, si illud quod falso scriptores nonnulli tradiderunt verum sit, ut, caeteris salvis, illi duntaxat per vim ex turri abstracti sint. Quocirca illud pro certo affirmaverim, quod autores quos sequimur produnt, regem existimantem condimentis humanitatis multitudinem mitigandam de concilii sententia misisse Cantuariensem antistitem cum aliis duobus viris et ordine et vitae sanctimonia praeclaris extra turrim ad concitatam plebem, qui bene admonendo ac orando furorem tantum omnibus modis cohiberent lenirentve, quoniam credible erat populum, etsi ira agitatum, non esse violaturum sacerdotes Dei inprimis ministros, et ea de causa bonos viros incidisse in manus inimicorum,qui perfidia abusi sunt ad eorum exitium.
  3. Cantiani, edito tanto scelere, laeti et alacres perinde quasi ex sententia vicissent, ac in omnes regis consiliarios quos neci destinarant iuxta iam vindicassent, gratulationem inter se facientes omittunt turris oppugnationem atque ad diripiendam urbem se convertunt. Itaque in omnes vicos penetrant, advenas, cives passim occidunt, domos, templa, coenobia depeculantur, sed ante omnia aedes ducis Lancastri ac coenobium militum divi Ioannis diripiunt. Tunc si qui erant intus, fortuna miseri aut voluntate perditi, vel fures, ganeones ac reliqui parricidiis contaminatissimi atque flagitiosissimi homines in medium prodeunt, rapinas simul faciunt. Quid quod ubi rumor per agros pervasit, momento diei ingens perditissimorum hominum numerus eo advolat ad praedamque pariter incumbit? Postquam omnis urbs direpta est, in vetus templum irrumpunt et inde in Westmonasterium, ubi loci incenso statario (vulgus, quamadmodum alibi dictum est, schacarium vocat) pleno antiquarum tabularum quibus monimenta regni continebantur, et multa facta praeda in urbem redeunt fractisque reliquis furum custodiis, quod reliqui erat fortunarum rapiunt. Quam ubi rapinis et incendio foede deformaverant, ac iam omnibus praeda onustis tumultus paululum refrixerat, tum Ioannes Straus, princeps ductor concitatae plebis, ut urbis imperium penes se esse testaretur, per praeconem quaedam suo nomine publice denuncianda curavit, quae observanda forent, quod homo sordidus maioris dedecoris tam regi quam praetori civitatis imprimendi causa fieri voluit, quia eorum iussu talia huiusmodi denuntiari populo solerent. Haec ignominia fecit ut formidinem tandem fortitudo vicerit. Porro Gulielmus Valvorthus, praetor in eum annum civitatis, ac omnis senatus ea re permoti, continuo timore excusso, plebam urbanam et sellularios atque opificum vulgus, quamvis parum pugnae idoneum, cogunt, eos armant, hortantur ad suum ulciscendum decus. Rex itidem, copia interim armatorum comparata, in urbem egreditur ut populi licentiam contumaciamque coerceat. Dum ubique in patriae hostes arma parantur, Gulielmus praetor, vir singulari virtute, urbanae iuventutis stipatus caterva iussu regis in vicum divi Georgii sive, ut alii sentiunt, in forum equinum quod Smythfildum vocant, ad plebem proficiscitur quaesiturus ecquid denique illa sibi velit. Admisit turba sine maleficio, advenientem praetorem, utpote quae inops, furore iam remisso, incipiebat animo deficere, ignorabatque quid amplius sibi faciendum foret. Seduxit praetor Ioannem Strauum ductorem in colloquium quasi de pace acturus. Hic ubi hominem tot malorum autorem coram habuit, ira accensus, stricto pugione paulum infra iugulum vulnerat atque interficit. Hunc simul atque multitudo interemptum esse cognovit, mirum dictu est quanto repente perculsa sit timore. Nam nihil cunctata in fugam se confert, in qua multi fugiendo aut interficiuntur aut comprehensi ad supplicium trahuntur. Alii vero qui evaserant statim ex se delectos miserunt ad regem, qui mortem deprecarentur. Isti amictu reorum regem cum lachrymis adiere, eique ad pedes iacentes orarunt ut veniam miseris aut errore lapsis vel furore compulsis daret. Spes veniae ostensa. Caeterum rex quaestione habita quorum opera tumultus conflatus esset, quos sontes comperit supplicio affecit, reliquos graviter mulctavit. Atque ita Cantiani cum sociis post tertium diem quam Londini insanire coeperant ad sanitatem multa cum suorum caede redire coacti sunt. Incidit haec populi seditio in annum salutis MCCCLXXXI, et cum regnare coepit Ricardus iiij. Rex, sedato per hunc modum Cantianorum motu, Gulielmum Valvorthum praetorem equestri ordine donavit, et cum eo Ioannem Philippotum, Nicolaum Twiffordium, Robertum Gaytonum, Nicolaum Brembraeum, et Robertum Landreum senatores de republica bene meritos, qui et urbem extremo periculo et civitatem metu liberassent.
  4. Initio anni qui secutus est terraemotus subito exortus multa passim aedium diruit. Quae res cum rara, in Anglia praesertim, tum horrenda ita hominum mentes perterruit ut toto eo anno maximus eos timor occuparit. Nam praeter accepta in praesens detrimenta, aliquid gravius eum motum terrae in posterum tempus portendere suspicabantur, cum nihil ob tumultum a tributi exactione cessaretur. Ea istorum temporum vis fit ut totus occidens civilibus seditionibus ob unam eandem causam ortis simul turbaretur, siquidem dum Anglia eo morbo afflictabatur, multo graviore Flandria laborabat. Idem enim temporis Ludovicus comes nova vectigalia imposuit mercibus, quae navibus eo veherentur. Item rerum capitalium cognitiones ad se pertinere contendebat. Contra Flandri reclamabant, rogabant ut portoria tolleret, iudicia non violaret. Sed cum minus audirentur, arma corripuere, ducem Ioannem Leonem fecere, insigne factionis tegmen capitis album, quod capitium dicunt, induere. Atque hinc belli initium, quod Gandavenses omnium primi fecerunt. Illi igitur plebe albatorum armata stipati primo aedes comitis, quas ille magnificas in suburbano vico Gandavi habebat funditus complanant. Deinde Brugas profecti dare obsides cogunt, Dammum expugnant, ibi Leo dux agminis morbo affectus periit, Hypras occupant, ac demum omnem Flandriam suarum partium efficere contendunt, comite Ludovico strenue furore resistente. Exin de pace actum saepius est, sed, plebis imperitae amentia rationem superante, nunquam certa convenit, quia comes factam cum ea pacem, quam ipsa dare non accipere volebat, non pacem sed pactionem servitutis fore suspicabatur. Quocirca Gandavenses postremo cum Anglo foedus iunxere, atque inde bellum, uti infra demonstrabitur, multo acrius renovatum. Pervasit ea pestis per Franciam. Pari atque alibi furore et saevitia illam ipsam affecit. Nanque rectores regni cum pecuniae ad sumptus rei militaris faciendos indigerent, tributum imposuerunt. Ea res ita plebem commovit ut praeceps ad arma convolarit. Parisii primi, a quibus ea iniuria coeperat, impetum facientes in regios quaestores et exactores, Rothomagensem ac caeteras vicinas civitates ad arma capienda concitarunt. Qui quidem populi motus fecit, ut Francus domi seditionibus eiusmodi impeditus nihil in Anglum moliri potuerit, quod paulo post, sedatis motibus, ut suo ostendetur loco, impigre fecit. Sed iam unde aberravimus, tandem redeamus. In locum Simonis Cantuariensis antistitis post annum quam sedere coeperat septimum, a Cantianis, uti dictum est, crudeliter occisi, surrogatur Gulielmus Corteneius, et huic postea Thomas Harundellius Eboracensis archiepiscopus successit, antistitum ordine nonus et quinquagesimus. Eboracensis vero archiepiscopus fit Robertus Valdby, cui brevi tempore mortuo successit Ricardus Scruppus, qui fuit ordine antistitum octavus et quadragesimus.
  5. Interea altercationes pernitiosae non sine mutuis odiis factae sunt inter Urbanum Sextum pontificem Romanum et cardinales Gallos numero decem et tres, quod isti post illum renuntiatum pontificem, argumentantes id neque iure neque rite factum, hominem Gallum pontificem faciendum curabant. Ex iis igitur octo (reliqui enim cum Urbano sentiebant) non multo post Gebennensem cardinalem pontificem dixerunt, eum Clementem Septimum appellarunt. Hinc novum schisma ortum, hinc diversa principum studia, diversi urbium fautores. Iuvabat ante omnes Clementem pontificem Ioanna Apuliae regina et Carolus rex Francus eius partes pari studio susceperat. Quo factum est ut magnus Francorum exercitus, quem paulo ante Gebennensis ipse legatus a Gregorio in Italiam missus secum duxerat, Romam properaverit ad res Romanas novi pontificis nomine recipiendas, qui a populo Romano Urbani studioso ad Marinum oppidum penitus deletus est. Haec accepta iniuria effecit ut Urbanus, valde infensus Carolo, rogarit Ricardum regem Angliae ut pro sua in Romanum pontificem observantia vellet se gratia, consilio, opibus iuvare, et quo id facilius faceret decimas ei sacras concessit, veniamque ad remissionem peccatorum pro tam iusta causa pugnaturis dedit. Rex pontificis rogatu continuo mille peditum quindecim, equitum amplius duo milia coegit, illisque praefecit Gulielmum Bellicampensem, virum militaris artis scientem. Attributi sunt huic belli duces valde bellicosi, Hugo Chaverellus, Thomas Trivettus, Gulielmus Helmus, Hugo Spenserius, pluresque alii. Item Henricus Spenserius episcopus Nordovicensis, vir et animi magnitudine et multarum rerum experientia praestans constitutus erat ab Urbano pontifice legatus in exercitu, ut eius consilio et autoritate cuncta gererentur. Is exercitus ubi Caletum pervenit, coeptum est agitari ubi loci bellum inciperetur, et quia rex ducibus praeceperat ut in eos duntaxat populos arma moverent quos constaret Clementis sectam sequi, placebat fere omnibus prius Francos invadere, quos nemo ignorabat eum enixe iuvare. At Henricus episcopus aliter sentiens iudicavit nihil Flandrico bello praevertendum, quod paulo ante Ludovicus comes, ubi intellexerat regem Ricardum percussisse cum Gandavensibus foedus, homines Anglos toto suo principatu expulisset. Itaque sic iubente Henrico Gravelingam oppidum confestim oppugnant et capiunt. Inde Dammum petunt, conserta cum magna Flandrorum multitudine secundum oppidum manu novem millia hostium perimunt oppidique potiuntur. Inde Hypras circumsident. Ea enim duo oppida a Gandavensibus paulo ante capta, ut supra dictum est, comes mox recuperarat, sed cum oppidani fortiter resisterent, in aliud tempus eam oppugnationem reiicientes Casletum contendunt atque per vim occupant, ibi magnam praedam faciount. Post haec Borburgum profecti primo accessu per deditionem recipiunt praesidioque muniunt. Sic a Clusis oppido usque Dammum paucis diebus loca omnia in suam potestatem redegerunt et, his actis, Hypras redeunt obsidionemque instaurant, evocatis illuc Gandavensium auxiliis. Ludovicus comes interea suis diffisus viribus ad Carolum regem Francorum confugit, docetque Anglos oppida aliquot occupasse atque magis viribus Hypras obsidione premere, et propterea rogat ut mature sibi subveniat. Carolus, qui de Anglorum adventu antea cognoverat, et idciro, iuventuti omni ex tota Gallia excita, exercitum non mediocrem iam conflarat, ubi a comite audivit tantum periculi ab Anglo imminere, velut novis agitatus stimulis protinus cum valida armatorum manu Dammum contendit, nulloque negotio oppidum, Anglis qui intus erant ad suos se recipientibus, capit. Eaque feliciter re expedita, Borburgum proficiscitur, quo Angli cognitum habentes eius adventum, omissa Hyprarum obsidione, se ante contulerant. Dum hic, positis castris, de oppugnando oppido cum suis agitat, amicorum opera cum Anglis paciscitur ut illi, relicta terra Flandria, cum captiva de hoste praeda Caletum repedent. Atque ita tantum bellum finitum, in quo Urbano pontifici nihil inservitum est, cuius iuvandi causa inchoatum fuerat. Ludovicus post partam quietem statim mortuus est, in cuius opes Philippus Burgundonum dux cum Margarita uxore comitis filia successit. Is Gandavenses ab Anglis destitutos post paulum domuit coegitque parere imperio. Sed Angli in patriam reversi apud Ricardum in suspicionem proditionis facile ceciderunt, praedicantibus cunctis passim illos pecunia corruptos vendidisse Francis comitatum Flandriae, quem iam pene in suam redegissent potestatem, ex quo nihil propius est factum quam ut omnium ordinum duces securi percuterentur. Ita isti duo populi tanto inter se odio ardebant ut nulla pacis ratione animos mutare possent, tametsi tot quotidie malis per haec bella reges affecti non gravate ad pacem inclinabant. Sed modus conglutinandae concordiae multo utrique difficilimus videbatur, tamen qui optimates erat, qui suam operam pollicerentur, ut tandem aliquando, armis aut conditione positis aut defatigatione abiectis, aliqua ratione foedus iceretur, missi sunt ultro citroque legati frequentes per quos convenit ut Caleti de concilianda pace mature consultaretur. Venit illuc prior Ioannes Lancastrius dux, quo etiam non multo post adfuit Ioannes Biturigum dux a Carolo missus. Hic quoque cum nulla medicina inveniretur quae graviter affectos stomachos sublevare posset, ut ne sub nomine pacis bellum lateret quod velut tectus ignis aliquando vehementius late manaret, repudiata tali pace fucosa, indiciae in paucos menses factae sunt.
  6. Ricardus, quietis aliquantisper a bello rebus, Annam Vinceslai Romanorum imperatoris filiam in matrimonium duxit, quam a patre in Angliam missam miro rerum omnium pari ac ludorum apparatu accepit. Collocatio istius puellae incidit in annum salutis humanae MCCCLXXXIIII, et cum regnare coepit Ricardus vij. Dum rex inter voluptates et gaudium uxori blandiebatur et regni ostendit opes, ac summa in omnes liberalitate utebatur, subito extitere nonnulli domestici qui suae utilitate serviendi causa in eum invidiam derivarent. Siquidem illi quod a rege gratuito impetrabant aliis pretio concedebant. Qui absque pretio gratias agebant, perinde quasi gratia non a principe sed a venditoribus fieret. Res ista effecit ut in caput Ricardi sit coniuratum, quo eo adempto, omnis invidendi materia tolleretur. Ita princeps beneficium serebat ut fidei fructum meteret. Sed quia in immeritos privatim conserebat, nihil a suo populo benevolentiae consequebatur, quinimo odium generatim sibi cumulabat usque eo ut iam tum permulti fremerent male cum rebus publicis agi, passimque iactarent illud Hebraeorum proverbium, vae terrae cuius rex puer est. Istae autem voces ad principis aures non penetrabant, utpote qui semper ultimus omnium verum audit. Caeterum non mediocriter movebant optimates nonnullos qui, tametsi studebant e latere regis summovere malos, cupientes quam optimos in eorum locum surrogari, nihil tamen profecere, fato quasi obstante. Est igitur conspiratum, sed odium quod tandem in regis caput emissurum erat fulmen, subito erumpens, partim conspirationem in praesens patefecit, partim ipsum regem ad praecavenda in posterum tempus pericula eiusmodi admonere potuit. Erant in domo regia Ioannes Ansleius eques et Hugo Cartonus, duo teterrima capita, qui iam pridem inter se non dilexerant, sed postremo scelere coniuncti coniurarent adversum Ricardum regem. Sed, urgente malevolentia, ambo in suspitionem facinoris adducuntur, ut alter diceret alteri certum sibi esse cum suis pedissequis in regem impetum facere eumque occidere. Hoc Ansleius ad praefectum cubiculi regii detulit, ille ad regem. Res delata ad senatum regium, introductusque Cartonus pernegavit se unquam cum Ansleio contulisse, sed affirmavit Ansleium voluisse secum coniurare, et non dedisse aures, ut ille prior peccaret, et tum veritum ne non insimularetur suum falsissime detulisse nomen. Caeterum post altercationes, cum certus index non interfuisset qui testaretur in quo culpa esset, et illi alios, si qui erant, coniuratos indicare nollent, placuit inter se dimicare et palam per praeconem denuntiari eum proditorem habitum iri qui ab altero victus foret, non quo sic victus incognita causa puniretur, sed ut aliquod rei indicium liquidius fieret per certamen. Quo facto, in certamen descendunt, pugnant pro honore, pro vita, pro fortunis, nituntur, urgent, instant magna populi expectatione. Ad extremum Cartonus, accepto gravi vulnere, humi prosternitur, iamque spiritum edens, ut criminis convictus, culpam fassus, ad supplicium trahitur.
  7. Erant reges adhuc in induciis et fastidio belli affecti, pacis impendio magis cupidi, cum Francus Biturigum principem, et Anglus Lancastrium rursus Caletum miserit qui de foedere agerent. Hi postquam ad locum convenerunt, et varias invicem conditiones contulerunt, ad extremum, cum nulla pacificationis spes esset, infecto negotio abeunt. Nam neuter ad aequas pacis conditiones inclinabat. Carolus ubi cognovit nullum ferme amplius spem esse pacis, ac non alium eiusmodi contentionum terminum fore nisi quem Mars poneret, Angiam denique armis sibi invadendam constituit, ut eo bellum averteret unde venisset. Qui, convocato suorum principum concilio, exponit se veteribus externisque multis exemplis admoneri, qua demum ratione possit bellum cum Anglo finiri, atque ita argumentatur: memoriae proditum esse insulam Britanniam primum a Romanis nullo fere labore occupatam, deinde ab Anglis Germaniae populis sedes quaerentibus captam, et ab iis diuturna possessione Angliam dictam, atque hanc longo poste tempore Dacos, victis Anglis, aliquot annos tenuisse, ac postremo Normanos uno duntaxet commisso praelio eandem cepisse. Istam igitur toties victam facile posse armis Gallicis vinci, cum praesertim ex Gallia transmissus in insulam brevis, tot ubique portus classi hostili aperti sint, et Scotia amica in eadem insula portio extrema septentrionalis, item passim circa litus loca consistendi procedendique tuta non negentur, et ob res sibi tantum animi esse ut, si placeat bellum huic praevertere quod domi tot iam annos sine fine cum hoste transmarino geritur, non dubitare se ita facturum quo brevi tempore audiant una et traiecisse se et bello ardere Angliam, ac eam protinus vel captam aut vectigalem esse factam. Auditus est laetis animis Carolus, summaque alacritas et cupiditas eius belli faciendi multis simul innata est, quo illud ipsum facile factu arbitraretur, quique in primis iuvenem animo et aetate florentem ad eam rem obeundam antea incendere studuissent. Itaque principis consilium fertur in coelum, ac simul classis ingens et omnia quae ad bellum gerendum opus sunt summa cura parantur. Sub idem tempus Leo rex Armeniae Turcarum crudelitatem et potentiam effugiens primo in Italiam ad Urbanum pontificem rogatum auxilium, deinde in Gallias ad Carolum regem venit. Carolus, misertus fortunae regis Leonis adversae, respondit se maxime omnium illud primum avere, ut sibi liceret esse a domestico bello libero, atque deinde in communes religionis hostes arma movere, sed in praesentia et tempore exclusum, et bello Anglico occupatum, minime posse facere. Qua re cognita, Leo impigre curare coepit ut, sublatis controversiis, ipsi reges iunctis armis sacrum bellum susciperent, quamobrem confestim in Angliam traiecit, qui postquam causam adventus sui exposuerat, coepit de pace conciliando magno studio curare. Accepit eum amice Ricardus hospitio, audivitque benignius, atque respondit se pacem quidem amplexurum, si modo aequa esset, et, eo confecto negotio, non defuturum cum eius privatis, tum Christianae rei publicae rebus, et ut doceret se utrunque esse grato animo praestaturum, si ita fieri per simultates aliquando licitum foret, designavit quamprimum novos legatos qui pacis faciendae causa Caletum peterent. Misit et Francus suos legatos Bononiam, qui cum Anglo rem componeret. Sed fata obstabant, odium quod uterque populis in alterum habebat turbabat omnia. Superbia nonnihil officiebat, cum alter alteri nulla in re concederet. Sic, multis consumptos diebus, de pace nihil constitutum est. Leo interim magno apud Ricardum in honore habitus, ac nullo non humanitatis genere acceptus, postquam non modica ad necessitatem belli adversus Turcas gerendi pecunia donatus est, in Galliam revertit.
  8. Francus ubi cognovit nil de foedere esse transactum, tum demum in Angliam primo quoque tempore transmittendum iudicat. Itaque nihil morae classem mille navium iam paratam atque exercitum Clusas convenire iubet. Quo posteaquam ventum est, et iam milites ordine naves conscenderant, gubernatores, incipiente secundo vento flare, signum proficiscendi a rege edi petunt. Ille autem, sive quod iam eum tanti coepti poeniteret, sive quod ita fieri oporteret, coepit de industria iter extrahere, excusans absentiam ducis Biturigum, qui id temporis in celebrandis nuptiis fillii, qui Catharinam regis sororem in matrimonium duxerat, Lutetiae detinebatur. Verum haud multo post cum dux accessisset, ita ab illo ei persuasum est ut nihl non quam tardissime agere inciperet. Nimirum dux, vir certe quidem prudens, non putabat e republica fore ut rex in alieno terrarum orbe, quo subsidia ex Francia accersiri, oceano intercedente, haud facile possent, fortunam tentaret. Nec multum movebatur exemplis, quibus constaret insulam alias fuisse captam, cum secum reputaret non omnes unum in bello gerendo habere eventum, ac non idcirco quempiam debere se periculo committere, quod quis antea illud adivisset sine detrimento, admonente proverbio, non omnibus tuta inter Cyaneas petras contigit navigatio. Quare postremo placuit ut ne rex tantum animi quod prae se ferebat sine successu aliquo remisisse curamve rei bellicae abiecisse diceretur, periculum facere per duces ecquid Francorum vires in terra Anglia valerent. Igitur Ioanni Viennensi, viro strenuo providoque, id negotii datum, qui sexaginta navium classe copias in Scotiam traduceret, quam pro vetere ac perpetua erga Francos fide praesto futuram confidebant. Is itaque, accepto exercitu, magna omnium expectatione iter ingressus est, secundoque vento usus in Scotiam celeriter pervenit. Dum haec ad Clusas a Franco deliberantur, orta interim tempestas ita naves onerarias quae ad anchoras erant alligatae afflictavit ut, compluribus navibus fractis, multae aliae funibus, anchoris, reliquisque armamentis amissis, ad navigandum inutiles factae sint. Unde magna totius exercitus perturbatio orta effecit, ut Carolus se ab eo demum bello multo facilius abstinuerit. Ita multorum dierum labor et impensa, simul deliberandi mora, simul tempestatis vi male cecidit. At Viennensis a rego Robert liberaliter accipitur, qui ubi exercitum refecit, hyme nondum confecta, iunctis cum ipso Scoto armis, de improviso in fines Northumbrorum contendit, et priusquam illi aut convenire aut profugere possint, magna facta praeda et ea militibus concessa, vastatisque agris, aliquot oppida et pagos incendit, rectaque via Dunelmum pergit, ut eam urbem armis aggrediatur. Sed per exploratores certior factus Dunelmenses cum tota Northumbria in armis esse, in itinere consistit novaque ex Scotia auxilia evocat, quibus aliquanto post acceptis, in agrum Eboracensem incurrit eo consilio ut Eboracum obsidione tentet.
  9. Ricardus rex interea certum habens Francum terra marique in se bellum parare, pari studio classem comparat et, depositis passim circa litora militum custodiis, exploratores constituit qui venientem Francam classem observent. Sed cum paulo post cognovisset hostem, amissa maiore parte classis, nihil esse moliturum, et eodem tempore novos motus in locis Scotiae finitimis fieri, cum magnis copiis Bervicum proficiscitur. Praecesserat fama eius adventus, quae effecit ut Franci et Scoti, spe subito lapsi oppugnandi Eboraci ac diffidentes posse se tam longe gentium progressos cum praeda in Scotiam tuto remeare, devitandi hostium impetus causa in Walliam diverterint, quam pari depopulatione devastare coeperunt. Quod ubi Ricardus comperit, ratus se facile posse uno tempore et Scotiam milite vacuam devincere et hostes qui in Walliam concesserant itinere intercludere, ducem Lancastrium mittit qui, locis omnibus circa Sabrinam praesidio firmatis, hostes si ex Wallia excedere tentent aditu ac frumentatione usque eo prohibeat, quoad fami domiti in potestatem venire cogantur. Ipse vero Scotiam ingressus Merchiam Laudoniamque igne ac ferro devastat, expugnatisque aliquot arcibus ac castellis Edumburgum capit, captumque hostiliter diripit. Dum hic moratur, ad eum secreto adit Robertus Verius comes Oxoniensis, admonetque de instanti periculo, dolone an quod ita sentiret in incerto est, ac hortatur ut quam citissime potest ex hostili solo, omnibus rebus amissis, in Angliam discedat, et ut adolescentem magis terreat ait eius consilii principem esse Lancastrium. Credidit Roberto Ricardus, qui ita illius verbis commotus est ut statim Bervicum redierit, datisque Scoto induciis, inde Londinum male in ducem animatus. Enimvero dux non insidiabatur vitae regis, nec ei rerum gestarum gloriam invidebat, sed cum bellum ab omni vacuum utilitate longius ductum iri animo cerneret, rebus componendis studebat, ut ocyus suo negotio, quod regni Castellae recuperandi gratia gerendum sibi iampridem statuerat, servire posset. At Scoti qui in Wallia pene consumpti fame erant, cognito regis discessu, cum Francis patriam confestim repetunt. Rex Robertus, tot acceptis detrimentis, ita iratus erat Ioanne Viennensi, quod bellum transtulisset in Scotiam, quare eum bonis fere omnibus spoliatum domum redire coegit, ut aliquid solatii suis Scotis ex eo bello fuisse videretur. Fuit hic annus salutis humanae MCCCLXXXVI, et cum regnare coepit Ricardus ix. Atqui sunt qui tradant Viennensem anno ante in Scotiam traiecisse et domum reversum postquam de moribus utriusque gentis et insulae statu docuisset, Carolo persuasisse ut, traductis copiis, bellum Anglis faceret, quod facile esset illos domi, non item foris vincere, et Carolus eius secutum consilium comparasse bellum de quo supra memoravimus.
  10. Ortum est ea tempestate grave bellum inter Joannem Primum regem Castellae ac Legionis, filium Henrici Secundi, et Ioannem Lusitaniae regem. Causam belli hanc fuisse constat. Habebat in matrimonio Ioannes Castellanus rex Beatricem filiam Ferdinandi regis Lusitani, quo sine virilis sexus legitimis liberis mortuo, regnum Lusitaniae iure haereditario uxori ac sibi debitum repetebat. At Ioannes filius nothus ipsius Ferdinandi, qui ab initio factus monachus in ordinem divi Benedicti sive, ut aliis placet, Cistertiensium venerat, ubi accepit de more patris, exutus monastico indumento, vocantibus eum Lusitanis principibus, regnum paternum obtinuit. Est non multo post navali praelio inter reges dimicatum, in quo Castellani superiores fuerunt. Ioannes post acceptam cladem cupidus ulciscendi ad Ioannem ducem Lancastrium legatos misit, ut auxilium ferret adversus communem hostem, qui regnum ei debitum per vim retineret. Dux, nactus idoneam conterendi, debilitandi, infirmandi vires inimici occasionem, rege Ricardo non invito, Edmundum fratrem comitem Cantabrigiae cum mille equitibus gravis armaturae et bene magno numero peditum pariter sagittariorum mittit in Hispaniam. Is celeriter transgressus oceanum liberaliter a rege Lusitano acciptur, et ambo, communicato consilio, in fines hostium quamprimum eundum existimant. Itaque cum copiis iam iter facere incipiebant, cum intellexerunt Castellanum fiducia adeptae nuper victoriae elatum contra se exercitum ducere, tum necessario approperandum iudicantes ad hostium castra quam possunt proxime accedunt, cohortatique suos ut pristinae virtutis memores essent, dant signum praelii. Primo concursu ab dextero cornu, ubi sagittarii constiterant, hostes pelluntur. Ab sinistro, quem locum equites tenebant, eatenus incerto victoriae exitu acerrime pugnatum quoad sagittarii accurrentes hostem a tergo sunt adorti, qui impetum victorum sustinere non potuit. Desiderata sunt Castellanorum millia circiter decem, capti amplius mille. Ex Anglis summum sexcenti cecidere, ex Lusitanis paulo minus duobus millibus. Ioannes Castellanus rex, continuato die noctuque itinere, in Castellam aufugit paucis cinctus equitibus qui ex tanta strage evaserunt. At Lusitanus ita omni periculo defunctus non amplius in praesentia fortunam belli tentare ausus quiescendum tantisper statuit quoad sibi regnum confirmaret et dux ipse Lancastrius cum maioribus copiis in Hispaniam accederet. Quae spes, ut alibi perapposite demonstrabitur, eum nequaquam fefellit. Edmundus vero, magnis donatus a Ioanne muneribus et stipendio militi soluto, cum victore exercitu in Angliam rediit.
  11. Ricardus interea ad Westmonasterium suorum principum conventum facit, in quo conventu posteaquam de regni statu confirmando mediocriter provisum est, aliquot viris summis de patrum sententia maiores deferunt honores. Nam Edmundus et Thomas regis patrui ex comitibus (hic Glocestriae, ille Eboracensium) duces creantur. Item Robertus Verius ex comite marchio Dublinensis. Istum, ut non nemo ait, Ricardus postea ex marchione ducem Hyberniae fecit. Item fiunt comites sex: Henricus Bolyngbrochus filius Ioannis ducis Lancastri, comes Derbii; Edouardus filius Edmundi Rutlandiae; Ioannes Holandius ex matre frater ipsius Ricardi regis Huntyngtonae; Michael Pola Suthfolchiae; Thomas Percius Vigorniae; et Henricus Percus Northumbriae. Erant enim anni prope ccxcij cum nullus fuerat eius regionis comes post Robertum Mulberiensem, praeter Hugonem Dunelmensem episcopum, qui a Ricardo Primo comes factus fuit, quemadmodum idoneo est loco demonstratum. Ad propositum redeo. Exin Michael, Angliae cancellarius, et Thomas Mombraius Notyngamiae comes magister equitum, id est conestabilis quem vocant, dicitur. Postremo denique loco eodem in conventu, ut ne ambigeretur neve contentio foret, cui Ricardus haereditas, si sine liberis e vita excederet, venire deberet, Edmundus Mortimerius Merchiae Walliae comes successor regni renuntiatur, ex quo quod in matrimono haberet Philippam filiam unicam Leonelli ducis quondam Clarentiae. Hinc ad posteros manavit declarandi successoris institutum ad extirpandas seditiones quam optimum, tametsi id potius Ricardo Primo assignandum iudico qui, ut in eius vita ostendimus, iturus ad bellum Asiaticum cum coelebs esset Arthurum Britanniae ducem ex Gaufredo fratre nepotem haeredem publice fecit. Is etenim Leonellus filius fuit tertius Edouardi Tertii, et cum fratres eius natu maximi, Edouardus princeps et Gulielmus, qui admodum puer mortuus est, extra Ricardum nullos reliquissent liberos, sine controversia iam tum Philippae omnis Ricardi haereditas, si sine liberis mortuus fuisset, iure optimo venisset. Sed quoniam locus perappositus videtur, non alienum ducimus genus Edmundi et Philippae ponere, quo planius faciamus utrum iure iniuriave postea orta sit de regno controversia inter Eboracenses et Lancastrios duces. Edmundus itaque ex Philippa suscepit liberos Rogerum et Elizabeth. Haec Henrico Percio comiti Northubriae locata fuit. Rogerius ex se genuit filios duos, Edmundum et Rogerium, ac totidem filias, Annam et Aleonoram. Isti moriuntur omnes sine liberis, sola Anna superstite, quae maior natu erat. Ea Ricardo comiti Cantabrigiae filio Edmundi ducis Eboracensium minori natu nupsit. Atque ita omnes Leonelli haereditas et eorum qui principe Edouardo orti sunt, nomine dotis Annae, Ricardo Edmundi ducis Eboracensium filio venit. Ex quo ipsi duces Eboracenses postea usque eo regnum iure repetierunt, dum ad extremum consecuti sunt. Sed age, iam eius domus stirpem ponamus. Edmundus enim primus Eboracensis dux Edouardum Rutlandiae et Ricardum Cantabrigiae comites creat. Ille sine liberis occidit, hic ex Anna Ricardum cognomine Plantagenetam. Ex quo quidem Ricardo Plantageneta et Cecilia eius uxore nati sunt liberi duodeni: Edouardus, qui, ut alibi demonstrabitur, regnum adeptus regum serie eo nomine Quartus fuit; Gulielmus et Henricus in puerili aetate mortui; Edmundus comes Rutlandiae; Georgius et Ricardus, horum alterum Clarentiae, alterum Glocestriae ducem postea fecit Edouardus rex; Ioannes et Thomas, qui in flore aetatis mortem obierunt. Item Anna, Elizabeth, Margarita, et Ursula. Et hoc commode habui dicere de stirpe generis, quod deinde Edouardus Quartus et Richardus Tertius illius frater reges ad Leonellum per Philippam eius filiam referebant. Ex hac domo per matrem Henricus Octavus, qui nunc regnat, genus etiam ducit. Sed ad incoeptum redeamus.
  12. Dimisso concilio a rege post tertium mensem quam convocatum fuerat, cum populus videret nullas reipublicae vitiosas partes esse per id sanatas, ac non modo illius succum et sanguinem, sed etiam omnem speciem amissum iri, moleste ferebat, et occurendum omni modo ratus ex se aliquot viros graves primo quoque die delegit qui apud Ricardum suo nomine expostularent. Illi patrocinio Thomae ducis Glocestriae viri popularis fulti regem qui ad castrum Vindesorium id temporis erat adeunt, coramque humili ac lamentabili voce de rapinis quae ab eius quaestoribus quotidie fierent, deque iniquis iudiciis quae iudices pecunia corrupti, nullo iuris servato ordine aut forma facerent, exercent, conqueruntur. Rex, auditis oratoribus populi, diem dedit quo Londini adessent, exposituri querimoniarum causas patruis eius ducibus Glocestrensi et Eboracensi aliisque consiliariis. Quo accepto responso, oratores abeunt. Interim ambo duces, Thomas Harundellus archiepiscopus Cantuariensis, Ricardus eius frater Harundelli, alter Ricardus Varvici, Henricus Derbii, et Thomas Notyngamiae comites, nacti occasionem idoneam male mulctandi aliquot magistratus, communicato consilio, populum solicitant ut statuta die adsit, audacterque suas querimonias proferat. Quod naviter factum est. Adfuit enim populus frequens ad diem, palamque multos repetundarum alios aliorum flagitiorum insimulat, rogatque sibi dari praefectos et iudices qui ius aeque omnibus dicant, qui nihil loci gratiae esse sinant, qui rapinas non faciant. Re iussu regis ad senatum delata, multi non modo administratae reipublicae, sed exactae etiam vitae rationem reddere coguntur, quorum habita quaestione alii praefecturis privantur, alii, urgente conscientia, ante damnationem in continentem transfugiunt, alii vero cum plus rapuissent quam solvendo essent, in carcerem mittuntur. In iis fuerunt Simon Beverleius, Thomas Trivettus et Gulielmus Helmus, qui accusabantur subtracti a militibus stipendii. Sed Thomas per eos dies excussus ab equo inter curationem ante spiritum edidit quam furti convinceretur. Gulielmus, qui falso accusatus fuerat, facile se expurgavit. Simon vero, qui repetundarum reus est factus, in carcerem coniicitur. At Robertus Tryvilanus, alter Robertus qui ex Bellicampo erat, the complures alii in paris delicti crimen vocati ad regem confugiunt, qui rerum suarum parum accurans animi causa in Walliam proficiscebatur. Hos Robertus Verius marchio Dublinensis, prae cuius consilio Ricardus reliquorum principum monita ne flocci quidem faciebat, a praesenti periculo defendit, nisusque est Simonem quoique servare. Sed Glocestrenis, homo certe nimis severus, acrimoniae plenus, et qui a suo sensu deduci non facile poterat, nequaquam confici sivit mandatum regis, qui per literas iusserat Simonem missum fieri, quinimo regiae literae attulerunt homini mortem. Nam dux sine mora Simonem inter haec capite mulctari iussit. Qua re cognita, Ricardus ita permotus est ut haud multum abfuerit quin ducem arripi in vinculaque trahi iuberet. Sed veritus ne sine tumultu fieret, tantum vehementioribus verbis illum deinceps hominem facinorosum vocitare, puniendum clamare, quod per speciem servandae iustitiae optimum quenquam perdere destinasset. Nonnihil etiam succensebat duci Eboracensi ob nimiam fratris severitatem, licet ille mitis ingenii vir republicae utilitatem sine caede ac crudelitate quaerendam cum primis iudicaret. Atqui Glocestrenis et bona principum pars eius consilii particeps, quanto minus regis minis movebatur, tanto maiore rumpebatur dolore, quo marchio unus omnia iam apud Ricardum posset magnoque loco esset. Quem cum videret nec commodum populi, nec leges, nec libertatis iura chara habere, sed discordiis delectari, exterminandum constituit. Itaque primum, substitutis amicis in damnatorum magistratuum locum, concilium ad Westmonasterium alicuius status collocandi causa sua autoritate indicit, dein ad id peragendum Ricardum invitat.
  13. Interea Dublinensis marchio cum suis asseclis maiorem invidiae flammam ac materiam criminibus suggerendo, iustumque odium incendendo, persuasit regi ut exercitum pararet quo se ac sua tueretur adversus patruos duces qui eum perdere conarentur. Credidit facile iuvenis marchioni, credidit turbulentis, credidit suis, qui dum duces Londini conventum celebrabant, ipse ad Bristollium copias undecunque cogere coepit. Sed antequam aliquid hostile tentaret, de consilio marchionis Robertum Tryvilianum vestitu incognito Londinum praemisit exploratum si quid illic patrui in se molirentur. Is forte fortuna cognitus capitur, ac eodem momento Glocestrensis iussu trucidatur. Rex caedis Roberti certior factus vociferari, ultorem invocare Deum, illam vim esse quod patrui suos consiliarios occidere, exilio mulctare, bona eorum rapere iniussu suo auderent, inclamare non cessabat. Gulielmus Scruppus domesticus quaestor ac marchio iram principis adaugebant, ipsi quoque exclamantes iam ducum fraudes satis dilucere. Verum postquam paululum consedit furor, rex marchionem in duces quamprimum armat, cum exercitu Londinum versus proficisci iubet. Marchio, quo diffisus viribus omnia timebat ab ea ducum tyrannide (ita eorum regimen appellabat), Exoniae consistit, aut ibi maiores copias paraturus aut propter loci opportunitatem pugnaturus, si ita usu veniret. Adfuere non multo post duces cum magno militum numero, commissoque praelio marchionem ad primos impetus fugant, qui cum Michaele Pola comite Suthfolchiae continuato cursus in Scotiam se contulit, ac ambo paulo post de Ricardi rebus desperantes in Flandriam profecti finem demum vivendi in exilio habuerunt. Non equidem putarat Robertus marchio tantam suam potentiam et autoritatem tam cito ad nihilum casuram, qui a principio se coelum digito attigisse duxerat, quod Ricardus omnia sibi crederet, praeterea nemini.
  14. At ubi de praelio rumores non boni ad Ricardum allati sunt, actutum animi defectione turbatus desperare potius quam sperare coepit. Duces ubi hostilem exercitum disiectum esse vident, suis per praeconem praecipiunt ut adversariorum neminem nisi reluctantem aut arma ferentem percutiant. Quo cognito edicto, milites depositis armis mortem deprecantur, quibus parsum est. Ex ducibus vero qui se in pedes dederant, Ioannes minor Bellicampensis et alter Ioannes Salbery in fuga deprehensi securi percutiuntur. Sedato hoc civili motu, duces Londinum rediunt, vocatoque principum concilio Cantuariensem archiepiscopum oratorem designant, qui ad regem proficiscatur, eumque doceat statum regni per ipsos meliore loco esse, atque ex sua parte roget ut Londinum redeat ad curam et custodiam regni sui. Interim Nicolaus Brembraeus eques, qui ex pugna Exoniensi in Walliam profugiebat, deprehensus in fuga Londinum ducitur, ac ilico iussu ducum capite mulctatur. Is fuit Londinensis civus, unus ex illis sex quos rex ab enavatam singularem operam in sedanda Cantianorum seditione, ut in principio huius voluminis demonstratum est, equestri ordine donaverat. Pervenit Cantuariensis Bristollium, cum regeque congreditur, cui primum mandata ducum exposuit ac spem bonam fecit, deinde coepit multis eum hortari atque rogare verbis uti Londinum reverteretur, affirmans euis reditum similiter ducibus patruis atque omni populo futurum solatio. Tertio loco sui etiam purgandi causa docuit in ea regni custodia, propter quam Londini conventus erat peractus, nihil prius ducibus reliquisve optimatibus fuisse quam ut omnia agerentur quae tantummodo e republica esse iudicarent. Ricardus, qui licet neque acris neque sagacis esset ingenii, recte tamen sciebat Cantuariensem caput esse factionis, a suis ante admonitus, ad ea paucis respondit, ac ut potuit odium et conceptam ob caedem suorum indignationem in praesens dissimulans, relicta Anna uxore Bristollii, haud ita multo post Londinum profectus est. Acceperunt venientem principem libentissimis animis duces et populus Londinensis. Post haec concilium habetur. Eo in concilio duces, quorum fides tam regi quam principibus iam in dubium venire coeperat, facta sua multis rationibus excusare conantur, affirmantes peropportune fuisse afficere poena aliquot magistratus, quaestores, praefectos regiae domus qui ex longa patientia principis adeo licentiam atque improbitatem in promiscuo esse voluerint ut sibi impune rapere, spoliare, verberare, vulnerare, occidere, stuprare matronas, rapere virgines, ac idcirco illa omnia iam impudenter facerent. Simul caetera multa exposuerunt quibus ostenderent se non ex suo sed ex regni tantum usu malos male mulctasse Postquam duces ita se concilio purgarunt de rebus absente rege actis, ut tutior hominum fides erga regem foret, placuit ut populus in eIus verba rursum iuraret. Ea res bene multis, praesertim ducibus et illorum clientibus, documento esse potuit quantum sibi deinceps esse cavendum. Siquidem dum sigillatim cuncti principes ordine iurisiurandum coram dabant, non potuit adolescens non odium simul et benevolentiam unicuique ostendere. Quos enim oderat truculenter, quos amabat comiter aspexit, id quod in eum maiorem multo invidiam commovit. His actis, ad belli usum tributum populo imponitur. Fuit is annus salutis humanae MCCCLXXXVIII, et cum regnare coepit Ricardus xj.
  15. Dum haec in Anglia fiunt, dux Lancastri in Hispaniam ad recuperandum regnum Castellae et Legionis proficiscitur, ducens Constantiam uxorem et Catharinam filiam ex ea genitam, ac duas filias quas ex priore uxore susceperat. Is itaque cum ingenti apparatu egressus in Lusitaniam primo pervenit, ubi, facto cum Ioanne rege foedere atque Philippa una filiarum eidem desponsa, deinde in Castellam procedit. Obtinebat regnum Castellae, ut supra demonstravimus, Ioannes Henrici Secundi filius, qui ubi de adventu ducis accepit, loca munire, exercitum parare, suos in fide continere vehementer studet. Dux cum in fines Castellae celerius omnium opinione pervenisset eosque vexare coepisset, populi undique ad eum cives primarios legatos miserunt qui dicerent se suaque in eius fidem permittere, et paratos dare obsides et oppidis recipere iuvareque commeatu, ac imperata facere. Hac populorum deditione confisus dux nihil dubitandum existimans quin recta Burgum oppidum peteret, castra movet, diebusque paucis prope accedit. Fit illi obviam Alvarius Perresaeus, vir bello egregius, quem Ioannes rex cum sexcentis equitibus et magno peditum numero praemiserat ut hostem venientem aditu ac frumentatione prohiberet, aut loco idoneo, si ita praestaret, cum eo manum consereret. Lancastrius ubi comperit Alvarium in se venire, composito agmine, suos confertim ire iubet ut, simulata militum paucitate, eum ad certamen alliciat. Non fefellit eum suum consilium. Porro Alvarium per eam artem ad pugnam duxit, nulloque fere negotio eum in fuga se dare coegit. Secundum haec non armati ab Hispano, sed legati de pace ad Anglum frequentes missi sunt, quippe ille eo quod sibi timebat, honestas offerebat conditiones, ac ante omnia affinitatem cum duce petebat. Cunctas pacis conditiones dux ducebat abnuendas, quoniam ei illa Alvarii profligatio instar invitamenti erat belli sequendi, ac ob id in animo erat modis omnibus eo potiri regno. Fames interim in castris erat et rerum penuria, quae mala post pestilentia secuta est, qua cum multi passim mortales morerentur, coeptum est necessario commoveri, atque unde ventum erat in Lusitaniam remeatur. Rex Castellanus, qui pacem quam bellum malebat, nihilo secius legatos rursum ad ducem mittit qui de pace, qui de nuptiis cum eo agant. Hi postquam coram venerunt, mandata regis exponunt et in primis docent multis rationibus in rem utriusque principibus fore si, mature facta pace, Catherina unica ex Constantia uxore ducis filia locaretur Henrico Ioannis filio. Dux, auditis legatis, cum id quoque temporis per literas fratrum intellexisset omnia domi seditionibus turbari, et ob id bellum quod gerebat multo periculosius fore, nam nullum inde expectandum esset supplementum, tantum abfuit ut oblatas conditiones amplius repudiarit ut etiam non invitus admiserit. Itaque, icto foedere, ad pactiones ventum est, ut dux Catharinam filiam nuptum daret Henrico Ioannis filio, ac ipse et Constantia eius uxor cederent omni iure quod in regnum Castellae et Legionis haberent. Contra rex Ioannes dotem puellae et matri daret, assignaretque ambabus dotales fundos, ac duci et Constantiae in singulos deinde annos penderet vectigalis nomine aureorum vicena millia, atque pro impensis in bellum factis certo tempore tercenta milllia. Istud pro conditione rerum Castellanus iugum ferre non recusavit, quippe qui iam norat quantum periculi supra caput esset nisi cautioribus uteretur consiliis in posterumque provideret. Quibus peractis rebus, et Catharina puella viro coniuncta, Lancastrius mox cum Lusitano affinitatem iunxit, locata ei Philippa filia, quam ille tamen non prius copulavit quam Urbanus Romanus pontifex eum lege solverit, qua innodatus esse dicebatur quia, velut supra scripsimus, Ioannes ante monachus fuerat quam regnum obtinuisset. Atque sic denique Ioannes dux Lancastri, rebus in Hispania compositis, domum cum Constantia uxore atque exercitu revenit incolumis post menses decem et tres quam eo concesserat. Pervenit in Castellam sub idem tempus quo inter reges factum est foedus Ludovicus Borboniensis dux, cum bene magna armatorum manu, quam Carolus Ioanni regi auxilio miserat. Hunc Castellanus post actas pro beneficio gratias et partem stipendii militi datam multis donavit praemiis atque domum dimisit, acceptum perinde referens finem belli Franco, ac si eius solius opera is factus revera fuisset, ut ne apud amicum diceretur ingratus.
  16. Interea Ioannes Britanniae dux, animadvertens Anglorum vires seditionibus passim inter principes factis in dies singulos infirmiores fieri, propterea quod id malum intestinum ac domesticum inclusum esset medullis animorum ipsorum principum, et dolens suum principatum a Franco partim possideri, partim vastari, tandem aliquando patriam eo detrimento liberandam constituit. Itaque amicitiae Caroli se dedit, receptisque oppidis amissis, in eius quoque verba iuravit. Angli autem qui ei praesidio relicti fuerant sine fraude dimissi, alii in patriam, alii in Aquitaniam se recipiunt. Renovavit ea res inter Anglum et Francum furorem. Robertus Canolus Aquitaniam provinciam obtinebat, qui, audita Britanni ducis defectione, confestim suos hostium fines vexare iussit. Miles si uspiam praedae aliquid esse novisset, eo concurrebat leviaque quotidie praelia faciebat, cum ita usu venit ut Angli qui in Lemovicibus erant cum excursiones crebro in Arvernos facerent, circumventi subito a magna Francorum manu et praeda exuti, et post tumultuosam pugnam in fugam versi fuerint, aliquot captis qui postea grandi auri pondere se redimere coacti sunt. Ii dolore incensi quod ita insidiis temere excepti essent, cladem per hunc modum vindicandam excogitant. Cum expeditis enim equitibus noctu Monerandum accedunt, et quia oppidum a praesidio vacuum esse sciebant, nihil cunctati prope portas consistunt. Hic oppidanum quendam casu eo noctis tempore domum redeuntem capiunt, quem ad unam portarum accedere cogunt, admonentque ut custodes excitet illisque dicat secum esse aliquot mercatores, eosque cum oneratis iumentis ad nundinas venire quae illic breviter futurae erant, et propterea roget ut ex itinere fessis aperiant portas, quo in diversorium se recipere possint. Oppidanus, non ignarus omnia libertate patriae posteriora ducenda, et nulli mortalium quicquam ea antiquius esse debere, primum negavit se tam nefaria mandata executurum, postea tamen cum Angli cruciamenta, supplicia, mortem intentarent, uti doctus erat custodes excitavit. Illi, nihil tale suspicantes, portam pandunt, qua subito occupata, Angli custodes obtruncant oppidumque ingressi diripiunt, tantum templis ab omni maleficio et mulieribus a dedecore vacuis relicitis. Postero die, multa abacta praeda, captivisque abductis Chalucetum oppidum, unde venerant, propere revertunt. Atque ita Anglus inustam paulo ante per fraudem ignominiae notam fraude autoribus facta delevit. Erat per huiuscemodi clades mutuo acceptas uterque rex diuturni belli cura et solicitudine magnopere affectus, ita ut solum bellandi finem optaret. Qua de causa Carolus per nuntios egit ut Ricardus miserit Lancastrium Lutetiam sive, ut non nemo tradit, in Ambianos. Huc postquam convenere legati, inter se varias conditiones pacis conferendo in contentionem venire incipiebant, cum dux ita affatus est: “Ecquid oportet nos de nova forma foederis faciendi cogitare, cum illa iampridem praescripta nobis fuerit a Ioanne et Edouardo patre meo regibus? Illud ergo foedus summo utriusque populi consilio consensuque sancitum permaneat, sitque eo contentus Carolus rex, atque ita tandem ab armis discedere licebit.” Ad ea Franci oratores respondere per suos reges non stetisse quo minus id foedus corroboratum foret, sed ab Edouardo principe contra iurisiurandi religionem fuisse violatam, et propterea Carolum Quintum et Sextum de pace postea saepissime expertos nihil potuisse efficere nisi voluissent pactionem pacis talem facere quae servitutis lex foret, et id Anglorum causa factum, qui pacem dare, non admittere, et datam nunquam servare vellent. Inter has disceptationes, cum utraque pars non pacem, quam summe quaerebat, sed eius conditiones repudiaret, induciae tantum trium annorum pactae sunt. Fuit is annus salutis humanae MCCCXCI, et cum regnare coepit Ricardus xiiij. Quo anno multarum rerum agendarum causa concilium habitum est ad Westmonasterium. Eo in concilio regi pariter atque principibus visum est e republica sua Anglicana fore si pars aliqua imperii Romani pontificis oceano terminaretur, quod multi quotidie vexarentur ob causas quas Romae non facile cognosci posse putabant. Quapropter sancitum est ut nulli mortalium deinceps liceret pro quavis causa agere apud Romanum pontificem, ut quispiam in Anglia eius autoritate impius religionisque hostis publice declararetur, hoc est, excommunicaretur, quemadmodum vulgo dicitur, neve exequi tale mandatum, si quod ab illo haberet. Poena vero iis constituta est qui legem violassent, ut amissis omnibus bonis vitam perpetuo in carcere ageret. Deinde pecunia ad usum belli imperata est.
  17. Iam arma ubique deposita erant, cum ecce tibi, ab aquilone novum erumpit fulmen. Nam Scoti, quibus quinquennio ante induciae datae et, ut Anglici annales tradunt, nondum finitae erant, cupidi praedandi contra atque fas erat in finitimos agros egrediuntur, ac subito accessu, vicis aedificiisque quae adire potuerant incensis, hominum peducumque praedas agunt, et studio praedandi usque Dunelmum excurrunt. Hinc civium occursu, qui ex fuga agrestium de hostium adventu cognoscentes se armaverant, repelluntur. Verum quia Angli, qui sumptis repente armis obviam ierant, pauca millia passum prosecuti sunt, quod ipsi longe numero praestarent, non fugiunt sed lente et pedetentim cum praeda Novumcastrum versus contendunt. Haec ubi passim nuntiata sunt, Henricus Northumbrorum comes cum armatorum manu hostes a tergo secutus non longe ab eo oppido invadit. Dimicatur utrinque fortiter ac incerto evento, et cum anceps caedes fuisset, adversae tamen rei fama in Anglos versa est, quod nonnulla amisissent militaria signa. Paucis deinde interiectis diebus, est iterum inter Novumburgum et Novumcastrum singulari praelio pugnatum, et ibi quoque aequo fere Marte certatum, multis utrinque interfectis. Ex Scotis ducibus Iacobus comes Douglassatium grave vulnus accepit, quo non multo post ingravescente a vita discessit. Post haec, exercitus utrinque reficiuntur et ad novam edendam pugnam pro se quisque parat, hinc Scotis, illinc Anglis recentioribus auxiliatum suis venientibus, ita ut rursum omnibus copiis ad manus ventum sit. Tantis nunquam alias cum copiis tum animis dimicarunt, tantoque irarum certamine res gesta est, ut a neutra parte emissa sint tela, sed gladiis et coeperint et finierint pugnam, in qua demum Scoti superiores fuerunt. Captus est Henricus comes totque alii nobiles ut illis sua redemptio constiterit centum aureorum millibus. cecidit Anglorum amplius tertia pars, Scotorum vero dimidio minus. Quieverunt posthac Scoti, cum intercedere inducias inter Francum et Anglum comperissent. Nam, uti alibi diximus, in perpetua Francorum amicitia atque gratia, ac tam belli quam pacis communitate sunt, et Ricardus se per omnia segnem gereret, qui acceptam plagam in primis ulcisci debuisset. Sed iuvenis voluptatibus deditus ac suorum aequalium collusorum sodalium societate corruptus, haudquaquam libens belligerabat. Quid quod ut omnem bellandi materiam ab se verteret, suadentibus suis, qui ei serviebant, ei lenocinabantur, donavit patruum suum ducem Lancastrium Aquitaniae principatum? Eo ille continuo profectus est ut in possessionem veniret. Caeterum Aquitani animo cernentes brevi tempore futurum ut Francis praedae essent nisi principem haberent a quo ab iniuria defenderentur, non dubitanter ducis imperium abnuerunt atque venienti tantum abfuit ut gratulati sint ut etiam denuntiarint nolle se in eius venire potestatem. Quo facto, legatos viros primarios suarum civitatum ad Ricardum miserunt qui dicerent se regi parere assuetos non posse ab officio discedere. Excusatio Aquitanorum a rege accepta est, ac ita legati optati compotes domum remittuntur. Dux autem, ut vir prudens, aequo animo repulsam tulit, qui nihil ea re motus in Angliam paucis post mensibus revertit. Attulit eius adventus in Aquitaniam suspitionem Francis, etsi induciae adhuc non exiverant, adeo ut nihil propius factum fuerit quam ut tumultus concitaretur ab iis qui in praesidio erant. Verum ubi constitit nihil hostile a duce tentari, facile est temperatum armis.
  18. Finis tertii anni iam prope obrepserat ab eo quo induciae factae fuerant, cum Carolus spe pacis coagmentandae legatos Bononiam, Ricardus suos Caletum misit. Legati summa usi diligentia et studio ad extremum postquam nulla negotii pacis conclusio esse potuit, inducias in quatuor annos prorogant. Est res mira tam dictu quam creditu ut pax toties utrinque petita et cupita nunquam convenire potuerit, cum praesertim utrique populo commoda, aequa ut peropportuna videretur. Equidem Franci facile animadvertebant bellum neutiquam e re sua fore, quod Carolus rex mentis errore affectus iam tum rebus agendis vacare minus paratus erat. Anglis vero nec spes magna victoriae erat, quod domi ex seditionibus laboraretur, et Ricardus, quamquam dives operis, tamen expers laboris non invitus bello otium saepe praeverteret. At eiusmodi tamen rationes vincere non poterant obstinatos animos, quo tandem aliquando pace facta ab armis cessarent, cum alter nihil de possessione, et alter nihil de iure proprietatis dimittere vellet. Id temporis vita excessit Robertus rex Scotiae, cui Ioannes filius in regnum successit. Placuit optimatibus huic nomen patris imponere, quod Ioannes parum esset nomen regibus felix, omen a Ioanne Francorum rege accipientibus, qui inauspicato cum Anglis pugnasset. Franci interim per inducias nacti otium, ac simul Genuensium precibus defatigati, bellum an Afros, qui omnem oram insulasque Italiae latrociniis infestas reddebant, suscipiunt. Ricardus quoque rogatus auxilium mittit Henricum comitem Derbiensem cum electa Anglicae pubis manu ad id bellum faciendum. Igitur Franci Anglique, viribus et animis consociatis, in Africam traiiciunt, qui ubi litus attigere, eatenus a barbaris descensione prohibiti sunt quoad Anglorum sagittariorum virtute factum est ut aditus pateret. In terram egressi recta Tunetam urbem regiam petunt ac obsident. Barbari timore affecti de pace ad eos legatos mittunt, quam nostri dare placuit ut, soluta certa pecuniae summa, ab omni deinceps Italiae Galliaeque ora manus abstinerent. Ita peractis rebus, post paucos menses quam eo itum erat domum repedatum est.
  19. Eisdem temporibus rex Ricardus bellum sumere repente cogitur. Cum enim nuntiaretur Hybernos sylvestres excursiones faciendo praedari in agris atque omnem provinciam populari, iudicavit in insulam cum exercitu traiiciendum. Itaque, dato imperio regni administrandi duci Eboracensi, non multo post una cum Lancastrio et Glocestrensi ducibus Bristollium profectus, navem conscendit, secundoque vento usus in Hyberniam transmisit. Quo ubi pervenit, cum intelligeret praedatores raros per agros vagari ac nullo certo loco se tenere, equites quoquoversum dimisit qui palantes hostes invaderent. Ipse vero cum peditatu subsecutus observabat si uspiam liceret cum aliqua collecta praedonum manu congredi. Hyberni ubi se undique armis peti conspiciunt pars incipit dare se in pedes, pars stare incerta utrum progredi an regredi tutius foret. Inter cunctationem permulti imprudentes passim opprimuntur. Caedes tamen modica effecta est, quoniam, superveniente nocte, in suas sylvas se facile incolumes receperunt. Aliquot Angli equites in persequendo hoste dum incaute feruntur, iaculis conficiuntur a fugientibus, quibus adiiciendis illi plurimum valent. In iis Edmundum Mortimerium comitem Merchiae fuisse opinor, quem, ut supra ostendi, Ricardus sibi haeredem fecerat, quem omnino aut tunc aut prius posteriusve ab Hybernis interemptum fuisse constat. Caeterum tantus terror Hybernos invasit ut quatuor reguli utro Dublinum venerint ubi Ricardus erat, seque eius fidei commiserint, quos tantum abfuit ut ille pro commisso delecto poena afficiendos statuerit ut etiam equestri ordine donaverit. Reliquos vero quos sontes comperit partim supplicio affecit, partim hostes iudicavit eorumque bona publicavit, et ne sylvestres posthac loca insulae culta populatum exierunt, praesidia opportuna posuit quae eos transitu prohiberent. Pacata per hunc modum insula, cum Ricardus eodem tempore ex literis Eboracensis intellexisset Annam uxorem esse mortuam, citius quam decreverat in Angliam reversus est. Qui fuit annus salutis humanae MCCCXCIIII.
  20. Regi autem ut in Angiam accessit cum nullos ex Anna suscepisset liberos, nihil fuit potius quam ut de novo cogitaret connubio, et quia nullus erat in regno cum quo placeret genus et sanguinem miscere, legatos protinus misit ad Carolum regem qui Isabellam eius filiam octavum agentem annum sibi uxorem peterent. Audita est benigne legatio, ac posteaquam de modo iungendae affinitatis aliquandiu consultum est, puella Ricardo despondetur. Secundum haec, missis ultro citroque legatis, de pace inter reges continenter agitatur, quae ad ultimum nullo pacto fieri potuit, sed tantum indiciae in triginta annos pactae sunt. Atque ita foedus totidem annos duraturum factum est, sed quibus conditionibus nullus, quem sciam, scriptor ponit, adeo negligenter ea tempestate res gestae literis mandatae sunt. Fuit annus cum utrique induciae datae sunt MCCCXCVI, et cum regnare coepit Ricardus xix. His actis, Ricardus Caletum proficiscitur, ibique ad accipiendam quam honorificentissime uxorem omnia quae usui necessaria sunt quam liberalissime parat. Interea Carolus rex cum puella Arderam venit, quo Ricardus se postridie contulit. Hic reges mutuis amplexibus congrediuntur, blandisque appellationibus paria inter se paribus respondentes, multa facta congratulatione, alter alterum certatim honore, dignitate, gratia tractat. Ricardus enim Carolum patrem, Carolus Ricardum filium appellat. Deinde Carolus epulum dat opiparum, preciosissimisque donat Anglos muneribus, facit et idem Ricardus erga Francos. Post haec, factis sponsalibus, puella Isabella, etsi nondum matura, viro traditur Ricardo, quam ille secum Caletum primo, deinde in Angliam magna cum pompa ducit. Quod si caeteri omnes ex ea affinitate aliquid laetitiae coeperunt, non item Thomas dux Glocestriae. Is enim graviore erat in Gallicum nomen odio, et quamvis affinitas intercederet, attamen nullum foedus cum Franco ratum religiosumque fore putabat. Sed maior invidiae cumulus ex eo accedebat quod Francus retineret principatus et loca celebriora aliquot in Gallia quae Anglicae ditionis fuissent, et toties repetita non restituerentur. Et quia Ricardus talia detrimenta minime sarcienda curabat, non poterat se continere quin eum ignaviae passim accusaret clamaretque hostibus, qui toties datam fidem fregissent, non esse fidem servandam. Quibus vocibus cum nihil rex moveretur, dux ut ei aliquod exhiberet negotium quo locum daret voluptatibus et ab otio ad arma avocaretur, egit sic cum Gulielmo Moro, qui in eum annum factus erat praetor, ac cum civitatis senatu ut cives Londinenses regem adiverint rogarintque ut, iam pacatis rebus et cum Franco multorum annorum renovatis induciis, vellet suos cives levare tributo quod belli causa impositum et nondum exactum esset. Ad rogatum populi ita dux Lancastrius respondit ut ille eius responso contentus ab incoepto negotio destiterit, tributumque suo tempore pependerit.
  21. Per eos dies venit in Angliam Guido comes divi Pauli missus a Carolo ut officii ac amoris gratia eius verbis Isabellam filiam et Ricardum salutaret. Rex multa conferendo aperit comiti quemadmodum dux Glocestriae summa ope nitatur ut bellum Carolo inferatur, et quia id ex animi sententia obtinere nondum potuerat, populum ad seditionem solicitet, quo domi bellum ardeat, quod foris gerendum summe concupiverat. Item narrat eundem ducem iniussu suo bene multos ex suis domesticis et amicis affecisse supplicio, ac denique sibiipsi exitium machinari. Haec ubi comes accepit, subito respondit non esse diutius tantum iniuriarum patiendum, sed continuo vindicandum, simulque praecavendum malum, quod omnino futurum esset nisi mature obviam iretur. His comitis verbis Ricardus permotus ex illo tempore statuit ducem et Ricardum Harundellium comitem, ut duos seditiones authores, ac eorum clientes modis omnibus e medio tollendos. Sic, ut quod destinarat animo quam citissime perficeret, coepit diligentius facta dictaque ducis notare, et quoniam qui suspicantur, ita usu venit ut peiora semper coniiciant quam videant, idcirco nihil non in malam capiebat partem, ita ut de ipso duce identidem cum eius fratribus Lancastrio et Eboracensi quereretur quod ille contra se veniret, sibique rebus in omnibus adversator esset, ad interitum suum, ad perniciem suorum domesticorum, ad disperditionem regni. Duces autem, ut ab omni suspicione principis animum liberarent, ad ea respondebant se haud clam esse Glocestrensem fratrem ut interdum imprudentem plura saepenumero effundere quam ut efficere posset velletve, et ea tamen ex fidelitate proficisci, quod ille in primis doleret regni fines angustiores fieri, ac propterea bono esset animo, quandoquidem nullum caperet detrimentum, nullumque ei crearetur periculum quandiu sana non sperneret consilia. Haec animum regis ad tempus mirifice confirmarunt. Glocestrensis interea non cessabat omnia tentare quibus inducias frangeret, adeo bello studebat. Quod cum minime procederet, usque eo furere coepit ut iactarit se coniecturum Ricardum tanquam hominem imbellem minimeque qui imperet idoneum, in aliquam arcem ubi sine reipublicae iactura pro suo iure otium traheret. Isti sermones ubi in vulgus emanarunt (emanarunt autem subito per eos qui duci invidebant), fratres eum acriter castigarunt, id quod ille parvi pendit. Ea de causa duces, qui videbant non esse quod amplius fratrem moneret, et se propter eius insolentiam iam omnibus suspectos esse, prospicientes fore ut ille in dies criminosior esset si ipsi rempublicam diutius gubernarent, existimarunt per aliquot menses sibi aula cedendum qui Glocestrensis minus fraterna autoritate fultus mitius se gereret. Itaque Lancastrius in principatum suum, Eboracensis Eboracum se contulit. Caeterum secus evenit atque illi cogitarant. Secessus enim fratrum Glocestrensi exitio fuit. Nam ubi duces procul a regia fuerunt, non defuere contra Glocestresnem accusatores qui regem incenderent ad eum necandum, quive hortarentur ad ulciscendam mortem suorum consiliariorum. Ita demum iuvenem ad facinus edendum incitarunt, ut ille statuerit non ultra timoris ferre moras. Post ducum discessum secesserat quoque Glocestrensis in Essexiam ad villam suam quam iuxta celebrem pagum habebat quem Chelmisfordiam dicunt, illicque se tenebat. Rex interim cum Thoma Mombraio equitum magistro, qui cum ipso in summa erat gratia, consilium opprimendi ducis capit, compositoque dolo ambo venatum eunt. Thomas in medio itinere se in sylvam abstrusit, rex vero venando ad ducem cum paucis venit, ibique, sumpto cibo, negotium simulat quamobrem sibi Londinum actutum redeundem docet, eumque rogat ut festinandi causa paucis contentus comitibus secum Londinum eat, ac reliquos suos ministros post se eo venire iubeat. Dux, nihil tale quod mox accidit suspicatus, cum Ricardo iter facere incipit. Pergunt simul colloquentes usque eo, dum loco insidiarum appropinquant. Inde, rege de industria praecedente, dux insidiis exciptur, inclamans alta voce atque regis opem implorans. Rex, nihil eo clamore motus, perinde quasi non audisset iter continuat. Glocestrensis vero a Mombraio ad Thamesim trahitur, ibique in navem ad id ante paratam imponitur atque Caletum perducitur, ubi loci pessimo post hominum memoriam exemplo postridie illius diei strangulatus est. Hic exitus fuit ferocissimi ducis, viri praecipitis ingenii. Corpus postea funerali pompa in Angliam deportatum sepulchro infertur quod ipse sibi in sua villa posuerat. Ricardus ubi Londinum pervenit duos Ricardos Harundelii cum Thoma eius filio et Varvici comites, item Ioannem Cobanum et alterum Ioannem Chenium equites a suis satellitibus arripi et in custodiam tradi iubet. Quo facto, conventum ad Westmonasterium indicit ut in eo sibi populi favorem conciliet, ad caetera quae destinaverat peragenda. Fuit is annis Ricardo ab administratione regni sui xx, et salute humana MCCCXCVII.
  22. Duces Lancastrius et Eboracensis, cognita nece fratris, dolere ac sibi valde timere coeperunt. Nam cum secum reputarent regem contaminatorum consiliis adactum non abhorruisse a tanto facinore, non iniura arbitrabantur eum alia atque alia peiora in dies admittere non dubitaturum. Itaque confestim exercitum parant ac armis stipati Londinum proficiscuntur, quos Ricardus Wittyngtonus urbis praetor et senatores receperunt libentissimis animis, utpote qui pari moerore ob Glocestrensis necem angebantur, eam indignam querentes. Quapropter regi maiorem in modum irati contra eius voluntatem atque mandatum ducibus venientibus portas aperuerunt. Hic de rebus agendis inter se consultant. Diversa consilia afferebantur. Quibusdam placebat Glocestrensis mortem persequi, alii Mombraium et Ioannem Holandium comitem Huntyngtonae nonnullosque alios ut malorum omnium autores petendos censebant, qui regis animum iam inde ab ineunte eius aetate vitiis et malis artibus inquinassent. Sed duces ad extremum ubi aliquantulum dolor mitigatus est pro tempore angoris aculeos occultare, et si princeps melius vitam institueret, etiam iniuriarum oblivisci decreverunt. Rex interim prope Londinum ad quatuor millia passum in Helthamo villa se tenebat magno armatorum numero septus, munitus, obvallatus, cum interea currebant ultro citroque optimates quamplurimi qui regem et duces invicem in gratiam reconciliandos magnopere curabant. Diluebat rex crimen caedis multis rationibus, quod Glocestrensis inducias quas ipse cum Franco pepigisset violare se invito tentasset, quod populum ad seditionem solicitasset, quod denique suae vitae insidiatus fuisset. Contra duces fratrem immerito suo morti deditum, quod ab eo nihil foret tentatum factumve quamobrem tali poena afficiendus esset indubitanter asserebant. Inter has disceptationes, cum rex ad ultimum fidem daret se in posterum tempus nihil acturum nisi ex ducum consilii sententia, illi cum eo in gratiam redierunt. Sed Ricardus iam omnia per imperium sibi facere licere ratus, tantum abfuit ut promissis steterit ut etiam multo insolentius se deinde gesserit, quippe cum ad diem principes convenissent, primum omnium in eo conventu ducum vulnera refricare coepit, coram exponens aliquot conspirasse in se, et eius flagitii caput fuisse Glocestrensem, ac propterea vim parantem vi coercitum esse, et merito primum poenas dedisse, reliquos vero in vinculis haberi, ut communi omnium iudicio condemnarentur. His dictis, eos produci iussit qui, quaestione eius arbitratu acerbe habita, de maiestate damnantur eorumque bona publicantur. Verum de Ricardo Harundellio tantum sumpto supplicio, et altero Ricardo Varvicense in exilium acto, alii in custodiam in perpetuum dantur. Ferunt etiam Thomam Cantuariensem exilio mulctatum, quod aliqui negant. Secundum haec, regni statu pro tempore constituto, in quo, ut aliquid populi compendium esse videretur, captandae regi benevolentiae causa, nonnulli augentur honore. Nam ex comitibus Henricus Herefordiae, Edouardus Abermaliae, Thomas Surriae, Ioannes Excestriae, et alter Thomas Northfolchiae duces fiunt. Comites vero Hugo Spenserius Glocestriae, Rodulphus Nevyllus Westmerlandiae, Thomas Percius Vigorniae, Gulielmus Scrupus Vylshyriae, et Ioannes Montacutus Sarisberiae, at marchio Dorcestriae Ioannes Sommerseti comes creatur.
  23. Rex, dimisso conventu et rebus peroptato compositis, non modo quicquam consultius agere, vel ducum patruorum suorum consiliis inhaerere non coepit, sed ex secundis rebus animum sumens ferocius omnia voluntate, omnia imperio, omnia immanitate metiebatur quam solitus erat, qui generatim omnibus cruciatus et mortes minitabatur nisi dicto parerent, et demum quo magis suo utebatur imperio, hoc plus violentiae prae se ferebat, ut ita principes iamiam ab eo tanquam insanienti caverent sibique timerent, quem simul oderant. Quocirca erant quamplurimi qui haec mala deplorarent, et apud eos praesertim quorum consiliis sciebant regem depravari, et ob illos in eius intimis esse, ut vel illi a male consulendo desisterent, vel princeps male audiendo ad bonos mores se revocaret. Sed neutrum secutum est, nanque aliquanto post Henricus dux Herefordiae casu sermones conserendo cum Thoma Mombraio duce Northfolchiae multa dolenter potius quam libenter questus est, quod Ricardus principes suos negligeret, nullo numero habere, et quantum in eo esset perdendos curaret, cum aliis exilium, aliis mortes minaretur, ac non ei aliquoties veniret in mentem quanto esset sibi dedecori et reipublicae damno pati per suam inertiam regni fines angustiores fieri, ac cuncta domi iuxta atque militiae labefactari. Et demum dux haud dissimulanter addit cum ea ante omnium oculos versarentur, cum maxime omnium debere regem admonere, a quo solitus esset facile audiri. Haec Mombraius ubi accepit non boni consulit, sed ratus se praedam facturum per quam apud principem in maiore se poneret gratia, tacitus in praesentia servat. Verum paucus post diebus, forsan timens ne sibi fraudi esset si sileret, nactus tempus idoneum, gaudens (ut delatores esse solent, quando habent quod in aures principis instillare possint), quae et quomodo audierat ad regem defert, et ut reddat quod nuntiaturus erat gravius delictum, multa affingit. Ea res vehementer incendit Ricardi animum ad iracundiam, sed, ira post paululum defervescente, placuit rem considerate cognoscere. Itaque, vocatis ad se duce Lancastrio et Henrico, Mombraium proferre coram quod sibi ante indicasset de ipso Henrico iubet. Mombraius praesenti animo verba in regem dicta recitat. Ista ubi Henricus audivit, sive subitae rei casu territus sive ira percitus, aliquantisper tacitus regem aspexit. Deinde, collecto animo ac dimisso honoris gratia vultu, postulat a rege ne quid de se facile credat et, his dictis, conversus in delatorem constanter quae ei dixisset fatetur, docetque eius rei rationem, at falso obiecta pernegat, aitque se insontem esse et id crimen armis, si modo rex permittat, in caput autoris relaturum. Contra Mombraius pertinaciter obstinatoque animo delata ab se asseverat verissima esse. Ad ultimum inter eiusmodi altercationes constitutus est dies quo sui purgandi causa alter cum altero singulari certamine dimicaret. Caeterum cum id regio consilio pro verbis tantum, si qua facta fuissent, permittendum non probaretur, rex vetuit eos in certamen descendere. Et quia ab utro culpa abesset non constabat, ut neuter ea liberaretur, utrinque exilio affecit. Sed mitius cum Henrico agitur. Nam decennium prius, dein sexennium tantum exulare decretum est, Mombraium vero diutus ac longe gentium. Itaque Henricus in Gallias profectus est, quem Carolus, cognita exilii causa, quam nullus momenti esse iudicabat, bene accepit. Mombraius in Italiam ablegatus Venetias se contulit, ub angore animi vitam brevi post amisit. Atqui Ricardus permoleste tulit Mombraii fatum, qui animo iam destinarat eum ut hominum sibi multo charissimum ab exilio revocare, quem propemodum invitus damnari permiserat. Sed ita fraus autoris fuit. Henrico vero ea poena bono fuit, quippe qui non odio privato sed amore patriae inertiam principis coarguerat. Is natura longe humanissimus ita omnibus charus erat ut eum in exilium euntem, perinde ac unicum patriae patrem et iam vita privatum, universus populus fleret. In Gallia itidem tam cum Carolo rege quam cum optimatibus in summa eset gratia, ita ut dux Barri ei coelibi filiam desponderit. Priorem enim uxorem paulo ante amiserat quam in exilium eiiceretur. Veruntamen id matrimonium statim refrixit, impediente Ricardo, qui cum animadverteret populum Anglicum miro teneri desiderio reditus Henrici ducis in patriam cogitavit nequaquam ex sua fore si ipse Henricus affinitatem cum duce Barri, viro magnae autoritatis, coniungeret, quam propterea, ut diximus, impediendam curavit. Fuit is annus cum haec gesta sunt humanae salutis MCCCXCVIII, et cum Ricardus regnare coepit xxij, nobilis morte Ioannis ducis Lancastri, cuius corpus Londini in aede divi Pauli, ad laevam prope princeps altare sepultum est. Contra est sacellum ab ipso positum, ubi duo sacerdotes quotidie pro eius ac totius Lancastriae familiae animis orant. Idem fit Lecestriae a collegio sacerdotum, quod ille ibidem collocavit deditque fundos ad convictum tum sacerdotum tum multorum pauperum qui aetate confecti eodem loci sustentatur.
  24. At ducis mors Ricardi vitam breviorem fecit, nam ille in eius fortunas invasit, Henricum filium haereditate fraudavit, nudavit, spoliavit, suis de alienis bonis dona dedit. Id factum generatim cunctis optimatibus longe importunissimum visum est, quod Henricus ducis filius nullo suo merito patria extorris paterna haereditate privaretur, qui iam tum de Ricardo male cogitare, male de eius exitu augurari coeperunt. Sed Edmundo Eboracensium duci ea res cum primis bilem commovit, quod rex omnia iam iura perverteret, quod antea parricidio, et postea rapinis se obstrinxisset. Is enim hactenus tentavit quid patientia prodesse posset, qui fratris necem, qui nepotis exilium, qui sexcentas iniurias regis adolescentiae et errori iuvenili assignarat, tribuerat, concesserat, sed nihil cum proficeret atque animo cerneret ex eo brevi futurum ut ingens reipublicae labes fieret, quod ipse Ricardus per se parum ingenio valeret, et officii monitorem neminem hominum probum pateretur, prudentis esse putavit in tempore locum tutum petere ac in castris relinquere tam devium imperatorem, qui suo, quemadmodum dicitur, gladio seipsum iugulare tandem aliquando vellet. Tali dux capto consilio, cum Edouardo filio Abermaliae duce domum abiit, illudque deinceps solatium habuit quod se authore nihil de republica decretum sit, qui tantum precabatur ut Deus omnem averteret, in quod Ricardum pedetentim incurrere prospiciebat.
  25. Interea rumor erat Hybernos sylvestres omnem insulam Hyberniam latrociniis atque incursionibus vexare ac bonam partem regii praesidii quod ibi erat occidisse aut fugasse. Qua re cognita, Ricardus ineunte vere cum non utique mediocri exercitu Bristollium primum, transiens deinde oceanum, Hyberniam petiit, hostemque Hybernum domare instituit. De hoc belli exitu alii aliter sentiunt, qui tradunt Ricardum non traiecisse in Hyberniam sed Bristolii constitisse, domesticis territum factionibus, quippe qui in itinere factus est certior Henricum Percium comitem Northumbriae ac bene multos alios principes cum eo alieno esse animo in se, neque velle sequi in Hyberniam, et ea de causa noluisse tam longe gentium abesse, sed ibi mansisse, et inde per nuntios comitem ad se arcessivisse, illumque qui timebat iram principis et ob illud ipsum cum Roberto rege Scotiae secretam iniunxerat amicitiam, ut in Scotiam, si ita res postularet, receptum haberet, respondisse se in praesentia non posse commode ex principatu suo discedere, nihilque in eo Hybernico bello esse quod se unum ex tam longinquo loco evocaret, cum ipse armatorum copiam haberet. Rex, contra quam sperabat accepto responso, sane comitem ad se venturum omnino putarat, non mediocriter angi coepit, nimirum ubi vidit homines claros, qui summa erant apud populum autoritate, contra incoeptum suum venire, timuit excedere de regno, et quamquam gravatissime bello Hybernico hasce rixas praevertebat, attamen praeferendum existimavit coercere suorum furorem, ut domesticis dissensionibus liberaretur. Ita, omisso bello, Henricum Percium cum eius asseclis hostem patriae iudicat, eorumque bona publicat, ut metu poenae alios ab officio non discedere doceat.
  26. Caeterum dum Ricardus Bristolii moratur sive, ut aliis placet, quibus minime assentiendum censeo, Hybernos domat, complures principes qui praesentem statum regni continenter deplorabant per literas Henricum ducem Herefordensem, quem post mortem patris ducem Lancastri appellabant, solicitant ut quamprimum in Angliam redeat, eique pollicentur se reipublicae consulendi causa paratos esse eius dignitati servire, ac omne suum studium, consilium, officium, laborem, operam, curam ad ipsius amplitudinem conferre, opesque impendere, si Ricardo eiecto, homine minime rebus gerendis apto, ipse regnum obtinere velit. Atque simul aliquanto post Thomam Cantuariensem archiepiscopum, vestitu mutato personaque alia suscepta, ad eum mittunt, qui nomine Anglici populi cum eodem statuat, prout ex fide, fama, reique ipsius populi videbitur. Ille homo magnae prudentiae diligentiae ducem in eam spem potiundi regni adduxit ut confestim facultate, specie visendi Ioannis ducis amici et necessarii sui a Carolo habita, in Britanniam profectus sit, et inde magna Britannorum manu comitatus accesserit ad laeva insulae litora in Portimuthum portum, iamque decimum hic diem consumebat cum amicorum concursus ad eum factus est. Exin duce Cantuariensi Londinum contendit, quem cives summa omnium voluntate urbe recipiunt, adeo ut nihil exoptatius eius adventu fuerit. Dux Henricus, ubi principum erga se studium cognovit, una cum Thoma Cantuariensi archiepiscopo et Thoma comite Harundellio Ricardi comitis filio, qui paulo ante e custodia ad eum aufugerat, in agrum Eboracensem traiecit, quo ubi pervenit sine mora tam de nobilium coetu quam de plebe homines, ut est mortalium natura novitatis avida, ad eum confluunt, regemque suum saltant, maledicta atque probra passim in Ricardum regem ut imprudentem, inertum, nulloque imperio dignum dicunt, iactant, congerunt. Posteaquam magna hominum multitudo in unum convenit atque de pellendo Ricardo consilium ceperant, arma momento temporis capiunt, et alii ad alia loca opportuna discedunt ut initium belli contra eos ubique faciant qui Ricardum iuvandum curarent. Haec interea in Hyberniam nuntiantur, quae ubi rex accepit, pacatis iam rebus Hybernicis, propere in Angliam rediit, periculo obviam iturus, atque in arcem munitissimam quam Flyntum dicunt se recepit. Est arx ista posita in ora maritima ad fines Walliae prope Cestriam oppidum ad decem millia passum. Hic Ricardus ubi comperit populum ad Henricum deficere, diu in incerto habuit quidnam consilii caperet. In una enim parte videbat ius pugnandi iustum, spem non exiguam in fide Wallorum sitam, conscientiam, ut ipse praedicabat, de nulla culpa. At in altera, maiores inimicorum vires, defectionem suorum, ac demum omnia pro se incerta. His rebus magis territus quam illis confirmatus, necessario decrevit usque eo ad id loci consistere dum tutiora omnia prospiceret, qui iam tum senserat, norat se inductum, relictum, proiectum ab illis per quos sibi resipiscere per tempus non licuit, cum id demum facere sero foret. Ea tempestate unum hoc profecto exemplum editum est, quod illis qui aliis praesunt documento in perpetuum esse potest, ut Henricus ad regnum vocaretur, ac tanta haberet hominum studia qui de ipso regno adipiscendo forsitan antehac ne quidem somniarat, et Ricardus subito a suos desereretur, qui si quid peccatum erat, iuvenili potius error quam animi saevitia id fecerat, adeo semper mortales futura meliora putantes praesentia minus probant. Dux, ubi cognovit de adventu Ricardi ad Flyntum vel, ut atque adeo dicam, fletum quod ibidem infelix princeps flevit uberrime, ac de summo demigravit statu, magno confestim conflato exercitu ne occasio temporis adversarios opprimendi omittatur, se Londino commovet sive, ut aliis placet, ex Eboracensi agro contendit atque Bristollium proficiscitur. Ibi Gulielmum Scruppum regis quaestorem, Ioannem Busheum, et Henricum Greneum subito deprehensos securi percuti iubet. Inde Cestriam versus iter suum confert, quem ubi Thomas Percius frater comitis Northumbriae, praefectus regiae domus adventare sensit, quia iam antea in Ricardum male animatus esset quod fratrem hostem iudicasset, in aula regia bacillum quod more maiorum gestabat (nam baculum domesticae praefecturae insigne est), praesente tota familia, frangit, atque recta ad ducem transit. Quo facto, reliqui fere omnes ministri iam alii alio repente dilabuntur. Accedit interim Henricus, ac nullo negotio Ricardum ab omni suorum comitatu nudum capit, captumque Londinum ducit atque in turrim coniicit.
  27. Dux, confecto ex sententia negotio, primum omnium principum conventum agendum statuit, ut eo in conventu mox caetera expediantur. Interea Ricardum lucto afflictum, fractum, confectum, nonnulli ministri qui ad eum aditum habebant erigunt, sustentant, consolantur, ac postremo hortantur ut nunc suae saluti vigilanter prospiciat, illudque cum primis praestare se cogitare aiunt, ut pro temporis conditione non invitus patiatur se omni dignitate pariter deiici ac opibus ex adversariorum voluntate everti, quo sine eius caede Henricus dux regnum obtineat, cum iam diluxisset, patuisset, apparuisset illum aliud nihil affectare ut per hunc modum vitae ad extremum prudenter consulat, seque ad bonam spem, quae homini vivo semper comes est, reservet. Bellum mehercule pro necessitate consilium, sed nullius momenti, ut rei postea exitus ostendit. Quam illud sane utilius fuisset, si, dum licuit, Ricardus, qui se regem, hoc est, custodem populi profitebatur, cogitasset se in primis sui capitis custodem esse oportere, qui ab omnibus desertus, quos ipse ut malus custos antea deseruerat, facile in potestatem inimicorum venit. Atqui non fuit difficile homini longe aerumnissimo miserrimoque, cui iam fere omnia desperata erant, persuadere ut se imperio abdicaret. Itaque nihil se facturum negat, atque per custodes quamprimum colloquium petit et, si fieri possit, cum duce ab aliis semoto velle se quaedam communicare significat, quae ex eius usu quam maxime forent. Custodes ducem de re certiorem faciunt, qui confestim ad eum venit. Hic Ricardus multa conferre coepit, sed ante omnia se optime scire nimis vera esse quae de se ad patres delata essent, hoc est, male gubernasse regnum, quapropter avere se ea cura liberari. At eum pro salute demum oravit atque obsecravit, ut sui misereretur, beneficia in eum ab se collata commemoranda. Dux ad ea respondet ut bono animo sit, salvum fore pollicetur, si modo se abdicaverit imperio. Exin cum patribus congressus narrat quae Ricardus dixisset. Sed in rebus tantis agendis, ducis Eboracensis patrocinio potissime utitur, qui per eos dies, audiens omnia turbari, Londinum venerat. Placuit cunctis ut Ricardus sponte faceret quod cupidissime petebant, ut ne per vim regno expoliatus videretur. Itaque non multo post, convocato in turrim principum concilio, Ricardus regio ornatus vestitut, corona redimitus ac sceptrum gerens, sic ferme coram verba fecisse fertur: “Ego Ricardus rex Angliae, dux Aquitaniae, ac dominus Hyberniae, fateor, patres, me per istos duos et viginti annos quibus hactenus regnum obtinui, partim malorum consiliis depravatum, partim iuvenili errore actum voluptatumque illecebris a primo captum non fecisse, ut debueram, omnia e republica, ex qua re merito plus doloris quam quisquam vestrum, uti mea opinio fert, accipio, qui ad id deveni ut misero mihi neque ullus amplius misericordiae locus relinquatur, nec concedatur delicta quae adolescens cum errare cum excusatione potui, commiseram corrigere, in aetate praesertim hac maturior, quae haud dubie cuncta in melius mutasset. Etenim quotusquisque invenitur tanta virtute iuvenis, et ita moratus, qui eius aetatis calore agitatus non peccet, et cum gravior annis fuerit, non emendaverit tandem aliquando errata? Caeterum postquam id mihi non datur, ut ex meo casu regnum deinceps sublevetur, nullumque amplius damnum faciet, et vobis simul per me liceat Henricum ducem consanguineum meum, virum imperio dignum, regem facere, iam nunc ipse ultro omni dignitate me abdico, regnique possessione ac iure cedo.” His flebili voce tristique vulto dictis, sceptrum atque coronam suis manibus Henrico tradidit, nominatim cunctos rogitans ut sibi deinceps privatum liceret vivere vitam, cuius dulcedine ductus princeps, ne ad supplicium progredi necesse haberet, cuncta quae habebat dedit tanquam pignora iniuriae, qua tamen vita non multo post inimicorum perfidia privatus est. Nanque regia exutus maiestate paucis post diebus in eadem turri interiit. Sed, ut nonnullis placet, quibus libens consentio, non diu fuit in turri, ut procul hominum coetu, sine minore parricidarum infamia atque calumnia necaretur. Siquidem, ut natura mortalium est, bona iam pars optimatum Ricardo in tanta mala praecipitato misericordiam impartiri, et Henrico duci ita repente in altum sublato invidere coeperat. Quare primo infelix princeps tot aerumnis coopertus in Cantiam ad Ledeseam arcem mittitur, deinde aliquanto post Pontifractum secreto ductus, ubi loci fame necatus fuisse dicitur, uti etiam nunc constans fama est, quae testatur cibaria in singulos dies more regio adposita fuisse, quo sic facinus occultaretur, sed esurienti non licuisse non modo degustare, verumetiam ne attingere quidem. Quod certe crudelitatis genus dixerim haudquaquam in Henricum hominem temperatum cecidisse, cum morte ipsa peius sit in aqua perire siti. Haec oportuit non omittere, ut vulto etiam satisfieret, qui facile aniles fabellas ad posteros sermone propagat. Vixit annos xxxiij, regnavit xxij, qui fit annus salutis humanae MCCCXCIX. Corpus mortui ad Langleium coenobium monachorum Praedicatorum, quod a Londino distat passuum millia xx, defertur, ibique sepelitur, quod postea iussu Henrici Quinti regis exhumatum ad Westmonasterium maiorum sepulchro illatum est. Fecit id, credo, Henricus fidei patris Ricardo datae et post violatae expiandae causa. Fuerunt id temporis permulti viri amplissimi in quibus fuit ingenium et literatura, quorum facta mentio supra perapposite facit ut non sit quod repetatur. In Ricardo autem fuit formae gratia, animus non vilis, quem consociorum perversitas, improbitas, insulsitas extinxit. Fuit item summa infelicitas, qui in talem calamitatem incidit, ut in maximi beneficii partem acceperit abdicare se imperio pro quo mortales soleant caetera omnia proiicere. Haec et eiusmodi in eos principes saepissime cadunt, qui dum stant nullum sibi casum pertimescendum putant.

 

Perge ad Librum XXI