There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Prologus Actus II 

 i Simo Sosia

recensere

SI. Vos istaec intro auferte: abite.—Sosia,
ades dum: paucis te volo. SO. dictum puta:
 30nempe ut curentur recte haec? SI. immo aliud. SO. quid est
quod tibi mea ars efficere hoc possit amplius?
SI. nil istac opus est arte ad hanc rem quam paro,
sed eis quas semper in te intellexi sitas,
fide et taciturnitate. SO. exspecto quid velis.
 35SI. ego postquam te emi, a parvolo ut semper tibi
apud me iusta et clemens fuerit servitus
scis. feci ex servo ut esses libertus mihi,
propterea quod servibas liberaliter:
quod habui summum pretium persolvi tibi.
 40SO. in memoria habeo. SI. haud muto factum. SO. gaudeo
si tibi quid feci aut facio quod placeat, Simo,
et ĭd gratum fu͡isse advorsum te habeo gratiam.
sed hŏc mihi molestumst; nam istaec commemoratio
quasi exprobratiost inmemoris benefici.
 45quin tu uno verbo dic quid est quod me velis.
SI. ita faciam. hoc primum in hac re praedico tibi:
quas credis esse has non sunt verae nuptiae.
SO. quor simulas igitur? SI. rem omnem a principio audies:
e͡o pacto et gnati vitam et consilium meum
 50cognosces et quid facere in hac re te velim.
nam is postquam excessit ex ephebis, Sosia, ‹et›
†liberius vivendi fuit potestas† (nam antea

qui scire posses aut ingenium noscere,
dum aetas metus magister prohibebant? SO. itast.)
 55SI. quod plerique omnes faciunt adulescentuli,
ut animum ad aliquod studium adiungant, aut equos
alere aut canes ad venandum aut ad philosophos,
horum ille nil egregie praeter cetera
studebat et tamen omnia haec mediocriter.
 60gaudebam. SO. non iniuria; nam id arbitror
adprime in vita esse utile, ut nequid nimis.
SI. sic vita erat: facile omnis perferre ac pati;
cum quibus erat quomque una îs sese dedere,
e͡orum obsequi studiis, adversus nemini,
 65numquam praeponens se illis; ita ŭt facillume
sine ĭnvidia laudem invenias et amicos pares.
SO. sapienter vitam instituit; namque hoc tempore
obsequium amicos, veritas odium parit.
SI. interea mulier quaedam abhinc triennium
 70ex Andro commigravit huc viciniae,
inopia et cognatorum neglegentia
coacta, egregia forma atque aetate integra.
SO. ei, vereor nequid Andria adportet mali!
SI. primo haec pudice vitam parce ac duriter
 75agebat, lana ac tela victum quaeritans;
sed postquam amans accessit pretium pollicens
unus et item alter, ita ut ingeniumst omnium
hominum ab labore proclive ad lubidinem,
accepit condicionem, de(h)inc quaestum occipit.
 80qui tum illam amabant forte, ita ut fit, filium
perduxere illuc, secum ut una esset, meum.
egomet continuo mecum “certe captus est:

habet”. observabam mane illorum servolos
venientis aut abeuntis: rogitabam “heus puer,
 85dic sodes, quis heri Chrysidem habuit?” nam Andriae
illi id erat nomen. SO. teneo. SI. Phaedrum aut Cliniam
dicebant aut Niceratum; †nam î tres tum simul†
amabant. “eho quid Pamphilus?” “quid? symbolam
dedit, cenavit.” gaudebam. item alio die
 90quaerebam: comperibam nil ad Pamphilum
quicquam attinere. enĭmvero spectatum satis
putabam et magnum exemplum continentiae;
nam qui cum ingeniis conflictatur ei(u)s modi
neque commovetur animus in ea re tamen,
 95sciăs posse habere iam ipsum su͡ae vitae modum.
quom id mihi placebat tum uno ore omnes omnia
bona dicere et laudare fortunas meas,
qui gnatum haberem tali ingenio praeditum.
quid verbis opus est? hac fama inpulsus Chremes
 100ultro ad me venit, unicam gnatam suam
cum dote summa filio uxorem ut daret.
placuit: despondi. hic nuptiis dictust dies.
SO. quid obstat quor non verae fiant? SI. audies.
ferme in diebu’ paucis quibus haec acta sunt
 105Chrysis vicina haec moritur. SO. o factum bene!
beasti; e͡i metui a Chryside. SI. ibi tum filius
cum illis qui amabant Chrysidem una aderat frequens;
curabat una funu’; tristis interim,
nonnumquam conlacrumabat. placuit tum id mihi.
 110sic cogitabam “hic parvae consuetudinis
causa huiu’ mortem tam fert familiariter:

quid si ipse amasset? quid hĭc mihi faciet patri?”
haec ego putabam esse omnia humani ingeni
mansuetique animi officia. quid multis moror?
 115egomet quoque eiu’ causa in funus prodeo,
nil suspicans etiam mali. SO. hem quid id est? SI. scies.
ecfertur; imus. interea inter mulieres
quae ibi aderant forte unam aspicio adulescentulam
forma . . SO. bona fortasse. SI. et voltu, Sosia,
 120adeo modesto, adeo venusto ut nil supra.
quia tum mihi lamentari praeter ceteras
visast et quia erat forma praeter ceteras
honesta ac liberali, accedo ad pedisequas,
quae sit rogo: sororem esse aiunt Chrysidis.
 125percussit ilico animum. attat hoc illud est,
hinc illae lacrumae, haec illast misericordia.
SO. quam timeo quorsum evadas! SI. funus interim
procedit: sequimur; ad sepulcrum venimus;
in ignem inpositast; fletur. interea haec soror
 130quam dixi ad flammam accessit inprudentius,
sati’ cum periclo. ibi tum exanimatus Pamphilus
bene dissimulatum amorem et celatum indicat:
adcurrit; mediam mulierem complectitur:
“mea Glycerium,” inquit “quid agis? quor te is perditum?”
 135tum illa, ut consuetum facile amorem cerneres,
reiecit se in eum flens quam familiariter!
SO. quid ais? SI. redeo inde iratus atque aegre ferens;
nec satis ad obiurgandum causae. diceret
“quid feci? quid commerui aut peccavi, pater?
 140quae sese in ignem inicere voluit, prohibui
servavi.” honesta oratiost. SO. recte putas;
nam si illum obiurges vitae qui auxilium tulit,

quid facias illi qui dederit damnum aut malum?
SI. venit Chremes postridie ad me clamitans:
 145indignum facinu’; comperisse Pamphilum
pro uxore habere hanc peregrinam. ego ĭllud sedulo
negare factum. ille instat factum. denique
ita tum discedo ab illo, ut qui se filiam
neget daturum. SO. non tu ibi gnatum . . ? SI. ne haec quidem
 150sati’ vehemens causa ad obiurgandum. SO. qui? cedo.
SI.“tute ipse his rebu’ finem praescripsti, pater:
prope adest quom alieno more vivendumst mihi:
sine nunc meo me vivere interea modo.”
SO. qui igitur relictus est obiurgandi locus?
 155SI. si propter amorem uxorem nolet ducere:
ea primum ab illo animum advortenda iniuriast;
et nunc id operam do, ut per falsas nuptias
vera obiurgandi causa sit, si deneget;
simul sceleratu’ Davo’ siquid consili
 160habet, ut consumat nunc quom nil obsint doli;
quem ego credo manibu’ pedibu’que obnixe omnia
facturum, magis id adeo mihi ut incommodet
quam ut obsequatur gnato. SO. quapropter? SI. rogas?
mala mens, malus animu’. quem quidem ego si sensero . .
 165sed quid opust verbis? sin eveniat quod volo,
in Pamphilo ut nil sit morae, restat Chremes
cui mi expurgandus est: et spero confore.
nunc tuŏmst officium has bene ut adsimules nuptias,
perterrefacias Davom, observes filium
 170quid agat, quid cŭm ĭllo consili captet. SO. sat est:
curabo. SI. eamu’ nunciam intro: i prae, sequar.


 ii Simo Davos

recensere

SI. Non dubiumst quin uxorem nolit filius;
ita Davom modo timere sensi, ubi nuptias
futuras esse audivit. sed ĭpse exit foras.

 175DA. mirabar hoc si sic abiret et eri semper lenitas
 verebar quorsum evaderet.
qui postquam audierat non datum iri filio uxorem suo,
 numquam quoiquam nostrum verbum fecit neque id aegre tulit.
 SI. at nunc faciet neque, ut opinor, sine tuo magno malo.
 180DA. id voluit nos sic necopinantis duci falso gaudio,
sperantis iam amoto metu, interoscitantis opprimi,
nĕ esset spatium cogitandi ad disturbandas nuptias:
astute. SI. carnufex quae loquitur? DA. erus est neque provideram.
SI. Dave. DA. hem quid est? SI. eho dum ad me. DA. quid hĭc volt? SI. quid ais? DA. qua de re? SI. rogas?
 185me͡um gnatum rumor est amare. DA. id populu’ curat scilicet.
SI. hoccin agis an non? DA. ego vero istuc. SI. sed nunc ea me exquirere
iniqui patris est; nam quod ant(e)hac fecit nil ad me attinet.
dum tempus ad eam rem tulit, sivi animum ut expleret suom;
nunc hic di͡es aliam vitam defert, alios mores postulat:
 190de(h)inc postulo sive aequomst te oro, Dave, ut redeat iam in viam.

hoc quid sit? omnes quĭ amant graviter sibi dari uxorem ferunt.
DA. ita aiunt. SI. tum siquis magistrum cepit ad eam rem inprobum,
ipsum animum aegrotum ad deteriorem partem plerumque adplicat.
DA. non hercle intellego. SI. non? hem. DA. non: Davo’ sum, non Oedipus.
 195SI. nempe ergo aperte vis quae restant me loqui? DA. sane quidem.
 SI. si sensero hodie quicquam in his te nuptiis
 fallaciae conari quo fiant minus,
 aut velle in e͡a re ostendi quam sis callidus,
verberibu’ caesum te in pistrinum, Dave, dedam usque ad necem,
 200eă lege atque omine ut, si te inde exemerim, ego pro te molam.
quid, hoc intellexti[n]? an nondum etiam ne hoc quidem? DA. immo callide:
ita aperte ipsam rem modo locutu’s, nil circum itione usus es.
SI. ubivis faciliu’ passu’ sim quam in hac re me deludier.
DA. bona verba, quaeso! SI. inrides? nil me falli’. sed dico tibi:
 205ne temere facias; neque tu haud dicas tibi non praedictum: cave!

Enĭmvero, Dave, nil locist segnitiae neque socordiae,
quantum intellexi modo senis sententiam de nuptiis:

quae si non astu providentur, me aut erum pessum dabunt.
nec quid agam certumst, Pamphilumne adiutem an auscultem seni.
 210si illum relinquo, ei(u)s vitae timeo; sin opitulor, hui(u)s minas,
quoi verba dare difficilest: primum iam de amore hoc comperit;
me infensu’ servat nequam faciam in nuptiis fallaciam.
si senserit, perii: aut si lubitum fuerit, causam ceperit
quo iure quaque iniuria praecipitem [me] in pistrinum dabit.

 215ad haec mala hoc mi accedit etiam: haec Andria,
si[ve] ista uxor sive amicast, gravida e Pamphilost.
audireque e͡orumst operae pretium audaciam
(nam inceptiost amentium, haud amantium):
quidquid peperisset decreverunt tollere.
 220et fingunt quandam inter se nunc fallaciam
civem Atticam esse hanc: “fuit olim quidam senex
mercator; navim is fregit apud Andrum insulam;
is obiit mortem.” ibi tum hanc eiectam Chrysidis
patrem recepisse orbam parvam. fabulae!

 225miquidem hercle non fit veri simile; atque ipsis commentum placet.
 sed Mysis ab ea egreditur. at ego hinc me ad forum ut
conveniam Pamphilum, ne de hac re pater inprudentem opprimat.

Audivi, Archylis, iamdudum: Lesbiam adduci iubes.
sane pol ĭlla temulentast mulier et temeraria

 230nec sati’ digna quoi committas primo partu mulierem.
tamen eam adducam? inportunitatem spectate aniculae
quia compotrix eius est. di, date facultatem obsecro
huic pariundi atque illi in aliis potiu’ peccandi locum.

sed quidnam Pamphilum exanimatum video? vereor quid siet.
 235opperiar, ut sciam num quid nam haec turba tristitiae adferat.

 v Pamphilvs Mysis

recensere

PA. Hoccinĕst humanum factu aut inceptu? hoccin[est] officium patris?
 MY. quid ĭllud est? PA. pro de͡um fidem quid ĕst, si haec non contumeliast?
uxorem decrerat dare sese mi hodie: nonne oportuit
praescisse me ante? nonne priu’ communicatum oportuit?
 240 MY. miseram me, quod verbum audio!

PA. quid? Chremes, qui denegarat se commissurum mihi
gnatam su͡am uxorem, id mutavit quia me inmutatum videt?
 itane obstinate operam dat ut me a Glycerio miserum abstrahat?
 quod si fit pereo funditus.
 245adeon hominem esse invenustum aut infelicem quemquam ut ego sum!
 pro deum atque hominum fidem!

nullon ego Chremeti’ pacto adfinitatem effugere potero?
quot modis contemptu’ spretu’! facta transacta omnia. hem
repudiatu’ repetor. quăm ŏb rem? nisi si id est quod suspicor:
 250aliquid monstri alunt: ea quoniam nemini obtrudi potest,
itur ad me. MY. oratio haec me miseram exanimavit metu.
 PA. nam quid ego dicam de patre? ah
 tantamne rem tam neglegenter agere! praeteriens modo
mi apŭd forum “uxor tibi ducendast, Pamphile, hodie” inquit: “para,
 255abĭ domum.” id mihi visust dicere “abĭ cito ac suspende te.”
obstipui. censen me verbum potuisse ullum proloqui? aut
ullam causam, ineptam saltem falsam iniquam? obmutui.
quod si ego rescissem id priu’, quid facerem siquis nunc me roget:
aliquid facerem ut hoc ne facerem. sed nunc quid primum exsequar?
 260tot me inpediunt curae, quae meum animum divorsae trahunt:

amŏr, misericordia huiu’, nuptiarum sollicitatio,
tum patri’ pudor, qui me tam leni passus est animo usque adhuc
quae me͡o quomque animo lubitumst facere. e͡ine ego ut ădvorser? ei mihi!
incertumst quid agam. MY. misera timeo “incertum” hoc quorsus accidat.
 265sed nunc peropust aut hunc cum ipsa aut de illa aliquid me advorsum hunc loqui:

dum in dubiost animu’, paullo momento huc vel ĭlluc impellitur.
PA. quis hĭc loquitur? Mysis, salve. MY. o salve, Pamphilē. PA. quid agit? MY. rogas?
laborat e dolore atque ex hoc misera sollicitast, diem
quia olim in hunc sunt constitutae nuptiae. tum autem hoc timet,

 270ne deseras se. PA. hem egone istuc conari queam?
egŏn propter me illam decipi miseram sinam,
quae mihi suom animum atque omnem vitam credidit,
quam ego animo egregie caram pro uxore habuerim?
bene et pudice ei(u)s doctum atque eductum sinam
 275coactum egestate ingenium inmutarier?
non faciam. MY. haud verear si in te solo sit situm;
sed vĭm ŭt queas ferre. PA. adeon me ignavom putas,
adeon porro ingratum aut inhumanum aut ferum,
ut neque me consuetudo neque amor neque pudor
 280commoveat neque commoneat ut servem fidem?
MY. unum hoc scio, hanc meritam esse ut memor esses sui.
PA. memor essem? o Mysis Mysis, etiam nunc mihi
scripta illa dicta sunt in animo Chrysidis
de Glycerio. iam ferme moriens me vocat:
 285accessi; vos semotae: nos soli: incipit
“mi Pamphile, huiu’ formam atque aetatem vides,
nec clam te est quăm ĭlli nunc utraeque inutiles
et ad pudĭcitiam et ad rem tutandam sient.
quod ego per hanc te dexteram [oro] et genium tuom,

 290per tuăm fidem perque huiu’ solitudinem
te obtestor ne abs te hanc segreges neu deseras.
si te in germani fratri’ dilexi loco
sive haec te solum semper fecit maxumi
seu tibi morigera fuit in rebus omnibus,
 295te isti virum do, amicum tutorem patrem;
bona nostra haec tibi permitto et tuăe mando fide[i].”
hanc mi in manum dat; mors continuo ipsam occupat.
accepi: acceptam servabo. MY. ita spero quidem.

PA. sed quor tu abis ab ĭlla? MY. obstetricem accerso. PA. propera. atque audin?
 300verbum unum cavĕ de nuptiis, ne ad morbum hoc etiam . . MY. teneo.

 Prologus Actus II