There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Azoara LIII

editio: ex Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran quo velut authentico legum divinarum codice Agareni et Turcae, aliique Christo adversantes populi reguntur, Johannes Oporinus, Basileae, 1555
fons: librum vide
 Azoara LII Azoara LIIII 

In n. etc. Hic liber evidens a nobis Arabice positus, ut per ipsum sapientes efficiamini, apud Deum sublimen et sapientem in matre librorum continetur. Nos autem illius memoriam pedetentim vobis subtrahemus, quoniam rebelles estis, et prophetarum omnium, sicut praedecessores vestri, derisores. Quorum potentiores subito confudimus. Quorum qualis esset finis, satis innotescit. Increduli tamen interrogati, quis sit coelorum terraeque conditor? dicunt, Deus. Ille quidem terram vobis mansionem praebens, illam viis distinxit, ut quorsum gressus tenderetur, pateret. Idem de coelis aquas moderate mittens, terram mortuam excitat, vos similiter resuscitaturus, omniumque bestiarum par unum faciens, naves et bestias equitaturus tribuit: ut vos illas scandendo, Dei nomen invocetis dicendo: O Deus, qui nobis haec commoda et necessaria, quibus nequaquam digni fuimus, perfecisti, te glorificamus, ad te redituri. Secundum dictum quidem ponentium participes, et evidenter incredulorum, Deus sibi filias sumens, vobis dedit filios. Unde quilibet eorum audito rumore de filia, iram in corde suo premens, faciem suam denigrat. Idem etiam asserunt, angelos circa Deum existentes esse foeminas. An adhibiti sunt illi testes in angelorum creatione? Nos autem vestris testibus scriptis a vobis singula percunctabimur, qui dicitis, vos nequaquam in illos credere: si Deus vellet, nullam scilicet sapientiam, sed solas opiniones secuti. Illis tamen forsan librum ante dedimus, sed non sequuntur eum: imo sectam suorum patrum inventam se confitentur imitari. [H. 50] Quid vero dicetis, si vobis rem meliorem secta patrum vestrorum attulero? Dicent: Non credimus illi, cum quo venis. Similiter dixerunt magnates omnium gentium, ad quas primo nostros nuncios misimus. Nos quidem ex illis vindictam sumpsimus. Et quis esset finis, perpende.

¶ Abraham patrem suum, suosque sic affato: Omnibus abrenuncio, quos adoratis Dei loco, in nullum credens nisi in Deum creatorem meum, qui me viam rectam docuit, verbumque mansurum, ut sciatur, posuit. Illis, parentibusque suis spacium tribuimus, usquequo veritas nunciisque manifesti missi sunt illis. Illi vero veritatem visam, incantationem esse dixerunt, et se nullatenus illi credere velle. Moderni conquerentes Alchoran non esse positum super virum aliquem magnarum villarum, distribuuntne dona divina? Nos quidem in huius saeculi vita pro velle nostro distribuimus, extollentes gradatim quosdam super alios, ut illius caeteri sint obedientes et necessarii. Si gens quidem omnis esset una, negantibus Deum daremus domus tectis argenteis, quibus adessent similiter gradus ad ascensum, et portae de argento, lectique aurei: adderemus desuper aurum copiosum. Quibus cunctis, cum sint huius mundi pecunia, apud Deum timentibus se melius reservatur. Omni quidem caeco in divino cultu nos adiungemus socium, illum a via recta divertentem: se tamen sequi viam rectam cogitabit. In resurrectionis vero die stans ante nos, inquiet: Utinam nobis interesset orientis et occidentis intercapedo. Malus enim et perversus fuisti socius. Hodie quidem nil vobis proficiet, quoniam malum perpetrastis, cuius nunc participes eritis. Tune surdos audire, vel caecos, aut erroneos docere poteris? Te forsan discedere, eosque mandata mea cognoscere faciam. Quod nobis satis leve est, atque possibile. Legi quidem nostrae tibi missae, quae tibi tuisque viam rectam atque sapientiam quaesitu dignam patefaciet, adhaereatque perscrutare. An nunciis praemissis aliquas imagines adorare praecepimus Dei loco, qui Pharaoni gentique suae Moysen, confessum se regis mundi nuncium esse, misimus.

¶ Illum autem cum virtutibus venientem divinis, miraculisque maioribus praecellentem, ut sic saltim converteretur, deridebant dicentes: O mage, Deum ob dilectionem nostram pro nobis invoca: quoniam sic forsan converteremur. Malo tamen ab illis remoto, en illi redeunt. Pharaonem enim dicentem, O gens, nonne ego imperans Mizere, et aquis subtus fluentibus, illo contemptibili fereque non apparente melior existo? An angelis coaequatur? Quare super eum non descendunt aurei torques, et caeteri ornatus? Ipsum inquam dicentem sic, sua gens nequaquam secuta est. Illam igitur incredulam submergendo cum duce suo, nos posteris exemplum praebuimus. A Christo quoque Iesu Mariae filio parabolas exponente, plures discesserunt, suas imagines praeferendo, dicendoque, Christum eloquentem esse, suaque praecepta contraria. Ille vero non fuit nisi vir tantum, cui multam bonitatem contulimus, doctoremque filiis Israel praeposuimus. Eorum quoque quosdam iudices, terrarumque reges, nostrae voluntati possibile esset statuere. Deum quidem, apud quem est horae noticia, sequendo, non contradicendo, recto calle proceditis: A quo nullatenus vos abducat hostis vester, diabolus nequissimus. Cum Christus divinis virtutibus adveniens inquit: En assum vobis cum sapientia, vestras dissensiones discussura, meque sequendo timete Deum, mei vestrique dominum: schisma maximum cohortibus incidit, et gentibus. Illos autem qui non crediderunt, die gravi malum gravissimum premet. Cur non cogitant de hora illis non inde tractantibus subito futura, qua amici cuncti fient hostes, praeter eos qui Deum timuerunt? Quibus Deus inquiet: Nihil hodie timeatis, nec molestemini. Omnes enim qui nostris praeceptis crediderunt, hodie cum suis mulieribus paradisum possidebunt, gaudium plenum accepturi.

¶ Cum cathenis etenim et poculis aureis, plenis omni suo velle tum formoso tum saporifero administrabitur illis, illic perpetuo mansuris, omnique voto suo perpetuo potituris, fructusque multiplices comesturis. Omnibus enim bonis paradisum haereditatem pro factis suis tribuemus: sicut incredulis et malis ignis fervorem, quo nullum levamen percepturi, desperati sine fine manebunt. Nec nos illis nocebimus, sed ipsi sibi damnationem meruerunt.

¶ Illis quidem conquerendo dicturis, † O Melich, utinam nos perire funditus Deus praecepisset: Ille respondebit, Imo superstites eritis, quoniam veritati vobis missae non credidistis. An cogitastis nos ignoraturos vestrorum cordium secreta, voceque prolata? Imo. Nostri namque nuncii scribebant omnia. An adhuc Deum habere filium affirmatis? Ego vero credentium atque devotorum primus, a vestro stuliloquio liber, in Deum solum dominum coelorum et terrae ac throni credo. Tu Deus coelorum terraeque creator, sublimis et saniens, eos gyrovagos et ventilantes usque diem sui lucri dimitte.

¶ Totius boni multiplicator, cuius manus obtinet imperium atque iudicium coelorum et terrae, et omnium interpositorum, solus horam communis reditus ad ipsum agnoscit: qua nullus adoratus loco Dei pro quoquam precabitur, nisi tantum qui verum dixerit et sciverit. Increduli tamen interrogati, Quis suus creator sit? Inquient, Deus. Cur igitur non credunt? Sed haec gens est incredula. Manum igitur tuam tu retrahe, dicens: Salus super nos: vestrumque meritum agnituri quale sit, integre sumetis.