There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Azoara XLVII

editio: ex Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran quo velut authentico legum divinarum codice Agareni et Turcae, aliique Christo adversantes populi reguntur, Johannes Oporinus, Basileae, 1555
fons: librum vide
 Azoara XLVI Azoara XLVIII 

In n. etc. Per angelorum in coelis seriem, homines a via mala divertentium, praeceptaque legentium, Non est nisi Deus unus, qui coelum et terram, et interpositum omne creavit, et orientibus ac occidentibus imperat, coelumque pulchre stellis distinxit, ipsum a diabolis, nequid a civibus coelestibus percipiant, custodiens. Quibus undique reiectis, grave malum inde sumpturis, quemlibet eorum aliqua re percepta, fugientem festinanter stella persequitur. An sunt isti fortiores et potentiores caeteris hominibus, quos mire de luto fecimus? Cum eas licet nolentes docemus, virtutibus patefactis, eas deridendo dicunt, eas nil nisi manifestas incantationes esse: et quaerunt, quomodo nos morti dediti, nostrique patres, et in pulverem redacti resurgemus? † Immo: sed dedecorati, et contumeliis affecti. Unus enim buccinae sonitus omnes excitabit, dicentes:

¶ Heu heu. Haec est dies illa, dies scilicet iudicii, nobis saepius praenunciata, et a nobis semper contradicta. Vos igitur omnes incredulos cum uxoribus vestris, et quos adorastis mei loco, gehenna sepeliam, nunquam morituros. Quare non vindicant vestri quidam alios hac in die? Oportet autem omnes misericordiam divinam expectare. Hi tamen illos increpabunt, dicentes: Vos potentes et praesumptuosi et increduli, quibus nos minime resistere potuimus, huiusmodi praecepta nobis attulistis.

¶ Super nos verbum Dei firmatum fuit, quod malum revera gustabimus. Quibus alii respondebunt: Nos tales talia verba vobis persuasimus. Nunc autem omnes malorum participes existimus. Ita fiet incredulis qui quotiens audiunt, Non est nisi unus Deus, se praeferunt, et dicunt: Nos nequaquam nostrarum cultum imaginum dimittemus, propter illius mimi versificeque ludentis verbum. Ille tamen sola cum veritate venit, caeteros confirmans nuncios. Malum igitur illud secundum opera sua gustet 11 omnis, nisi Deo puro corde devotus.

¶ Tales enim victum bonum, gaudiumque plenum, et honorem integrum omnium rerum et voluptatum in paradiso, suis lectis in aliorum directo positis possidebunt, habentes mulieres oculis clarissimis et immensis velut ova, nunquam illos nisi tantum ad maritos suos erecturas. Et eisdem vescentibus fructus quoslibet, porrigetur scyphus plenus humore clarissimo, et dulci, et saporifero. Aliorum vero perscrutantium alios, quidam inquiunt: Socium nobis dicentem habuimus, quare creditis istud: eo quod scimus nos mortuos, et in pulverem redactos, nunquam surrecturos. Respondent alii: Vultis ne scandere, ut hoc videndo notetis? Ascendentes itaque, in igne medio positos viderunt, et dixerunt: Nobis fere multum obfuistis. Vobiscum enim iam essemus, nisi divina pietas subvenisset. Nonne dixistis, nos primae morti perpetuo succumbere, nec unquam ulterius resurgere? Nos quidem immensam gloriam adepti sumus.

¶ Hoc quidem est, quod promerentur bene gerentes. Hoc quidem hospitium iocundius est atque commodius, quam arbor ezetus, ob malos plantata ciros, sicut diabolorum capita gestans, et ex sua radice gehennae focum emittens. Unde cibandi increduli, ventres suos farciunt. Potaturi deinceps quiddam ex ignibus variis confectum, et demum ad ignem redituri: quem illi sui patres prius errantes, quorum sectae fuerunt imitatores, lucrati sunt.

¶ Suorum antecessorum pars plurima nunquam errare cessavit. Quorum nisi tantum corde Deo puro devotorum, quis esset finis perpende' 1 . Nostris tamen nunciis nulli caruerunt. Noe nos precantem, gentemque suam a diluvio liberavimus, eique cum filiis suis superstiti, semper suum usque finem profecimus, super quem et suos salus Dei quievit, quoniam in me crediderunt: caeteros autem summersimus. Abraham autem ex illius genere procedens, et ad Deum corde sano supplex accedens, patrem suum et gentem suam sic affatus est: Huiusmodi res mutas Dei loco cur adoratis? Quid de ipso mundi conditore cogitatis? Ipse deinceps stellis vilis, se morbis affligi fingens, caeteris discedentibus, ad imagines inquit: Quare non comeditis? Cur verbum non profertis? Deinceps manu sua fractis illis, hominibus accurrentibus inquit: An manuum vestrarum facturas, quas tamen et vos Deus condidit, adoratis? Illos quidem iubentes aedificium magnum erigi, ut illinc in ignem proiiceretur, subesse fecimus. Unde ipse gaudens inquit: Ad Deum ibo, qui me viam rectam docebit, mihique sua misericordia, preceque vestra quodque bonum tribuet.

¶ Nos itaque nuncium pueri mitis contulimus. Cum quo deinceps ad mortem accedens, inquit: O fili, mihi quidem visione nunciatum est, quod te decollarem, quid tibi placeat inde, perpende. Qui respondit: O pater, nunciatum tibi perpetra. Me namque fortiter passurum omnia reperies. Illi itaque praeparanti eum ad decollandum, diximus: O Abraham, verae visionis confirmator, cum hoc sit malum evidens, nos eum molestia magna redimemus, cui deinceps multum profecimus. Sic enim benefacientes remuneramus. Salus Dei super Abraham nostrum fidelem et iustum. Tale quid enim promeretur credens, et benefactor.

¶ Eum deinceps, et Isaac, filiosque suos evidenter suis animabus proficientes multiplicavimus. Moysi quoque et Aaron obnoxiis nobis ob nostra collata suffragia, victoriam super hostes nostros praebuimus, ipsosque suosque fautores a gravi periculo liberantes et ipsos etiam libro sibi tradito rectam in viam direximus, super quos postremo multiplicatos divina salus descendit: quoniam boni credentesque fuerant. Et nos benegerentibus talem remunerationem facimus.

¶ Aliique nostro nuncio quaerenti gentem suam, quare timebat et invocabat Balen, dimittendo conditorem optimum universitatis, qui revera Deus est illius suorumque parentum priorum: gens sua rebellis obstinaciter extitit. Unde gehennam ingressi sunt, praeter credentes timentesque Deum corde puro. Ipso deinde multiplicato super ipsum, et gentem quoque Iezin, quoniam bonus fuerat, salus contigit, velut super omnes credentes. Loth item nuncitum nostrum, suosque fautores omnes, praeter foeminam decrepitam salvavimus. Caeteros autem cunctos confudimus. Quorum adhuc indicia vos omni die et noctu pergentes illae videtis, nisi prorsus sitis inscii. Ionas quoque noster nuncius, navem oneratam ingressus est.

¶ Super ipsum quidem post sortium proiectum sors cecidit. Ipsum deinceps eiectum quasi reum cetus absorbuit, eumque semper in ventre illius Deum invocantem, Deus illinc in primum extraxit, et post hedera super eum elevata texit, et eundem missum demum ad centum millia hominum vel plures, illosque factos credentes, ad horam scitam dimisit. Perquiratur ab incredulis, an ipsi perhibent filias esse Dei, filiosque? Sui pars autem plurima mentiendo dixit, Deum habere filium. Coepitne filias plus diligere? quid iudicatis immemores? An vestri dicti rationem firmam habetis? Librum quidem vestrum, si veraces estis, in medium afferte. Est autem eorum positio, quoniam Dei daemonesque populus unus sunt. Sciunt vero diaboli, se promeritos iram Dei: Et huiusmodi dicta Deus adhorret.

¶ Quid vel vosmetipsos, vel a vobis adoratos Dei loco, fore censetis? Omnes ad ignem ibitis, ubi cuique vestrum locus scitus praescriptus est: quoniam Deum verum minime vocatis. Dicitis tamen vos fore bonos et puros, si primorum memoriam haberetis. Illi vero contradixerunt, quod et ipsi percipient. Praecepta quidem nostra per nuncios nostros semper vindicandos, quippe nostri semper exercitus vincent, aures gentium attigerunt. Ab illis ad horam discedens expecta, sicut et illi faciunt ad malum suum properantes: quod cum accesserit, graviter illos percutiet. Sua dicta nullum inferunt molestiam. Incompraehensibili Deo, super cuius nuncios sit salus, et ipsi conditori mundi grates dignae reddantur.