There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Azoara XLVI

editio: ex Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran quo velut authentico legum divinarum codice Agareni et Turcae, aliique Christo adversantes populi reguntur, Johannes Oporinus, Basileae, 1555
fons: librum vide
 Azoara XLV Azoara XLVII 

In n. etc. Per hunc librum sublimi pioque Deo compositum, tibique missum ad castigationem hominum a suis patribus, quippe negligentibus et insciis, nequaquam correctorum, tu es nuncius verax. Verbum autem incredulitatis plurimorum cordibus firmatum est: quorum colla cathenis onerabimus mento nisum presso. Licet enim suis manibus insit arbitrium voluntarium, caeci tamen semper nunquam credent, sive castiges sive non. Nullus enim a te castigetur, nisi verborum tuorum imitator, et Deum timens, ac sperans daturum ipsum sibi veniam et gaudium saeculo futuro.

¶ Nos mortuos omnes vivificaturi, omnes suos praecedentes actus in evidente libro scriptos eis revelabimus. Dic illis exemplum de gente villae, quae duobus nunciis primo missis contradixit. Eisdem quoque rursum advenientibus, tertio comitatis, et dicentibus se missos illi nuncios, rebellis extitit dicens: Per vos tantum homines, sicut et nos, nihil unquam mandavit Deus: sed vos mendaces advenistis. Illi vero responderunt: Deus scit nos esse nuncios, quibus nil nisi nuncium patefacere pertinet. Illis dicentibus, Omine malo vos vidimus: unde vos nisi cito facto discessu lapidabimus, poenisque magnis affligemus. Responderunt nuncii: Super vos onus vestrum, qui licet nobis docentibus et admonentibus, prodigi profluique manetis. Interim vir quidam a parte villae remotiore veniens, inquit: Hos nuncios viam rectam absque nostri precii petitione docentes, omnes sequamini.

¶ Deum mei factorem et resuscitatorem quare non invocem? Quomodo sui loco Deum alium sumerem: Illo namque volente mihi nocere, nullus vindex vel adiutor aderit, quin malam viam proficiscar. Ipsi itaque confitenti, se in Deum suum credere, et optare gentem suam scisse, quod iam Deus eum bonum effecit, illi paradisum polliciti sunt. Incredulis autem illis sola nox immissa, nullo divinitus postea praecepto misso morti tradidit. En quantum infortunium illis incubuit. Omnem enim nuncium illis missum irridebant. Nonne perceperant, nos prius multas gentes confudisse? quarum nullus reditus ad eos permittebatur? Omnium autem ante me congregatio fiet.

¶ Nonne viderant nos terram excitasse, indeque grana suo comestui necessaria produxisse, et vineas atque palmeta, fontesque, ut de fructibus laboreque manuum suarum homines comederent, omniumque terra nascentium, et animalium et rerum ignoratarum par unum fecisse, obscuramque noctem, admirandum gentibus die recedente, solemque nescium quietis in cursu suo, lunamque per mansiones promoveri, usque diminuta sicut scopae subtile lignum et antiquum appareat? Cur igitur Deum horum factorem omnium, incompraehensibilem, et sapientem, non glorificant, nec adorant? Eodem quoque dispositore nec sol lunam consequitur, neque nox diem praecedere potest. Haec enim in circulo disponuntur. Est item illis admirandum, quod filii sui navibus oneratis per aequora currunt.

¶ Alias item illis equituras fecimus, si nos eos aqua summergere velimus: Nec verbum contra proferent, nec protectorem invenient, nisi nostra pietas subveniat, eos ad tempus finitum dimittens. Quum dicitur illis, Timete, credentesque benefacite, ut misericordiam et veniam assequamini (nullos enim nisi digredientes et incredulos percussit vindicta divina) bonaque vobis a Deo commissa distribuite: respondent, Quare daremus huic vel illi cibum, aut aliud? Deus enim illi daret si vellet. Ecce quam errore manifesto vexantur: quaerentes a te terminum, si verax es, non expectant nisi vocem subito venientem super illos, negotia sua causasque tractantem. Sed tunc nec quicquam mandare, nec suos revocare poterunt. Buccina namque sonante, cunctos e foveis Deus suscitabit.

¶ Illis conquerentibus, Heu heu, quis nos sopitos expergefecit? dicetur: Hic est terminus a nunciis firmatus, quo per sonitum unum omnes ad Deum revocabuntur. Illa die nemini malum faciemus, nisi secundum meritum suum. Tuncque viri paradisi, mulieresque suae, similiter de nullis solliciti, pulvinaribus sericis accubitati, de fructibus omnibus in umbra comedent, omne sibi placitum insuper accepturi, verbum salutis et divinae pietatis alternatim audient. Increduli vero repellentur illinc. O filii Adae, nonne vobis mandavi, ne diabolum vestrum hostem pessimum sequeremini, sed in me rectam sequendo viam crederetis?

¶ Quoniam per ipsum aberrastis, et indiscreti perseverastis, en hic est infernus, quem vobis nunciavimus. Hodie scietis, vos incredulos extisse. Hodie vobis ora vestra sigillabo, manusque nostrae vobiscum sequentur, et pedes erunt testes operum vestrorum. Si vellemus, oculos vestros clauderemus, ne purgatorium ignem transeundum videretis. Esset item voluntati vestrae possibile, illos suo loco transformare, nec quicquam viderent, vel recederent. Cui vita longa permittitur, in modum breviorem redigitur. An sapientia sensuque caretis? Nos quidem nequaquam cantus seu versus, sed Alchoran evidentem, per quem castigentur viventes, firmeturque verbum super incredulos, docemus. Nunquid vident, qualiter bestias eorum servituti commodoque necessarias fecimus?

¶ Nos quidem illas mansuetas fecimus, quarum quasdam equitant, quasdam edunt, et ex illis proficuum eliciunt, et irrigant. Cur igitur Deo grates non reddunt? Imo Deum alium assumunt, ut eos vindicet, qui tamen praesens illis succurrere non potest. Verba sua te nullatenus sollicitent. Nos enim scimus, quid corde celent, quidve promant. Homo quidem me factore de spermate factus, causidicus et disputator efficitur, vobis inducens similitudines, oblitus animae suae. Ait enim, ossa in pulverem redacta resuscitare quaeris? dic: Qui vos primo plasmavit, secundo revivificabit, omnium sapiens. Ille quidem arbores virides educit, e quibus ignem accenditis. Nonne coeli terraeque conditor consimilia facere potest? Imo. Est enim omnipotens, et omnia sciens, cuius mandatum solum omnia perficit, cuius manus omnia regit, et ad illum redibunt universa.