Azoara LXXXI | Azoara LXXXIII |
In n. etc. Mihi divinitus missum est, quod homines diabolici auscultando dicebant: Nos Alchoran mirabilem auditu, viam rectam edocentem credimus, nec alitem Deo sublimi, nec filium nec mulierem habenti, participem ponimus, licet inscientes et inertes multa de Deo nefanda proferant. Nos autem opinati sumus, nec homines neque diabolos quippiam Deo falsum imposituros. Quidam tamen exercitus daemonum aliis tantum persuadent, ut in Deum nullatenus dicendo credant: Nos prius assueti coelos auscultatum adscendere, nunc ipsum plenum atque munitum custodibus pervigilibus reperimus, et auscultantem omnem stella lucidissima pro sequar. Unde scire nequimus, an terrenos odiat, diligatve Deus. Cumque nostri quidam boni, quidam in terra simus, vias varias proficiscimur. Nos autem opinati nihil Deum evadere, nec agere contra posse, rectam viam patefactam credimus. Omnis enim in Deum credens, omnium malorum et iniuriarum timore carebit. Quibusdam itaque nostris credentibus, quibusdam minime, credentes recta via gradiuntur: Increduli vero disgredientes ab illa, in ignem ferventem et sursum erumpentem proiicientur. Aquas tamen bonas illis potum praeberemus, si legem bonam spretis erroribus acciperent. Cum templa quidem Dei sint, nullum in illis cum Deo participem invocetis.
¶ Fere multitudo gentium undique concurrens, cui Dei vir praedicatum et invocatum surrexit, ipsum conculcavit dicentem: Non invenio quenquam quem adorem, nisi Deum solum, cuius mandata nuncio, nullum illi participem statuens: de quo neminem protegere vindicareve quaero, nec cuiquam bonum vel malum immitto. Omnis autem non credens in Deum, atque prophetae, perpetuum ignem patietur, dieque manifestationis omnium Dei praeceptorum, quis debilior minorisve computi fuerit, plane percipietur. * Ego nescio, an illum terminum Deus elongabit, an statim inferet. FIoc enim secretum nemini nisi prophetae pro velle suo, cuiquam patefacit, qui sciens illis omnia nunciata, omnium suorum operum iudex et dinumerator existit.