Prologus | Actus II |
So. Qui me alter est audacior homo aut qui confidentior,
iuuentútis mores qui sciam, qui hoc noctis solus ambulem?
quid faciam nunc si tresuiri me in carcerem compegerint? 155
ind’ cras quasi e promptaria cella depromar ad flagrum,
nec caussam liceat dicere mihi, neque in ero quicquam auxili
siet, nec quisquam sit quin me omnes esse dignum deputent.
itaquasi incudem memiserum hómines octoualidi caedant: 160
ita peregre adueniens[1]
hospitio puplicitus accipiar.
haec eri inmodestia
coegit me,
qui hoc noctis a portu 164a
ingratiis excitauit. 164b
nonne idem huc luci me mittere potuit?[2] 165
opulento homini hoc seruitus dura est,
hoc magi’ miser est diuiti’ seruos:
noctesque diesque adsiduo satis superque est
quod facto aut dicto adest opus, quietu’ ne sis.[3]
ipse dominu’ diues operis, [et] laboris expers,[4] 170
quodquomque homini accidit lubere, posse retur:
aequom esse putat, non reputat labori’ quid sit,
nec aequom anne iniquom imperet cogitabit.[5]
ergo in seruitute expetunt multa iniqua:
habendum et ferundum hoc onust cum labore. 175
Me. satiust me queri illo modo seruitutem:
hodie qui fuerim liber, eum nunc
potiuit pater seruitutis;
hic qui uerna natust queritur.[6]
So. sum uero uerna uerbero: numero mihi in mentem fuit[7] 180
dis aduenientem gratias pro meritis agere atque adloqui?
ne illi edepol si merito meo referre studeant gratiam,[8]
aliquem hominem adlegent qui mihi aduenienti os occillet probe,
quoniam bene quae in me fecerunt ingrata ea habui atque inrita.[9]
Me. facit ille quod uolgo hau solent, ut quid se sit dignum sciat. 185
So. quod numquam opinatus fui neque alius quisquam ciuium
sibi euenturum, id contigit, ut salui poteremur domi.[10]
uictores uictis hostibus legiones reueniunt domum,
duello exstincto maxumo atque internecatis hostibus.[11]
quod multa Thebano popló acerba obiecit funera,[12] 190
id uí et uirtute militum uictum atque expugnatum oppidum est
imperio atque auspicio meí eri Amphitruonis maxume.[13]
praedaque agroque adoriaque adfecit popularis suos[14]
regique Thebano Creoni regnum stabiliuit suom.
me a portu praemisit domúm ut haec núntiem uxori suae, 195
ut gesserit rem publicam ductu, imperio, auspicio suo.
ea nunc meditabor quo modo illi dicam, quom illo aduenero.
si dixero mendacium, solens meo more fecero.
nam quom pugnabant maxumé, ego tum fugiebam maxume;
uerum quasi adfuerim tamen simulabo atque audita eloquar. 200
sed quo modo et uerbis quibus me deceat fabularier,
prius ipse mecum etiam uolo hic meditari. sic hoc proloquar.
Principio ut illo aduenimus, ubi primum terram tetigimus,
continuo Amphitruo delegit uiros primorum principes;
eos legat, Telobois iubet sententiam ut dicant suam: 205
si sine ui et sine bello uelint rapta et raptores tradere,
si quae asportassent reddere, se exercitum extemplo domum[15]
redducturum, abituros agró Argiuos, pacem atque otium
dare illis; sin aliter sient animati neque dent quae petat,
sese igitur summa ui uirisque eorum oppidum oppugnassere.[16] 210
haec ubi Telobois ordiné iterarunt quos praefecerat
Amphitruo, magnanimi uiri freti uirtute et uiribus
superbe nimi’ ferociter legatos nostros increpant,
respondent bello se et suos tutari posse, proinde uti
propere suis de finibus exercitus deducerent.[17] 215
haec ubi legati pertulere, Amphitruo castris ilico
producit omnem exercitum. contra Teloboae ex oppido[18]
legiones educunt suas nimi’ pulchris armis praeditas.[19]
postquam utrimque exitum est maxuma copia,
dispertiti uiri, dispertiti ordines, 220
nos nostras more nostro et modo instruximus
legiones, item hostes contra legiones suas instruont.
deinde utrique imperatores in medium exeunt,[20]
extra turbam ordinum conloquontur simul.
conuenit, uicti utri sint eo proelio, 225
urbem, agrum, aras, focos seque uti dederent.
postquam id actum est, tubae contra utrimque occanunt,[21]
consonat terra, clamorem utrimque ecferunt.
imperator utrimque, hinc et illinc, Ioui
uota suscipere, <utrimque> hortari exercitum.[22] 230
<tum> pro se quisque id quod quisque potest et ualet[23]
edit, ferro ferit, tela frangunt, boat
caelum fremitu uirum, ex spiritu atque anhelitu[24]
nebula constat, cadunt uolneris ui et uirium.[25]
denique, ut uoluimus, nostra superat manus: 235
hostes crebri cadunt, nostri contra ingruont.
uicimus ui feroces.[26]
sed fugam in se tamen nemo conuortitur[27]
nec recedit loco quin statim rem gerat;
animam amittunt prius quam loco demigrent:[28] 240
quisque ut steterat iacet optinetque ordinem.
hoc ubi Amphitruo erus conspicatus est,[29]
ilico equites iubet dextera inducere.[30]
equites parent citi: ab dextera maxumo
cum clamore inuolant impetu alacri, 245
foedant et proterunt hostium copias
iure iniustas.
Me.numquam etiam quicquam adhuc uerborum est prolocutus perperam:
namque ego fui illi in re praesenti et meu’ quom pugnatum est pater.
So.perduelles penetrant se in fugam; ibi nostris animus additust: 250
uortentibus Telobois telis complebantur corpora
ipsusque Amphitruo regem Pterelam súa optrúncauit manu.
haec illist pugnata pugna úsque a mani ad uesperum[31]
(hoc adeo hoc commemini magi’ quia illo die inpransus fui),[32]
sed proelium id tandem diremit nox interuentu suo. 255
postridie in castra ex urbe ad nos ueniunt flentes principes:
uelatis manibus orant ignoscamus peccatum suom,
deduntque se, diuina humanaque omnia, urbem et liberos
in dicionem atque in arbitratum cuncti Thebano poplo.
post ob uirtutem ero Amphitruoni patera donata aurea est,[33] 260
qui Pterela potitare rex est solitus. haec sic dicam erae.[34]
nunc pergam eri imperium exsequí et me domum capessere.
Me.attat, illic huc iturust. ibo ego illic obuiam,[35]
neque ego hunc hominem <huc> hodie ad aedis has sinam umquam accedere;[36]
quando imago est huiius in me, certum est hominem eludere.[37] 265
et enim uero quoniam formam cepi huius in med et statum,
decet et facta moresque huius habere me similis item.
itaque me malum esse oportet, callidum, astutum admodum,
atque hunc telo suo sibi, malitia, a foribus pellere.
sed quid illúc est ? caelum aspectat. opseruabo quam rem agat. 270
So. certe edepol, si quicquamst aliud quod credam aut certo sciam,[38]
credo ego hac noctu Nocturnum óbdormiuisse ebrium.[39]
nam neque se Septentriones quoquam in caelo commouent,
neque se Luna quoquam mutat atque uti exorta est semel,
nec Iugulae neque Vesperugo neque Vergiliae óccidunt.[40] 275
ita statim stant signa, neque nox quoquam concedit die.[41]
Me. perge, Nox, ut occepisti; gere patri morem meo:
optumo optume optumam operam das, datam pulchre locas.
So. neque ego hac nocte longiorem me uidisse censeo,
nisi item únam, uerberatus quam pependi perpetem;[42] 280
eam quoque edepol etiam multo haec uicit longitudine.
credo edepol equidem dormire Solem atque adpotum probe;
mira sunt nisi inuitauit sese in cena plusculum.
Me. aïn uero, uerbero? deos esse tui similis putas?[43]
ego pol te istis tuis pro dictis et male factis, furcifer, 285
accipiam; modo sis ueni huc: inuenies infortunium.
So. ubi sunt isti scortatores qui soli inuiti cubant?
haec nox scita est exercendo scorto conducto male.
Me. meu’ pater nunc pro huius uerbis recte et sapienter facit,
qui complexus cum Alcumena cubat amans, animo opsequens. 290
So. ibo ut erus quod imperauit Alcumenae nuntiem.
sed quis hic est homo. quem ante aedis uideo hoc noctis? non placet.
Me. nullust hoc metuculosus aeque. So. mi in mentem uenit,[44]
illic homo <hodie> hoc denuo uolt pallium detexere.[45]
Me. timet homo: deludam ego illum. So. perii, dentes pruriunt; 295
certe aduenientem hic me hospitio pugneo accepturus est.[46]
credo misericors est: nunc propterea quod me meus erus
fecit ut uigilarem, hic pugnis faciet hodie ut dormiam.
oppido interii. opsecro hercle, quantus et quam ualidus est!
Me. clare aduorsum fabulabor, auscultet hic quae loquar;[47] 300
igitur magi’ modum maiorem in sese concipiet metum.[48]
agite, pugni, iam diu est quod uentri uictum non datis:
iam pridem uidetur factum heri quod homines quattuor
in soporem conlocastis nudos. So. formido male
ne ego hic nomen meum commutem et Quintus fiam e Sosia; 305
quattuor uiros sopori se dedisse hic autumat:[49]
metuo ne numerum augeam illum. Me. em nunciam ergo: sic uolo.[50]
So. cingitur: certe expedit se. Me.non feret quin uapulet.
So. quis homo? Me. quisquis homo huc profecto uenerit, pugnos edet.[51]
So. apage, non placet me hoc noctis esse: cenaui modo; 310
proin tu istam cenam largire, si sapis, éssurientibus.
Me. hau malum huic est pondus pugno. So. perii, pugnos ponderat.
Me. quid si ego illum tractim tangam, ut dormiat? So. seruaucris,
nam continuas has tris noctes peruigilaui. Me. pessumest,
facimus nequiter, ferire malam male discit manus;[52] 315
alia forma | esse oportet quem tu pugno legeris.[53]
So. illic homo me interpolabit meumque os finget denuo.
Me. exossatum os esse oportet quem probe percusseris.
So. mirum ni hic me quasi murenam éxossare cogitat.[54]
ultro istunc qui exossat homines! perii si me aspexerit.[55] 320
Me. olet homo quidam malo suo. So. ei, numnám ego obolui?[56]
Me. atque hau longe abesse oportet, uerum longe hinc afuit.[57]
So. illic homo superstitiosust. Me. gestiunt pugni mihi.
So. si in me exercituru’s, quaeso in parietem ut primum domes.
Me. uox mi ad auris aduolauit. So. né ego homo infelix fui 325
qui non alas interuelli: uolucrem uocem gestito.
Me. illic homo a me sibi malam rem arcessit iumento suo.
So. non equidem ullum habeo iumentum. Me. onerandus est pugnis probe.[58]
So. lassus sum hercle e naui, ut uectus huc sum: etiam nunc nauseo;
uix incedo inanis, ne ire posse cum onere existumes. 330
Me. certe enim hic nescioquis loquitur. So. saluos sum, non me uidet:
‘nescioquem’ loqui autumat; mihi certo nomen Sosiaest.
Me. hinc enim mihi dextra uox auris, ut uidetur, uerberat.[59]
So. metuo, uocis ne uicem hodie hic uapulem, quae hunc uerberat.[60]
Me. optume eccum incedit ad me. So. timeo, totus torpeo. 335
non edepol nunc ubi terrarum sim scio, si quis roget,[61]
neque miser me commouere possum prae formidine.
ilicet: mandata eri perierunt una et Sosia.
uerum certumst confidenter hominem contra conloqui,[62]
qui possim uideri huic fortis, a me ut apstineat manum.[63] 340
Me. quo ambulas tu qui Volcanum in cornu conclusum geris?
So. quid id exquiris tu qui pugnis os exossas hominibus?[64]
Me. seruo’sne an liber? So. utquomque ánimo conlibitum est meo.
Me. aïn uero? So. aío enim uero. Me. uerbero. So. mentire nunc.[65]
Me. at iam faciam ut uerum dicas dicere. So. quid eo est opus? 345
Me. possum scire quo profectus, quoius sis aut quid ueneris?
So. huc eó. eri sum seruos. numquid nunc es certior?[66]
Me. ego tibi istam hodie, sceleste, comprimam linguam. So. hau potes:
bene pudiceque adseruatur. Me. pergin argutarier?
quid apud hasce aedis negoti ést tibi ? So. immo quid tibi est? 350
Me. rex Creo uigiles nocturnos singulos semper locat.
So. bene facit: quia nos eramus peregri, tutatust domi;
at nunc abi sane, aduenisse familiaris dicito.
Me. nescio quam tu familiaris sis: nisi actutum hinc abis,[67]
familiaris, accipiere faxo hau familiariter.[68] 355
So. hic, inquam, habito ego atque horunc seruos sum. Me. át scin quo modo?[69]
faciam ego hodie te superbum, nisi hinc abis. So. quonam modo?[70]
Me. auferere, non abibis, sí ego fustem sumpsero.
So. quin me esse huiius familiai familiarem praedico.
Me. uide sis quam mox uapulare uis, nisi actutum hinc abis. 360
So. tun domo prohibere peregre me aduenientem postulas?[71]
Me. haecine tua domust? So. ita inquam. Me. quis erus est igitur tibi?
So. Amphitruo, qui nunc praefectust Thebanis legionibus,
quicum nupta est Alcumena. Me. quid ais ? quid nomen tibi est?
So. Sosiam uocant Thebani, Dauo prognatum patre. 365
Me. ne tu istic hodie malo tuo compositis mendaciis
aduenisti, audaciai columen, consutis dolis.
So. immo equidem tunicis consutis huc aduenio, non dolis.
Me. at mentiris etiam: certo pedibus, non tunicis uenis.
So. ita profecto. Me. nunc profecto uapula ob mendacium. 370
So. non edepol uolo profecto. Me. at pol profecto ingratiis.
hoc quidem ‘profecto’ certum est, non est arbitrarium.
So. tuam fidem opsecro. Me. tun te audes Sosiam esse dicere,
quí ego sum ? So. perii. Me. parum etiam, praeut futurum est, praedicas.
quoius nunc es? So. tuo’, nam pugnis usu fecisti tuom. 375
pro fidem, Thebani ciues! Me. etiam clamas, carnufex?[72]
loquere, quid uenisti? So. ut esset quem tu pugnis caederes.[73]
Me. quoius es? So. Amphitruonis, inquam, Sosia. Me. ergo istoc magis,
quia uaniloquo’s, uapulabis : ego sum, non tu, Sosia.
So. ita di faciant, ut tu potius sis atque ego te ut uerberem.[74] 380
Me. etiam muttis? So. iam tacebo. Me. quis tibi erust? So. quem tu uoles.
Me. quid igitur? qui nunc uocare? So. nemo nisi quem iusseris.
Me. Amphitruonis te esse aiebas Sosiam. So. peccaueram,
nam Amphitruonis socium ne me ésse uolui dicere.[75]
Me. scibam equidem nullum esse nobis nisi me seruom Sosiam. 385
fugit te ratió. So. utinam istuc pugni fecissent tui.
Me. ego sum Sosia ille quem tu dudum esse aiebas mihi.
So. opsecro ut per pacem liceat te adloqui, ut ne uapulem.
Me. immo indutiae parumper fiant, si quid uis loqui.
So. non loquar nisi pace facta, quando pugnis plus uales. 390
Me. dicito [si] quid uis, non nocebo. So. tuae fide credo? Me. meae.[76]
So. quid si falles? Me. tum Mercurius Sosiae iratus siet.
So. animum aduorte. nunc licet mi libere quiduis loqui.
Amphitruonis ego sum seruos Sosia. Me. etiam denuo?
So. pacem feci, foedus feci. uera dico. Me. uapula.[77] 395
So. ut lubet quid tibi lubet fac, quoniam pugnis plus uales;
uerum, utut es facturus, hoc quidem hercle hau reticebo tamen.
Me. tu me uiuos hodie numquam facies quin sim Sosia.
So. certe edepol tu me alienabis numquam quin noster siem;
nec praesente nobis alius quisquamst seruos Sosia.[78] 400
qui cum | Amphitruone hinc una íuerám in exercitum.[79]
Me. hic homo sanus non est. So. quod mihi praedicas uitium, id tibi est.
quid, malum, non súm ego seruos Amphitruonis Sosia?[80]
nonne hac noctu nostra nauis <huc> ex portu Persico[81]
uenit, quae me aduexit? non me húc erus misit meus?[82] 405
nonne ego nunc sto ante aedis nostras ? non mi est lanterna in manu?[83]
non loquor, nón uigilo? nonne hic homo modo me pugnis contudit?[84]
fecit hercle, nám etiam <mi> misero nunc malae dolent.[85]
quid igitur ego dubito, aut qur non intro eo in nostram domum?[86]
Me. quid, domum uóstram ? So. ita enim uero. Me. quin quae dixisti modo 410
omnia ementitu’s: equidem Sosia Amphitruoni’ sum.
nam noctu hac soluta est nauis nostra e portu Persico,
et ubi Pterela rex regnauit oppidum expugnauimus,
et legiones Teloboarum ui pugnando cepimus,
et ipsus Amphitruo optruncauit regem Pterelam in proelio. 415
So. egomet mihi non credo, quom illaec autumareillum audio;
hic quidem certe quae illic sunt res gestae membrat memoriter.[87]
sed quid ais? quid Amphitruoni á Telobois est datum?[88]
Me. Pterela rex qui potitare solitus est patera aurea.
So. elocutus est. ubi patera nunc est? Me. <est> in cistula;[89] 420
Amphitruonis opsignata signo est. So. signi dic quid est?
Me. cum quadrigis Sol exoriens. quid me captas, carnufex?
So. argumentis uicit, aliud nomen quaerundum est mihi.
nescio unde haec hic spectauit. iam ego hunc decipiam probe;
nam quod egomet solus feci, nec quisquam alius adfuit, 425
in tabernaclo, id quidem hodie numquam poterit dicere.
si tu Sosia es, legiones quom pugnabant maxurae,
quid in tabernaclo fecisti? uictus sum si dixeris.
Me. cadus erat uini, inde impleui hírneam. So. ingressust uiam.
Me. eam ego, út matre fuerat natum, uini eduxi meri.[90] 430
So. factumst illud, ut ego illic uini hirneam ebiberim meri.
mira sunt nisi latuit intus illic ín illac hirnea.
Me. quid nunc? uincon argumentis te non esse Sosiam?
So. tu negas med esse? Me. quid ego ni negem, qui egomet siem?
So. per Iouem iuro med esse neque me falsum dicere. 435
Me. at ego per Mercurium iuro tibi Iouem non credere;
nam iniurato scio plus credet mihi quam iurato tibi.
So. quis ego sum saltem, si non sum Sosia? te interrogo.[91]
Me. ubi ego Sosia nolim esse, tu esto sane Sosia;[92]
nunc, quando ego sum, uapulabis, ni hinc abis, ignobilis. 440
So. certe edepol, quom illum contemplo et formam cognosco meam,
quem ad modum ego sum (saepe in speculum inspexi), nimi’ similest mei;
itidem habet petasum ac uestitum: tam consimilest atque ego;
sura, pes, statura, tonsus, oculi, nasum uel labra,
malae, mentum, barba, collus: totus. quid uerbis opust? 445
si tergum cicatricosum, nihil hoc similist similius.[93]
sed quom cogito, equidem certo idem sum qui semper fui.
noui erum, noui aedis nostras; sane sapio et sentio.
non ego illi optempero quod loquitur. pultabo fores.
Me. quó agis te? So. domum. Me. quadrigas si nunc inscendas Iouis 450
atque hinc fugias, ita uix poteris ecfugere infortunium.
So. nonne erae meae nuntiare quod erus meu’ iussit licet?
Me. tuae si quid uis nuntiare: hanc nostram adire non sinam.
nam si me inritassis, hodie lumbifragium hinc auferes.
So. abeo potius. di inmortales, opsecro uostram fidem, 455
ubi ego perii? ubi immutatus sum? ubi ego formam perdidi?
an egomet me illic reliqui, si forte oblitus fui ?
nam hicquidem omnem imaginem meam, quae antehac fuerat, possidet.
uiuo fit quod numquam quisquam mortuo faciet mihi.
ibo ad portum atque haec uti sunt facta ero dicam meo; 460
nisi etiam is quoque me ignorabit: quód ille faxit Iuppiter,[94]
ut ego hódie raso capite caluos capiam pilleum.
Me. Bene prospere[que] hoc hodie operis processit mihi:[95]
amoui a foribus maxumam molestiam,
patri ut liceret tuto illam amplexarier. 465
iam ille illuc ad erum quom Amphitruonem aduenerit,
narrabit seruom hinc sese a foribus Sosiam
amouisse; ille adeo illum mentiri sibi
credet, neque credet huc profectum, ut iusserat.
erroris ambo ego illos et dementiae 470
complebo atque Amphitruonis omnem familiam,[96]
adeo usque satietatem dum capiet pater
illius quám amat. igitur demum omnes scient
quae facta. denique Alcumenam Iuppiter
rediget antiquam coniugi in concordiam.[97] 475
nam Amphitruo actutum uxori turbas conciet
atque insimulabit eam probri; tum meu’ pater[98]
eam seditionem illi in tranquillum conferet.
nunc de Alcumena dudum quo dixi minus,[99]
hodie illa pariet filios geminos duos: 480
alter decumo post mense nascetur puer
quam seminatus<t>, alter mense septumo;
eorum Amphitruonis alter est, alter Iouis:
uerum minori puero maior est pater,
minor maiori. iamne hoc scitis quid siet? 485
sed Alcumenai huius honoris gratia
pater curauit uno ut fetu fieret,
uno ut labore apsoluat aerumnas duas[100]
et ne in suspicione ponatur stupri[101]
et clandestina ut celetur consuetio.[102] 490
quamquam, ut iam dudum dixi, resciscet tamen
Amphitruo rem omnem. quid igitur? nemo id probro
profecto ducet Alcumenae; nam deum
non par uidetur facere, delictum suom
suamque ut culpam expetere in mortalem ut sinat.[103] 495
orationem comprimam: crepuit foris.
Amphitruo subditiuos eccum exit foras
cum | Alcumena — úxore usuraria.[104]
Iv. Bene uale, Alcumena, cura rem communem, quod facis;
atque imperce quaeso: menses iam tibi esse actos uides.[105] 500
mihi necesse est ire hinc; uerum quod erit natum tollito.
Al. Quid istuc est, mi uir, negoti quod tu tam subito domo
abeas? Iv. edepol hau quod tui me neque domi distaedeat;
sed ubi summus imperator non adest ad exercitum,
citius quod non facto est usus fit quam quod facto est opus. 505
Me. nimis hic scitust sycophanta, qui quidem meu’ sit pater.
opseruatote, <ut> quam blande mulieri palpabitur.[106]
Al. ecastor te experior quanti facias uxorem tuam.
Iv. satin habes si feminarum nulla est quam aeque diligam?
Me. edepol ne illa si istis rebus te sciat operam dare, 510
ego faxim ted Amphitruonem ésse malis quam Iouem.
Al. experiri istuc mauellem me quam mi memorarier.
prius abis quam lectus ubi cubuisti concaluit locus.
heri uenisti media nocte, nunc abis. hoccin placet?
Me. accedam atque hanc appellabo et subparasitabor patri. 515
numquam edepol quemquam mortalem credo ego uxorem suam
sic ecflictim amare, proinde ut hic te ecflictim deperit.
Iv. carnufex, non ego te noui? ábin e conspectu meo?
quid tibi hanc curatio est rem, uerbero, aut muttitio?
quoii ego iam hoc scipione — Al. ah noli. Iv. muttito modo.[107] 520
Me. nequiter paene expediuit prima parasitatio.
Iv. uerum quod tu dicis, mea uxor, non te mi irasci decet.
clanculum abii: á legione óperam hanc surrupui tibi,[108]
ex me primo <ut> prima scires rem ut gessissem publicam.[109]
ea tibi omnia enarraui. nisi te amarem plurumum, 525
non facerem. Me. facitne ut dixi? timidam palpo percutit.
Iv. nunc, ne legio persentiscat, clam illuc redeundum est mihi,
ne me uxorem praeuortisse dicant prae re publica.
Al. lacrumantem ex abitu concinnas tu tuam uxorem. Iv. tace,
ne corrumpe oculos, redibo actutum. Al. id ‘actutum’ diu est. 530
Iv. non ego te hic lubens relinquo neque abeo aps te. Al. sentio,
nam qua nocte ad me uenisti, eadem abis. Iv. qur me tenes?
tempus est: exire ex urbe priu’ quam lucescat uolo.[110]
nunc tibi hanc pateram, quae dono mi illi ob uirtutem data est,
Pterela rex qui potitauit, quem ego mea occidi manu, 535
Alcumena, tibi condono. Al. facis ut alias res soles.
ecastor condignum donum, qualest qui donum dedit.[111]
Me. immo sic: condignum donum, qualest quoi dono datumst.
Iv. pergin autem? nonne ego possum, furcifer, te perdere?
Al. noli amabo, Amphitruo, irasci Sosiae caussa mea. 540
Iv. faciam ita ut uis. Me. ex amore hic admodum quam saeuos est.
Iv. numquid uis? Al. ut quom apsim mé ames, me tuam té apsenti tamen.[112]
45 Me. eamus, Amphitruo. lucescit hoc iam. Iv. ábi prae, Sosia;
iam ego sequar. numquid uis? Al. etiam: ut actutum aduenias. Iv. licet,
prius túa opinione híc adero: bonum animum habe. —[113] 545
nunc te, nox, quae me mansisti, mitto ut concedas die,[114]
ut mortalis inlucescat luce clara et candida.[115]
atque quanto, nox, fuisti longior hac proxuma,
tanto breuior dies ut fiat faciam, ut aeque disparet[116]
et dies é nocte accedat. ibo et Mercurium supsequar. —[117] 550
Prologus | Actus II |
- ↑ 161 sqq. de versuum divisione cf. Prisc. de metr. Ter. 3, 421 K
- ↑ 165 hoc cod., antiqua forma
- ↑ 169 quod Mueller : quo cod. opus aut d. adeost (Lachmann) Havet
- ↑ 170 vel ips’ dominus et del. Havet
- ↑ 173 post 160 iteratus (ii. 6, p. 103)
- ↑ 179 fort. queretur?, ut bacchius fiat
- ↑ 180 numero testatur Nonius 352 : nunc uero cod. : num numero Leo
- ↑ 182 gratiam Rein, Langen (‘Beitraege’ ii) : gratias cod. (cf. 181)
- ↑ 184 qui cod. (quae PE)
- ↑ 187 domi testatur Nonius 498 : domum cod.
- ↑ 189 exstincto duello Fleckeisen, nam duĕllo suspectum
- ↑ 190 quod Ital. : qui cod.
- ↑ 192 mei eri Fleckeisen : eri mei cod.
- ↑ 193 praedaque agroque scripsi : praeda atque agro cod. : praeda atque agro <qui> Ussing
- ↑ 207 redderent PBD
- ↑ 210 oppi. expugnassere cod. : oppi. oppugnassere codd. Donati ad Eun. i. 1, 3 : oppugnatusse (pro -nassere) oppi. codd. Nonii 128
- ↑ 215 suis de Bothe : de suis cod.
- ↑ 217 Tel. contra Bergk, nam contrā suspectum
- ↑ 218 reducunt BI : seducunt Bi
- ↑ 223 utrique imperatores etiam codd. Servii in Aen. 1, 191 : uterque imperator Bothe, ut cretic. tetram. fiat (sed cf. 233)
- ↑ 227 c. u. oc. Bergk : utrimque canunt contra cod.. cui lectioni adlitteratio favet
- ↑ 230 utrimque add. Spengel
- ↑ 231 tum add. Leo (iii. I) vel quisq’
- ↑ 233 ex] et codd. Nonii 272
- ↑ 234 uirum DI uolnerum ui uiri Luchs
- ↑ 237 uicimus del. Spengel (cf. 247)
- ↑ 238 Nomus 480 testatur conuertitur pro ‘conuertit’
- ↑ 240 animum (-am J et ex -om DI) amittunt Angelius (cf. Journ. Phil. 26, 294) : omittunt cod.
- ↑ 242 vel conspicatust
- ↑ 243 inuadere Salmasius (recte, si inudere, quam lectionem e veteri codice Lambinus eruit, in T et PA stetit)
- ↑ 253 illic est cod. (illi est E) : illis est codd. Nonii 231 h. illic e. p. p. iam u. (iamb.) Mueller (Rhein. Mus. 54, 381)
- ↑ 254 vel iamb.
- ↑ 260 aurea est Camerarius : est aurea cod.
- ↑ 261 potitare Ital. : potare cod. (positare D ante corr.) rex est solítus Bothe : rex solitus est cod. : sol. est rex Ussing
- ↑ 263 vel iturus est (ita cod.)
- ↑ 264 ego huc hom. hod. cod. : corr. Studemund
- ↑ 265 ludere Langen (‘Beitraege’ 17)
- ↑ 271 si Bothe : scio si cod. (iv. 3) quod Ital. : quid cod.
- ↑ 272 Nocturninum codd. Hieronymi adv. Vigilantium 4, p. 286
- ↑ 275 iugula cod. Varronis Ling. Lat. 7, 50
- ↑ 276 signa omnia ne. Nonius 391 et 393, Donatus ad Phorm. 5, 3, 6 (ignauia, i. e. signa oīa, codd. Donati), unde fit versus iambicus
- ↑ 280 item] quidem Seyffert
- ↑ 284 vel ess’
- ↑ 293 aeque quem in ment. cod. : corr. Bothe fort. totus hic versus cum altero nunc perdito (cf. ad 294) Mercurio dandus est
- ↑ 294 hodie add. Goetz et Loewe ex Servio in Aen. 10, 424 ‘sic Plautus ego hunc hominem hodie texam (detexam Taubmann) pallio’
- ↑ 296 pugneo Acidalius : pugne cod.
- ↑ 300 hic auscultet cod. (hīc suspectum)
- ↑ 301 multo maiorem Redslob : modum morem cod. (m. maiorem) (vii. 2)
- ↑ 306 uiros Ital. : duros cod. : nudos Leo
- ↑ 307 sic uolo Pylades : sicolo cod.
- ↑ 309 quisquis huc (del. homo) Redslob
- ↑ 315 facimus Leo : facinus cod.
- ↑ 316 fort. eum esse op. (cf. Journ. Phil. 26, 295) pugne Pylades ieceris Pareus : tetigeris Ussing
- ↑ 319 ne cod.
- ↑ 320 istuc cod.
- ↑ 321 vix suó ei mihi n. Pylades
- ↑ 322 hic PBD affuit cod.
- ↑ 328 vel ónerandust
- ↑ 333 a dextra uox Lindemann : uox dextera Guietis, quibus dextra adverb. displicet
- ↑ 334 uicem Scaliger : uice cod.
- ↑ 336 sc. ubi (pro ubi quis?) r. PE
- ↑ 339 certus (-um J) est cod.
- ↑ 340 qui Camerarius : igitur qui (i.e. g q; iv. 3)
- ↑ 343 Seruosne <es> edd.
- ↑ 344 vix aione en. mentiris cod.
- ↑ 347 eri <iussu, eius> sum s. Leo : eri sum seruos, <missus> Mueller (Rhein. Mus. 54, 382)
- ↑ 354 quantum PE (pro quam tú; vii. 4)
- ↑ 355 accipere cod.
- ↑ 356 sum ser. Camerarius
- ↑ 357 ni Ital.
- ↑ 361 tum cod.
- ↑ 376 fidem Aldus : fidi cod. (i. 10)
- ↑ 377 loq. Aldus : eloquere cod
- ↑ 380 fort. f. tú p. s. a. ego téd ut u. (vel a. ut égo te u.)
- ↑ 384 vel med neme] memet Lindemann : sane me Palmer
- ↑ 391 Dic Lindemann : si del. Camerarius
- ↑ 395 foe. ici (ei-) Otto
- ↑ 400 praesente nobis (vel n. pr. ) testatur Nonius 76 : nobis praeter me (i. e. med) cod.
- ↑ 401 una] fort. simitu (v. 2) ieram cod.
- ↑ 403 non ego sum Weise
- ↑ 404 huc add. Pylades
- ↑ 405 nonne me cod. : vel non med
- ↑ 406 isto (sto D E, hic B³) cod.
- ↑ 407 del. homo Guietus
- ↑ 408 mi add. Pylades
- ↑ 409 ut cod. (aut B)
- ↑ 417 vel illi
- ↑ 418 <doni> a Ussing datum est cod. (cf. 260, 261, 364)
- ↑ 420 fort. elocutust. ea ubi est add. Dousa
- ↑ 430 vel uti natum, <tum> Palmer, rhythmo consulens
- ↑ 438 vel ted
- ↑ 439 esse nolim Gruterus, nam Sosiā suspectum (in v. 438 -ă tĕ ĭnt- tribrach.) : vix neuelim esse
- ↑ 446 tergumst vel cicatricosumst alii
- ↑ 461 faxit Servius ad Aen. 8, 564 : faciat cod. (i. 7)
- ↑ 463 que del. Acidalius
- ↑ 471 Am. om. Fleckeisen : om. am. cod.
- ↑ 475 coni. in conc. Lindemann : in conc. coniugis cod.
- ↑ 477 probri tum Merula : probrium cod.
- ↑ 479 quod cod.
- ↑ 488 uno 1. absoluet Goetz, Schoell (cf. Nonius 57)
- ↑ 489 Ut Goetz, Schoell
- ↑ 490 consuetio Scioppius ex Paul. Fest. 61 ‘consuetionem Plautus pro consuetudine dixit’ : consuetudo codd. Donati Adelph. 4. 5. 32 : suspicio cod. (v, p. 80)
- ↑ 495 sua si quid culpa codd. Nonii 301
- ↑ 498 <una> ux. Pradel
- ↑ 500 atque imperce Camerarius : at quin perge cod.
- ↑ 507 ut quam scripsi : quam cod. cum cod. Schol. Verg. Aen. 2, 725) : ut codd. Donati Adelph. prol. 2 : eum quam Bothe mul. palp. cod. : suppalpatur (palpetur) mul. codd. Schol. Verg. et Donati
- ↑ 520 quolego cod. (l pro j)
- ↑ 523 cf. Journ. Phil. 26, 292
- ↑ 524 ut add. Fleckeisen
- ↑ 533 est add. Ital. (seq. ex-)
- ↑ 537 ecastor] edepol Nonius 198 (? pro eu ed.)
- ↑ 542 absentem cod. : corr. Leo (-tē)
- ↑ 545 prīus suspectum
- ↑ 546 uccedas ut vid. cod. (nec cedas D, ut cedas cett.) (cf. Journ. Phil. 26, 290)
- ↑ 547 inlucescas corr. -at cod. ut vid.
- ↑ 549 fort. disparem (Journ. Phil. 26, 292), sed cf. Leo (Herm. 18, 572)
- ↑ 550 sequar Leo, rhythmo consulens