There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Azoara XLIX

editio: ex Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran quo velut authentico legum divinarum codice Agareni et Turcae, aliique Christo adversantes populi reguntur, Johannes Oporinus, Basileae, 1555
fons: librum vide
 Azoara XLVIII Azoara L 

In n. etc. Hunc librum ab incompraehensibili sapienteque Deo compositum, tibi cum veritate dedimus. Deum itaque dantem tibi legem puram, corde puro iugiter invoca. Advocantes etiam alios Dei loco, non alia de causa faciunt, nisi ut Deum pro illis exorent. Deus autem illorum errorem et controversiam discutiet, qui mendacibus et incredulis viam rectam non aperit. Si Deus filium sumpsisse vellet, optimum et clarissimum a se creatorum acciperet: quod ipse plurimum abhorret. Est enim unus et solus Deus, fortis et potens, coeli terraeque creator, verus, inaestimabilis, veniaeque largitor. Qui diei noctem inducens, et econverso solem et lunam ad terminum statutum promoveri iussit, humanumque genus totum produxit, consequenter ex uno patre, ab eodem sua muliere sumpta, vosque formando tribus obscuris receptaculis disposuit: Et bestiarum octo parilia fecit. Hic inquam Deus est dominus vester, rex totius mundi, praeter quem non est Deus alius. Cur igitur non convertimini, timentes eum. Incredulitas quidem vestra minime sollicitat eum. Sed ipse vult suos esse credentes, et glorificantes eum, ut sic suis prosint animabus. Cum ad Deum secretorum cordium cognitorem, dicturum singulis singulos actus suos, vere redibitis, ulterius precare desistite. Quilibet malo laesus, Deum corde puro precatur: liberatus saepius illius precis obliviscitur, ponens illi similem, viam rectam exeundo. Perseveret igitur paulisper in incredulitate sua, quoniam igni deputabitur. Omnis autem invocans Deum die noctuque, et adorans, diemque futuram timens, divinam secure misericordiam expectet. An stulti sapientibus coaequantur? Hoc quidem nulli nisi discreti percipiunt.

¶ Omnis quidem Deum timens, et credens, ac benefaciens, in hoc mundo misericordiam divinam assequetur. Deus enim cuius est terra spaciosa, merentibus bonum innumerum tribuit: cuius est mandatum, quod ipsum invocem corde puro, legemque missam imitando, credentium primus existam. Aliter autem grave malum subibo. Deum itaque, legemque suam corde puro constanter imitor: vos vero, quos vultis invocate. Perditores suarum animarum, suaeque gentis, saeculo futuro veraciter et evidenter perdentur. Ignis enim eos undique teget. Deum taliter suos homines terrentem, summe timete, qui plenum praebet gaudium, diabolos et idola linquentibus, et ad Deum solum se convertentibus. Auscultantes verbum meum, recta via iugiter incedant, melius imitando. Illos enim, sicut sapientes, ad viam rectam dirigimus.

¶ Tune vis igni deputatos ab ipso proiicere, cum super eos verbum divinum sit firmatum? Soli timentes Deum, mansiones gradatim distinctas subtus fluentibus aquis, Deo nunquam divertente se a mandato suo, possidebunt. Deus quidem de coelis in terram aquas demittit, quibus sementes primo virides educit, et easdem deinceps croceas, tandem siccas efficit: Quod satis sapientibus est admirandum.

¶ Cui Deus cor ad credendum aperit, suam lucem immittit: Corda vero lapidea gestantes, contra divinam invocationem, evidenter in erroribus et tenebris inhabitant. Cum timentes Deum verbum oportunum, videlicet librum ubique consonum sibi audiunt, capilli suorum capitum eriguntur, cordaque mollescunt ad opis divinae petitionem, dicendo: Veraciter hanc esse viam rectam Dei, docentis eam, quos vult. A quo quilibet deviatus, nunquam ab alio dirigetur, quin faciei suae malum diei futurae gravissimum incumbat, cum nos incredulis mala sua peracta gustare praeceperimus. Antecessores quoque suos nostris nunciis contradicentes, malum improvisum tetigit, et huius saeculi dedecus incubuit, et alius saeculi malum multo peius, atque perditio. Nos quidem in hoc Alchoran Arabico, falsitatis experte, plures induximus similitudines, ut sic memores atque scientes efficiantur homines. Fuit vir quidam habens quendam participem fidelem et unanimem, et alium nequam et dissidentem. Illine similes et aequales esse censentur? Hoc exemplum a pluribus (Deo gratias) est ignoratum. Tu quidem, sicut et omnes alii, mortalis existis, dieque futura coram Deo causam et iudicium omnes habebitis.

¶ Nemo deterior est illo, qui Deo mendacium imponit, et veritati venienti contradicit. Nonne locus est incredulis in gehenna? veritatem ferentes, atque firmantes, Deum timent, et apud illum omne suum velle, prout boni merentur, habebunt. Deus enim illis peccata dimittit, et munus suis operibus melius et maius efficit. Increduli propter imagines suas invocatas Dei loco, tibi terrorem immittunt: Sed Deus ipsomet teste, suos potenter vindicabit, qui est vindex optimus. Quo docente quemlibet viam rectam, directe procedit: quemlibet vero deviare faciente, nunquam dirigetur. Poteruntne, quos invocatis loco Dei, mihi bonum a Deo volente propositum auferre, vel malum repellere? Deo quidem ego me commendo, cui se commendant omnes sapientes. Operimini vos more vestro, sicut et ego meo: videbimusque, cui malum perpetuum et dedecus accidet.

¶ Licet tibi missus sit liber divinitus ad opus gentis, non tamen sis custos, nisi perficientium velle tuum. Quilibet namque sibi, videlicet veram viam seu falsam sequens, operabitur. Morientibus mortis hora, caeteris hora sopitionis, Deus animas extrahit: quibusdam item reddens eas ad horam scitam, quibusdam nunquam, omnia pro suo velle faciens: Quod mirandum est sapientibus. Loco Dei sumuntur, quorum alius precatur pro alio. Illi tamen imperio sensuque carent penitus.

¶ Deus solus est prolocutor, et iudex coelorum et terrae, ad quem omnium fiet reditus. Eorum tamen corda, qui saeculum aliud futurum non credunt, diffugiunt, audiendo Deum solum invocandum esse: Caeterorum autem Dei loco sumptorum, invocationi congaudent. Deus autem coelorum et terrae conditor, omniumque secretorum cognitor, dissensiones et contrarietates omnes discutiet. Si quilibet incredulus totius terrae substantiam duplicatam possideret, die qua non est aestimatum, quam saepius ab illo derisum sibi singulis peccatis suis revelatis aspiciet, eam totam pro se redimendo praeberet. Hoc enim malo sibi contingente, Deum intente precatur: adveniente bono, firmat hoc sibi nullatenus esse datum, nisi per sapientiam suam. Sed plures hoc ignorant: antecessores quoque suis malis visis, peccatisque revelatis, hoc eodem verbo potiti sunt. Sed totum lucrum suum nil eis profuit, sicut non suum perdendis quicquam proficiet. Nonne sciunt, Deum huic substantiam multam, illi paucam pro velle suo tribuisse? quod credentes admirantur? Gens mea, quae nefanda peccataque perpetravit, ne desperet. Deus enim ipse misericors peccata dimittit.

¶ Deum igitur ante malorum adventum adorate: Ad ipsum autem conversi, et sequentes librum optimum, vobis divinitus datum. Malo namque subito vobis non tractantibus inde superveniente, nullum habebitis adiutorem vel vindicem. Omnis enim anima mala, tunc suum conquerens infortunium, dicet: Quare derisionem feci? non ex Dei parte derisor extitit. Vel inquiet: Si me Deus ad viam rectam dirigeret, timens essem: Et si nunc mihi daretur reditus, bonum efficerem. Respondebit dominus ipse: Nuncio vobis misso contradixistis increduli, unde nunc malum et perditionem incurrite. Imponentes Deo mendacium, facies suas illa die nigrescere videbunt, ingressuri gehennam, quam sibi lucrati sunt. Timentes autem et bonos Deus creans omnia, cuius sunt universa, mali totius et timoris expertes efficiens, salvabit. Vosne viri nescii, me quenquam nisi Deum solum adorare, persuadetis? Ex praedecessoribus meis percipio, me perdendis associandum, si Deo participes ponam, sicut et illi fecerunt, cuius tota multitudo nequivit, quantum Deus solus: cuius pugnus in futuro saeculo totam terram includit, in cuius dextera coeli cuncti prorsus involventur, et incredulorum dicta respuit. Ipsum igitur adoro: Illi gratias reddo. Primo quidem buccinae sonitu morti succumbent omnia, nisi quae Dei voluntas protexerit: Secundo sonante, singula reviviscent, Deique splendore coeli et terra splendescent. Tum Deus omnium cognitor cum prophetis interfectis accedens, omnia cum veritate iudicabit, nemini facturus iniuriam, omnique suum meritum completurus, multasque gentium cohortes ad ipsius inferni portas ducturus. Illi deinceps ab inferni ianitoribus quaesiti, Nunquid neminem nuncium de die illa praedicantem habuissent, respondebunt, Ita. Sed verbum mali super incredulos firmatum est. Dicent et alii: Portas igitur intrate, perpetuam ibi mansionem facturi.

¶ Cohortes timentium ad paradisi ianuas ducendae, et praecepturae sibi portas aperiri, hoc a ianitoribus responsum audient: Salus Dei super vos bonos. Introite, hic sine fine mansuri. Unde gaudentes illi, gratias Deo reddent, ob verbum suum verax: Quoniam ipsi prius ab ipso telluris haeredes constituti, demum in paradiso, optima beneficiorum mercede, velle suum omne perficiunt, videntes circa Deum angelos illius, circa precantes gratiam, et iudicantes inter gentes.