Azoara LXXXV | Azoara LXXXVII |
In n. etc. Post tempus, quo nequaquam homo nominabatur, nos hominem de liquore produximus, dantes illi visum et auditum, viamque docuimus, quod quidam rectam, quidam pravam exequentur: gratiasque quidam reddunt, quidam vero minime. Incredulis quidem cathenas, et ferrum et focum praeparavimus. Ex vase vero camphora condito, et ex aperto fonte homines Dei potabunt, quibus inerat verborum fides atque constantia, timorque diei longissimi mali, et distributio ciborum pro dilectione divina pauperibus, et orphanis, et mendicis, quique confessi sunt, se non dedisse victum illis nisi pro Dei facie, nullam inde remunerationem seu gratiam expectantes, quoniam Deum amaramque diem timuerunt.
¶ Deus igitur illos ab illius malo diei liberat, dans honorem, et ornatum, atque mercedem maximam, paradisum videlicet, et lectisternia serica propter indurationem. Ubi nec solis fervorem seu frigus sentient: sed arborum obumbraculum, sibi suos fructus collectos inclinantium, illic habituris. Et ibidem cum vasis vitreis et argenteis optimae compositionis, illis potus, velut zinziber saporifer, ex fonte zelzebil administrabitur. Aderunt et iuvenes velut margaritae speciosi, omniumque divitiarum et bonorum copia.
¶ Vestes quidem sericas et deauratas illi iuvenes induent, torques argenteos in brachiis ferentes. Vinum quoque benedictum illic Deo dante sufficiet. Huiusmodi quidem mercedem ob actus vestros gratos et commendabiles accipietis. Tu quidem, cui Alchoran istum misimus, divinum expecta iudicium, non peccatores et incredulos imitans, sed mane vespereque diu Deum deprecans, et humiliter adorans. In loco diligentium mundum istum, dieique gravissimae obliviscentium, nostra voluntate potente restituemus alios. Omnibus ad Deum progredi volentibus, quod nemini tamen possibile est, nisi ipse sapiens et immensus voluerit, haec sunt commemoranda.
¶ Qui vult veniam et misericordiam, misericordiam praebet, malis malum gravis simum illaturus.