Azoara LXVIII | Azoara LXX |
In n. etc. Universa coelorum et terrae Deum adorant, incompraehensibilem et sapientem, qui die iudicii incredulos hominum libri, e domibus suis contra suam opinionem eduxit. Extimabant etenim se protegendos a Deo, per castra sua munitissima. Deus autem improvisus advenit, qui tantum eorum cordibus pavorem intulit, quod domus suas bonis hominibus deserebant. Hoc itaque videntes, memores estote. Illi vero hoc a Deo dedecus atque malum, nisi propter fugam illis perscriptam acciperent, saeculoque futuro perpetuum ignem, quoniam suum prophetam impugnabant. Quascunque suas arbores secueritis, vel suis radicibus firmiter inhaerere permiseritis, divino mandato perficitur, ut sic incredulis dedecus et damnum inferatur. Deus quidem super quos vult, suum prophetam exaltans, cum ille sit omnipotens, illi partem praedae vestrae de bestiis et exuviis statuit, praecepitque quod opes villarum Dei sint atque prophetae, et propinquorum atque orphanorum, et pauperum ac peregrinantium. Quicquid igitur propheta vobis iniunxerit, facite: ab illo prohibita dimittite, timendo Deum, in fine gravem. Pauperes in Dei nomine peregrinantes, et e domibus suis atque pecuniis exeuntes, ac Deo suoque prophetae subvenientes, veraces existunt. Quorum primi credentes, diligentes ad se venientes alios sibi praeferunt, bonaque sua divinitus sibi commissa caeteris tribuendo sibi subtrahunt, licet eos fames atque necessitas premant. Horum autem successores Deum taliter exorant: O Deus, nobis nostrisque praedecessoribus bonis veniam tribue, omnem maliciam contra bonos homines a cordibus nostris remove: quoniam tu es optimus largitor veniae.
¶ Nonne vides, qualiter mali suos socios librorum incredulos alloquuntur? Dicentes: Nemini super vos fidem adhibebimus, quin vobiscum eiectis a domibus vestris exeamus, et de vestris expugnatoribus vindictam accipiamus. Deo vero teste mentiuntur. Quia si fuerint eiecti, minime cum illis exibunt, nec illos unquam vindicabunt. Licet enim nonnunquam vindicare paraverint, ante victoriam adeptam fugam properabunt. Vos enim nunquam aggredi vel expugnare praesument, nisi ex castellis munitis, vel post muros. Illis tamen inest sua semotim verbotenus audacia, dicentibus se simul omnes uni parti favere, cum eorum velut insciorum corda penitus disgregata sint. Unde grave malum subibunt, velut et sui iam praedecessores ob suam incredulitatem. Velut diabolus, qui cuidam homini Deo displicita facere persuasit, et eum postea liquit, dicens, Se Deum mundi timere: unde merces virtusque contigit secundum commune meritum talium, ignis perpetuus. Viri boni, timete Deum, et videat omnis, quid propter crastinum diem permittit. Nullatenus obliviscamini Deum, omnes actus vestros dinoscentem. Ipse namque tunc vere damnandos vos traderet oblivioni. Homines quidem igni deputati, minime coaequantur hominibus paradisi. Illi namque his meliores existunt. Si super montem quemlibet hunc Alchoran poneremus, pro divino timore funditus dissolveretur. Hunc sermonem proferimus, ut sic homines memores efficiantur.
¶ Ille verus Deus est, praeter quem non est Deus alius, aeque res occultas ut manifestas agnoscens, pius, * condonator, rex, iudex benedictus atque salvator, omnipotens, altissimus, maximus participibus illi mendaciter adscriptis carens, omnium creator, res faciens, et corpora formans. Cuius nomina formosissima sunt, cui cuncta coelorum et terrae subiiciuntur, cum ille sit sapiens et incompraehensibilis.