There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.

Actus II
~206 a.C.n.

editio: ex T. Macci Plauti Comoediae - vol. I, Oxford, excudebat Joannes Johnson, 1904
fons: librum vide
 Actus I Actus III 

ACTVS II


Amphitrvo   Sosia
 II. i

Am. Age i tu secundum. So. Sequor, supsequor te.
Am. scelestissumum te arbitror. So. nam quamobrem?
Am. quia id quod neque est neque fuit neque futurum est
mihi praedicas. So. eccere, iam tuatim[1]
facis, ut tuis nulla apud te fides sit.[2] 555
Am. quid est ? quo modo ? iam quidem hercle ego tibi istam
scelestam, scelus, linguam apscidam. So. tuos sum,
proinde ut commodumst et lubet quidque facias;
tamen quin loquar haec uti facta sunt hic,
numquam ullo modo me potes deterrere. 560
Am. scelestissume, audes mihi praedicare id,
domi te esse nunc qui hic ades? So. uera dico.
Am. malum quod tibi di dabunt, atque ego hodie
dabo. So. istuc tibist in manu, nam tuos sum.
Am. tun me, uerbero, audes erum ludificari? 565
tune id dicere audes, quod nemo umquam homo antehac
uidit nec potest fieri, tempore uno
homo idem duobus locis ut simul sit?
So. profecto ut ioquor res ita est. Am. Iuppiter te
perdat. So. quid mali sum, ere, tua ex re promeritus ? 570
Am. rogasne, inprobe, etiam qui ludos facis me?
 So. merito maledicas mihi, si id ita factum est.
uerum hau mentior, resque uti facta dico.

Am. homo hic ebrius est, ut opinor.[3]

So. utinam ita essem. Am. optas quae facta, 575
So. egone? Am. tú istic. ubi bibisti?
So. nusquam equidem bibi. Am. quid hoc sit 576
hominis ? So. equidem deciens dixi:
domi ego sum, inquam, écquid audis? 577
et apud te adsum Sosia idem.
satin hoc plane, satin diserte, 578
ere, nunc uideor
tibi locutus esse? Am. uah, 579
apage te a me. So. quid est negoti? 580
Am. pestis te tenet. So. nam qur istuc
dicis? equidem ualeo et saluos
sum recte, Amphitruo. Am. at te ego faciam[4] 583
hodie proinde ac meritus es,
ut minu’ ualeas et miser sis, 584a
saluo’ domum si rediero: iam 584b
sequere sis, erum qui ludificas 585a

dictis delirantibus,
 585b

qui quoniam eru’ quod imperauit neglexisti persequi,
nunc uenis etiam ultro inrisum dominum: quae neque fieri
possunt neque fando umquam accepit quisquam profers, carnufex;
quoius ego hodie in tergum istaec faxo expetant mendacia.[5]
So. Amphitruo, miserruma istaec miseria est seruo bono, 590
apud erum qui uera loquitur, si id ui uerum uincitur.[6]
Am. quó id, malum, pacto potest nam (mecum argumentis puta)[7]
fieri, nunc uti tu <et> hic sis et domi? id dici uolo.[8]
So. sum profecto et hic et illíc. hoc quoiuis mirari licet.[9]

neque tibi istuc mirum <mirum> magi’ uidetur quam mihi.[10] 595
Am. quo modo? So. nihilo, inquam, mirum magi’ tibi istuc quam mihi ;
neque, ita me di ament, credebam primo mihimet Sosiae,
donec Sosia illic egomet fecit sibi uti crederem.[11]
ordine omne, uti quidque actum est, dúm apud hostis sedimus,
edissertauit. tum formam una apstulit cum nomine. 600
neque lact’ lactis magis est simile quam ille ego similest mei.[12]
nam ut dudum ante lucem a portu me praemisisti domum —
Am. quid igitur ? So. priu’ multo ante aedis stabam quam illo adueneram.
Am. quas, malum, nugas ? satin tu sanus es ? So. sic sum ut uides.
Am. huic homini nescioquid est mali mala obiectum manu, 605
postquam a me abiit. So. fateor, nam sum optusus pugnis pessume.
Am. quis te uerberauit ? So. egomet memet, qui nunc sum domi.
Am. caue quicquam, nisi quod rogabo te, mihi responderis.
omnium primum iste qui sit Sosia, hoc dici uolo.
So. tuos est seruos. Am. mihi quidem uno te plus etiam est quam uolo, 610
neque postquam sum natus habui nisi te seruom Sosiam.
So. at ego nunc, Amphitruo, dico : Sosiam seruom tuom
praeter me alterum, inquam, adueniens faciam ut offendas domi,
Dauo prognatum patre eodem quo ego sum, forma, aetate item[13]
qua ego sum. quid opust uerbis? geminus Sosia hic factust tibi.[14] 615

Am. nimia memoras mira. sed uidistin uxorem meam ?
So. quin intro ire in aedis numquam licitum est. Al. quis te prohibuit ?
So. Sosia ille quem iam dudum dico, is qui me contudit.
Am. quis istic Sosia est? So. ego, inquam. quotiens dicendum est tibi ?
Am. sed quid ais ? num obdormiuisti dudum ? So. nusquam gentium. 620
Am. ibi forte istum si uidisses quendam in somnis Sosiam.
So. non soleo ego somniculose éri imperia persequi.[15]
uigilans uidi, uigilans nunc <ut> uideo, uigilans fabulor,[16]
uigilantem ille me iam dudum uigilans pugnis contudit.
Am. quis homo ? So. Sosia, inquam, ego ille. quaeso, nonne intellegis ?  625
Am. qui, malum, intellegere quisquam potis est ? ita nugas blatis.
So. uerum actutum nosces, quom illum nosces seruom Sosiam.[17]
Am. sequere hac igitur me, nam mi istuc primum exquisito est opus.
sed uide ex naui ecferantur quae imperaui iam omnia.[18]
So. et memor sum et diligens, ut quae imperes compareant ; 630
non ego cum uino simitu ébibi imperium tuom.
Am. utinam di faxint infecta dicta re eueniant tua.[19]

Alcvmena   Amphitrvo   Sosia
 ii


Al. Satin parua res est uoluptatum in uita atque in aetate agunda
praequam quod molestum est ? ita quoiq’ comparatum est in aetate hominum ;

ita dis est placitum, uoluptatem ut maeror comes consequatur:[20] 635
quin incommodi plus malique ilico adsit, boni si optigit quid.
nam ego id nunc experior domo atque ipsa de me scio, quoi uoluptas
parumper datast, dum uiri [mei] mi potestas uidendi fuit[21]
noctem unam modo; atque is repente abiit a mé hinc ante lucem. [22]
sola hic mi nunc uideor, quia ille hinc abest quém ego amo praeter omnis. 640
plus aegri ex abitu uiri, quam ex aduentu uoluptati’ cepi.

sed hoc me beat 641a

saltem, quom perduellis uicit et domum laudis compos reuenit:[23]

id solacio est.
apsit, dum modo laude parta

domum recipiat se; feram et perferam usque 645

abitum eiius animo forti atque offirmato, id modo si mercedis[24]

datur mi, ut meus uictor uir belli clueat.
satis mi esse ducam.[25]
uirtus praemium est optumum;

uirtus omnibus rebus anteit profecto:

libertas, salus, uita, res et parentes, patria et prognati 650

tutantur, seruantur :

uirtus omnia in sese habet, omnia adsunt

bona quem penest uirtus.

Am. edepol me uxori exoptatum credo aduenturum domum,
quae me amat, quam contra amo, praesertim re gesta bene, 655
uictis hostibus: quos nemo posse superari ratust,
eos auspicio meo atque [in]ductu primo coetu uicimus.[26]

certe enim med illi expectatum optato uenturum scio.
So. quid? me non rere expectatum amicae uenturum meae?
Al. meu’ uir hicquidem est. Am. sequere hac tu me. Al. nam quid ill’ reuortitur 660
qui dudum properare se[se] aibat ? án ille me temptat sciens
atque id se uolt experiri, suom abitum ut desiderem?[27]
ecastor med haud inuita se domum recipit suam.
So. Amphitruo, redire ad nauem meliust nos. Am. qua gratia?
So. quia domi daturus nemo est prandium aduenientibus. 665
Am. qui tibi nunc istuc in mentemst? So. quia enim sero aduenimus.[28]
Am. qui? So. quia Alcumenam ante aedis stare saturam intellego.
Am. grauidam ego illanc hic reliqui quom abeo. So. eí perii miser.[29]
Am. quid tibi est? So. ad aquam praebendam commodum adueni domum,
decumo post mense, ut rationem te dictare intellego.[30] 670
Am. bono animo es. So. scin quam bono animo sim ? si situlam cepero,[31]
numquam edepol tu mihi diuini [quicquam] creduis post hunc diem,[32]
ní ego illi puteo, si occepso, ánimam omnem intertraxero.[33]
Am. sequere hac me modo; alium ego isti rei adlegabo, ne time.[34]
Al. magi’ nunc <me> meum officium facere, si huic eam aduorsum, arbitror.[35] 675

Am. Amphitruo uxorem salutat laetus speratam suam,
quam omnium Thebis uir unam esse optumam diiudicat,
quamque adeo ciues Thebani uero rumiferant probam.[36]
ualuistin usque? exspectatun aduenio? So. hau uidi magis.
exspectatum eum salutat magis hau quicquam quam canem.[37] 680
Am. et quom [te] grauidam et quom te pulchre plenam aspicio, gaudeo.[38]
Al. opsecro ecastor, quid tu me deridiculi gratia
sic salutas atque appellas, quasi dudum non uideris,
quasi qui nunc primum recipias te domum huc ex hostibus,[39]
atque me nunc proinde appellas quasi multo post uideris?[40] 685
Am. immo equidem te nisi nunc hodie nusquam uidi gentium.
Al. qur negas? Am. quia uera didici dicere. Al. haud aequom facit
qui quod didicit id dediscit. an periclitamini
quid animi habeam? sed quid huc uos reuortimini tam cito?[41]
an te auspicium commoratum est an tempestas continet[42] 690
qui non abiisti ad legiones, ita uti dudum dixeras?
Am. dudum? quam dudum istuc factum est? Al. temptas. iam dudum, modo.[43]
Am. quí istuc potis est fieri, quaeso, ut dicis: iam dudum, modo?
Al. quid enim censes? té ut deludam contra lusorem meum,
qui nunc primum te aduenisse dicas, modo qui hinc abieris. 695
Am. haec quidem deliramenta loquitur. So. paullisper mane,
dum edormiscat unum somnum. Am. quaene uigilans somniat?

Al. equidem ecastor uigilo et uigilans id quod factum est fabulor.
nam dudum ante lucem et istunc et te uidi. Am. quó in loco?
Al. hic in aedibus ubi tu habitas. Am. numquam factum est. So. non taces?  700
quid si e portu nauis huc nos dormientis detulit?
Am. etiam tu quoque adsentaris huïc? So. quid uis fieri?
non tu scis? Bacchae bacchanti si uelis aduorsarier,
ex insana insaniorem facies, feriet saepius;
si opsequare, una resoluas plaga. Am. at pol qui certa res[44] 705
hanc est obiurgare, quae me hódie aduenientem domum[45]
noluerit salutare. So. inritabis crabrones. Am. tace.
Alcumena, unum rogare te uolo. Al. quiduis roga.[46]
Am. num tibi aut stultitia accessit aut superat superbia?[47]
Al. qui istuc in mentemst tibi ex me, mi uir, percontarier?[48] 710
Am. quia salutare aduenientem me solebas antidhac,
appellare itidem ut pudicae suos uiros quae sunt solent.
eo more expertem te factam adueniens offendi domi.
Al. ecastor equidem te certo héri aduénientem ilico[49]
et salutaui et ualuissesne usque exquisiui simul, 715
mi uir, et manum prehendi et osculum tetuli tibi.
So. tun heri hunc salutauisti? Al. et te quoque etiam, Sosia.
So. Amphitruo, speraui ego istam tibi parituram filium;
uerum non est puero grauida. Am. quid igitur? So. insania.
Al. equidem sana sum et deos quaeso ut salua pariam filium. 720
uerum tu malum mágnum habebis si hic suom officium facit:
ob istuc omen, ominator, capies quod te condecet.[50]

AMPHITRVO II. ii

So. enim uero praegnati oportet et malum et malum dari ut quod obrodat sit, animo si male esse occeperit. 725 Am. tu me heri hic uidisti ? Al. ego, inquam, si uis deciens 95

dicere. Am. in somnis fortasse. Al. immo uigilans uigilantem.

Am. uae [misero] mihi ! So. quid tibi est? Am. delirat uxor. So. atra bili per-

cita est. nulla res tam delirantis homines concinnat cito. Am. ubi primum tibi sensisti, mulier, impliciscier? 730 Al. equidem ecastor sana et salua sum. Am. qur igitur 100

praedicas t€ heri me uidisse, qui hac noctu in portum aduecti sumus ? ibi cenaui atque ibi quieui in naui noctem perpetem, neque meum pedem huc fntuli etiam in aedis, ut cum exercitu hinc profectus sum ad Teloboas hostis eosque ut uicimus. 735 Al. immo mecum cenauisti et mecum cubuisti. Am. quid 105

est? Al. uera dico. Am. non de hac quidem hercle re ; de

aliis nescio. Al. primulo diluculo abiisti ad legiones. Am. quo modo ? So. recte dicit, ut commeminit : somnium narrat tibi. sed, mulier, postquam experrecta es, te prodigiali Ioui 740 aut mola salsa hodie aut ture comprecatam oportuit. 110

Al. uae capiti tuo ! So. tua istuc refert — si curaueris. Al. iterum iam hic in me inclementer dicit, atque id

sine malo. Am. tace tu. tu dice : egone aps te abii hinc hodie cum

diluculo ? Al. quis igitur nisi uos narrauit mi illi ut fuerit proelium ?

726 fortasse] fors Norden {Rhein. Mus. 49, 286), fort. recte uae] ei Fleckeisen : vix hae (interiect.) misero del. Pylades (\v. 3) 730

quor cod. 735 quid Aldus : quid id cod. (iv. 4) 736 vel re ;

de al. quidem hercle de hac Camerarius 739 te codd. Nomi 44 :

otn. cod. 743 dic cod.

PLAVT. I 3

�� � II. 11 T. MACCI PLAVTI

115 Am. an etiam id tu scis? Al. quipp' qui ex te audiui, ut 7^5

urbem maxumam expugnauisses regemque Pterelam tute occideris. Am. egone istuc dixi ? Al. tute istic, etiam astante hoc

Sosia. Am. audiuistin tu me narrare haec hodie? So. ubi ego

audiuerim ? Am. hanc roga. So. mequidem praesente numquam fa-

ctumst, quod sciam. 120 Al. mirum quin te aduorsus dicat. Am. Sosia, age me huc 750

aspice. So. specto. Am. uera uolo loqui te, nolo adsentari mihi. audiuistin tu hodie me illi dicere ea quae illa autumat ? So. quaeso edepol, num tu quoque etiam insanis, quom id

me interrogas, qui ipsus equidem nunc primum istanc tecum conspicio

simul ? 125 Am. quid nunc, mulier? audin illum ? Al. ego uero, ac 755

falsum dicere. Am. neque tu illi neque mihi uiro ipsi credis ? Al. eo fit

quia mihi plurumum credo ec scio istaec facta proinde ut proloquor. Am. tun me heri aduenisse dicis ? Al. tun te abiisse hodie

hinc negas ? Am. nego enim uero, et me aduenire nunc primum aio ad

te domum. 130 Al. opsecro, etiamne hoc negabis, te auream pateram mihi 760 dedisse dono hodie, qua te illi donatum esse dixeras ? Am. neque edepol dedi neque dixi ; uerum ita animatus fui itaque nunc sum ut ea te patera donem. sed quis istuc tibi dixit ? Al. ego equidem ex te audiui et ex tua accepi manu

' 755 qui nunc c °d- (cf. qui nunc pro quid nunc Epid. 517, Psetid. 155 ; ^quinnunc ut vid.) 756 veiAWic 761 dedisse suspcctum

764 equidem ego Fleckeisen

�� � AMPHITRVO II. ii

765 pateram. Am. manc, mane, opsecro te. nimi' demiror, 135

Sosia, qui illaec illi me donatum esse aurea patera sciat, nisi tu dudum hanc conuenisti et narrauisti haec omnia. So. neque edepol ego dixi neque istam uidi nisi tecum simul. Am. quid hoc sit hominis ? Al. uin proferri pateram ?

Am. proferri uolo. 770 Al. fiat (i) tu, Thessala, intus pateram proferto foras, 140

qua hodie meu' uir donauit me. Am. secede huc tu, Sosia. enim uero illud praeter alia mira miror maxume, si haec habet pateram illam. So. an etiam credis id, quae

in hac cistellula tuo signo opsignata fertur ? Am. saluom signum est ?

So. inspice. 775 Am. recte, ita est ut opsignaui. So. quaeso, quin tu istanc 145

iubes pro cerrita circumferri ? Am. edepol qui facto est opus ; nam haec quidem edepol laruarum plenast. Al. quid

uerbis opust ? em tibi pateram, eccam. Am. cedo mi. Al. age aspice

huc sisnunciam tu qui quae facta infitiare ; quem ego iam hic conuincam

palam. 780 estne haec patera qua donatu's illi? Am. summe Iuppiter, 150 quid ego uideo ? haec ea est profecto patera. perii, Sosia. So. aut pol haec praestigiatrix mulier multo maxuma est aut pateram hic inesse oportet. Am. agedum, exsolue

cistulam. So. quid ego istam exsoluam ? opsignatast recte, res gesta

est bene : 7S5 tu peperisti Amphitruonem (alium), ego alium peperi Sosiam; 155

770 i add. Ital. : at Bothe : heus Acidaliits 773 pateram del.

Brix cistula Guietus 782 vel multo mulier (BE l ) 783 exsolue Mueller : eam solue cod. (pro ea s. ) (A pro X) 785 alium add. Guietus

�� � II. ii T. MACCI PLAVTI

nunc si patera pateram peperit, omnes congeminauimus. Am. certum est aperire atque inspicere. So. uide sis signi

quid siet, ne posterius in me culpam conferas. Am. aperi modo ; nam haec quidem nos delirantis facere dictis postulat. 160 Al. unde haec igitur est nisi aps te quae mihi dono data est ? 790 Am. opu' mi est istuc exquisito. So. Iuppiter, pro Iuppiter! Am. quid tibi est ? So. hic patera nulla in cistulast. Am.

quid ego audio ? So. id quod uerumst. Am. at cum cruciatu iam, nisi

apparet, tuo. Al. haec quidem apparet. Am. quis igitur tibi dedit ?

Al. qui me rogat. 165 So. me captas, quia tute ab naui clanculum huc alia uia 795 praecucurristi, atque hinc pateram tute exemisti atque eam huic dedisti, post hanc rusum dpsignasti clanculum. Am. ei mihi ! iam tu quoque huiius adiuuas insaniam ? ain heri nos aduenisse huc ? Al. aio, adueniensque ilico 170 me salutauisti, et ego te, et osculum tetuli tibi. 800

Am. iam illud non placet principium de osculo. perge

exsequL Al. lauisti. Am. quid postquam laui ? Al. accubuisti.

So. eugae optume ! nunc exquire. Am. ne interpella. perge porro dicere. Al. cena adposita est ; cenauisti mecum, ego accubui simul. 175 Am. in eodem lecto? Al. in eodem. So. ei, non placet 805

conuiuium. Am. sine modo argumenta dicat. quid postquam cenauimus? Al. te dormitare aibas ; mensa ablata est, cubitum hinc

abiimus.

786 pateram patera cod. (recte D) 787 uidessisigni cod.

- 789 fort. dictis facere favente adlitteratione 793 tum crutiatulam

cod. (t pro c, 1 pro j) 797 hanc Spengel : hac cod. 801 perge

Muretus : pergam cod., vix recte

�� � AMPHITRVO II.fi

Am. ubi tu cubuisti? Al. in eodem lecto tecum una in

cubiculo.

Am. perdidisti. So. quid tibi est ? Am. haec me modo ad

mortem dedit. 810 Al. quid iam, amabo ? Am. ne me appella. So. quid tibi 180

est? Am. perii miser,

quia pudicitiae huiius uitium me hinc apsente est additum.

Al. opsecro ecastor, qur istuc, mi uir, ex ted audio ?

Am. uir ego tuo' sim ? ne me appella, falsa, falso nomine.

So. haeret haec res, si quidem haec iam mulier facta est

ex uiro. 815 Al. quid ego feci qua istaec propter dicta dicantur mihi? 1S5

Am. tute edictas facta tua, ex me quaeris quid deliqueris.

Al. quid ego tibi deliqui, si quoi nupta sum tecum fui ?

Am. tun mecum fueris ? quid illac inpudente audacius ?

saltem, tute si pudoris egeas, sumas mutuom. 820 Al. istuc facinus quod tu insimulas nostro generi non decet. 190

tu si me inpudicitiai captas, capere non potes.

Am. pro di inmortales, cognoscin tu me saltem, Sosia ?

So. propemodum. Am. cenauin ego heri in naui in portu

Persico?

Al. mihi quoque adsunt testes qui illud quod ego dicam

adsentiant. 825 So. nescio quid istiic negoti dicam, nisi si quispiam est 195

Amphitru6 alius, qui forte ted hinc apsenti tamen

tuam rem curet teque apsente hic munus fungatur tuom.

nam quom de illo subditiuo Sosia mirum nimist,

certe de istoc Amphitruone iam alterum mirum est magis. 830 Am. nescioquis praestigiator hanc frustratur mulierem. 200

Al. per supremi regis regnum iuro et matrem familias

808 una tecum Lindemann 811 hic cod. (cf 826) 813

falso (-sa D 2 ) falso cod. 818 tune cod. 821 capere non potes

Muretus : non potes capere cod. 826 alius Amphitruo(?) Leo hic

cod. (cf. 811) 828 nam quom Mueller : namque cod. (ante conso-

nantem vi.x ferenduni) : vix nam qui vel nimest

�� � II. ii T. MACCI PLAVTI

Iunonem, quam me uereri et metuere est par maxume,

ut mi extra unum te mortalis nemo corpus corpore

contigit, quo me inpudicam faceret. Am. uera istaec uelim. 205 Al. uera dico, sed nequiquam, quoniam non uis credere. 835

Am. mulier es, audacter iuras. Al. quae non deliquit, decet

audacem esse, confidenter pro se et proterue loqui.

Am. satis audacter. Al. ut pudicam decet. Am. t in t

uerbis probas.

Al. non ego illam mi dotem duco esse quae dos dicitur 210 sed pudicitiam et pudorem et sedatum cupidinem, 840

deum metum, parentum amorem et cognatum concordiam,

tibi morigera atque ut munifica sim bonis, prosim probis.

So. ne ista edepol, si haec uera loquitur, examussim est

optuma.

Am. deienitus sum profecto ita ut me qui sim nesciam. 215 So. Amphitruo es profecto, caue sis ne tu te usu perduis : 845

ita nunc homines immutantur, postquam peregre aduenimus.

Am. mulier, istanc rem inquisitam certum est non amittere.

Al. edepol me lubente facies. Am. quidais? responde mihi,

quid si adduco tuom cognatum hric a naui Naucratem, 220 qui mecum una uectust una naui, atque is si denegat 850

facta quae tu facta dicis, quid tibi aequom est fieri ?

numquid caussam dicis quin te hoc' multem matrimonio ?

Al. si deliqui, nulla caussa est. Am. conuenit. tu, Sosia,

duc hos intro. ego huc ab naui mecum adducam Nau-

cratem. — 225 So. nunc quidem praeter nos nemo est. dic mihi uerum serio : 855

ecquis alius Sosia intust qui mei similis siet ?

Al. abin hinc a me, dignus domino seruos ? So. abeo, si

iubes. —

838 inl enim Lachmaun vel proba's 839 vel illam mihi

842 munificas in (ex T) bonis cod. (i. 6) 843 uera haec codd.

Nonii 9 854 vel duce abducam cod. 856 meis cod. (mei D 2 ) 857 vel dignu's "

�� � AMPHITRVO II. ii

Al. nimis ecastor facinus mirum est qui illi conlibitum siet meo uiro sic me insimulare falso facinus tam malum. 860 quidquid est, iam ex Naucrate cognato id cognoscam 230

meo. —

 Actus I Actus III 
  1. 554 tuautem cod. (i. 7) : testantur tuatim Sisenna ap. Charisium 221, Nonius 179, Gloss. Plaut.
  2. 555 facis tu Brunck, cui facīs displicet   vel uti   fides sit Guietus : sit fides cod.
  3. 574 Hic homo Luchs
  4. 583 proinde ut Fleckeisen, nam proinde ac vix Plautinum
  5. 589 tergum Acidalius : tergo cod. (i. 3) istaec faxo Schmidt (cf. Lindsay ad Capt. 964) : faxo ista cod.
  6. 591 uera Pylades : uerba cod.
  7. 592 potes cod. (i. 9) : potest codd. Nonii 369
  8. 593 et add. Loman
  9. 594 vel illi
  10. 595 mirum add. Spengel
  11. 598 ille (ita cod.) egomet <me> Mueller (Rhein. Mus. 54, 382)
  12. 601 lactis Ital. : lacti cod. (i. 9)
  13. 614 pregnatum cod.
  14. 615 quod cod.
  15. 622 eri <mei> Lindemann
  16. 623 ut dubitanter addidi (seq. ui-) : te add. Camerarius
  17. 627 quom Seyffert : quam cod.
  18. 629 imp. iam Bothe : iam imp. cod. : vix iam indup.
  19. 632 ret (? pro re) cod.
  20. 635 diuis Leo: vix deis (dĭis)
  21. 638 mei delevi
  22. 639 vel med
  23. 642 quom Pareus quam cod. vel Sed hoc me beat saltem quom perdüellis | Vicit et etc.
  24. 646 mercedes (i. e. -is) cod.
  25. 647 vel sati’ mihi (mi)
  26. 657 vel ac ductu Ital. : inductu (? pro id-; i.3) vel coitu
  27. 662 se Acidalius: si cod.
  28. 666 mentemst Lindemann : mentem uenit cod. (v. I) tibi is. in m. u. (del. nunc) Pylades qui enim (pro quiaenim) cod.
  29. 668 quom Ital. : quam cod.
  30. 670 ductare Lambinus putare Ussing
  31. 671 situlam Camerarius : situlam iam cod. (iv. 4)
  32. 672 vix dîni quicquam del Bothe; cf. Redslob (Berl. Phil. Woch. 22, 553)
  33. 673 occepto cod. (i. 7) : testatur occepso Nonius 148, item 410
  34. 674 alligabo cod.
  35. 675 me add. Lindemann facere si Camerarius : faceres cod.
  36. 678 uerorumificant cod. (uerorum mirificant B³) : testatur rumiferant Nonius 167
  37. 680 quicquam Bothe : quisquam cod.
  38. 681 te del. Pylades ascipio cod.
  39. 684 quasique Camerarius
  40. 685 secl. Muretus
  41. 689 fort. ⟨uos⟩ huc uos reuortimini (cf. v. 238), nam revv-displicet
  42. 690 continit Luchs
  43. 692 i. dudum Brunck : i. dudum pridem cod. (iv, p. 61)
  44. 705 obs. una Camerarius : obsequar funa cod. (F pro E) rem soluas Pistoris (cf. Asin. 433)
  45. 706 vel med
  46. 708 roga Aldus : rogare roga cod. (iv. 2, 3)
  47. 709 num Camerarius : nunc cod.
  48. 710 mente est cod., etiam codd. Nonii 44 (pro mentest, i. e. -tem est) ex me codd. Nonii : om. cod.
  49. 714 heri <huc> Mueller
  50. 722 concedet cod. (corr. J)