Azoara LI | Azoara LIII |
In n. etc. Deus incompraehensibilis et sapiens, summus et maximus, cuius sunt universa coeli et terrae, tibi, sicut et praedecessoribus tuis, librum tradit Arabicum, per quem castiges matrem villarum, et affines, praedicans illis de die totius falsitatis experte: quando quidam paradisum, quidam autem gehennae focum ingredientur. Coelum quidem caderet super homines, nisi propter angelos Deum adorantes, et precantes pro manentibus in terra Deum ipsum pium, veniaeque datorem. Quippe plures Dei loco caeteros adorant: quorum cum Deus fit perspicax cognitor, tu minime custos adesse cures. Omnis enim gens una fieret, si Deus ipse vellet, qui pro velle suo misericordiam facit his, illos vero punit, suffragio vindictaque carentes, cum alios sui loco sumant. Ille namque cunctipotens est, et mortuos suscitabit, omniumque dissensiones discutiet. Ad ipsum igitur me convertens, suae tutelae me commendo. Ipse quidem coelos et terram condidit, et bestiarum pariles, ac de vobismet mulieres creavit, ipseque videns omnia nil comedit. Ipse quoque cuncta sciens, et coeli terraeque claves retinens, huic victum substantiamque multam, illi paucam pro velle suo praebet.
¶ Praecepta quoque legum et mores, sicut Noem, et tibi, ac Abrahae, et Moysi, ac Christo patefecimus, nunc docemus. Illis igitur adhaerete, sicut lex praecipit, nec illi controversantes, nec ab illa discedentes. Hoc autem taediosum atque gravissimum est illis, qui non credunt in illum, quem adoratis. Deus autem omne suum velle perficiens, viam rectam ad se convertentibus manifestat. Post scientiam quidem missam, non antea schismata facta sunt ob invidiam inortam: Unde gentes de libris sibi traditis dubitantes, malae suspicionis sunt. Nos autem iam inter eos discerneremus, nisi propter verbum divinum. Expectans terminum statutum, Deum invoca: et secundum illius dogma te dirige, nequaquam hominum voluptates et vota sequendo, sed confitendo te credere libris positis a Deo, qui rectum examinatum inter vos fieri praecipit, qui nostri vestrique dominus, nobis nostra, vobisque vestra reddet opera: qui etiam nos et vos omnes coadunaturus, nostram controversiam discutiet. Ratiocinantes in Deum post nostrum responsum illis factum, frivolas rationes apud Deum habent: cuius hunc librum cum veritate libraque ponentis, iram et odium merentur. Hora forsis cito veniet, cuius contradictores quam longissimum errant, et ad illam properantur: Credentes autem pavescunt, quoniam illam veraciter venturam agnoscunt: Deus quidem custos subtilissimus, sublimis, et sapiens, cui vult necessariorum praebet copiam. Volens bonum alius saeculi, suscipiet illud manu nostra. Studioso quoque bonorum huius saeculi, dabimus illa: sed nullam in alio portionem habebit. Increduli quidem habent participes, positores morum in lege nunquam a Deo statutorum, quibus malum atque dolor incumbet. Iamque discuterem inter eos, nisi propter Dei verbum firmatum. Illis nequaquam facta sua timentibus, omne malum accidet: Credentes autem et benefacientes, pulcherrima loca paradisi possessuri, omne suum velle perficient: hocque lucrum est maximum.
¶ Huiusmodi quidem pollicitum credentibus et benefacientibus summam laeticiam denunciat. Ego vero nihil ob hoc a vobis postulo, nisi quod propinquos vestros diligatis. Omnique bene gerenti bonum suum augebit Deus pius, veniaeque dator. Plures ante te Deo mendacium imposuisse perhibent. Sed si Deo placuerit, cor tuum sigillabit, falsum abradet, verbum verum firmabit. Quoniam ipse noscit secreta cordium, poenitentes colligit, peccata dimittit, operumque cunctorum cognitor, et credentium ac benegerentium exauditor, bonum suum augebit, incredulis grave malum inferet, qui pro velle suo modum atque mensuram omnibus rebus imponens, velut omnia videns et sapiens. Nequaquam hic suis plenum victum atque substantiam coacervat, ne a caeteris invideantur. Ille quidem misericors, imbres iam desperatis tribuit, velut omnibus imperans, omnibusque glorificandus, qui coelos et terram mirabiliter [1]machinatus est, et in eis sua posuit animalia, potens iterum, hora scilicet qua voluit, cuncta coadunare: qui percussurus malos secundum manuum suarum opera, multis veniam faciet. Naves item velificatas aequora sulcare facit. Quo volente venti quiescerent, marisque planicies maneret immobilis: quod mirandum est omnibus indurantibus, Deumque glorificantibus: praeter quem nec adiutorem nec vindicem habebitis.
¶ Incredulos forsan omnes Deus confundet, forsan eorum multis veniam faciet, nostrorumque praeceptorum contradictoribus forsan nullum a nobis diffugium patebit. Pecuniae vobis datae sunt vitae huius brevis mundi, quibus melior et durabilior servatur apud Deum, ad opus credentium, et se Deo commendantium, atque respondentium, et orantium, ac consulentium, bonaque sibi data divinitus expendentium, et a criminalibus ac culpis et ira mala se retrahentium, atque divertentium. Malum cui libet inferentes malum, consimile merentur. Dimittens tamen, melius operatur, a Deo per optime remunerandus, malos illos abhorrente. Vindicans se post iniuriam illatam, nequaquam reus existit. Malum enim inferentes, atque nocentes sine causa, soli rei sunt, malum grave passuri: Patiens tamen et dimittens, prae caeteris optime facit.
¶ Ideo positus in errorem, post Deum non habebit adiutorem. Incredulis autem, malo viso quaerentibus, an sit via redeundi, tot contumeliae tantumque malum infertur, quod loquela visuque, nisi tantum stupido, pro dedecore carebunt die, qua suas animas gentemque suam perdituri, perpetuae damnationis iudicium ferent, nullum adiutorem seu vindicem habituri. Viam fallacem exequitur, quem Deus aberrare perficit, antequam dies veniat, qua nemini discedere licebit: nec excusator nec adiutor aderit divinae voluntati respondentes. Nos quidem non misimus te custodem, vel coactorem disgredientium a lege. Tuum enim non est, nisi rem tantum nunciare. Homo beneficio sibi collato congaudet: Malo vero propter peccata sua contingente, confringitur manens incredulus. Dei quidem est imperium coelorum et terrae, quicquid vult operantis, dantisque pro velle suo, huic mares, illi foeminas, vel etiam gemellos huius et illius sexus, seu facientis sterilem: Cum ille sit omnipotens, et sapiens. Non accidit cuiquam hominum, quod cum eo Deus sublimis et sapiens loqueretur † nisi per visionem et velamen interpositum, vel per internuncium, omnia pro velle suo praeceptoque dicentem. * Tibi quidem, qui librum et legem ignorabas, nostrum spiritum mittentes, lucem praebuimus, per quam tu pro velle tuo castigans homines, docens viam rectam Dei, cuius sunt universa coelorum et terrae, et ad ipsum redibunt universa.
- ↑ Machinatus est, pro fabrefecit.