There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Liber II 

1273D Argumentum.Tertullianus, sive aetate vel morbo ingravescente monitus, sive jam rebus saecularibus nuntium missurus, ut arctius christianam profiteretur disciplinam, et ad sublimis sacerdotii fastigia eveheretur, ad uxorem quasi testamenti tabulas condidit, duos nempe hosce libros, in quorum primo uxorem suam hortatur ut si prior ipse ad Dominum migraverit, a 1274D secundis nuptiis abstineat, in altero vero praecipit ut si nubere velit, tantum cum christiano viro conjungatur. Sic se habet totius operis prospectus.

CAPUT PRIMUM.

Dignum duxi, dilectissima mihi in Domino conserva, quid tibi sectandum sit post discessum de saeculo meum, si prior te fuero vocatus, jam hinc 1275A providere; ut provisum observes, mandare fidei tuae. Nam saecularibus satis agentes sumus et utrique nostrum consultum volumus. Si talibus tabulas ordinamus, cur non magis de divinis atque coelestibus posteritati nostrae prospicere debeamus, et legatum quodammodo praelegare, admonitionem et demonstrationem eorum, quae ex bonis immortalibus, et [de] haereditate coelorum deputantur? Tu modo ut solidum capere possis, hoc meae admonitionis fidei commissum, Deus faciat: cui sit honor, gloria, claritas, dignitas, potestas, nunc et in saecula saeculorum, amen. Praecipio igitur tibi, quanta continentia potes, post excessum nostrum renunties nuptiis: nihil mihi isto nomine collatura, nisi quod tibi 1276A proderis. Caeterum christianis saeculo digressis nulla restitutio nuptiarum in diem resurrectionis repromittitur, translatis scilicet in angelicam qualitatem et sanctitatem: proinde sollicitudo nulla quae de carnis zelo vel in Domini sententiam illam, quam septem fratribus per successionem nuptiis voluerunt, neminem tot maritorum resurrectionis die offendet, nec quisquam illam confusurus exspectat. Quaestio Sadducaeorum cessit sententiae Domini. Nec me putes propter carnis tuae integritatem mihi reservandam, de contumeliae dolore suspectum, insinuare jam hinc tibi consilium viduitatis: nihil tunc inter nos dedecoris voluptuosi resumetur. Nec enim tam frivola, tam spurca Deus suis pollicetur. Sed an tibi vel 1277A cuicumque alii foeminae ad Deum pertinenti proficiat, quod suademus, licet retractare.

CAPUT II.

Non quidem abnuimus conjunctionem viri ac foeminae benedictam a Domino, ut sciremus generi humano et replendo orbi et instruendo saeculo excogitatam, atque exinde permissam; unam tamen. Nam et Adam unus Evae maritus, et Eva una uxor illius, una mulier, una costa. Sane apud veteres nostros ipsosque patriarchas non modo nubere, sed etiam plurifariam matrimoniis uti fas fuit, erant et concubinae: sed licet figuratum in synagogam et Ecclesiam cesserit, ut tamen simpliciter interpretemur, necessarium fuit instituere, quae postea aut amputari, aut temperari mererentur. Superventura enim lex 1277B erat, oportebat legis adimplendae caussas praecucurrisse. Idem mox legi succurrere habebat, Dei sermo circumcisionem inducens spiritalem. Igitur per licentiam tunc passivam, materiae subsequentium emendationum praeministrabantur, quas Dominus Evangelio suo, dehinc Apostolus in extremitatibus saeculi aut excidit redundantes, aut composuit inconditas.

CAPUT III.

Sed non ideo praemiserim de libertate vetustatis et 1278A posteritatis castigatione, aut praestruam Christum separandis matrimoniis et delendis conjunctionibus advenisse, quasi jam hinc finem nubendi praescribam. Viderint, qui inter caetera perversitatum suarum disjungere docent, carnem de duobus unam, negantes eum, qui foeminam de masculo mutuatus, duo corpora ex ejusdem materiae consortio sumpta, rursus in se matrimonii compactione compegit. Denique prohiberi nuptias nusquam omnino legimus, ut bonum scilicet: quid tamen bono isto melius sit, accipimus ab Apostolo, permittente quidem nubere, sed abstinentiam praeferente: illud propter insidias tentationum, hoc propter angustias temporum: qua ratione utriusque pronuntiationis inspecta facile dinoscitur, necessitate nobis concessam esse nubendi potestatem: 1278B quod autem necessitas praestat, depretiat ipsa. Quod denique scriptum est, Melius est nubere quam uri (I Cor., VII, 9), quale hoc bonum est, oro te, quod mali comparatio commendat? Ut ideo melius sit nubere, quia deterius est uri. Atenim quanto melius est neque nubere neque uri! [Sed] etiam in persecutionibus melius est ex permissu fugere de oppido in oppidum, quam comprehensum et distortum negare. Atque ideo beatiores, qui valent beata testimonii confessione excedere. Possum dicere: 1279A quod permittitur bonum non est. Quid enim? Necesse est mori mihi. Si ploro, bonum est, quod si timeo, quod permittitur, suspectam habet permissionis suae caussam: quod autem melius est, nemo permisit, ut indubitatum et sua sinceritate manifestum. Non propterea appetenda sunt quaedam, quia non vetantur, etsi quodammodo vetantur, cum alia illis praeferuntur: praelatio enim superiorum dissuasio est infirmorum. Non ideo quid bonum est, quia malum non est: nec ideo malum non est, quia non obest. Porro plane bonum hoc antecedet, quod non modo non obest, sed insuper prodest. Itaque malle debes, quod prodest, quam quod non obest. Ad primum enim locum certamen omne contendit: secundus solatium habet, victoriam non habet. 1279B Quod si Apostolo auscultamus, obliti posteriorum, extendamur in priora, et meliorum donationum sectatores simus. Si nobis laqueum non imponit, quid utilitatis sit, ostendit, dicens (I Cor., VII, 94): Innupta de dominicis cogitat, uti corpore et spiritu sancta sit. Nupta vero, sollicita est quomodo conjugi suo placeat. Caeterum nusquam ita nuptias permittit, ut non potius ad suum exemplum nos eniti malit. Felicem illum qui Pauli similis extiterit.

1280A

CAPUT IV.

Sed carnem legimus infirmam, et hinc nobis adulamur impensius: legimus tamen et spiritum firmum. Nam in uno sensu utrumque positum est. Caro, terrena materia est, spiritus vero coelestis. Cur ergo ad excusationem proniores, quae in nobis infirma sunt, opponimus: quae vero fortiora, non tuemur? Cur coelestibus terrena non cedant? si spiritus carne fortior, quia et generosior, nostra culpa infirmiorem sectamur. Nam disjunctis matrimonio duae species humanae imbecillitatis necessarias nuptias faciunt. Prima quidem potentissima, quae venit de concupiscentia carnis: sequens de concupiscentia saeculi. Sed utraque repudianda est a servis Dei, qui et luxuriae et ambitioni renuntiamus. Carnis concupiscentia aetatis 1280B officia defendit, decoris messem requirit, gaudet de contumelia sua: dicit virum necessarium sexui, ut auctoritatis et solatii causa, vel ut a malis rumoribus tuta sit. Et tu adversus consilia haec ejus, adhibe sororum nostrarum exempla, quarum nomina penes Dominum, quae nullam formae vel aetatis occasionem praemissis maritis sanctitati anteponunt: malunt enim Deo nubere, Deo speciosae, Deo sunt puellae: cum illo vivunt, cum illo sermocinantur: illum diebus et noctibus tractant: orationes 1281A suas velut dotes Domino assignant: ab eodem dignationem velut munera maritalia, quotiescumque desiderant, consequuntur. Sic aeternum sibi bonum Domini occupaverunt, ac jam in terris non nubendo, de familia angelica deputantur. Talium exemplis foeminarum ad aemulationem te continentiae exercens, spiritali affectione carnalem illam concupiscentiam humabis; temporalia et volatica desideria formae vel aetatis inimicantium bonorum compensatione delendo. Caeterum haec saecularis concupiscentia caussas habet gloriam, cupiditatem, ambitionem, insufficientiam, per quas necessitatem nubendi subornat, videlicet coelestia repromittens, dominari in aliena familia, in alienis opibus incumbere, cultum de alieno extorquere sumptu, quem non sentias cedere in 1281B te. Haec procul a fidelibus, quibus nulla cura tolerandae vitae, nisi si diffidimus de promissis Dei, et cura et providentia: qui lilia agrestia vestit, qui volatilia coeli nullo ipsorum labore pascit, qui prohibet de crastino victuque vestituque curari; spondens, scire se, quid cuique servorum suorum opus sit: non quidem monilium pondera, non vestium taedia, non gallicos multos, nec germanicos bajulos, quae nuptiarum gloriam accendunt; sed sufficientiam, quae modestiae et pudicitiae apta est. Praesume, oro te, nihil tibi opus est, si Domino appareas; imo omnia habere, si habeas Dominum: cujus omnia coelestia 1282A recogita, et terrena despicies. Nihil viduitati apud Deum subsignatae necessarium est, quam perseverare.

CAPUT V.

Adjiciunt quidem sibi homines caussas nuptiarum de sollicitudine posteritatis, et liberorum amarissima voluptate. Sed id quoque penes nos odiosum est. Nam quid gestiamus liberos gerere, quos cum habemus, praemittere optamus, respectu scilicet imminentium angustiarum, cupidi et ipsi iniquissimo isto saeculo eximi et recipi ad Dominum, quod etiam Apostolo votum fuit. Nimirum necessaria soboles servo Dei. Satis enim de salute nostra securi sumus ut liberis vacemus: quaerenda nobis onera sunt, quae etiam a gentilium profanis vitantur, quae legibus coluntur, quae parricidiis 1282B expugnantur. Nobis quidem plurimum importuna, quantum fidei periculosa. Cur enim Dominus vae praegnantibus et nutricantibus (Matth., XXIV, 19; Luc, XXI, 23) cecinit, nisi quia filiorum impedimenta testatur, in illa die expeditionis incommodum futura? utique nuptiis imputaturus. Istud autem ad viduas non pertinebit: ad primam angeli tubam expeditae prosilient. Quamcumque pressuram persecutionemque, libere perferent, nulla in utero, nulla in uberibus aestuante sarcina nuptiarum. Igitur sive carnis, sive saeculi, sive posteritatis gratia nubetur, nihil ex istis necessitatibus Dei 1283A servis: ut non satis habeam semel alicui earum succubuisse, et uno matrimonio omnem concupiscentiam hujusmodi expiasse. Nubamus quotidie, et nubentes a die illo deprehendamur, ut Sodoma et Gomorrha. Nam illic non utique nuptias et mercimonia solummodo agebant: sed cum dicit, nubebant et emebant, insigniora ipsa carnis et saeculi vitia denotat, quae a divinis disciplinis plurimum avocent: alterum per lasciviendi voluptatem; alterum per acquirendi voluntatem. Etenim illa tunc caecitas longe a finibus saeculi habebatur. Quid ergo fiet, si quae olim detestabilia sunt penes Dominum, ab his nos nunc arcent? Tempus, inquit, in collecto est; superest, ut qui matrimonia habent, tanquam non habentes agant.

CAPUT VI.

1283B Quod si habent, oblitterare debent quod habent: quanto magis non habentes, prohibentur repetere, quod non habent; ut cujus maritus de rebus abiit, exinde quietem sexui suo nubendi abstinentia injungat: quam pleraeque gentilium foeminarum memoriae carissimorum maritorum parentant. Cum quid difficile videtur, difficiliora alios obeuntes recenseamus. Quot enim sunt qui statim a lavacro carnem suam obsignant! Quot item, qui consensu pari inter se matrimonii 1284A debitum tollunt, voluntarii spadones pro cupiditate regni coelestis. Quod si salvo matrimonio abstinentia toleratur, quanto magis adempto! Credo enim difficilius salvum derelinqui, quam amissum non desiderari. Durum plane et arduum satis continentia sanctae foeminae post viri excessum Dei caussa, cum gentiles Satanae suo et virginitatis et viduitatis sacerdotio perferant? Romae quidem, quae ignis illius inextinguibilis imaginem tractant, auspicia poenae suae cum ipso dracone curantes, de virginitate censentur. Achaeae Junoni apud Aegium oppidum virgo sortitur: et quae Delphis insaniunt, nubere nesciunt. Caeterum viduas Africanae Cereri adsistere scimus, durissima quidem oblivione a matrimonio allectas. Nam manentibus in aeternum viris non modo thoro decedunt, sed et 1284B alias eis utique ridentibus loco suo insinuant, adempto omni contactu usque ad osculum filiorum, et tamen durante usu perseverant in tali viduitatis disciplina, quae pietatis etiam sanctae solatia excludit. Haec diabolus praecipit, et auditur: provocat nimirum Dei servos continentia suorum, quasi ex aequo contineant etiam gehennae sacerdotes. Nam invenit, quomodo homines etiam bonis sectationibus perderet; et nihil apud eum refert, alios luxuria, alios continentia occidere.

1285A

CAPUT VII.

Nobis continentia ad instrumentum aeternitatis demonstrata est a Domino salutis, ad testimonium fidei, ad commendationem carnis istius exhibendae superventuro indumento incorruptibilitatis ad sustinendam novissime voluntatem Dei. Super haec enim recogites moneo, neminem non ex Dei voluntate de saeculo duci, si ne folium quidem ex arbore sine Dei voluntate dilabitur. Idem qui nos mundo infert, idem et educat necesse est. Igitur defuncto per Dei voluntatem viro, etiam matrimonium Dei voluntate defungitur; quid tu restaures, cui finem Deus posuit? quid libertatem oblatam tibi 1285B iterata matrimonii servitute fastidis? Obligatus es, inquit (I Cor. VII, 27), matrimonio, ne quaesieris solutionem: 1286A solutus es matrimonio, ne quaesieris obligationem. Nam etsi non delinquas renubendo, carnis tamen pressuram subsequi dicit (Ib., 10, 28). Quare facultatem continentiae, quantum possumus, non diligamus? quam primum obvenerit, imbibamus: ut quod in matrimonio non valuimus, in viduitate sectemur. Amplectenda occasio est, quae adimit quod necessitas imperabat. Quantum fidei detrahant, quantum obstrepant sanctitati nuptiae secundae, disciplinae Ecclesiae, praescriptio Apostoli declarat, cum digamos non sinit praesidere, cum viduam allegi in ordinem nisi univiram non concedit: aram enim Dei mundam proponi oportet. 1286B Tota illa Ecclesia candida de sanctitate describitur. Sacerdotium viduitatis, et celebratum est 1287A apud nationes, pro diaboli scilicet aemulatione. Regem saeculi, pontificem maximum, rursus nubere nefas est: quantum Deo sanctitas placet, cum illam etiam inimicus affectat, non utique ut alicujus boni affinis, sed ut Dei Domini placita cum contumelia affectans!

CAPUT VIII.

Nam de viduitatis honoribus apud Dominum uno dicto ejus per Prophetam expeditum est: Juste facite viduae et pupillo, et venite disputemus, dicit Dominus. Duo ista nomina in quantum despectui humano, in tantum divinae misericordiae exposita, suscepit tueri Pater omnium. Vide quam ex aequo habetur qui viduae benefecerit, quanti est vidua ipsa, cujus assertor cum Domino disputavit! Non tantum virginibus datum opinor, licet in illis integritas solida et tota sanctitas de proximo visura sit faciem Dei. Tamen vidua habet 1287B aliquid operosius: quia facile est non appetere quod nescias, et aversari quod desideraveris nunquam. Gloriosior continentia, quae jus suum sentit; quae quid viderit, novit. Poterit virgo felicior haberi, at vidua laboriosior: illa, quod bonum semper habuit; ista, quod bonum sibi invenit. In illa gratia, in ista 1288A virtus coronatur. Quaedam enim sunt divinae liberalitatis, quaedam nostrae operationis. Quae a Domino indulgentur, sua gratia gubernantur; quae ab homine captantur, studio perpetrantur. Stude igitur ad virtutem continentiae [modestiae], quae pudori procurat; sedulitati, quae nugas non facit; frugalitati, quae saeculum spernit. Convictum atque commercia Deo digna sectare, memor illius versiculi, sanctificati per Apostolum:

Bonos corrumpunt mores congressus mali.

CAPUT IX.

Loquaces, otiosae, vinosae, curiosae contubernales, vel maxime proposito viduitatis officiunt. Per loquacitatem irrepunt verba pudoris inimica; per otium a severitate deducunt; per vinolentiam quidvis mali insinuant; per curiositatem aemulationem libidinis convehunt. Nulla hujusmodi foeminarum de bono univiratus loqui novit: Deus enim illis (ut ait 1288B Apostolus) venter est (Phil., III, 19), ita et quae ventri propinqua. Haec tibi jam hinc commendo, conserva carissima, post Apostolum quidem ex abundanti retractata, sed tibi etiam solatio futura, quod meam memoriam, si ita evenerit, in illis frequentabis.

Liber II