Liber I |
0585D 1. Nunc de deis vestris, miserandae nationes, congredi vobiscum defensio nostra desiderat, provocans ipsam conscientiam vestram, ad censendum, an vere dei, ut vultis, an falso, ut scire non vultis. Haec enim materia est erroris humani per artificem ejus, ne 0586D ignorantia erroris.... quo magis rei sitis. Patent oculi, nec vident; hiant aures, nec audiunt: cor stupet saliens, nescit animus quod agnoscit. Denique, si tantam perversitatem una praescriptione discuti liceret, in expedito esset nuntiatio, cum 0587Aomnes istos deos ab hominibus institutos, non.... hinc excidere fidem verae divinitatis, quo nihil utique aliquando coeptum divinum videri jure possit. Sed enim multa sunt, quibus teneritas conscientiae obduratur in callositatem voluntarii erroris. Ingenti manu veritas obsidetur; at ipsa de sua virtute secura est. Quidni? quoscumque vult, de ipsis adversariis socios protectoresque sibimet assumit, et omnem illam expugnatorum multitudinem prosternit. Adversus haec igitur nobis negotium est, adversus institutiones majorum, auctoritates receptorum, leges dominantium, argumentationes prudentium; adversus vetustatem, consuetudinem, necessitatem; adversus exempla, prodigia, miracula, quae omnia adulterinam istam divinitatem corroboraverunt. Quare secundum vestros commentarios, quos ex omni theologiae genere 0587B cepistis, gradum conferens, quoniam major in hujusmodi penes, vos auctoritas litterarum, quam rerum est, elegi ad compendium Varronis opera, qui rerum divinarum ex omnibus retro digestis commentatus, idoneum se nobis scopum exposuit. Hunc si interrogem, qui insinuatores deorum? aut philosophos designat aut populos ant poetas. Triplici enim genere deorum censum distinxit: unum esse physicum, quod philosophi retractant; aliud mythicum, quod inter poetas volutetur; tertium gentile, quod populi sibi quique adoptaverunt. Igitur cum philosophi physicum conjecturis concinnarint, poetae mythicum de fabulis traxerint, populi gentile ultro praesumpserint, ubinam veritas collocanda? in conjecturis? 0587C sed incerta conceptio est; in fabulis? sed foeda relatio est; in adoptionibus? sed passiva et muncipalis adoptatio est. Denique apud philosophos incerta, quia varia; apud poetas omnia indigna, quia turpia; apud populos passiva omnia, quia voluntaria. Porro divinitas, si veram retractes, ea definitione est, ut istud neque argumentationibus incertis colligatur, neque fabulis indignis contaminetur, neque adoptionibus passivis judicetur; haberi enim debet, sicut 0588A est, certa, integra, communis, quia scilicet omnium. Caeterum quem Deum credam? quem suspicio aestimavit, quem historia jactavit, quem civitas voluit? Dignius multo neminem credam, quam dubitandum aut pudendum aut adoptivum.
2. Sed physicorum auctoritas philosophorum ut mancipium sapientiae patrocinatur. Sane mera sapientia philosophorum, cujus infirmitatem prima haec contestatur varietas opinionum, veniens de ignorantia veritatis. Quis autem sapiens expers veritatis, qui ipsius sapientiae ac veritatis patrem et dominum deum ignoret?.... divina alias enuntiatio Salomonis (Prov. IX. 10; Ps. XI. 10): Initium, inquit, sapientiae metus in Deum. Porro timoris origo notitia est; quis enim timebitquod ignorat? Ita qui Deum timuerit, 0588B omnium notitiam et veritatem assecutus, plenam atque perfectam sapientiam obtinebit. Hoc autem philosophiae non liquido successit. Licet enim per curiositatem omnimodae litteraturae inspiciendae, divinis quoque scripturis ut antiquioribus possint videri incursasse, et inde nonnulla dempsisse, cum tamen.... ut, probant sese aut omnia despexisse aut non omnibus.... Nam et alias veritatis simplicitas per scrupulositatem.... ve fide nutat, et ita accedente libidine gloriae ad proprii ingenii opera mutasse, per quod in incertum abiit etiam quod invenerant, et facta est argumentationum inundatio de stillicidio uno atque alio veritatis; invento enim solummodo eo, non ut invenerant, exposuerunt, ut de qualitate ejus et de natura et jam de sede disceptent: Platonici quidem 0588C curantem rerum et arbitrum et judicem; Epicurei otiosum et inexercitum, et ut ita dixerim, neminem; positum vero extra mundum, Stoici; intra mundum, Platonici. Quem non penitus admiserant, neque nosse potuerunt, neque timere, nec inde sapere, exorbitantes scilicet ab initio sapientiae, id est, metu in Deum. Exstant testimonia tam ignoratae quam dubitatae inter philosophos Divinitatis. Diogenes consultus, quid in coelis agatur: Nunquam, inquit, ascendi. 0589A Item, an dei essent? Nescio, inquit, nisi ut sint expedire. Thales Milesius, Croeso sciscitanti, quid de deis arbitraretur, post aliquot deliberandi commeatus, nihil renuntiavit. Socrates ipse deos istos quasi certus negabat. Idem Aesculapio gallinaceum secari quasi certus jubebat. Et ideo cum tam incerta et inconstans definiendi de Deo philosophia deprehenditur, quem potuit...... re ejus, quem non liquido tenebat determinare? De mundo.... dicimus. Hunc enim physicum theologiae genus cogunt: q..... ta deos tradiderunt, ut Dionysius stoicus trifariam deos dividat, unam vult speciem, quae in promptu sit, ut solem, lunam..... aliam, quae non compareat, ut Neptunum, reliquam, quae de hominibus ad divinitatem transisse dicitur, ut Herculem, Amphiaram. 0589B Aeque Arcesilaüs trinam formam divinitatis ducit, Olympios, Astra, Titaneos; de Coelo et Terra, ex his, Saturno et Ope, Neptunum, Jovem et Orcum et caeteram successionem. Xenocrates Academicus bifariam facit, Olympios et Titanios, qui de Coelo et Terra. Aegyptiorum plerique quatuor deos credunt, Solem et Lunam, Coelum ac Terram. Cum reliquo igni superno deos ortos Democritus suspicatur, cujus instar vult esse naturam Zeno. Unde et Varro ignem mundi animum facit, ut perinde in mundo ignis omnia gubernet, sicut animus in nobis. Atqui vanissime. Nam cum est, inquit, in nobis, ipsi sumus; cum exivit, emorimur. Ergo et ignis cum de mundo per fulgura proficiscitur, mundus emoritur.
3. His ita expeditis, videmus physicum istud ad 0589C hoc subornatum, ut deos elementa contendat, cum his etiam alios deos natos alleget; Dei enim nonnisi de deis nascerentur. Quos quoniam in mythico apud poetas plenius suo loco examinabimus, tamen quod de ipsis interim retractandum est, quod ad praesentem speciem facit, simul et de praesenti specie ad ipsos...... an ostensuri sumus, deos nullo modo videri posse, qui de elementis nati dicuntur, ut jam hinc praejudicatum sit, deos elementa non esse, cum qui de elementis nati dicuntur, Dei non sunt; aeque demonstrando, orta deos non esse, ad illam agnatorum speciem praestruemus recte non esse defendi, quorum parentes, id est elementia dei non sunt. Scitum, deum e deo nasci, quemadmodum de non deo non 0589D deum. Igitur quod elementa contineat mundus iste, ut summaliter tractem de universitate, partibus ejus praeministrans; nam quae conditio ejus, eadem utique erit et elementorum et membrorum, aut ab aliquo institutus sit necesse est, qua Platonis humanitas, aut a nullo qua Epicuri duritia. Et si institutus est, habendo initium habebit et finem, ita quod aliquando non fuit ante initium, et quandoque non erit post finem: non capit utique videri deus carens substantia 0590A divinitatis, id est aeternitate, quae sine initio et fine censetur. Si vero institutus omnino non est ac propterea deus habendus, quod ut Deus neque initium neque finem sui patitur: quomodo quidam assignat elementis, quae deos volunt, generationem, cum stoici negent quicquam Deo nasci? Item, quomodo volunt, quos de elementis natos ferunt, deos baberi, cum Deum negent nasci? Itaque quod mundi erit, hoc elementis adscribetur, coelo dico et terrae et sideribus et igni, quae deos et deorum parentes adversus negatam generationem Dei et nativitatem frustra credi proposuit Varro. Et qui Varro indicaverat animalia esse coelum et astra. Quod si ita est, etiam mortalia sint necesse est, secundum animalis formam; nam etsi immortalem constat animam, ipsi hoc soli licebit, 0590B non etiam illi cui adnectitur, id est corpori. Nemo autem negabit mortale corpus esse, cum et contingamus ea et contingamur ab eis, certa corpora ex illis decidere videamus. Ergo si animalia deposita ratione animae, qua corporum conditio, mortalia, non utique, dii elementa. Et tamen unde animalia Varroni videntur elementa? Quoniam moventur. Ac ne ex diverso proponatur, multa alia moveri, ut rotas, ut plaustra, ut machinas caeteras, ultro praevenit dicens, eo animalia credita, quod per semetipsa moverentur, nullo extrinsecus apparente motatore eorum aut minatore, sicut apparet, qui rotam compellit, et plaustra volvit, et machinam temperat. Igitur nisi animalia, non mobilia per se. Porro allegans, quid non appareat, ostendit quid quaesisse debuerat, id 0590C est, artificem et arbitrum motus; neque enim statim non est, quod, quia non videmus, non credimus esse. Imo eo altius investigandum est, quod non videatur, ut quod videatur quale sit scire possimus. Alioquin si tantum ea, quae comparent, deo esse creduntur, quia comparent? Quomodo deos etiam eos recipitis qui non comparent? Si autem videntur esse qui non sunt, cur non sint et qui non videntur? Motatorem dico coelestium rerum. Sint ergo et animalia, quia mobilia per se, etiam mobilia per se, quia non per alium; tamen illa non statim Dei, quia animalia, ita nec ideo, quia per se mobilia; aut quid vetat universa animalia, ut mobilia per se, deos haberi?..... lia sane vanitate Aegyptiis licet.
0590D 4. Aiunt quidam propterea deos fuisse appellatos, quod θέειν et σείεσθαι, procurrere ac motari interpretatio est. Sane vocabulum istud non est alicujus majestatis; a cursu enim et motu, non ab divinitatis denominatione formatum est. Sed cum etiam ille unus Deus quem colimus, θεὸς cognominetur, nec tamen aut motus ullus aut cursus ejus appareat, quia nec visibilis cuiquam sit, palam est, ut vocabulum istud....... sumptum propriumque, quia se 0591Anativum, divinitatis inventum........ interpretationis ejus astutia, verisimilius est non a cursu et motu θεοὺς dictos, sed de appellatione veri dei mutuatum, uti quos aeque deos excudissetis, θεοὺς cognominaretis. Denique quam ita sit, probatio suppetit, cum etiam universos deos vestros, in quibus nullius cursus aut motus officium denotatur, θεοὺς communiter appelletis. Itaque si aeque θεοὺς aeque immobiles, disceditur vocabuli interpretatione pariter et divinitatis opinione, quae a cursu et motu modulata rescinditur. Quod si nomen istud proprium divinitatis et simplex, nec interpretatorium in illo deo reprehensum, in caetera, quae deos vultis, docete etiam qualitatis inter illos esse consortium, ut jure consistat collegium nominis communione substantiae. Porro ΘΕΟΣ ille jam hoc solo, 0591B quod non sit in promptu, vacat a comparatione eorum, quae in promptu sunt et visui et sensui; sed sensui satis, quod est testimonii ad diversitatem occulti et manifesti renuntiatio; si elementa palam proposita omnibus, si contra deus nemini, quomodo poteris ex ea parte, quam non vidisti, quae vides, congredi? Cum ergo non habes conjungere sensu.... ratione, quid vocabulo conjungis, ut conjungas etiam potestate? Ecce enim Zeno quoque materiam mundialem a Deo separat, vel eum per illam, tanquam mel per favos transisse dicit. Itaque materia et Deus duo vocabula, duae res. Pro discrimine vocabulorum etiam res separantur, etiam materiae conditio vocabulum sequitur. Quod si materia non est, quia sic et 0591C appellatio praescribit, quomodo quae sunt in materia, id est elementa, dei habebuntur, cum membra a corpore alig.... esse non possint? Sed quid ego cum argumentationibus physiologicis? S..... ascendere debuit de statu mundi, non incerta descen........ lo platonica forma quadratum eum angulatumque com....... do circino rotunda ita collegit, quod sine capite solum credi laborat. Sed Epicurus, qui dixerat, quae super nos, nihil ad nos, cum et ipse coelum inspicere desiderat, solis orbem pedalem deprehendit. Adhuc scilicet frugalitas et in coelis agebatur. Denique ut ambitio profecit, etiam sol aciem suam extendit, ita illum orbem majorem peripatetici denotaverunt. Oro vos, quid sapit conjecturarum libido? Quid probat tanta praesumptione asseverationis otium affectatae morositatis eloquii 0592A artificio adornatum? Merito ergo Milesius Thales dum totum coelum examinat et ambulat oculis, in puteum cecidit...... r, multum irrisus Aegyptio illi: In terra, inquit, nihil perspiciebas, coelum tibi speculandum existimas? Itaque casus ejus per figuram...... s notat, scilicet eos qui stupidam exerceant curiositatem..... naturae, quam prius in artificem ejus et praesidem, in vacuum..... n dum habituros.
5. Quin ergo ad humaniorem aliquanto.... imur opinionem, quae de communi omnium sensu et simplici cog.... deducta videatur? Nam et Varro meminit ejus, creditam praeterea dicens elementorum divinitatem, quod nihil omnino sine suffragio illorum gigni, ali, provehi possit ad vitae humanae et terrae sationem, quando ne ipsa quidem corpora aut animas 0592B sufficere licuisset sine elementorum temperamento, quo hahitatio ista mundi circulorum conditionibus foederata praestatur, nisi quod hominum incolatui denegavit enormitas frigoris aut caloris. Itaque deos credi: solem, qui diei de suo cumulet, fruges caloribus, p...... et annum stationibus servet; lunam, solatium noctium, patrocinium mensium gubernaculis, item sidera, signacula quaedam temporum ad mutationem notandorum; ipsum denique coelum, sub quo omnia; terram, super quam omnia, et quicquid illorum inter se ad commoda humana conspirat. Nec tantum beneficiis fidem divinitatis elementis convenire, sed etiam de diversis, quae tanquam de ira et offensa eorum incidere soleant, ut fulmina, ut grandines, ut ardores, ut aurae 0592C pestilentes, item diluvia, item hiatus motusque terrarum. Et jure credi deos, quorum natura honoranda sit in secundis, metuenda sit in adversis, domina scilicet juvandi et nocendi. Porro, si ita sentiuntur in..... conversatione, non perinde rebus ipsis, quibus juvantur sive laeduntur aut gratias referunt aut querelas intendunt, sed his, sub quorum ducatu et potestate operatio rerum decurrit. Nam in voluptatibus vestris non tibiae aut citharae coronam ad praemium adjudicatis, sed artifici, qui tibiam et citharam suavitatis temperet vi. Aeque cum quis valetudine male est, non lanis nec antidotis aut malagmatis ipsis gratiam meministis, sed medicis, quorum opera atque prudentia remedia proveniunt. Item in adversis qui ferro sociantur, non gladium ipsum aut 0593A lanceam accusant, sed hostem vel latronem. Et quos... tegulas aut imbrices arguunt, sed vetustatem; sicut et naufragi non petris et fluctibus imputant, sed procellae. Merito. Certum enim est, quodcumque est, ei adscribendum, non per quod fit, sed a quo fit, quia is est caput facti, qui et ut fiat et per quid fiat, instituit. Et sunt in omnibus rebus tres tituli isti: quod est, per quod est, et a quo est; quia prius est, qui quid velit fieri, et quod possit, inveniri. Et ita recte in caeteris agitis, auctorem considerantes. At in physicis contra naturam regula vestra, qua in caeteris sapientiam judicatis, auferendo summum gradum auctoris et quae fiunt, non a quo fieri... ita credere contingit elementorum potestates et ar... esse, quae sunt servitutes et officia. Non in ista investigatione ali.... us 0593B artificis intus et domini, servitutis autem non tendimus elementorum.... operis eorum quas facis potestatis. Sed Dei non serviunt; ea igitur, quae serviunt, Dei non sunt. Aut doceant vulgo fieri, ut de licentia passivitatis libertas approbetur, de libertate dominatio de dominatione divinitas intelligatur. Nam si omnia haec super nos certis curriculis, legitimis decursibus, propriis spatiis, aequis vicibus sub legis instar constituta volvendis temporibus et exercendis temporibus et exercendis temporum ducatibus occurrere meminerunt, ex ipsa observatione conditionum suarum et fide operum et instantia........ et cura demutationum, memoria reciprocatorum, aliquam dominationem sibi praeesse persuadeant vobis, cui apparere videatur universa negotiatio mundialis perveniens 0593C ad humani generis utilitatem et..... onem? Non enim potest dicere, ea sibi agere ista ac sibi curare nec quicquam hominum caussa disponere, cum propterea defendas elementis divinitatem, quod ab aliis aut juvari te aut laedi sentias; nam si sibi praestant, nihil eis debes.
6. Age jam, conceditisne divinitatem non modo non serviliter currere, sed imprimis integre stare, neque minui neque intercipi neque corrumpi debere. Caeterum abiit omnis felicitas ejus, si quid patitur unquam. Ecce autem et astra intercidunt, et intercicidisse se attestantur. Confitetur et luna, quantum 0594A amiserit, cum resumit. Jam majora ejus detrimenta soletis in aquae speculo considerare, ut nihil amplius ullam..... credam quod magi norunt. Ipse etiam sol saepe defectione tentatus est. Fingite quaslibet rationes coelestium casuum, non volet deus aut minor fieri, aut esse desinere. Viderint igitur humanae doctrinae patrocinia, quae conjectandi artificio sapientiam mentiuntur et veritatem. Nam alias natura sic est, ut qui melius dixerit, hic verius dixisse videatur, non qui verius, is melius.
7. Caeterum cui res examinabitur, verisimilius utique dicet elementa ista ab aliquo regi, quam ultro... igitur non deos, quae sub aliquo. At si in isto erratur, melius est simpliciter, quam ut physici, diligenter. Sed enim si ad mythic... tes, melius jam 0594B in physico mortalitas errat, eis divinitatem adscribendo, quae super hominem putat situ et vi et magnitudine et divinitate sentiri; quod enim super hominem, credas Deo proximum. Caeterum ut ad mythicum transeamus, quod poetis deputatur, nescio an tantum......... mediocritati nostrae, an tanti de documentis divinitatis conf........ ut Mopsus Africanus et Boeotus Amphiaraus. Delibanda enim nunc est species ista, cujus suo loco ratio reddetur. Interim hos certe homines fuisse vel eo palam est, quod non constanter deos illos, sed heroas appellatis. Quid ergo contendimus? Si addicenda mortuis divinitas erat, non utique talibus? Ecce vos cum eadem licentia praesumptionis sepulcris regum vestrorum coelum infamatis, nonne probatos quosque justitia, virtute, 0594C pietate et omni bono ejusmodi consecrationis solatio honestatis contenti pro talibus etiam irrideri pejerantes. At e contrario impios, turpes etiam pristinis humanae gloriae praemiis aufertis, decreta eorum et titulos lancinatis, imagines detrahitis, monetam repercutitis. Ille autem conspector omnium, comprobator, imo largitor bonorum, tantae indulgentiae suae ordinationem vulgo prostituet et plus diligentiae atque justitiae hominibus licebit in distribuendis divinitatibus sapere? Mundiores erunt regum et principum comites quam summi Dei? Atquin horretis et aversamini, vagos, exsules,...... debiles, sordide natos, 0595A inhoneste institutos; contra incestos, adulteros, raptores, parricidas etiam legibus exserendis. Ridendum an irascendum sit, tales deos credi, quales homines esse non debeant? Sed enim in isto mythico genere, quod poetae ferunt, quam incerti agitis circa conscientiae pudorem et pudoris defensionem! Nam quotiens mise...., turpia, vel atrocia deorum exprobramus; allegationem poeti...... e ut fabulosa defenditis! quotiens ultro siletur de ejusmodi poetica, non modo non horretis, sed insuper honoratis, utque in necessariis artibus habetis. Denique per hanc initiatricem litteraturae ingenuitatis studia producitis. Criminatores deorum poetas eliminari Plato censuit, ipsum Homerum sane coronatum civitate pellendum. At cum excipiatis illos et retineatis, cur non credatis talia retexentibus de deis vestris? Igitur si creditis poetis, 0595B cur laudem mendacibus fertis, nec cavetis ne offendatis eos, quorum detrectatores honoratis? Sane fides a poetis non exigenda. Nonne qui dicitis deos post mortem factos, homines confitemini ante mortem? Quid ergo novi, si, qui homines fuerint, humanis aut casibus aut criminibus aut fabulis polluuntur? Non creditis poetis, cum de relationibus eorum etiam sacra quaenam disposueritis? Cur rapitur sacerdos Cereris, si non tale Ceres passa est? Cur Saturno alieni liberi immolantur, si ille suis pepercit? Cur Ideae masculus amputatur, si nullus illi fastidiosior adolescens libidinis frustatae dolore castratus est? Cur Herculeum polluctum mulieres Lanuvinae non gustant, si non mulierum caussa p...... Mentiuntur 0595C sane poetae! sed non ideo quod talia gesserint... homines quas defuerint nec quod divinas adscripserint fo.... divinitatis, cum interim vobis credibilius visum est deos fuisse, sed non tales, quam tales, sed non deos.
8. Superest gentile illud genus inter populos deorum, quos libidine sumptos, non pro notitia veritatis, docet privata notitia. Deum ergo existimo ubique notum, ubique praesentem, ubique dominantem, omnibus colendum, omnibus demerendum. At enim cum illi quoque, quos totus orbis communiter colit, excidant 0596A probationi verae divinitatis, quanto magis isti, quos ne ipsi quidem municipes sui norunt? Nam quae idonea auctoritas praecucurrit ejusmodi theologiae, quam etiam fama destituit? Quanti sunt, qui norint visu vel auditu Atagartin Syrorum, Coelestem Afrorum, Varsutinam Maurorum, Obodan et Dusaren Arabum, Belenum Noricum, vel, quos Varro ponit, Casiniensium Delventinum, Narniensium Visidianum, Atheniensium Numentinum, Aesculanorum Anchariam, et quam praevenerim, Volsiniensium Nortiam, quorum ne nominum quidem dignitas humanis cognominibus distat? Satis rideo etiam deos decuriones cujusque municipii, quibus honor intra muros suos determinatur. Haec libertas adoptandorum deorum quousque profecerit, Aegyptiorum superstitiones docent, qui etiam bestias privatas colunt, p.... crocodilos 0596B et anguem suum. Parum est si etiam hominem consecrarunt. Illum dico, quem non jam Aegyptus aut Graecia, verum totus orbis...... Afri jurant; de cujus statu quid conjici potest apud nostras litteras ut verisimile videtur positum est. Nam Serapis iste quidam olim Joseph...... fuit de genere sanctorum, junior inter caeteros fratres, sed excelsior......... ab iisdem fratribus per livorem venum in Aegyptum datus, saeviebat in familia regis Aegyptorum Pharao, a regina minus pudica desideratus, sed quia non obsequebatur, e contrario ab eadem delatus, a rege in carcerem datur. Illic somnia quibusdam non perperam interpretatus, vim spiritus sui ostendit. Interea rex quoque somnia terribilia quaedam 0596C illi, detractis quos convocaverat, voluit exponere. Joseph expedimenta de carcere edocuit, somnium regi aperit: illos boves septem opimissimos, defluentes, totidem annorum ubertatem significare; posteriores aeque septem ineptos, subsequentium septem annorum inopiam. Praedicare itaque saepe de recondendis praesidiis in futuram famem de copia priore, credidit rex; exitus rerum et prudêntem et sanctum semper necessarium probavit. Itaque Pharao universae Aegypto et frumentandae et exinde curandae eum praefecit. Hunc Serapidem ex suggestu, 0597A quo caput ejus ornatum, vocaverunt, cujus suggestus modialis figura frumentationis memoriam obsignat, et curam frugum super caput ejus fuisse, ipsis spicis, quibus per ambitum notatur, apparet. Propterea et canem, quem apud inferos deputant, sub dextera ejus dicaverunt, quod sub manu ejus compressatur Aegyptiorum, et Fariam adjungunt, quam filiam regis Pharao derivatio nominis esse demonstrat; nam et tunc Pharao, inter caetera honorum et remunerationum, filiam quoque in matrimonium ei dederat. Sed quia et feras et homines colere susceperant, utramque faciem in unum Anubin contulerunt, in quo naturae conditionisque suae potius argumenta videri posset consecrasse gens rixosa, suis regibus recontrans, in extraneis dejecta, sane et gula et spurcitia...... etiam servi ipsa.
0597B 9. Haec secundum tripertitam dispositionem.... divinitatis aut notiora aut insigniora digessimus, ut possit jam videri satis responsum de physico genere, de poetico, de gentibus. Et quoniam omnis superstitio, non jam philosophorum nec poetarum nec populorum, a quibus tradita est, sed dominantium Romanorum, quibus occupata est, auctoritatem sibi exstruxit, alia jam nobis ineunda est humani erroris latitudo, imo silva caedenda, quae undique conceptis superstitionum seminibus vitii pueritiam obumbravit. Sed et Romanorum deos Varro bifariam disposuit incertos et electos. Tantam vanitatem! Quid enim erat illis cum incertis, si certos habebant? nisi 0598A si Atticos stupores recipere voluerunt. Nam et Athenis ara est inscripta: Ignotis deis. Colit ergo quis quod ignorat? Tum si certos habebant, contenti esse debuerunt, nec electos desiderare. In quo etiam irreligiosi deprehenduntur. Si enim dei ut bulbi seliguntur, qui non seliguntur, reprobi pronuntiantur. Nos vero bifariam Romanorum deos recognoscimus, communes et proprios, id est, quos cum omnibus habent, et quos ipsi sunt commenti. Et numquid hi sunt publici et adventitii dicti? Hoc enim erae docent, adventitiorum ad fanum Carnae, publicorum in palatio. Quare cum communes dei, quam physico, quam in mythico comprehendantur, actum est jam de istis speciebus. De propriis dicere.... et. De Romanis stupeamus, tertium illud genus hostilium deorum.... eo quod nulla gens alia tantum sibi superstitionis invenerit 0598B.... duas species dirigimus, alios de hominibus assumptos, alios inde conceptos. Igitur quoniam idem illis color suppetit consecrationis mortuorum, tanquam ob merita vitae, eamdem et nos responsionem opponamus necesse est, neminem ex his quoque tanti fuisse. Patrem diligentem Aenean crediderunt, militem nunquam gloriosum, lapide debilitatum; quod telum quantum vulgare, atque caninum, tanto ignobile vulnus! Sed et proditor patriae Aeneas invenitur; tam Aeneas, quam Antenor. Ac si hoc verum nolunt, Aeneas certe patria flagrante dereliquit socios foeminae Punicae subjiciendus, quae maritum Hasdrubalem Aeneae timiditate supplicantem hosti non 0599A non comitata, raptis secum filiis, formam et patrem sibi habere non in fugam sapit, sed in ignes ardentis Carthaginis ut in amplexus patriae pereuntis incubuit. Pius Aeneas ob unicum puerum et decrepitum senem, Priamo et Astyanacte destitutis. Atquin Romanis magis detestandus, qui pro salute principum et domus eorum adversus liberos et conjuges et omne pignus suum dejerant. Consecrat filium Veneris, et hoc Vulcanus sciens patitur et Juno concedit. Si veredi parentum in coelo sedent, cur non potius Argivi juvenes dei habiti, quod matrem, ne in sacris piaculum committeret, plus quam humano more jugales provexerunt? cur non magis dea, quae magis pia, illa filia patris in carcere fame defecti uberibus suis educatrix? Quid aliud Aeneae gloriosum, nisi quod praelio laurentino nusquam comparuit? Rursus forsitan solito 0599B more quasi desertor e praelio fugerit. Romulus aeque post mortem deus, si quia urbem condidit deus, usque in foeminas, urbium auctores. Sane Romulus et fratrem interfecit et alienas virgines dolo rapuit. Ideo Quirinus est, quia tunc parentibus quiritatum est per illum. Quid Sterculus meruit ad divinitatem? Si agros stercoribus Juvando diligens fuit, plus fimi Augias conferebat. Si Faunus Pici filius in jus agitabatur mente ictus, curari eum magis quam consecrari decebat. Si Fauni filia pudicitia praecellebat, ut ne conversaretur quidem inter viros, aut barbaria aut conscientia deformitatis aut rubore insaniae paternae, quanto dignior bona dea Penelopa, quae inter utilissimos amatores diversata, obsessam castitatem tenere 0599C protexit? Est et sanctus, propter hospitalitatem a rege Plotio fanum consecutus: potuit et Ulixes de humanissimo Alcinoo unum amplius deum vobis contulisse.
10. Ad foediora festino. Non puduit auctores vestros de Larentina palam facere. Scortum haec meritorium fuit, sive dum Romuli nutrix, et ideo lupa, quia scortum; sive dum Herculis amica est, et jam mortui Herculis, id est, jam dei. Nam ferunt, aedituum ejus solum forte in aede calculis ludentem ut sibi collusorem, quem non habebat, repraesentaret, una manu Herculis nomine, alia ex sua persona lusum inisse, si ipse vicisset, coenulam et scortulum ex stipitibus Herculis sumeret; si vero Hercules, id est manus 0599D altera, eadem Herculi exhiberet. Vicit manus Herculis (quoque potuit duodecim titulis ejus adscribi). 0600A Aeditus coenam Herculi dependit, scortum Larentinam conducit: coenat ignis, qui Sol, et ipsius Herculis co....... nia ara consumpsit. Larentina in aede sola dormit...... de lenonio ludo jactitat se somniis Herculi functam, et potuit, dum animo contemplatur, somnio pati. Eam de aede progredientem mane primo quidam adolescens, tertius quod aiunt Hercules concupiscit, ad se.............. s............. id dictum sibi ab Hercule, utique............. ceantur. Non enim impune licui..................... dem quoque scribit; mox illa prop................ per Herculem fuerat insecuta, agrum................. divinitatem et filiabus suis, quas ut ipsas h..................... dium a Larentiniana Romanorum numina digni........... sola de tot uxoribus Herculi cara, sola enim dives.......... or Cerere quae mortuo placuit. Tot exemplis et vo............ quis non 0600B deus affirmari potuit? Quis denique Antinoo controversiam divinitatis agitavit, quod decorior Ganymedes aut carior suo amatori....? Apud vos mortuis coelum, viam ab inferis ab astra subigitur. Pass.......... ta ascendunt. Ne multum putetis vos praestare regibus vestris.
Non contenti eos deos asseverare, qui visi retro, auditi contrectatique sunt, quorum effigies descriptae, negotia digesta, memoria propagata, umbras nescio quas incorporales, inanimales, et nomina de rebus efflagitant deosque sanciunt, dividentes omnem statum hominis singulis potestatibus ab ipso quidem uteri conceptu, ut si deus Consevius quidam, qui consationibus concubitalibus praesit, et Fluviona, 0600C quae infantem in utero....... hinc Vitumnus, et Sentinus, per quem viviscat infans et sentiat.....: dehinc Diespiter, qui puerum perducat ad partum. Cum prin........... et Candelifera, quoniam ad candelae lumina pariebant, et quae.................... us dictae. Perverse natos.......... to Prosae carmentis esse provin.................... et ab effatu Farmus, et aliis a lo.............. nem ad cavendum sumministrat.......... rix et Albana, et una Rucinia. Mirum.......... non esse provisos. Exinde et primi cibi sum............ Potina et Eluda, et statuendi infantis sta......... do, Abeona, et Domiducam, et habent Edeam....... ae et malam. Item voluntatis, Volumnum, Voletam......... Paventinam, Pavoris, Spei, Venilliam; voluptatis, Volupiam..... ntiae, 0600D Praestitiam; aeque ab actu, Peragenorem: a consiliis Consum; juventam, novorum 0601Atogatorum; virorum jam, fortuna barbata....... nuptialibus disseram. Afferenda est ab afferendis dotibus ordinata....... dor, et Mutunus et Tutunus, et dea pertunda, et Subigus, et Prema..... parcite, dei impudentes, luctantibus sponsis nemo intervenit... quorum votum est foris gaudentes erubescunt.
12. Et quonam usque deos... quia disserendum, quales deos receperitis, quantum vobis erus.... Rideam vanitatem, an exprobrem caecitatem, est admodum incertum. Nam quot deos, et quos utique producam? majores, an et minores? veteres, an et novitios? mares, an et foeminas? caelibes, an et le,.....? artifices, an et inertes? rusticos, an et urbanos? cives, an et peregrinos. Tot enim familiae, tot nationes sensus bona fide quaerunt, ut dispici et distingui 0601B describique non possint, ut quanto diffusa res est, tanto substringenda nobis erit. Et ideo, quis in ista specie unum tuemur propositum demonstrandi, illos omnes homines fuisse: non quidem ut cognoscatis, nam quasi oblita agitis, compendio ab ipsa despiciendi ratione summam originem generis illorum retractando. Origo enim totius posteritatis. Ea origo deorum vestrorum Saturno, ut opinor, signatur. Neque enim si Varro antiquissimos deos Jovem, Junonem et Minervam refert, nobis excidisse debet, omnem patrem filiis antiquiorem, tam Saturnum Jove, quam Coelum Saturno; de Coelo enim et Terra Saturnus. Et tamen Coeli et Terrae originem omitto. Erant inde caelibes diu et orbi, antequam mariti et parentes. Longo scilicet aevo crescendum illis fuit ad tantam proceritatem. 0601C Denique simul coepit et Coelo vox insolescere et ubera terrae lapilliscere, faciunt nuptias inter se. Credo, aut Coelum descendit ad sponsam, aut Terra ascendit ad sponsum! Concepit tamen Terra de Coelo et peperit illa Athos, Athos Saturnum mira ratione. Utri parentum similis? Sed et peperit, certe ante Saturnum neminem procreaverunt, nisi unam postea Opem, exinde de subole cessatum est. Nam Saturnus quidem Coelum castravit dormientem. Legimus Coelum genere masculino; caeterum quomodo pater, nisi masculinus? Sed et unde castrandum? falx illi: hoc s.. l... Nondum enim Vulcanus artifex ferri. Terra vero orbata distulit, etsi adhuc juvenili aetate, alii nubere. Sed nec habebat Coelum..... tamen nisi illam Mare amplectitur, sed olet salsuginem.... aquis assueta. Ita 0601D Saturnus unicus masculus Coeli atque Terrae. Sed ipse pubescens sorori suae jungitur. Nondum leges, quae 0602A incesta prohiberent, nec quae parricidium plecterent. Itaque filios virili sexu devorabat; melius ipse, quam lupi, si exponeret; timebat scilicet, ne quis illorum de paterna falce didicisset. Nato mox et abalienato Jove, saxum infantis ementiti deglutivit. Hoc ingenio diu securus, tandem filio, quem nondum digesserat, in tenebris adulto oppressus regnoque privatus est. Hunc vobis patriarcham deorum, Coelum et Terra, poetis obstetricantibus, procreaverunt. Sed eleganter quidam sibi videntur physiologice per allegoricam argumentationem de Saturno interpretari, tempus esse, et ideo Coelum et Terram parentes, ut et ipsos origini nullos, et ideo falcatum, quia tempore omnia dirimantur, et ideo voratorem suorum, quod omnia ex se edita in se ipsum consumat. Nominis quoque 0602B testimonium compellant: Cronium dictum graece, ut Chronon; aeque latini vocabuli a sationibus rationem..... ut, qui eum procreatorem conjectantur, per eum seminalia coeli in terram deferri. Opem adjungunt, quod opem videndi semina conferant, et quod opere semina evadant. Quae oro, hujus translationem..... ponas. Aut Saturnus fuit, aut tempus. Quomodo Saturnus..... quomodo tempus? Utrumque enim non potes, corporale in eo..... mare. Quid autem prohibuit tempus coli in sua qualitate?..... hominis, aut fabulam hominis, aut famulam hominis in sua specie, non in tempo.... Quid sibi vult intellectio ista, nisi foedas materias mentitis argumentationibus colorare? Saturnum neque ideo qui.. d.... tempus, aut dum eum tempus facis, jam nec hominem vis fuisse. Pla.... s 0602C omnino Saturnus in terris humanae qualitatis apud veteres memorias recensetur. Potest incorporaliter fingi quodvis, quod non fuerit omnino; vacat fingendi locus, ubi veritas est. Cum autem Saturnum constat vixisse, frustra demutatis; non conceditur vobis, quem non negabitis fuisse hominem, qui neque deus neque tempus defendi potest. Exstat apud litteras vestras usquequaque Saturni census, legimus apud Cassium Severum, apud Cornelios Nepotem et Tacitum, apud Graecos quoque Diodorum, quive alii antiquitatem canos collegerunt. Nec fideliora vestigia..... quam in ipsa Italia signata sunt. Nam post plurimas tetras et Attica hospitia Italiae, vel, ut tunc vocabatur, Oenotriae, consedit, exceptus ab Jano sive Jane, ut Salii vocant. Mons, quem coluerat, Saturnius 0602D dictus; urbs, quam depalaverat, Saturnia usque nunc est; tota denique Italia de Saturno vocabatur: 0603A tali teste terram, quae nunc dominatur orbi etiamsi de origine Saturni dubitatur, de actu tamen constat hominem illum fuisse. Ita si homo Saturnus, procul dubio de ((homine)), imo quia homo, non utique de coelo atque terra. Sed cujus parentes ignoti, quibusdam facile fuit illum eorum filium dici, quorum possunt omnes videri. Quis enim non coelum ac terram patrem ac matrem venerationis gratia appellet? An de consuetudine humana, qua ignoti quique ex inopinato apparentes de coelo advenisse dicuntur? Proinde.... semper eg.... repentino, ubique inolevit coelitem dici. Nam et vulgo generis incertos terrae filios jactitamus. Nihil allego de statu antiquitatis, qua... rudes tunc agebantur et oculi et mentes hominum, ut cujuslibet novi viri aspectu quasi divino commoverentur, 0603B nedum et regis, et quidem primi. Adhuc de Saturno immorabor, quod et caeteris compendium praestruam, satiata primordiorum disputatione; nec praetermittam potiora testimonia divinarum litterarum, quibus fides pro antiquitate superior debetur. Ante enim Sibylla, quam omnis litteratura, exstitit. Illa scilicet Sibylla, veri vera vates et cujus vocabula daemoniorum vatibus induistis. Ea senario versu in hunc sensum de Saturni prosapia et rebus ejus exponit: decima, inquit, genitura hominum, ex quo cataclysmum prioribus accidit, regnavit Saturnus et Titan et Jamfetus, Terrae et Coeli fortissimi filii. Si qua ergo, vel vestris.... oribus litteris vestris superioribus, sed idcirco magis proximis.... in illius aetatis, fides adjacet.
0603C 13. Satis de Saturno et Prosapia ejus.... um est, homines fuisse. Tenemus compendium, in caeteros originis praescriptionem, ne per singulos evagemur. Qualitas posteritatis a principibus generis ostenditur, mortalia de mortalibus, terrena de terrenis, gradus ad gradus comparantur, nuptiae, conceptus natales cucurrerunt patriae sedes, regna monumenta l.... qui natos non possunt negare, mortuos credant, qui mortuos confitentur, deos non putent. Sed enim manifestis vis sua adsistit; quos a primordio non..... divinitatem, affirmando illos post mortem deos factos, ut Varro, et qui cum eo somniaverunt. Hic igitur consisto..... alle..... in hoc nomen et numen, ut in ordinem senatorium,..... vestra..... cedatis jam necesse 0603D est, aliquem summum dominatorem..... allegendi potestatem, et quasi Caesarem; neque quisquam aliis praestare potest, qui non ipse dominetur. Caeterum si potuerunt deos sese facere post mortem, a.... 0604A deterioris conditionis ab initio esse voluerunt; aut si nemo est, qui deos fecerit, quomodo facti dicentur, qui non nisi ab alio fieri potuissent? Ita nullus datur vobis renuendi locus, esse mancipem quemdam divinitatis. Perspiciamus itaque caussas allegandae mortalitatis. in coelum. Harum duplicem rationem credo proferetis: aut enim illu........ quis idem praestans facit, ut habeat vel amminicula vel munimenta vel etiam ornamenta fastigii sui; aut meritorum necessitas..... s dignis quibusque. Aliud quid suspicari non datur. Nemo........ giendo alicui, aut non sua aut illius caussa facit. Sed neque....... petere numini inest tanta et potestas, ut scilicet..... faciat, si tanta humanitas irrogetur, qui egeat opera vel adjumento quorumdam, et quidem mortuorum, quo mirum magis, 0604B cum alios sibi immortales instituere potuisset. Nec diutius de...... tus conquiret, qui humana divinis comparavit. Sa..... rior opinio est, discuti debet, si deus reminis............ buta si pristinis viris........... recogitandum. Quod exinde nemo dig...... si capere jam locus non potest. Tantis videlicet................ a meruerit antiquitas. Ergo an meruerit, re........ meruisse, proponat ipsius merita. Si quid in cunabulis......... litatis, valent ad suffragium divinitatis, incestorum....... Opem et Saturnum fratres recepistis. Furtivus infans...... ter dignus et tecto et ubere humano, meritoque incre........ tam mala manebant. Adultus denique qualemcumque genitorem,...... licissimum, regem aurei scilicet seculi, sub quo laboris inopiae...... ac pax quiescebat sub quo nulli 0604C subigebant arva coloni,........ tellus nullo poscente ferebat. Sed oderat patrem incestum ejus.... castratorem..... Ecce autem et ipse cum sorore miscetur, ut huic primum dictum putem: τοῦ πατρὸς τὸ παιδίον. Tam pius pater, quam pius filius....... m tunc legibus ageretur, in duos culleos dividi Jovem decuit...... dubitaret, libidine ab incesto corroborata, in leviora, id est,........ et stupra diffundere? de quo poetica sic lusitavit. Quomodo..... de fugitivo palam factum solemus et operam ejus percon....... abusui nundinare? modo in pretia luxuriae eum figurando.... bovem aut pretium bovis pensaverit, et imbrem pergulis.... aditum pecunia ruperit? modo in similitudines actuum ip....... im, qiu rapuit, cycnum, qui cantaverat. Adeo non fabulae istae sunt de fa........ sit an 0604D non lasciv.......... na hominum, quos........ emissa jam pridem a fide per incr....... non est nobis extensius agendum. Si enim et re........ pibus et 0605Aproseminatoribus suis morata plebs eadem q...... natura, alibi auctoritas exigebat similitudinem morum........ quanto deterior, qui non melior? privato enim titulo Jovem optimum...... tis, et est Virgilii aequus Jupiter optimus. Proinde incesti in suos, impudici in extraneos, impii, injusti, cui nullam insignem infamiam fabula reliquit..... deus fieri non fuit dignus.
14. Sed quoniam alios seorsum volunt in divinitatem ab hominibus receptos, et distingui inter nativos et factos secundum Dionysium Stoicum, de ista quoque specie adjiciam. De ipso quidem Hercule....... ma responsionis, an dignus coelo et divinitate, sic enim pro va.... meritis addicunt divinitatem? Si ob virtutem, quod feras constan... rit, quid tam memorabile? nonne ludo puniti, vel etiam ad... arenariae vilitatis 0605B plurimas in unum, et quidem studiosiores.... ciunt. Si ob peragratum orbem, quantis ad locupletibus dulcis.... tas, aut philosophis famulatoria mendicitas idem praestitit? Non meminerunt, Asclepiadem Cynicum unica vaccula, cujus et dorso vehebatur, et si quando ubere alebatur, orbem totum oculis subegisse? Si..... etiam ad inferos adiit, quis hoc nesciat, viam ad inferos omni....... as plurimas........ s ille Pompeius......... qui nec hostias al...... n unum agnulum Byrsae Cartha..... re. Quo magis Scipio, quam Herculis, ob.... ti deputatur? Adjicite potius tituli Hercula....... rum, uxorum, et foetas Omfales, et ob decori pueri amissio... desertam militiam Argonautarum. Adjicite ad gloriam post turpi.... am, etiam furias ejus; auctorate sagittas, quae filios et 0605C uxorem.... erunt; qui tunc dignius rogo sese irrogasset prae dolore parti....... Qui uxoris ob lasciviam venenis circumventus magis metu... honesta morte moreretur. Hunc vos de pyra in coelum suble.... a facilitate, qua et alium ignis et divini confectum, qui pauca e... ingenia commentus, dicebatur mortuos ad vitam recurasse... filius, tam homo, quam Jovis nepos, Saturni pronepos.... spurius ut incerto patre, ut Argivus Socrates detulit...... repertum, turpius Jove educatum, canino scilicet ubere...... nemo negare potest; fulmine haustus est. Malus Jupiter,... sus est, impius in nepotem, invidus in artificem. Sed enim pin....... um ejus non occultavit, cupiditatem et avaritiam lucri... atam, qua quidem ille vivos ad mortem, non mortu.... praevaricatione venalis medicinae agebat. Dicitur 0605D etiam mater ejus eodem casu obisse; merito... sam m... bestiam ediderat iisdem quasi scalis ad coelum erupisse. Et tamen Athenienses scient ejusmodi deis sacrificare. Nam Aesculapio et matri inter mortuos parentant, quasi non et ipsi Thesea suum adorent: Mer.... deum, qui nisi conservatricem suam in littore 0606A peregrino deliquit, eadem oblivione, imo amentia, quae patri caussa mortis fuit.
15. Longum foret recensere etiam de illis quos in sidera sepelistis, et audaciter dei... tratis. Sic opinor digni de coelo Castores et Perseus et Erigona, quemadmodum et Jovis expletus. Sed quid mirandum? etiam canes et scorpios cancros in coelum transtulistis. Differo de his quos in oraculis.... et testimonium hic divini, qui et tristitiae deos arbitros esse vultis.... dius, qui animam corpore viduet, quem intra muros cludi non permittendo damnastis. Item Caeculus, qui oculos sensu exani.... Orbana, quae in orbitatem semina exstinguat, et ipsius Mortis.... Ut caetera transvolem, etiam locorum urbis, vel loca, deos ar.... patrem, et diva Arquis et Lana et montium 0606B Septemontium.... illi faciunt, qui in iisdem locis aras vel aedes habent, praeterea.... in alieno loco aut mercedibus habitant. Taceo Ascensum.... et Levicolam a clivis; taceo deos Forculum a foribus, et Cardeam a cardinibus, et liminum Limentinum, sive qui alii inter vicinos ap.... num Janitorum adorantur. Quid enim magnum? cum et habeant in lupanaribus, in culinis, et in imo carcere; in i.... itaque propr.... aliisque Romanorum deis, quibus totius vitae officia distribuuntur, taliter, ut caeteris deis opus non sit. Imo cum privatim apud Romanos deputentur, quos supra signavimus, nec facile foris cogniti, quomodo ea omnia illos praeesse voluerunt in omni genere humano, et in omni gente proveniunt; ubi praedes eorum, non modo honore, sed 0606C ipsa quoque notitia carent. Sed enim quidam fructus et necessaria victui demonstraverunt?
16. Quaeso vos, cum dicitis invenisse illos, non confitemini prius fuisse quae invenirentur. Cur ergo non auctorem potius honoratis, cujus haec dona sunt, sed auctorem transfertis in repertores?... quam invenisset, utique auctori gratias egit, utique illum deum sensit;.... ministerium institutoris; a quo et ipse institutus est qui invenit.... sum quod invenirentur. Ficum viridem Romae nemo noverat.... um Cato senatui intulit; ut quo jam provincia hostilis esset; cui sub.... semper instabat exprimeret. Cerasum Cn. Pompeius de Ponto.... Italiae provulgavit. Potuerunt mihi novorum apud Romanos pomorum.... ruisse praeconium divinitatis. Tam vanum hoc, quam 0606D etiam.... commenta deos haberi; quibus si comparentur nostrae aetatis.... o dignius posteris, quam prioribus consecratio competisset.... on in omnibus jam artificiis antiquitas exolevit, usu quotidiano instruente novitatem; atque adeo quos ob artes sanctifi... in ipsis artibus et provocatis in aemulis insuperatos.
0607A 17. Denique.... toribus suis non negatis omnibus his quos deos antiquitas voluit, posteritas c.... superstitionum.... l.., praesumptio, cui.... bemus; propterea scilicet Romanos totius orbis domi.... se, quod officiis religionum meruerint domina.... cis praevaleant. Nimirum Sterculus.... hoc imperium.... seu Romanorum distin.... tem extraneo potius.... tores et destitutores in.... ti, sepultique sunt. Ita nempe.... oblitus antrum illud Idaeum.... dissimum odorem. Nonne omni Capitolio..... ut illa potius terra regnaret,... posthabita Samo dilecta, et utique Aeneadarum ignibus adoleri....
Hic illius arma,
Hic currus fuit, hoc regnum dea gentibus esse,
Si qua fata sinant, jam tunc tenditque fovetque.
Misera adversus fata non valuit. Nec tamen tantum 0607B honoris Romani satis decreverint, ut dedentibus Carthaginem sibi, quantum Larentinae. Si dei isti conferendi in pote.... uit enim Jupiter Cretae et Saturnus Italiae et Isis Aegypto.... regnaverunt, quibus etiam operati plerique traduntur. Itaque.... mines facit, et dedititius Admeti cives romanos imper.... lem cultorem suum Croesum ambiguis sortibus fallendo.... timebat deum verum constanter praenuntiare regno exc.... potestate regnandi quoque velut in urbes suas tueri....... potuissent. Si Romanis praestitisse valuerunt, cur Athenas a Xerxe Minerva non defendit? vel cur Delfos de manu Pyrrhi Apollo non eruit? Servarint urbem Romam, qui sua perdiderunt! Si hoc religiositas Romana meruit; atqui, non 0607C post summum imperium auctis jam rebus superstitio 0608A quaesita est? etsi a Numa sacra introducta sunt, nondum tamen aut simulacris, aut templis res vestras divina frustrabant. 28 Frugi religio et paupertina superstitio, altaria temeraria, vasa sordida, et nidor.... ex illis, et deus ipse nusquam.... religiosi, quam majores, quia religiosi. Atquin quomodo......... religionem, et deorum profundissimam curam imperium Romanis.... videri possit, quod laesis potius dei sanctum est? Nisi fallor enim omne regnum vel imperium bellis quaeritur et bellis ampliatur. Porro........ ib. et dei urbis. nam eadem strages et moenium et templorum, pares caedes et civium et sacerdotum, eaedem rapinae profanorum et sacrorum. Tot sacrilegia Romanorum, quot trophaea; tot de deis quot de gentibus triumphi. Manent et simulacra captiva, et utique senti.......... 0608B os non amant. Sed quia nihil sentiunt, impune laeduntur......... laeduntur, frustra adorantur. Itaque quorum fastigium.......... adultum est, non possunt videri religionis meritis, excrevisse..... nis sive laedendo creverunt. Regnum universae nationes temporibus habuerunt, ut Assyrii, ut Medi, ut Persae, ut Aegyptii..... aut penes quosdam, et tamen qui amiserunt, non sine religionibus et cultu, et de propitiorum deorum mora....... cessit universa pene dominatio. Sors temporum ita volutat..... Quaerite quis temporum vices ordinavit. Idem regna dispensat, et nunc penes Romanos eam summam, tanquam pecuniam de multis nominibus exactam in unam arcam congregavit. Quid de ea statuerit, sciunt proximi ei.
Liber I |