Azoara LXXXII | Azoara LXXXIIII |
In n. etc. Tu o propheta nocte surgendo, eius medietatem parumve minus plusve pro velle tuo, vigiliis trahe, et Alchoran iugiter atque devote lege. Hanc tibi gravitatem iniicio, quoniam cum die caeteris intentus sis negotiis, horae nocturnae meliores sunt atque leviores. Deique nomen invocando, qui dominus est orientis et occidentis, praeter quem non est Deus, illi te penitus commenda, malorumque dicta patiendo, et te inde formose liberando, illos cum mihi contradicant, sintque divites, mihi dimitte. Decreto namque spacio sibi permisso ad nos venient, suscepturi dedecus et ignem, malosque cibos die, qua terra cum montibus pessundata, montes ut pulvis ventis agitatus efficientur. Iam vobis nuncium vestri testem, sicut prius Pharaoni a nobis, quoniam non credidit, statim perdito, misimus: quare non timetis? Nonne creditis diem, qua capita puerilia canescent, coelumque † frandetur: Hoc quidem veraciter eveniet. Unde memor atque sciens effici potest, omnis ad Deum ire proponens. Quod tu nonnunquam ante duarum tertiarum, quandoque medietatis, nonnunquam unius tertiae noctis transitum surgis, hominesque tecum morantes similiter, Deus omnes horas noctis atque diei agnoscens perspicit: qui veniam inde, quod totum legere non potes, praebebit, si pro posse tuo lectionibus insistis. Ipse namque novit hominum quosdam nonnunquam morbis gravari, quosdam ire lucratum, quosdam expugnatum. Omnes itaque pro posse vestro legite, et orationes fundite, ac decimas et eleemosynas in Dei nomine facite: apud quem omne vestrum beneficium praemissum invenietis. Quod erit vobis melius, optimaque merces. Ipse namque precatus, et a vobis glorificatus, veniam et misericordiam praebebit.