Azoara LXIX | Azoara LXXI |
In n. etc. Meos et vestros inimicos, o viri boni, vobis nullatenus amicos faciatis, ut vestra sic secreta dinoscant, cum vestrae legi veracissime resistant, et prophetam eiicere quaerant. Si firmiter autem in Deum credentes, et in ipsius nomine pugnatores atque praedatores constantes fueritis, ne dicatis secreto, vos amicos eorum existere. Omnis enim hoc faciens, longe deviat, Deusque dinoscit, quid clam, quidve palam agitis. Si vobis item illi dominati fuerint, vobis hostes existent, vobis cum amaritudine manus atque linguas illaturi, cum eorum velle sit, vos incredulos permanere. Die quidem futura nemini proderit sua gens seu proles, cum Deus omnium actuum cognitor, lites omnes dirimet, cuique suum daturus praemium. Suntque vobis bonum exemplum Abraham atque sui, qui se suarum gentium aliud quam Deum adorantium societatem linquere velut abhorrentes, suumque cultum negligentes, usquequo ad Deum solum converterentur, affirmabant. Abraham autem suo patri pollicitus est, quod pro ipso a Deo veniam precando peteret, confessus se nec sibi nec illi condonare posse. Cuius talis erat oratio: O Deus, nos ad te convertimur, tuaeque tutelae summittimur, ad te redituri: tuque cor nostrum malevolum et infestum nullatenus effice, sed veniam tribue. Quoniam tu es piissimus, et incompraehensibilis, ac sapiens. Istos itaque bonos vobis exemplo positos, in Deum dieique futurae credentes, sequamini. Omnis autem ad hoc se divertens, Deum gloriosum negligentem inveniet. Vos fortassis hostesque vestros Deus ipse potens, et pius, atque condonator, amoris vinculo coniunget: qui minime prohibet, quin honorem atque iustitiam eis impendatis, qui nec vos expugnaverint, nec proscripserint. Deus enim recte facientes diligit, et vobis iniungit, ut non participemini aliquibus in negotiis. * Cum expugnantibus vero pro lege vestra, et domos vestras vobis auferentibus, nec eos ullatenus diligatis. Sin autem, malis associemini. O viri boni, mulieres bonas ad vos fide sumpta venientes optime probate, easque fidei firmae repertas, ad incredulos minime vertatis, sed illis suos sumptus peractos persolvatis. Illorum enim coniunctio non est licita. Eas quidem deinde ducere cum danda dederitis, nec incredulorum mores executi fueritis, minime dubitetis, Deo sapiente atque discreto illud inter vos iudicante.
¶ Maritis quoque cunctarum mulierum, ad illos incredulos fugientium, sui sumptus reddantur. Deum timete, in illum credentes. Cum mulieres credentes tibi venerint o propheta, fideque firmaverint, se nec Deo participem posituras, nec furtum, seu fornicationem, vel filicidium, vel ab aliquo tuo praecepto digressum perpetraturas, et a mendaciis se discessuras, tu quoque fide firma Deum pium veniaeque datorem pro illis exorabis. Viri boni, nec credatis, nec vestra committatis negotia genti divinam iram promeritae, quae iam a die futura desperat, sicut increduli ab hominibus commissis foveis.