There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Azoara XCIX

editio: ex Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran quo velut authentico legum divinarum codice Agareni et Turcae, aliique Christo adversantes populi reguntur, Johannes Oporinus, Basileae, 1555
fons: librum vide
 Azoara XCVIII Azoara C 

In n. etc. Per auroram, noctesque X. et per pascha, biduumque praecedens, noctisque transitum, et hoc apud sapientes iusiurandum esse constat. Deus Hat filio * Herantis aedificii structori, quale non alia terra vidit, et Themuth lapidum erinolatori, et Pharaoni Alantheth: his omnibus videlicet in terra maleficis et destructoribus, malum gravissimum intulit omnium inspector.

¶ Deo cuiquam bonum pecuniamque praebente, dicit ille, meis ex meritis Deus me diligit, victum autem tenuem modicamve substantiam a Deo suscipiens inquit: O Deus, cur mihi dedecus efficis? Me quidem iam minime diligis. Quare non impenditis orphanis atque pauperibus curam bonam, et beneficia? Magis quidem diligitis alienas haereditates comedere, et pecuniam' 1 coacervare. In ipsius autem Dei et angelorum adventu seriatim disposito, cum infernum palam facient, quando tellus minutissime scindetur, quid agetis? Illa quidem hora si sibi proficeret, essetne possibile, memor efficeretur homo cum diceret: O qui sibi praemisit beneficium, opusque bonum. Illa die nulli nisi malo nociva, ipsi soli suum votum abnegabit. Animae vero bonae dicetur:

¶ Ad Deum te verte, suisque te commisce, et paradisum ingredere.