Azoara LXXXVI | Azoara LXXXVIII |
In n. etc. Per angelos legationis efficaces, ventosque siccos et imbriferos, daemonesque licitorum et illicitorum discreturos, ac prophetis divina mandata correctoria vel instructoria concito ferentes, omne nostrum mandatum veraciter accidet. Tum obscurabuntur stellae, coelum findetur, ac montes in pulverem redigentur, die scilicet, qua placitum discussurum singula, vobis a prophetis indicitur: quae contradicentibus gravis erit, et amara. Vos quidem, primis nostra manu confusis, eorum successores persecuti fuimus, et caeteros adhuc incredulos similiter persequemur, quibus iudicii dies erit difficilima. Nos homines ex humore fragili creavimus.
¶ Hos quoque nos ad scitam horam loco scito constituimus, illius facti potentes. Eisdem quoque mortem et vitam in terra montibus excelsis disposita, aquisque dulcibus potui foecunda praebuimus. Contradicentibus autem, dies illa fiet gravissima. Quibus tunc dicetur rem a vobis saepius contradictam, et umbram tripertito divisam inite. ‘K [ 31 ] Umbra quidem non minor erit igne, scintillas velut turres camelosque sufflavos efflante. Illa die nec aliquod fiet proloquium, nec excusatio recipietur. Illa namque dies contradicentibus amarissima, dies est discussionis, qua vos antecessoresque vestri per me congregandi, coram, si me decipere poteritis, decipiatis. Vobis autem contradicentibus, dies erit difficilima. Timentes autem in umbraculis ex fontibus, et fructibus, caeterisque cibis pro velle suo spaciose propter actus suos commedent atque bibent. Talem namque mercedem bonis exhibebimus, die contradicentibus gravissima hoc verbum audituris: Comedite, et paulisper expectantes quiescite, ob vestram maliciam atque versutiam habitam. Haec enim est dies malis amara, qui se humiliare rogati non parebant: Sed quod verbum postea credent, illa dies erit difficilima reprobis.