There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Azoara L

editio: ex Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran quo velut authentico legum divinarum codice Agareni et Turcae, aliique Christo adversantes populi reguntur, Johannes Oporinus, Basileae, 1555
fons: librum vide
 Azoara XLIX Azoara LI 

In n. etc. Per hunc Alchoran a Deo sublimi sapienteque compositum, ipse mihi divinitus missus est a Deo ipso, qui peccata dimittit, poenitentes recipit, benefacientes optime remunerat, largus et immensus, praeter quem non est Deus. Increduli vero tantum in divina praecepta disputant: de quorum factis, seu dictis, nullatenus solliciteris. Quaeque gentium, contradicentium scilicet Noe pluribusque, post eum cogitavit disputando cum suo propheta verum tollere. Ego vero vindictam de singulis sumpsi, quae qualis esset, perpende. Super incredulos enim firmatum est Dei verbum, quoniam ipsi perpetuum ignem inibunt. Sublevantes vero Dei thronum, et circumstantes, in Deum credunt, et invocando gratiam obsecrant, ut ipse bonis veniam faciat, dicentes: Tu Deus incompraehensibilis et sapiens, omnia tua pietate sapientiaque complectens, poenitentibus indulge veniam, tuique sequaces ab igne repellens, paradisum tribue: quam sibi, suisque filiis, et mulieribus ac posteris, bonis scilicet pollicitus es. Talibus enim iudicii die misericordiam praebebis, gaudiumque perpetuum. Increduli vero tunc dicturi Deum fuisse callidiorem, quando vocati ad fidem non crediderunt, inquient: O Deus, nobis iam bis mortuis, et bis vivis, te faciente, culpasque nostras nunc cognoscentibus, viam para reditus.

¶ Nonne vos audito solum Deum risistis, audito participes credidistis? Hodie quidem Dei omne iudicium est solius, qui vobis praecepta tradidit, bonum de coelis posuit: hoc tamen nemo nisi conversus ad Deum credidit. Deum itaque regem throno sublimem, et gradatim sublimatorem, licet nolentibus incredulis, et dantem cui vult spiritum castigaminis, atque dogmatis illius diei, qua solus Deus imperans, omnibus suum meritum iuste daturus, omnium secretorum inspector et promptus dinumerator, verum dabit iudicium caeteris omnibus, nec per amicum, nec per oratorem quicquam de suis factis sive cogitationibus auscultantem habentibus: quippe corda faucibus inhaerebunt. Illum inquam omnia videntem et audientem, corde puro iugiter invocate. Illi vero quos adoratis Dei loco, nihil mandare poterunt.

¶ Euntes per terras videant, qualiter Deus vindex gravissimus potentiores et clariores aedificatores suis pro culpis sumptos, quoniam prophetis suis docentibus divinas virtutes contradixerant, nullum Deum alium habere vindicem potentes pessundedit, velut Pharaonem, et Haaran, et Karaon dicentes, Moysen de nostris praeceptis disserentem, mendacem et magum existere, et praecipientes ut filii credentium illi nequaquam meliores interficerentur: cum ille tantum erroris artifex esset. Dixit autem Pharao: Sinite me Moysen interficere, t et Deum suum, quem terram meam vastaturum timeo, precetur et invocet. Cui Moyses respondit: Deo domino mei, cunctorumque vestri, velut et omnium praesumptuosorum et infidelium, me commendo. Interim vir bonus de gente Pharaonis, legem in corde secreto custodiens, accedens sic affatus est: Hominem divinis cum virtutibus venientem et confitentem Deum esse suum dominum, cur interficies? Si mendax est, sua sibi respondebunt mendacia: Si verax, suorum dictorum meritum accipiet, Deus enim neminem mendacem et praesumptuosum in viam rectam dirigit. Sed licet in terra vestrum sit iudicium et sublimitas: quis nos de divina vindicta superveniente proteget? Cui Pharaon inquit: Nec ego vos, praeter quod video doceo, nec in viam nisi rectam mitto. Respondit et ille: O homines, malum diei gravis, et dedecus futurum vobis sicut contigit primis cohortibus, timeo.

¶ Ita namque contigit genti Noe, et Hath, atque Themuth, suisque posteris. Die congregationis et edicti, qua perdemini, non habebitis de Deo vindicem, seu protectorem. A Deo deductus in errorem, nunquam dirigetur. Post Ioseph divinitus missum vobis, cui etiam nunquam credidistis, nullus postea vobis etiam testibus inde missus. Ita semper Deus praesumptuosos et contradicentes errare faciet, suaque corda sigillat et obdurat: apud quem omnes ratiocinantes in divina praecepta sine peritia sibi tradita, summam difficultatem et odium invenient. Pharaon vero sic Hemem allocutus est: Aedificium ad coelestium portarum attactum mihi construe, ut sic Deum Moysis, quem falsum aestimo, perspiciam. Ita Pharaonem aberrare, sibique suum malum placere, cuius artes sibi sunt damnosae, fecimus. Vir autem ille bonus et credens, ait: Si me secuti fueritis, rectam viam me doctore procedetis. Huius mundi vita nihil est: aliud vero saeculum est mansio perpetua, ubi peccator omnis meritum consimile possidebit. Benefaciens autem omnis vir seu mulier, paradisum ingrediens, bonum sumet innumerum.

¶ O homines, me vos ad salutem vocante, cur ignem incurritis? Quare me non in Deum credere, sed cum illo participem ponere, cuius est ipse nescius, persuadetis? Me potius imitemini, vocantem vos ad Deum veniae datorem, ante quem velut ante Deum suum die communis reditus venient, nec hic nec saeculo futuro cuiquam profecturi. Ego quidem Deo vobis dicta mea commemoraturo me commendo, qui omnia videt et sapit. Illum igitur a malo, quod timuit, proteximus, inferentes periculum hominibus Pharaonis, qui nunc mane vespereque foco laesi, in graviori malo post horam resurrectionis statuentur. Quando pauperes in elatos potentia divitiisque sic ratiocinabuntur: Cum semper nos vestra secta processimus, nunc vel ignem demite, vel minuite. Illi vero respondebunt: En omnes insumus. Iam Deus inter homines diiudicavit. Omnes autem in igne positi, una voce postulabunt ignis ministratores, ut sua prece Deus solum illos una die quiescere permittat. Quibus quaerentibus, Nonne vobis Dei nuncius advenit? Respondebunt, Ita. Vos igitur invocetis, atque precemini Deum. Hoc enim nil nisi damnum nostrum est atque dedecus. Ita quidem nuncios nostros suosque fautores in hac vita vindicamus de malis, quibus in die futura nulla proficiet excusatio, quin repulsam domumque pessimam ineant. Librum quidem Moysi traditum, filiis Israel haereditatem, scientibus viam rectam atque memoriam tribuimus. Tu quidem terminum Dei veracissimum expectans, ipsum mane vespereque glorificans et invocans, pro tuis culpis deprecari non desine. Insipienter vero disputantium de divinis praeceptis, cordibus nil nisi malum inhaeret. Tu vero cuncta scienti videntique Deo te commenda: cuius coelorum terraeque machina cunctis hominum operibus praecellit. Licet hoc plures minime perpendant. Sed caecus et videns, et peccator ac benefaciens, nullatenus coaequantur. Pauci namque credunt, horam illam falsitatis expertem fore venturam. Deus quidem pollicens se responsurum invocantibus eum, et daturum gehennam dedignantibus, hic diem motui, lucique, noctem quieti disponens commode gentibus omnibus, dominus noster est, omnia creans, praeter quem non est alius Deus. In illum igitur quare non creditis? Ille vobis terram immobilem, coelumque tectum posuit, vosque pulchrae similitudinis efficiens, victum saporiferum tribuit. Vestri namque mundique totius est dominus, vivus et verus, praeter quem non est alius Deus. Cuius solius glorificandi lex est gloriosa: quod tamen non credunt nostris praeceptis resistentes. Ipsum igitur corde puro iugiter invocate. Mihi quidem hoc divinitus lege data praeceptum est, nullatenus illos, quos Dei loco vos adoratis, invocare: Sed in Deum totius mundi dominum credere, qui primo vos e terra plasmavit, deinceps e spermate per sanguinei coaguli successionem puerum educens, senem iuventute mediante perficit. Quidam tamen hora scita prius veniente, prius pereunt. Illam enim evitare sequendo, vel praeeundo, nemo poterit. Ille rursus et mortem inducit: quo dicente Liat, factum est. Qui praeceptis per nostros nuncios latis, libroque nostro contradicendo vel disputando resistunt, quare se non convertunt? Vellent quidem converti, cum illi onerati colla cathenis longis, trahentibus illos ad ignem, illic perpetuo mansuros, me sic quaerentem audient: Ubi sunt participes a vobis positi? Sed inquient: Illi nobis erroribus illatis discesserunt. Nuncque cognoscimus, nos adorasse res frivolas et inutiles. Ita Deus incredulos aberrare faciens, inquiet: Vos rebus mundanis superbia praesumptioneque potiti, meritum consimile suscepturi, portas intrate gehennae, perpetuam ibi mansionem habituri. Tu vero, quoniam terminus Dei verax est, indura, et vel partem nunciatorum illis tibi patefaciam, vel te mori, et illos redire faciam. Omnium prophetarum ante te missorum, quorum nullus quicquam nisi divinum praeceptum attulit, quosdam nominavimus, quosdam autem non. Quorum veritatem hora veniente Deus discutiet. Ad incredulorum detrimentum Deus humano commodo bestias creavit. Has enim comeditis, illas equitando, tum sarcinas vestras ad naves seu quovis defertis, tum legationes vestras cordisque voluntates cito perficitis. In ipsum itaque docentem vos, quare non creditis?

¶ Quare non perscrutantur per terras fines suorum antecessorum, potentiorum illis: quorum adhuc indicia terra retinet? Hoc tamen ab illis minime semovet opus pravum atque perversum, nostris nunciis miracula ferentibus visis, suae congaudebant sapientiae: postea tamen obstinaciter deridebant. Sed nostra vindicta demum apparente dicebant, cum suum credere nil profuit: Nos in Deum unum et solum credimus, nequaquam in participes positos. Mos Dei semper fuit, in incredulitate perseverantes perdere.