Azoara XCIX | Azoara CI |
In n. etc. Per terram inhabitatam a te, filiumque patri similem non iuro: Quoniam hominem fortem atque potentem fecimus. Ille superbiens nil sibi praevalere extimat, suaeque substantiae sumptum maximum conquaerens, hoc esse nulli notum arbitratur. Oculos autem et os atque linguam ego illi tribui.
¶ Viam quoque bipertitam, rectam videlicet atque fallentem, illi patefeci. Cur igitur hominem non redimit: vel orphanum, atque mendicum, humique prostratum urgente fame non cibat? Credentes quidem, et patientes, atque benefici insidebunt parti dextrae, increduli vero parti sinistrae, quos ignis ferventissimus prorsus operiet.