There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Liber I

1287C Argumentum.Ejusdem fere argumenti hic liber 1287D cum superiore, nisi quod, humanae fragilitatis memor, uxorem Auctor adhortatur, ut si secundas nuptias aliquando cogitaverit, a matrimonio cum 1288C gentilibus abstineat, utpote illicito, stupro simili, 1288D fidei nocido, ad infidelitatem prono, alienoque ab Ecclesiae sacramento matrimonii, quod magnifice describitur. Edd.

1287D

Primus igitur docet liber:

I. Matrimonium a Deo institutum, unum esse, c. 1, 2. II. Abstinentiam matrimonio meliorem, c. 3. III. Exempla continentium viduarum, c. 4. IV. Secundas nuptias ob liberos suscipiendos non expedire, c. 5. V. Exempla a matrimonio abstinentium, c. 6. VI. Nuptias secundas Deo minus placere, c. 7. VII. His finem adjicit viduitatis encomium.

1288D

In posteriori libro statuitur:

I. Matrimonium cum gentili vetitum, c. 1, 2. II. Immundum, ut stuprum, c. 3. III. Verae religionis officiis importunum, c. 4. IV. Gentilium ad ritus excitativum, c. 6. V. Magnum vero ac sanctum in Ecclesia sacramentum esse matrimonium quod Ecclesia conciliat, et confirmat oblatio, et obsignat benedictio, angeli renuntiant, Pater rato habet, c. 8. Edd. e D. Schram.

1287D

CAPUT PRIMUM.

1. Proxime tibi, dilectissima in domino conserva, 1288D quid foeminae sanctae, matrimonio quacunque 1289A sorte adempto, sectandum sit, ut potui prosecutus sum. Nunc ad secunda consilia convertamur, respectu humanae infirmitatis, quarumdam exemplis admonentibus, quae divortio vel mariti excessu, oblata continentiae occasione, non modo abjecerunt opportunitatem tanti boni, sed ne in nubendo quidem rursum disciplinae meminisse voluerunt, ut in Domino potissimum nuberent (1 Cor., VII, 39). Itaque mihi confusus est animus, ne qui nuper te ad univiratus et viduitatis perseverantiam hortatus sum, nunc mentione nuptiarum, proclivium tibi labendi ab altioribus faciam. Quod si integre sapis, certe scis id servandum tibi esse, quod sit utilius. Quod vero difficile est, et non sine necessitatibus et hoc maximum propositum vitae supremi praesidii. Nec mihi 1289B de isto quoque referendi ad te caussae fuissent, nisi graviorem meam sollicitudinem comprehendissem. Nam quanto grandis est continentia carnis, quae viduitatem ministrat, tanto, si non sustineatur, ignoscibilis videri potest; difficilium enim facilis est venia. Quanto autem nubere in Domino perpetrabile est, uti nostrae potestatis, tanto culpabilius est non observare quod possis. Eo accedit quod Apostolus de viduis quidem et innuptis, ut ita permaneant, suadet, cum dicit: Cupio autem omnes meo exemplo perseverare 1290A (I Cor., VII, 7). De nubendo vero in Domino, cum dicit: tantum in Domino, jam non suadet, sed exserte jubet. Igitur in ista maxime specie, nisi obsequimur, periclitamur, quia suasum impune quid negligas, quam jussum, quod illud de consilio veniat et voluntati proponatur, hoc autem de potestate descendat et necessitati obligetur, illic libertas, hic contumacia delinquere videatur.

CAPUT II.

Igitur cum quaedam istis diebus nuptias suas de Ecclesia tolleret, id est, gentili conjungeretur, idque ab aliis retro factum recordarer, miratus aut ipsarum petulantiam aut consiliariorum praevaricationem, quod nulla scriptura ejus facti licentiam profert. Numquid, 1290B inquam, de illo capitulo sibi blandiuntur primae ad Corinthios (1 Cor., VII, 12-14), ubi scriptum est: Si quis frater infidelem habet uxorem, et illa matrimonio consentit, ne dimittat eam; similiter mulier fidelis, infideli nupta, si consentaneum maritum experitur, ne dimiserit eum; sanctificatur enim infidelis vir a fideli uxore et infidelis uxor a fideli marito; caeterum immundi essent filii vestri. Hanc monitionem fors de fidelibus junctis simpliciter intelligendo putent etiam infidelibus nubere 1291A. licere Qui ita interpretatur, absit ut sciens se circumscribat. Caeterum manifestum est scripturam istam eos fideles designare, qui in matrimonio gentili inventi a Dei gratia fuerint, secundum verba ipsa: Si quis, inquit, fidelis uxorem habet infidelem. Non dicit: «uxorem ducit infidelem.» Ostendit jam in matrimonio agentem mulieris infidelis, mox gratia Dei conversum, perseverare cum uxore debere, scilicet propterea, ne quis fidem consecutus putaret sibi devertendum esse ab aliena jam et extranea quodammodo foemina. Adeo et rationem subjicit, in pace nos vocari a Domino, et posse infidelem a fideli per usum matrimonii lucrifieri. Ipsa etiam clausula hoc ita intelligendum esse confirmat, ut quisque, ait, vocatur a Domino ita perseveret (I Cor. VII, 15-17). Vocantur 1291B autem gentiles, opinor, non fideles. Quod si de fideli ante matrimonium pronuntiasset absolute, permiserat sanctis vulgo nubere; si vero permiserat, nunquam tam diversam atque contrariam permissui suo pronuntiationem subdidisset, dicens: Mulier defuncto viro libera est: cui vult nubat, tantum in Domino. Hic certe nihil retractandum est; nam de quo retractari potuisset, Apostolus cecinit: ne quod ait, cui velit nubat, male uteremur, adjecit, tantum in Domino, id est in nomine Domini, quod est indubitate, christiano. Ille igitur apostolus sanctus, qui viduas et innuptas integritati perseverare mavult, qui nos ad exemplum sui hortatur, nullam aliam formam repetundarum nuptiarum nisi in Domino praescribit, huic soli conditioni continentiae detrimenta 1291C concedit: Tantum, inquit, in Domino. Adjecit pondus legi suae tantum. Quo sono et modo enuntiaveris dictum istud, onerosum est; et jubet et suadet, et praecipit, et hortatur, et rogat et comminatur; 1292A districta, expedita sententia est et ipsa sui brevitate facunda. Sic solet divina vox, ut statim intelligas, statim observes. Quis enim non intelligere possit pericula multa et vulnera fidei in hujusmodi nuptiis, quas prohibet, Apostolum providisse, et primo quidem carnis sanctae in carne gentili inquinamentum praecavisse? Hoc loco dicet aliquis: Quid ergo refert inter eum qui in matrimonio gentilis a Domino allegitur, et olim, id est ante nuptias fidelem, ut non proinde carni suae caveant, cum alter a nuptiis infidelis arceatur, alter in iis perseverare jubeatur? Cur si a gentili inquinamur, non ille disjungitur, quemadmodum iste non obligatur? Respondebo: Si spiritus dederit, ante omnia allegans Dominum magis ratum habere matrimonium non contrahi, quam 1292B omnino disjungi: denique divortium prohibet, nisi stupri caussa, continentiam vero commendat. Habet igitur ille perseverandi necessitatem, hic porro etiam non nubendi potestatem. Tunc si secundum Scripturam qui in matrimonio gentili a fide deprehenduntur, propterea non inquinantur, quia cum ipsis alii quoque sanctificantur: sine dubio isti, qui ante nuptias sanctificati sunt, si extraneae carni commisceantur, sanctificare eam non possunt, in qua non sunt deprehensi. Dei autem gratia illud sanctificat, quod invenit. Ita quod sanctificari non potuit, immundum est; quod immundum est, cum sancto non habet partem, nisi ut de suo inquinet et occidat.

CAPUT III.

1292C Haec cum ita sint, fideles gentilium matrimonia subeuntes stupri reos esse constat et arcendos ab omni communicatione fraternitatis, ex litteris Apostoli dicentis, cum ejusmodi nec cibum sumendum (I Cor., V, II). Aut numquid tabulas nuptiales de illo apud 1293A tribunal Domini proferemus? et matrimonium rite contractum allegabimus? quod vetuit ipse, non adulterium est? quod prohibitum est, non stuprum est? Extranei hominis admissio minus templum Dei violat, minus membra Christi cum membris adulterae commiscet? Quod sciam, non sumus nostri, sed pretio empti; et quali pretio? sanguine Dei. Laedentes igitur carnem istam, eum laedimus. De proximo quid sibi voluit ille qui dixit, delictum quidem esse extraneo nubere, sed minimum, cum alias, seposita carnis injuria ad Dominum pertinentis, omne delictum voluntarium in Domino grande sit. Quanto enim potestas vitandi fuit, tanto contumaciae crimine oneratur. Recenseamus nunc caetera pericula et vulnera, ut dixi, fidei ab Apostolo provisa, non carni tantum, verum 1293B etiam ipsi spiritui molestissima. Quis enim dubitet obliterari quotidie fidem commercio infideli? Bonos corrumpunt mores confabulationes malae; quanto magis convictus et individuus usus? Quaevis mulier fidelis Dominum observet necesse est. Et quomodo potest duobus dominis deservire, Domino et marito, adde, gentili? Gentilem enim observando gentilia exhibebit, 1294A formam, exstructionem, munditias saeculares, blanditias turpiores, ipsa etiam matrimonii secreta maculosa; non ut penes sanctos officia sexus cum honore ipsius necessitatis tanquam sub oculis Dei modeste et moderate transiguntur.

CAPUT IV.

Sed viderit, qualiter viro officia pendat. Domino certe non potest pro disciplina satisfacere, habens in latere diaboli servum, procuratorem Domini sui ad impedienda fidelium studia et officia: ut si statio facienda est, maritus de die condicat ad balneas; si jejunia observanda sunt, maritus eadem die convivium exerceat; si procedendum erit, nunquam magis familiae occupatio obveniat. Quis enim sinat conjugem suam visitandorum fratrum 1294B gratia vicatim aliena et quidem pauperiora quaeque tuguria circuire? quis nocturnis convocationibus, si ita oportuerit, a latere suo adimi libenter feret? quis denique solemnibus Paschae abnoctantem securus sustinebit? quis ad convivium dominicum illud, quod infamant, sine sua suspicione dimittet? quis in carcerem ad osculanda vincula martyris reptare 1295A patietur? Jam vero alicui fratrum ad osculum convenire? aquam sanctorum pedibus offerre? de cibo, de poculo invadere, desiderare, in mente habere? Si et peregre frater adveniat, quod in aliena domo hospitium? si cui largiendum erit horreum, proma praeclusa sunt.

CAPUT V.

Sed aliqui sustinent nostra, nec obstrepunt. Hoc est igitur delictum, quod gentiles nostra noverunt, quod sub conscientia istorum sumus, quod beneficium eorum est, si quid operamur. Non potest se dicere nescire, qui sustinet: aut si celatur, quia non sustinet, timetur. Cum autem Scriptura utrumque mandet, et sine alterius conscientia et sine nostra 1295B pressura operari Domino, nihil interest, in qua parte 1296A delinquas, aut in conscientia mariti, si scit ut patiens, aut in conflictatione tui, dum vitatur impatiens. Nolite, inquit, margaritas vestras porcis jactare, ne conculcent ea, et conversi vos quoque evertant (II Matth., VII, 6). Margaritae vestrae sunt quotidianae conversationis insignia. Quanto curaveris ea occultare, tanto suspectiora feceris et magis cavenda gentili curiositati. Latebisne tu, cum lectulum, cum corpusculum tuum signas, cum aliquid immundum flatu exspuis, cum etiam per noctem exsurgis oratum, et non magiae aliquid videberis operari? Non sciet maritus, quid secreto ante omnem cibum gustes; et si sciverit panem, non illum credit esse qui dicitur? Et haec ignorans quisque rationem simpliciter sustinebit, sine gemitu, sine suspicione panis an veneni? Sustinent 1296B quidam: sed ut inculcent, ut illudant hujusmodi 1297A foeminis, quarum arcana in periculum quod credunt servent, si forte laedantur ipsi; sustinent quarum dotes objectione nominis mercedem silentii faciant, scilicet apud arbitrum speculatorem litigaturi. Quod pleraeque non providentes, aut re excruciata, aut fide perdita recesserunt.

CAPUT VI.

Moratur Dei ancilla cum laribus alienis, et inter illos omnibus honoribus daemonum, omnibus 1298A solemnibus regum, incipiente anno, incipiente mense, nidore thuris agitabitur. Et procedet de janua laureata et lucernata, ut de novo consistorio libidinum publicarum; discumbet cum marito in sodalitiis, saepe in popinis; et ministrabit nonnunquam iniquis, solita quondam sanctis ministrare; et non hinc praejudicium damnationis suae agnoscet, eos observans, quos erat judicatura? Cujus manum desiderabit? de cujus poculo participabit? Quid 1299A maritus suus illi, vel marito quid illa cantabit? Audiat sane, audiat aliquid de scena, de taberna, de ganea; quae Dei mentio? quae Christi invocatio? ubi fomenta fidei de Scripturarum interlectione? ubi spiritus refrigerium? ubi divina benedictio? Omnia extranea, omnia inimica, omnia damnata, adterendae saluti a malo immissa.

CAPUT VII.

Haec si illis quoque evenire possint, quae in matrimonio gentilis fidem adeptae morantur, tamen excusantur, ut in ipsis deprehensae a Deo, et jubentur perseverare et sanctificantur et spem lucrationis accipiunt. Si ergo ratum est apud Deum matrimonium hujusmodi, cur non prospere cedat, ut et a pressuris et angustiis et impedimentis et inquinamentis 1299B non ita lacessatur, jam habens ex parte divinae gratiae patrocinium? Nam et ad aliquam virtutem coelestem documentis dignationis alicujus vocata illa de gentibus terrori est gentili, quo minus sibi obstrepat, minus sciat, minus speculetur. Sensit magnalia, 1300A vidit experimenta, scit meliorem factam; sic et ipse Dei candidatus est timore. Ita facilius hujusmodi lucrifiunt, in quos Dei gratia consuetudinem fecit. Caeterum aliud est ultro et sponte in prohibita descendere. Quae Domino non placent, utique Dominum offendunt, utique malo inferuntur. Hoc signi erit, quod solis pejoribus placet nomen christianum. Ideo inveniuntur, qui tales non exhorreant, ut exterminent, ut abripiant, ut a fide excludant. Habes caussam, qua non dubites, nullum hujusmodi matrimonium prospere decurri; [dum] a malo conciliatur, a Domino vero damnatur.

CAPUT VIII.

Ad hoc quaeramus, an jure, quasi revera dispectores divinarum sententiarum. Nonne etiam penes 1300B nationes severissimi quique domini et disciplinae tenacissimi servis suis foras nubere interdicunt? scilicet ne in lasciviam excedant, officia deserant, dominica extraneis promant. Nonne insuper censuerunt servituti vindicandos, qui cum alienis servis 1301A post dominorum denuntiationem in consuetudine perseverarunt? Severiores habebuntur terraenae disciplinae coelestibus praescriptis? ut gentiles quidem extraneis junctae libertatem suam amittant, nostrae vero diaboli servos sibi conjungant et in statu suo perseverent? Scilicet negabunt sibi a Domino per apostolum ejusdem denuntiatum. Quam hujus amentiae caussam detineam, nisi fidei imbecillitatem pronam semper in concupiscentiam saecularium gaudiorum? Quod quidem plurimum in lautioribus deprehensum est; nam quanto dives aliqua est matronae nomine inflata, tanto capaciorem domum oneribus suis requirit, ut campum in quo ambitio decurrat. Sordent talibus Ecclesiae. Difficile in domo Dei dives, ac si quis est, difficile caelebs. Quid ergo faciant? 1301B Unde nisi a diabolo maritum petant idoneum exhibendae sellae et mulabus et cinerariis peregrinae proceritatis? Christianus ista etiam dives fortasse non praestet. Quaeso te, gentilium exempla proponas tibi. Pleraeque et genere nobiles et re beatae passim ignobilibus et mediocribus ibi conjunguntur ad luxuriam inventis aut ad licentiam sectis. 1302A Nonnullae se libertis et servis suis conferunt, omnium hominum existimatione despecta, dummodo habeant a quibus nullum impedimentum libertatis suae timeant. Christianam fidelem fideli re minori nubere piget, locupletiorem futuram in viro paupere? Nam si pauperum sunt regna coelorum (Matth., V, 3), quia divitum non sunt, plus dives in paupere inveniet majore dote. Sit illa ex aequo in terris, quae in coelis forsitan non erit.

CAPUT IX.

Dubitandum et inquirendum et identidem deliberandum est, an idoneus sit invectis dotalibus, cui Deus censum suum credidit. Unde sufficiamus ad enarrandam felicitatem ejus matrimonii, quod Ecclesia conciliat, et confirmat oblatio, et obsignat 1302B benedictio, angeli renuntiant, Pater rato habet? Nam nec in terris filii sine consensu patrum recte et jure nubunt. Quale jugum fidelium duorum unius spei, unius disciplinae, ejusdem servitutis! Ambo fratres, ambo conservi, nulla spiritus carnisve discretio. Atquin vere duo in carne una; ubi caro una, unus et spiritus. Simul orant, simul volutantur et 1303A simul jejunia transigunt, alterutro docentes, alterutro hortantes, alterutro sustinentes. In Ecclesia Dei pariter utrique, pariter in convivio Dei, pariter in angustiis, in persecutionibus, in refrigeriis; neuter alterum celat, neuter alterum vitat, neuter alteri gravis est; libere aeger visitatur, indigens sustentatur; eleemosynae sine tormento, sacrificia sine scrupulo, quotidiana diligentia sine impedimento; non furtiva signatio, non trepida gratulatio, non muta 1304A benedictio; sonant inter duos psalmi et hymni, et mutuo provocant, quis melius Deo suo cantet. Talia Christus videns et audiens gaudet, his pacem suam mittit; ubi duo, ibi et ipse; ubi et ipse, ibi et malus non est. Haec sunt quae Apostoli vox illa sub brevitate intelligenda nobis reliquit; haec tibi suggere, si opus fuerit; his te ab exemplis quarundam reflecte. Non licet aliter fidelibus nubere, et si liceret, non expediret.

 Liber I