There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Liber II 

0559B 1. Testimonium ignorantiae vestrae, quae iniquitatem dum defendit, revincit, in promptu est, quod omnes, qui vobiscum retro ignorabant et vobiscum oderant, simul eis contigit scire, desinunt odisse qui desinunt ignorare, imo fiunt et ipsi quod oderant, et incipiunt odisse quod fuerant. Adeo quotidie adolescentem numerum Christianorum ingemitis. Obsessam vociferamini civitatem; in agris, in castellis, in insulis Christianos; omnem sexum, omnem aetatem, omnem denique dignitatem transgredi a vobis quasi detrimento doletis. Nec tamen hoc ipso ad aestimationem alicujus latentis boni animos promovetis; non licet rectius suspicari, non libet propius experiri; hic tantum curiositas 0559C humana torpescit. Amatis ignorare, quod alii gaudeant invenisse; mavultis nescire, quia jam odistis, quasi certe non odituros vos sciatis. Atquin, si nullum erit odii, reperietur optimum utique ab injustitia priore discedere; sin vero caussa constiterit, nihil odio detrahetur, quod adeo amplius justitiae scientia cumulabitur, nisi si emendari pudet aut excusari piget. Scio plane, qua responsione soletis redundantiae nostrae testimonium convenire: non utique eo bonum praejudicari, quia plerosque convertat et sibi rapiat, inquitis. Novi demutationem mentis et malas partes. Quot desertores bonae vitae? quot transfugae in perversum? Multi bona fide, imo jam plures pro extremitatibus temporum. Verum deficit adaequatio comparationis istius. Nam de malo ita constat 0559D apud omnes, ut ne ipsi quidem rei, qui ad malum transeunt et a vobis in perversa divertunt, defendere malum pro bono audeant. Turpia timori, pudori impia habent; denique gestiunt latere, devitant apparere, trepidant deprehensi, negant accusati; ne torti quidem facile aut semper confitentur, certe damnati moerent; exprobrant etenim quod erant in semetipsos: 0560B malae mentis ab innocentia transitum vel fato imputant; adeo nolunt suum esse, quia malum negare non possunt. Christiani vero quid tale consequuntur? Neminem pudet, neminem poenitet, nisi tantum pristinorum. Si denotatur, gloriatur: si trahitur, non subsistit. Si accusatur, non defendit; interrogatus, confitetur; damnatus, gloriatur. Quod hoc malum est, in quo mali natura cessat?

2. In quo ipsi etiam contra formam indicandorum malorum judicatis. Nam nocentes quidem perductos, si admissum negent, tormentis urgetis ad confessionem, Christianos vero sponte confessos tormentis comprimitis ad negationem. Quae tanta perversitas, 0560C ut confessioni repugnetis, tormentorum officia mutetis, gratis reum evadere, invitum compellentes negare? Praesides extorquendae veritatis, de solis nobis mendacium exquiritis, ut dicamus nos non esse quod sumus. Opinor, non vultis nos malos esse, ideoque gestitis de isto nomine excludere. Sane caeteros ad hoc tenditis et carnificatis, ut negent esse quod esse dicuntur. Atquin illis negantibus non creditis; nobis, si negaverimus, statim creditis. Si certi estis nos nocentissimos esse, cur etiam in hoc aliter quam nocentes a vobis agimur? Non dico quod neque accusationi neque recusationi spatium commodetis; soletis et inaccusatos et indefensos non temere damnare. Sed verbi gratia si de homicida confutatur, non statim confesso eo nomen homicidae dispuncta caussa est aut 0560D satiata cognitio. Quanquam confessis difficile creditis; verum insuper consequentia exigitis, quotiens caedem egerit, quibus in locis, quibus spoliis, sociis, receptoribus, ne quid omnino mali hominis delitescat, aut desit aliquid instruendae ad sententiam veritati. Porro de nobis, quos atrocioribus ac pluribus criminibus deputatis, breviora ac leviora elogia 0561Aconficitis. Credo, non vultis oneratos, quos omni opere perditos vultis, aut non putatis requirenda quae nostis. Hoc ergo perversius, si cogitis negare, de quibus certissime scitis, imo, quod magis odio vestro competebat, seposita forma judicandi, proprio studio non ad negationem certare, ne quos odistis liberaretis, sed ad confessionem singulorum scelerum, quo magis inimicitiae satiarentur ex aggeratione poenarum, dum recognoscitur, quot quisque jam convivia illa celebrasset, quotiens in tenebris incursionis incesta. Quid? quod eradicandi generis diffundenda erat requisitio, porrigenda quaestio in socios consciosque. Perducerentur infantarii et coqui et ipsi canes pronubi, emendata res esset. Etiam spectaculis gratia aggregaretur; quanto enim studio in caveam 0561B conveniretur, depugnaturo aliquo, qui centum infantes devorasset? Sed enim tam horrenda tamque monstruosa de nobis deferuntur. Utique erui debuerunt, ne incredibilia viderentur, et odium in nos publicum refrigesceret. Nam et plerique fidem talium temperant, horrentes naturam quaerere pabulum ferinum, quam concubitus ab humano genere praeclusit.

3. Vos igitur, alias diligentissimi ac pertinacissimi discussores scelerum longe minorum, cum talibus tam horrendis et omnem impietatem supergressis eam diligentiam deseratis, neque confessionem recipiendo judicantibus semper laborandam, neque exquisitionem digerendo damnatoribus semper consulendam: jam apparet, omne in nos crimen non alicujus sceleris sed nominis dirigi. Adeo, si de criminum 0561C veritate constaret, ipsa criminum nomina damnatis accommodarent, ut ita pronuntiaretur in nos: illum homicidam, vel incestum, vel quodcumque jactamur, duci, suffigi, ad bestias dari placet. Porro sententiae 0562A vestrae nihil nisi Christianum confessum notant; nullum criminis nomen exstat, nisi nominis crimen est: haec etenim est revera ratio totius odii adversus nos. Nomen in caussa est, quod quaedam occulta vis per vestram ignorantiam oppugnat, ut nolitis scire pro certo, quod vos pro certo nescire certi estis, et ideo nec creditis quae non probantur, et, ne probentur facile, non vultis inquirere, ut nomen inimicum sub praesumptione criminum puniatur: adeo ut de nomine inimico recedatur, ideo negare compellimur, dehinc negantes liberamur tota impunitate proeteritorum: jam non cruenti, neque incesti, quia nomen illud amisimus. Sed dum haec ratio suo loco ostenditur, vos quam insequimini ad expugnationem nominis, edite: quod nominis crimen, quae offensa, 0562B quae culpa? Praescribitur enim vobis, non posse crimina objicere, quae neque institutum dirigit, neque probatio assignat, neque sententia enumerat. Quod praesidi offeratur, quod de reo inquiratur, quod respondetur vel negatur, quod de consilio recitatur, id reum agnosco. Itaque de nominis merito, si qui reatus est nominum, si qua accusatio vocabulorum, ego arbitror nullam esse vocabulo aut nomini querelam, nisi cum quid aut barbarum sonat, aut infaustum sapit, vel impudicum, vel aliter quam enuntiantem delectet. Haec vocabulorum aut nominum crimina, sicuti verborum atque sermonum barbarismus est vitium et solecismus et insulsior figura. Christianum vero nomen, quantum significatio est, de unctione interpretatur; etiam cum corrupte a vobis Christiani 0562C pronuntiamur (nam ne nominis quidem ipsius liquido certi estis), sic quoque de suavitate vel bonitate modulatum est. Detinetis igitur in hominibus innoxiis etiam nomen innoxium nostrum, non 0563Aincommodum linguae, non auribus asperum, non homini malum, non patriae infestum, sed et graecum aliis et sonorum et interpretatione jucundum. Et utique non gladio aut cruce aut bestiis punienda sunt nomina.

4. Sed dicitis, sectam nomine puniri sui auctoris. Primo quidem, sectam de auctoris appellatione notari, utique probum usitatumque jus est, dum philosophi quoque de auctoribus cognominentur, Pythagorici et Platonici, ut medici Erasistratei, et grammatici Aristarchii. Itaque si ob auctorem malum mala secta, tradux mali nominis plectitur. Atquin temeritate praesumeretur; prius erat cognoscere auctorem, ut cognosceretur secta, quam de secta inspectionem auctoris retinere. At nunc necessario ignorando sectam, qui ignoratis auctorem, aut non recensendo 0563B auctorem, quia nec sectam recensetis, in solum nomen impingitis, quasi in illo detinentes sectam et auctorem quos omnino non nostis. Et tamen Philosophis patet libertas transgrediendi a vobis in sectam et auctorem et suum nomen, nec quisquam illis odium movet, cum in mores, ritus, cultus, vietusque vestros palam ac publice omnem eloquii amaritudinem elatrent, cum legum contemptu, sine respectu personarum, ut quidam etiam in principes ipsos libertatem suam impune jaculentur. Sed veritatem seculo operosissimam philosophi quidem affectant, possident autem Christiani; ideoque qui possident, magis displicent, quia qui affectat, illudit, qui possidet, defendit: denique Socrates ex ea parte damnatus est, quia proprius tentaverat veritatem, deos vestros destruendo: 0563C quanquam nondum tunc in terris nomen christianum, tamen veritas semper damnabatur. Itaque et sapientem non negabitis, cui etiam Pythius vester testimonium dixerat: Virorum, inquit, omnium Socrates sapientissimus. Vicit Apollinem veritas, ut ipse adversus se pronuntiaret; confessus 0564A est enim, se deum non esse, sed eum quoque sapientissimum affirmans, qui deos abnuebat; porro apud vos eo minus sapiens, quia deos abnuens, cum ideo sapiens, quia deos abnuens. Quo more etiam nobis soletis: bonus vir Lucius Titius, tantum quod Christianus; item alius: ego miror Caium Seium gravem virum factum Christianum. Pro stultitiae caecitate laudant quae sciunt, vituperant quae nesciunt, et id quod sciunt eo quod nesciunt vitiant. Nemini subvenit: ne ideo bonus quis et prudens, quia Christianus; aut ideo Christianus, quia prudens et bonus; cum sit humanius occulta manifestis adjudicare, quam manifesta de occulto praejudicare. Aliquos retro ante hoc nomen vagos, viles, improbos norant, emendatos repente mirantur, et tamen mirari quam 0564B assequi norunt. Alii tanta obstinatione certant, ut cum suis utilitatibus depugnent, quas de commercio istius nominis capere possunt. Scio maritum unum atque alium, anxium retro de uxoris suae moribus, qui, ne mures quidem in cubiculum irrepentes sine gemitu suspicionis sustinebat, comperta caussa novae sedulitatis et inusitatae captivitatis, omnem uxori patientiam obtulisse, negasse zelotypum, maluisse lupae quam Christianae maritum; ipsi suam licuit in perversum demutare naturam, mulieri non permisit in melius reformari. Pater filium, de quo queri desierat, exhaeredavit. Dominus servum, quem praeterea necessarium senserat, in ergastulum dedit. Simul quis intellexerit Christianum, mavult nocentem. Nam et ipsa per se traducitur disciplina, nec 0564C aliunde prodimur, quam de bono nostro. Si et mali de suo malo radiant, cur nos soli contra instituta naturae pessimi de bono denotamur? Quid enim insigne praeferimus, nisi primam sapientiam, qua frivola humanae manus opera non adoramus; abstinentiam, qua ab alieno temperamus; pudicitiam, quam nec 0565A oculis contaminamus; misericordiam, qua super indigentes flectimur; ipsam veritatem, qua offendimus; ipsam libertatem, pro qua mori novimus? Qui vult intelligere qui sint Christiani, istis indicibus utatur necesse est.

5. Quod ergo dicitis: pessimi et probrosissimi avaritia, luxuria, improbitate; non negabimus quosdam; sufficit et hoc ad testimonium nominis nostri: si non omnes, si non plures. Necesse est in corpore, ((et)) quantum velis integro aut puro, ut naevus aliquis effruticet, aut verrucula exsurgat, aut lentigo sordescat. Coelum ipsum nulla serenitas tam colata purgat, ut non alicujus nubeculae flocculo resignetur. Modica macula in fronte, in parte quadam exemplari 0565B visa, quo universitas munda est: major boni portio modico malo ad testimonium sui utitur. Cum tamen aliquos de nostris malos probatis, jam hoc ipso Christianos non probatis; quaerite, secta cui malitiae deputatur? Ipsi in colloquio, si quando adversus nos, cur ille, inquitis, fraudator, si abstinentes Christiani? cur immitis, si misericordes? Adeo testimonium redditis, non esse tales Christianos, dum cur tales sint qui dicuntur Christiani, retorquetis. Multum distantiae inter crimen et nomen, inter opinionem et veritatem. Nam et nomina sic sunt instituta, ut fines suos habeant inter dici et esse. Quot denique philosophi dicuntur, nec tamen legem philosophiae adimplent? Omnes nomen de professionibus gestant; seducant nomen professionis praestantia, qui superficie vocabuli infamant veritatem. Non statim sunt, qui 0565C dicuntur; sed quia non sunt, frustra dicuntur, et fallunt eos, qui rem nomini addicunt cum de re status nominis competat. Et tamen ejusmodi neque congregant neque participant nobiscum, facti per delicta denuo vestri; quando ne illis quidem misceamur, quos vestra vis atque saevitia ad negandum subegit. Utique enim facilius inter nos inviti desertores disciplinae, quam voluntarii continerentur. Caeterum sine caussa vocatis Christianos, quos ipsi negant Christiani, qui se negare non norunt.

6. His propositionibus responsionibusque nostris, quas veritas de suo suggerit, quotiens comprimitur et coarctatur consciencia vestra, tacitae ignorantiae suae testis, confugitis aestuantes ad arulam quamdam, 0565D id est, legum auctoritatem, quod utique non plecterent 0566A sectam istam, nisi de meritis apud conditores legum constitisset. Quid ergo prohibuit apud executores quoque legum proinde constare, cum de caeteris criminibus, quae similiter legibus arcentur ac puniuntur, nisi prius requiratur, poena cessat? verbi gratia, homicidam, adulterum lege, discutitur tamen de ordine admissi; et tamen cognitum est omnibus genus facti. Christianum puniunt leges. Si quod est factum Christiani, erui debet; nulla lex prohibet inquirere. Atquin pro legibus facit inquisitio. Quomodo enim legem observabis cavendo quod lege prohibetur, adempta diligentia cavendi per defectum agnoscendi quid observes. Nulla sibi lex debet conscientiam justitiae suae, sed eis a quibus captat obsequium. Caeterum suspecta lex est, si probari se non 0566B vult. Merito igitur tamdiu justae in Christianos et reverendae et observandae censentur, quamdiu ignoratur quod persequuntur; merito, post agnitionem iniquissimae repertae, cum suis machaeris et patibulis et leonibus despuuntur; legis injustae honor nullus est. Ut opinor autem, dubitatur de iniquitate legum quarumdam, cum quotidie novis consultis constitutisque duritias nequitiasque earum temperetis.

7. Unde ergo, inquitis, tantum de vobis famae licuit, cujus testimonium suffecerit forsitan conditoribus legum? Quis, oro, sponsor aut illis tunc aut exinde vobis de fide? Fama est. Nonne haec est:

Fama malum, quo non aliud velocius ullum. (Virg. Aeneid. IV, 174.)
Cur malum, si vera semper sit, non mendacio 0566C plurimum? quae ne tum quidem cum vera defert, a libidine mendacii cessat, ut non falsa veris intexat adjiciens, detrahens, varietate confundens. Quid, quod ea conditio illi, ut nonnisi cum mentitur perseveret; tamdiu enim vivit, quamdiu non probat quidquam; siquidem approbata cadit, et quasi officio nuntiandi functa decedit; exinde res tenetur, res nominatur; nec quisquam dicit, verbi gratia: hoc Romae aiunt factum; aut: fama est, illum provinciam sortitum; sed: ille provinciam sortitus est, et: hoc factum est Romae. Nemo famam nominat, nisi incertus, quia nemo sit fama, sed conscientia certus; nemo famae credit, nisi stultus, quia sapiens non credit incerto. Fama, quantacumque ambitione diffusa est, ab uno aliquando ore exorta sit necesse est, 0566D exinde in traduces quodammodo linguarum et aurium 0567A serpit et modicum originum vitium rumores obscurat, ut nemo recogitet, ne primum illud os mendacia seminaverit, quod saepe fit aut aemulationis ingenio, aut suspicionis arbitrio, aut etiam nova mentiendi voluptate. Sed bene, quod omnia tempus revelat, testibus sententiis et proverbiis vestris, ipsaque natura, quae ita ordinata est, ut nihil lateat, etiam quod fama non prodidit. Videte, qualem prodiciam adversus nos subornastis, quia quod semel detulit tantoque tempore ad fidem corroboravit, usque adhuc probare non potuit. Principe Augusto nomen hoc ortum est, Tiberio disciplina ejus illuxit, sub Nerone damnatio invaluit, ut jam hinc de persona persecutoris ponderetis: si pius ille princeps, impii Christiani, si justus, si castus, injusti et incesti 0567B Christiani, si non hostis publicus, nos publici hostes; quales simus damnator ipse demonstravit, utique aemula sibi puniens. Et tamen permansit erasis omnibus hoc solum institutum Neronianum, justum denique ut dissimile sui auctoris. Igitur aetati nostrae nondum anni CCL. Tot iniqui interea, tot cruces divinitatem consecutae, tot infantiae trucidatae, tot panes cruentati, tot strages lucernarum, tot errores nuptiarum, et adhuc Christianis sola fama decernit. Habet quidem grande fundamentum de vitio ingenii humani, felicius in acerbis atrocibusque mentitur; quanto enim proni ad malitiam, tanto ad mali fidem opportuni estis, facilius denique falso malo, quam vero bono creditur. Si quem tamen 0567C apud vos prudentiae locum iniquitas reliquisset, ad explorandam famae fidem, utique justitia poscebat dispicere, a quibus potuisset fama in vulgus, et ita in totum orbem dari. Ab ipsis enim Christianis non opinor, cum vel ex forma ac lege omnium mysteriorum silentii fides debeatur; quanto magis talium, quae prodita non evitarent interim humana animadversione praesentaneum supplicium? Si ergo non ipsi proditores sui, sequitur ut extranei. Oro vos, extraneis unde notitia, cum etiam justa et 0568A licita mysteria omnem arbitrii extraneum caveant? nisi inclita minus spernunt. Atquin extrancis tam honorare quam confingere magis competit... domesticorum curiositas furata est per rimulas et cavernas. Quid, cum domestici eos vobis prodant? Omnes a nullis magis prodimur, quanto magis, si atrocitas tanta sit, quae justitia indignationis omnem familiaritatis fidem rumpit, non potuerit continere, quod horruit, mens, quod expavit, oculus? Hoc quoque mirum, si et ille, qui tanto impatientiae jure prosiluit, deferre et non probare gestit, et ille, qui audiit, non et videre curavit; siquidem par fructus est et delatoris, si quod detulit probet, et auditoris, si quod audit etiam sibi credat. Tunc, inquitis, primo delatum et exhibitum est, auditum et inspectum est, 0568B atque exinde famae commendatum. Hoc quidem superscendit omnem admirationem, si semel deprehensum est quod semper admittitur, nisi desivimus jam talia factitare. Atquin et idem vocamur, et in iisdem deputamur, et de die redundamus; quo plures, hoc pluribus odiosi; magis increscit odium, increscente materia; proficiente multitudine reorum, quid ita non proficit multitudo nuntiatorum? Quod sciam, et conversatio notior facta est; scitis et dies conventuum nostrorum; itaque et obsidemur et opprimimur, et in ipsis arcanis congregationibus detinemur. Quis unquam tamen semeso puero supervenit? quis in cruentato pane vestigia dentium deprehendit? quis tenebris repentino lumine irruptis immunda aliqua, 0568C ne dixerim incesta, indicia, recognovit? Si praemio impetramus, ne tales in publicum extrahamur, quare et opprimimur? Possumus et omnino non extrahi; quis enim proditionem criminis alicujus sine crimine ipso aut vendit aut redimit? Sed quid extraneis speculatoribus et indicibus detractem, qui talia objiciatis, quae non ab ipsis nobis cum maxima vociferatione publicentur, aut statim audita, si prius demonstrantur, aut postea reperta, si interim celentur? Sine dubio enim initiatum volentibus mos est prius 0569A ad magistrum sacrorum vel patrem adire. Tum ille dicet: Infans tibi qui adhuc vagit necessarius, qui immoletur, et panis aliquantum, qui in sanguine infringatur, praeterea candelabra, quae canes annexi deturbent, et offulae, quae eosdem canes: sed et mater aut soror tibi necessaria est. Quid, si nullae erunt? opinor, legitimus Christianus esse non poteris? Haec, oro vos, denuntiata ab aliis sustinent prodi? Diversum opus non est scire illos; prius fallaciae negotium perpetratur, ignaris et dapes et nuptiae subjiciuntur. Nihil enim unquam retro de Christianis mysteriis audierunt. Tamen postea cognoscant necesse est vel aliis quos inducunt praeministranda. Caeterum quam vanum est profanos scire quod nesciat sacerdos? Tacent igitur, et accepto 0569B ferunt, et nihil tragoediae Thyestae vel Oedipodis erumpunt, et non protrahunt ad populum, fide in ministros et magistris et de ipsis potiores morsus jam doctis... rapiunt. Si nihil tale probetur, grande nescio quid aestimari oportet, cujus compensatio tantarum atrocitatum tolerantia constat. Miserae atque miserandae nationes, ecce proponimus vobis disciplinae nostrae sponsionem. Vitam aeternam sectatoribus et conservatoribus suis spondet, e contrario profanis et aemulis supplicium aeternum aeterno igni comminatur; ad utramque caussam mortuorum resurrectio praedicatur. Viderimus de fide istorum, dum suo loco digeruntur; interim credite, quemadmodum nos. Volo enim scire, si per talia scelera adire parati estis, quemadmodum nos? Veni, si quis 0569C es, demerge ferrum in infantem; vel si alterius officium est, tum modo specta morientem animam, antequam vixit, certe excipe rudem sanguinem in quo panem tuum saties, vescere libenter; interea discumbens dinumera loca, ubi mater aut soror torum presserit; nota diligenter, ut cum tenebrae irruerint, tentantes scilicet diligentiam singulorum, non erres extraneam incursans: piaculum feceris, nisi incestum. Haec cum expunxeris, vives in aevum. Cupio respondeas, si tanti facias aeternitatem? imo idcirco nec credis, et jam si credideris, nego te velle, et jam si velles, nego te posse. Cur autem alii possint, si vos non potestis? cur non possitis, si alii possunt? Impunitatem, aeternitatem quanto constare vultis? An hae nobis omni modo redimendae videntur? an 0569D alii ordines dentium Christianorum, specus 0570A facium, et alii ad incesti libidinem nervi? Non, opinior; satis enim est nobis sola veritate a vestra positione discerni. Tertium genus dicimur, cynopennae aliqui, vel sciapodes, vel aliqui de subterranea antipodes.

8. Si qua istic, apud vos saltem ratio est, edatis velim primum et secundum genus, ut ita de tertio constet. Psammetichus quidem putavit tibi se ingenio exploratus, si de prima generis: dicitur enim infantes recenti e partu seorsum a commercio hominum alendos tradidisse nutrici, quam et ipsam propterea elinguaverat, ut in totum exsules vocis humanae non auditu formarent loquelam, sed suo promentes eam primam nationem designarent, cujus 0570B sonum natura dictasset. Prima vox Bekkos renuntiata est; interpretatio ejus Panis apud Phrygas nomen est; Phryges primi genus exinde habentur. Sed hoc unum erit de vanitatibus vestrarum fabularum non otiose nobis retractandum, quo fidem vestram vanitatibus quam veritatibus deditam demonstrare gestimus. An omnino credibile sit, tali membro desecto, vastato ipsius animae organo et utique radicitus caeso, castratis faucibus, quae etiam extrinsecus periculose vulnerantur, exinde tabo in praecordia refluente, postremo aliquamdiu cessantibus alimentis, vitam nutrici perdurasse? Age nunc, perseveraverit Philomelae medicamentis.... quam et ipsam prudentiores, non linguae caede, sed pudoris rubore mutam interpretantur. Si ergo vixit, potuit 0570C effutire aliquid obtusum et exarticulatum sonum tinnitumque, sine modulatu labellorum, expanso ore, lingua stupente, de solis faucibus cogi licet: id fors tunc infantes, quia unicum, facilius commentati, paulo modulatius, utpote linguatuli, in ventum alicujus interpretationis impegerint. Sint nunc primi Phryges, non tamen tertii Christiani; quantae enim aliae gentium series post Phrygas? Verum recogitate, ne quos tertium genus dicitis, principem locum obtineant, siquidem non ulla gens non Christiana; itaque quaecumque gens prima, nihilominus Christiana. Ridicula dementia, novissimos dicitis et tertios nominatis. Sed de superstitione tertium genus deputamur, non de ratione, ut sint Romani, Judaei, dehinc Christiani. Ubi autem Graeci? vel si in Romanorum 0570D superstitionibus censentur, quandoquidem 0571A etiam deos Graeciae ( c 6) Roma sollicitavit, ubi saltem Aegyptii, et ipsi, quod sciam, privatae curiosaeque religionis? Porro, si tam monstruosi, qui tertii loci, quales habendi, qui primo et secundo antecedunt?

9. Sed quid ego mirer vana vestra, cum ex forma naturali concorporata et concreta intercessit malitia et stultitia sub eodem mancipe erroris? Sane, quia non miror, enumerem necesse est, et vos recognoscendo miremini, in quantam stultitiam incidatis, qui omnis cladis publicae vel injuriae nos caussas esse vultis. Si Tiberis redundaverit, si Nilus non redundavit, si coelum stetit, si terra movit.... tiva vastavit, si fames afflixit, statim omnium vox: Christi.... tum. Quasi modicum habeant aut aliud metuere! 0571B Quid igitur? Opinor, ut contemptores deorum vestrorum haec jacula eorum provocamus. Ut supra edidimus, aetatis nostrae nondum anni trecenti, quantae clades ante id spatium supra universum orbem ad singulas urbes et provincias ceciderunt? quanta bella externa et intestina? quot pestes, fames, ignes, hiatus motusque terrarum seculum digessit? Ubi tunc Christiani, cum res Romana tot historias laborum suorum subministravit? ubi tunc Christiani, cum Hierenappe et Delphos et Rhodos et Creta insulae multis cum millibus hominum pessumierunt; vel quam Plato memorat majorem Asiam aut Africam in Atlantico mari mersam; cum Vulsinios de coelo, Tarpeios de suo monte perfudit ignis, cum terrae motu mare Corinthium ereptum est, cum 0571C totum orbem cataclysmus abolevit? Ubi tunc, non dicam contemptores deorum Christiani, sed ipsi dei vestri, quos clade illa posteriores loca, oppida approbant, in quibus nati, morati, sepulti sunt, etiam quae condiderunt? non alias enim superfuissent ad hodiernum, nisi posthuma cladis illius. Sed relegere et revolvere non curatis testimonia temporum aliter vobis renuntiata, imprimis ne deos vestros injustissimos pronuntietis, qui propter contemptores etiam cultores suos laedunt; tunc enim vosmetipsos errare probatis, si deos traditis, qui vos a meritis profanorum non discernunt. Quod si, ut unus atque alius..... mus ait, idcirco vobis quoque irascuntur, quoniam de 0572A nostra eradicatione negligitis, absolutum est de infirmitate et mediocritate eorum: nam non irascerentur vobis in animadversione cessantibus, si ipsi exsequi possent; quanquam et alias confitemini istud, si quando illos supplicio nostro videmini ulcisci. Abaliud a majore defenditur.

10. Pudeat igitur deos ab homine defendi. Effundite jam omnia venena, omnia calumniae tela infligite huic nomini, non cessabo ultra repellere; at postmodum obtundentur expositione totius nostrae disciplinae; nunc vero eadem ipsa de nostro corpore vulsa in vos retorquebo, eadem vulnera criminum in vobis defossa monstrabo, quo machaeris vestris admentationibusque cadatis. Jam primo, quod in nos generali accusatione dirigitis, divortium ab institutis majorum, 0572B considerate etiam atque etiam, ne vobiscum communicemus crimen istud. Ecce enim per omnia vitae ac disciplinae corruptam, imo delatam in vobis antiquitatem recognosco. De legibus quidem jam supra dictum est, quod eas novis de die consultis constitutisque obruistis. De reliqua vero conversationis humanae dispositione palam subjacet, quanto a majoribus mutaveritis, cultu, habitu, apparatu, ipsoque victu, ipsoque sermone. Nam pristinum ut rancidum relegatis, exclusa ubique antiquitas in negotiis, in officiis; totam auctoritatem majorum vestra auctoritas dejecit. Sane, quod vobis magis probro est, laudatis semper vetustates, et nihilominus recusatis. Qua perversitate tant...... majorum apud vos permanere probari debuerunt, cum ea quae probatis recusetis? Sed et 0572C ipsum quod videmini a majoribus traditum fidelissime custodire et defendere, vel quo maxime reos non transgressionis postulatis, de quo totum odium christiani nominis animatur, deorum dico culturam, perinde a vobis destrui ac despici ostendam, nisi quod non perinde; nos enim contemptores deorum haberi nulla ratio est, quia nemo contemnit quod sciat omnino non esse. Quod omnino est, id contemni potest, quod nihil est, nihil patitur. Igitur quibus est, ab eis patiatur necesse esse, Quo magis oneramini, credentes esse et contemnentes, colentes et despuentes, honorantes et lacessentes! Licet etiam hinc recognoscere, inprimis, cum alii alios deos colitis, eos quos non colitis, 0573A utique contemnitis; praelatio alterius sine alterius contumelia esse non potest, nec ulla electio non reprobatione componitur. Qui de pluribus suscipit aliquem, eum quem non suscipit despexit. Sed tot ac tanti ab omnibus coli non possunt. Jam ergo tunc primo contempsistis, non veriti scilicet ita instituere, ut omnes coli non possent. At enim illi sapientissimi ac prudentissimi majores, quorum institutis renuntiare non nostis, maxime in persona deorum vestrorum, ipsi quoque impii deprehenduntur. Mentior, si nunquam censuerant, ne qui imperator fanum, quod in proelio vovisset, prius dedicasset quam senatus probasset, ut contigit M. Aemilio, qui voverat Alburno deo. Utique enim impiisimum, imo contumeliosissimum admissum est, in arbitrio et libidine sententiae humanae 0573B locare honorem divinitatis, ut deus non sit, nisi cui esse permiserit senatus. Saepe censores inconsulto populo adsolaverunt; certe Liberum patrem cum sacro suo consules senatus auctoritate urbe non solummodo, verum tota Italia eliminaverunt. Caeterum Serapem et Isidem et Harpocratem et Anubem prohibitos Capitolio Varro commemorat, eorumque statuas a senatu dejectas, nonnisi per vim popularium restructas. Sed tamen et Gabinius consul Kalendis Januariis, cum vix hostias probaret, prae popularium coetu, quia nihil de Serape et Iside constituisset, potiorem habuit senatus censuram, quam impetum vulgi, et aras institui prohibuit. Habetis igitur in majoribus vestris, etsi non nomen, attamen sectam christianam, quae deos negligit. Horum, si vos saltem 0573C integrum honoribus vestris rei esse laesae religionis: sed invenio conspirasse a vobis tam superstitionis quam impietatis profectum. Quanto enim irreligiosiores deprehendimini? Privatos enim deos, quos Lares et Penates domestica consecratione perhibetis, domestica licentia inculcatis, venditando, pignerando pro necessitate ac voluntate. Essent quidem tolerabiliora ejusmodi contumaciae sacrilegia, nisi quod eo jam contumeliosiora, quod modica. Sed aliquo solatio privatorum et domesticorum deorum querelae juvantur, quod publicos turpius contumeliosiusque tractetis. Jam primum, quos in hastarium regessistis, 0574A publicanis subd... tis, omni quinquennio inter vectigalia vestra proscriptos addicitis. Sic Serapeum, sic Capitolium petitur, addicitur, conducitur..... sub eadem voce praeconis, eadem exactione quaestoris. Sed enim agri tributo onusti viliores, hominum capita stipendio censa ignobiliora; nam hae sunt captivitatis notae et poenae. Dei vero, qui magis tributarii, magis sancti, imo qui magis sancti magis tributarii. Majestas constituitur in quaestum, negotiatio religione proscribitur, sanctitas locationem mendicat; exigitis mercedem pro solo templi, pro aditu sacri, pro stipitibus, pro ostiis; venditis totam divinitatem, non licet eam gratis coli; plus denique publicanis reficitur, quam sacerdotibus. Non suffecerat vectigalium deorum contumelia, de contemptu scilicet 0574B aestimanda, nec contenti estis deis honorem non habuisse, nisi etiam, quemcumque habetis, depretietis aliqua indignitate. Quid enim omnino ad honorandos eos facitis, quod etiam non mortuis vestris ex aequo praebeatis? Exstruitis deis templa, aeque mortuis templa; exstruitis aras deis, aeque mortuis aras, eisdem titulis superscribitis litteras, easdem statuis inducitis formas, ut cuique ars aut negotium aut aetas fuit: senex de Saturno, imberbis de Apolline, virgo de Diana figuratur, et miles in Marte, et Vulcano faber ferri consecratur. Nihil itaque mirum, si hostias easdem mortuis, quas et deis caeditis, eosdemque odores crematis. Quis istam contumeliam excuset, quae ut aut mortuos cum deis deputet? Regibus quidem etiam sacerdotia adscripta sunt, sacrique apparatus, 0574C ut tensae et currus et solisternia et lectisternia.... tie et ludi. Plane, quoniam illis coelum patet, hoc quoque non sine contumelia deorum: primo quidem, quod non decuerit alios eis annumerari, quibus datum sit post mortem deos fieri; secundum, quod tam libere atque manifeste coram populo pejeraret contemplator Proculus in coelum recepti, nisi contemneret quos dejeraret, quam ipse, quam ii, qui ei pejerare permittant; consentiunt enim ipsi nihil esse quod dejerant, imo insuper et praemio afficiunt, quia publice contempserit perjurii vindices; quanquam perjurii apud vos unusquisque 0575Apurus est. Imo jam per deos dejerandi periculum evanuit, potiore habita religione per Caesarem dejerandi, quod et ipsum ad offuscationem pertinet deorum vestrorum; facilius enim per Caesarem pejerantes punirentur, quam per ullum Jovem. Sed contemptus honestior est, habens quamdam superbiae gloriam: venit enim aliquando etiam de fiducia vel conscientiae securitate vel naturali sublimitate animi. Derisus vero quanto lascivior, tanto denotatior ad contumeliae morsum. Recognoscite igitur, quam derisores inveniamini numinum vestrorum, non dico quales sitis in sacrificando, quod enecta et tabida quaeque mactatis; de opimis autem et integris supervacua esui capitula et ungulas et plumarum setarumque praevulsa, et si quid domi quoque habituri 0575B non fuissetis. Omitto quae vulgae aut sacrilegae gulae videbuntur majorum prope religionem convenire; atquin doctissimi gravissimi, quatenus gravitas atque prudentia de doctrina proficere credunt, et irreverentissimi erga deos vestros semper existunt, nec eis cessit litteratura, quam ut aut turpia aut vana aut falsa de deis inferat. Ab ipso exordiar Homero vestro, ejus unda omnis et omne aequor, cui quantum honorem additis, tantum deis vestris derogastis, magnificando qui de eis lusit. Adhuc meminimus Homeri; ille, opinor, est, qui divinam majestatem humana conditione tractavit, casibus et passionibus humanis deos imbuens, qui de illis favore diversis gladiatoria quodammodo paria commisit: Venerem sauciat sagitta humana, Martem tredecim mensibus 0575C in vinculis detinet fortasse periturum, eadem Jovem poene perpessum a coelitum plebe traducit, aut lacrymas ejus super Sarpedonem excutit, aut luxuriantem cum Junone foendissime inducit, commendato libidinis desiderio per commemorationem amicarum. Exinde quis non poetarum ex auctoritate principis 0576A sui in deos insolens, aut vera prodendo aut falsa fingendo? Et tragici quidem aut comici pepercerunt, ut non aerumnas ac poenas dei praefarentur? Taceo de philosophis, quos superbia severitatis et duritia disciplinae ab omni timore securos, nonnullus etiam afflatus veritatis adversus deos erigit: denique et Socrates in contumeliam eorum quercum et canem et hircum jurat. Nam et si idcirco damnatus est, cum poenituerit Athenienses damnationis, discriminatores quoque impenderit, restituitur testimonium Socrati, et possum retorquere, probatum esse in illo, quod nunc reprobatur in nobis. Sed et Diogenes nescio quid in Herculem lusit, et Romani stili Diogenes, Varro trecentos Joves, seu Jupiteres dicendum est, sine capitibus inducit. Caetera lasciviae 0576B ingenia etiam voluptates vestras per dedecus deorum administrant. Dispicite apud vos Lentulorum et Hostiorum sacrilegas venustates, utrum mimos an deos vestros in strophis et jocis rideatis; sed et histrionicas litteras magna cum voluptate suscipitis, quae omnem faeditatem designant deorum. Constuprantur coram vobis majestates in corpore impuro. Famosum et diminutum caput imago cujuslibet dei vestit. Luget Sol filium fulmine extinctum laetantibus vobis, Cybela pastorem suspirat fastidiosum non erubescentibus vobis, et sustinetis Jovis elogia modulari. Plane religiosiores estis in gladiatorum cavea, ubi super sanguinem humanum, super inquinamenta poenarum, proinde saltant dei vestri, argumenta et historias nocentibus erogandis, aut in ipsis dei nocentes 0576C puniuntur. Vidimus saepe castratum Attin deum a Pessinunte, et qui vivus cremabatur Herculem induerat. Risimus et meridiani ludi de deis lusum, quo Dis Pater, Jovis frater, gladiatorum exsequias cum malleo deducit, quo Mercurius, in calvitio pennatulus, in caduceo ignitulus, corpora 0577Aexanimata jam mortemve simulantia e cauterio probat. Singula ista quaeque adhuc investigare quis possit? Si honorem inquietant divinitatis, si majestatis fastigium adsolant, de contemptu utique censentur, quam eorum qui ejusmodi factitant, quam eorum qui ita suscipiunt. Quare nescio, ne plus de vobis dei vestri quam de nobis querantur..... ex alia parte adulamini, redimitis si qua delinquitis, et postremo licet vobis in eos quos esse voluistis; nos vero in totum aversamur.

11. Nec tantum in hoc nomine rei desertae communis religionis, sed superductae monstruosae superstitionis. Nam, ut quidam, somniastis caput asinium esse deum nostrum. Hanc Cornelius Tacitus suspicionem fecit. Is enim in quarta historiarum suarum, 0577B ubi de bello judaico digerit, ab origine gentis exorsus et tam de ipsa origine quam de nomine religionis ut voluit argumentatus, Judaeos refert in expeditione vastis in Iocis aquae inopia laborantes, onagris, qui de pastu aquam petituri aestimabantur, indicibus fontis usos evasisse; ita ob eam gratiam consimilis bestiae superficiem a Judaeis coli, inde opinor praesumptum, nos quoque ut Judaicae religionis propinquos eidem simulacro initiari. At enim idem Cornelius Tacitus, sane ille mendaciorum loquacissimus, oblitus affirmationis suae in posterioribus refert, Ponpeium magnum Judaeis debellatis captisque Hierosolymis templum adisse et perscrutatum nihil simulacri reperisse. Ubi ergo is deus fuerit? utique nusquam magis quam in templo tam memorabili, praesertim omnibus praeter sacerdotibus clauso, quo non vererentur extraneum. 0577C Sed quid ego defendam, professus interim confessionem temporalem omnium in vobis ex pari transferendorum? Credatur deus noster asinina aliqua persona; certe negabitis vos eadem habere nobiscum? Sane vos totos asinos colitis et cum sua Epona, et omnia jumenta et pecora et bestias, quae perinde cum suis praesepibus consecratis. Et hoc forsitan crimini datis, quod inter cultores omnium tantum asinarii sumus. Sed et qui nos crucis antistites affirmat, consecraneus erit noster.

12. Crucis qualitas, signum est de ligno; etiam de materia colitis penes vos cum effigie; quanquam sicut vestrum humana figura est, ita et nostrum propria. Viderint nunc liniamenta, dum una sit qualitas; viderit 0577D forma, dum ipsum sit dei corpus. Quod si de 0578A hoc differentia intercedit, quanto distinguitur a crucis stipite Pallas Attica et Ceres Pharia, quae sine forma rudi palo et solo staticulo ligni informis repraesentatur? Pars crucis, et quidem majus, est omne robur, quod de recta statione defigitur. Sed nobis tota crux imputatur, cum antemna scilicet sua et cum illo sedilis excessu. Hoc quidem vos incusabiliores, qui mutilum et truncum dicastis lignum quod alii plenum et structum consecraverunt. Enimvero de reliquo integra est religio vobis integrae crucis, sicut ostendam. Ignoratis autem etiam originem istam deis vestris de isto patibulo provenisse. Nam omne simulacrum, seu ligno seu lapide desculpitur, seu aere defunditur, seu qua cumque alia locupletiore materia producitur, plasticae manus praecedent 0578B necesse est; plasta autem lignum crucis in primo statuit, quoniam ipsi quoque corpori nostro tacita et secreta linea crucis situs est. Quod caput emicat, quod spina dirigitur, quod humerorum obliquatio... Si statueris hominem manibus expansis, imaginem crucis feceris. Huic igitur exordio, et velut statumini argilla desuper intexta paulatim membra complet, et corpus struit, et habitum, quem placuit argillae, intus cruci ingerit; inde circino et plumbeis modulis praeparatio simulacri in marmor, in lutum, vel aes, vel quodcunque placuit deum fieri, transmigratur. A cruce argilla, ab argilla deus; quodammodo transit crux in deum per argillam. Crucem igitur consecratis a qua incipitur consecratus. Exempli gratia dictum erit, nempe de olivae nucleo et nuce persici et grano piperis sub terra temperato arbor exsurgit in ramos, 0578C in comam, in speciem sui generis. Eam si transferas, vel de brachiis ejus in aliam subolem utaris, cui deputabitur quod de traduce provenit? non illi grano aut nuci aut nucleo? Nam cum tertius gradus secundo adscribibitur, aeque primo secundus, sic tertius redigitur ad primum transmissus per secundum. Nec diutius super isto argumentandum est, quando naturali praescriptione omne omnino genus censum ad originem refert, quantoque genus censetur, tanto origo convenitur in genere. Si igitur in genere deorum crucum originem colitis, hic erit nucleus et granum primordiale, ex quibus apud vos simulacrorum silvae propagantur. Ad manifesta jam: Victorias ut numina, et quidem augustiora quanto laetiora, 0578D veneramini. Con........ one quid melius extollant, 0579A cruces erunt intestina quodammodo tropaeorum. Itaque in Victoriis et cruces colit castrensis religio, signa adorat, signa dejerat, signa ipsi Jovi praefert. Sed ille imaginum suggestus et totius auri cultus monilia crucum sunt. Sic etiam in cantabris atque vexillis, quae non minore sanctitate militia custodit, siphara illa vestes crucum sunt. Erubescitis, opinor, incultas et nudas cruces colere.

13. Alii plane humanius solem Christianum deum aestimant, quod innotuerit ad orientis partem facere nos precationem vel die solis laetitiam curare. Quid vos minus facitis? Non plerique affectatione adorandi aliquando etiam coelestia ad solis initium labra vibratis? Vos certe estis, qui etiam in laterculum septem dierum solem recepistis, et ex diebus ipsum praelegistis, quo die lavacrum substrahatis, aut in 0579B vesperam differatis, aut otium et prandium curetis. Quod quidem facitis exorbitantes et ipsi a vestris ad alienas religiones. Judaei enim festi, sabbata et coena pura, et judaici ritus lucernarum et jejunia cum azymis et orationes litorales, quae utique aliena sunt a diis vestris. Quare, ut ab excessu revertar, qui solem et diem ejus nobis exprobratis, agnoscite vicinitatem; non longe a Saturno et sabbatis vestris sumus.

14. Nova jam de Deo nostro fama suggessit. Adeo nuper quidam perditissimus in ista civitate, etiam suae religionis desertor, solo detrimento cutis Judaeus utique magis post bestiarum morsus, ad quas se locando quotidie toto jam corpore decutit, cum incedit, picturam in nos proposuit sub ista proscriptione: Onokoithz. Is erat auribus canteriorum, et in toga, cum libro, altero pede ungulato. Et credidit vulgus judaeo. Quod enim aliud genus 0579C seminarium est infamiae nostrae? Itaque in tota civitate ὀνοκοίτης praedicatur. Sed et hoc tamque externum et auctoritate temporis destitutum etqualitate auctoris infirmum, libenter excipiam studio retorquendi. Videamus igitur, an hic quoque nobiscum deprehendamini. Neque enim interest qua forma, dum deformia simulacra curemus? Sunt penes vos et canino 0580A capite et leonino et de bove et de ariete et hirco cornuti dii, caprigenae vel anguini et alites plantmerleta, fronte et tergo Quid itaque nostrum unicum denotatis?

15. Plures Onocoetae penes vos deprehenduntur. Si in deis aequalitate concurrimus, sequitur, ut sacrificii vel sacri quoque inter nos diversitas nulla sit, ut ex alia specie comparationis satis fiat. Nos infanticidio litamus sive initiamus? Vos, si de memoria abierunt, quae caede hominis, quaeque infanticidiis transegisse, recognoscetis suo ordine; nunc enim differimus pleraque, ne cadem videamur ubique retractare. Interim, ut dixi, ex alia parte non deest adaequatio. Nam etsi nos aliter, amen non aliter vos quoque infanticidae, qui infantes editos enecantes legibus quidem prohibemini, sed nullae magis 0580B leges tam impune, tam secure sub omnium conscientiae unius ae....... tabellis eluduntur. Sed nec eo distant, si vos non ritu sacri, neque deo necatis. Atquin in hoc asperius, quod frigore et fame, aut bestiis........... tis, aut longiore in aquis morte demergitis. At et si quo........ dissimilius penes vos fit, eo addicite, quo vestra pignora ex.......... s, et supplebitur. Imo superacervabitur in vobis quidquid..... ratione defecerit. Sed de ea impietatis hostia dicimur..... dum ita quoque in vobis recognoscitur, ubi opportunius positum est, non multo secernimur a vestra voracitate, si illa impudica est, nostra vero crudelis, conjungimur si forte natura, qua semper saevitia cum impudicitia concordat.

16. Quanquam quid minus, imo quid non amplius facitis? parum scilicet humanis visceribus inhiatis, quia vivos et puberes devoratis? parum humanum sanguinem lambitis, quoniam futurum sanguinem 0580C elicitis? parum infante vescimini, quia infantem totum praecoquum perhauritis? Ventum est ad horam lucernarum et caninum ministerium et ingenia tenebrarum. Quo in loco metuo ne cedam. Quid enim tale in vobis detinebo? Verum jam laudate consilium incesti verecundi, quod adulteram noctem commenti sumus, ne aut lucem, aut veram noctem 0581Acontaminaremus, quod etiam luminibus terrenis parcendum existimavimus, quod nostram quoque conscientiam ludimus; quodcumque enim facimus, si volumus, suspicamur. Caeterum incesta vestra pro sua libertate et luce omni et nocte omni et tota coeli conscientia fruuntur, quodque felicius proveniat, cum palam misceatis incesta toto conscio coelo, soli ipsi ignoratis; nos vero etiam in tenebris scelera nostra recognoscere possumus. Plane Persae, Ctesias edit, tam scientes quam non horrentes cum matribus libere fiunt. Sed et Macedones, id quod probaverunt, palam est factitare, siquidem cum primus scenam eorum Oedipus intravit trucidatus oculos, risu ac derisu exceperunt; tragaedus consternatus retracta persona: Numquid, ait, domini, displicui vobis? responderunt Macedones: Imo tu quidem pulchre. Aut scriptor 0581B vanissimus si finxit, aut Oedipus dementissimus si ita fecit; atque exinde alter ad alterum, ἤλαυνε dicebat εἰς τὴν μητέρα. Sed una vel alia gens quantula macula totius orbis? Nos enim omnem infecimus solem, omnem polluimus Oceanum! Date igitur aliquam nationem vacantem ab eis, quae omne hominum genus ad incestum trahunt. Si qua gens concubitu ipso et aetatis ac sexus necessitate, ne dixerim libidine et luxuria, caret, ea erit quae carebit incesto; si qua ab humana conditione privata quadam natura remota est, ut neque ignorantiae neque errori neque casui opposita sit, ea erit quae sola Christianis respondere constantius possit. Respicite igitur luxuriam inter errores et ventos fluctuantem, si desunt populi, 0581C quos ad hoc sceleris incursent lata vada et aspera erroris. Imprimis cum infantes vestros alienae misericordiae exponitis aut in adoptionem melioribus parentibus, obliviscimini, quanta materia incesti, subministratur, quanta occasio casibus aperitur? Plane 0582A ex aliqua disciplina severiores aut certo respectu ejusmodi eventuum a libidine temperatis quocumque loco domi aut peregre, ut non dispersio seminum et saltus ubique luxuriae nescientibus filios edat, quos aut ipsi postmodum parentes, aut alii..... incursent, quando etiam aetatum moderatio libidine exclusa sit. Quotcumque adulteria, quotcumque stupra, quotcumque publicatae libidinis..... sive stativo vel ambulatorio titulo, tot sanguinis mixtiones, tot compagines generis, tot inde traduces ad incestum; unde adeo mimis et comoedis argumentorum venae fluunt, unde ista quoque talis ante tragoedia erupit. Fusciano praefecto urbi, judicata punitione reatus, fortuita negligentia comitata ultra januam progressus iter, praetereuntibus tractus domo excidit. Graeculus vel a limine Graeculo more captaverat intrans, inde mutatus 0582B Asiae aetate Romam in venalicio refertur. Emit imprudens pater et utitur Graeco. Dehinc, ut vestra, adolescentem dominus in agrum et vincula legat. Illic jam dudum paedagogus et nutrix poenas dabant. Repraesentatur eis tota caussa, referunt invicem exitus suos: illi, quod alumnus in pueritia periisset; ille, se quoque a pueritia periisse, caeterum eodem eventu Romae natum honesta domo. Forsitan et signa quaedam retexuerit. Igitur Dei voluntate, ut tanta seculo macula exprobraretur, spiritus dei de die concutit: tempora cum aetate respondent, aliquid et oculi de lineamentis recordantur, proprietates nonnullae in corpore recensentur. Dominos, imo jam parentes tantum prolatae inquisitionis diligentia impellit. Investigatur 0582C venaliciarius, infeliciter invenitur. Revelato scelere, parentes sibi laqueo medentur. Bona filio male superstiti praefectus adscribit, non ad haereditatem, sed ad stipendium stupri et incesti. Satis erat unum istud exemplum publicae 0583Aerubescentiae ejusmodi scelerum delitescentium in vobis. Nihil semel evenit in rebus humanis, semel plane erui potest. De sacramentis nostrae religionis opinor intentatis, et sunt paria vestris etiam non sacramentis.

17. De Obstinationibus vero vel praesumptionibus, si qua proponitis, ne istae quidem ad communionem comparationis absistunt. Prima obstinatio est, quae secunda ab eis religio constituitur Caesarianae majestatis, quod irreligiosi dicamur in Caesares, neque imagines eorum repropitiando, neque genios dejerando hostes populi nuncupamur. Ita vero sit, cum ex vobis nationibus quotidie Caesares, et Parthici, et Medici, et Germanici. Hoc loco Romana gens viderit, in quibus indomitae et extraneae nationes. Vos tamen de nostris adversus nostros conspiratis. Agnoscimus 0583B sane romanam in Caesares fidem. Nulla unquam conjuratio erupit, nullus in senatu vel in palatiis ipsis sanguis Caesaris notam fixit; nulla in provinciis affectata majestas. Adhuc Syriae cadaverum odoribus spirant; adhuc Galliae Rhodano suo non lavant. Sed omitto vesaniae crimina, quia nec ista Romanum nomen admittunt. Vanitatis sacrilegia conveniam, et ipsius vernaculae gentis irreverentiam recognoscam, et festivos libellos, quos statuae sciunt, et illa obliqua nonnunquam dicta a concilio atque maledicta, quae circi sonant. Si non armis, saltem lingua semper rebelles estis. Sed aliud, opinor, est, non jurare per genium Caesaris. Dubitatur enim de perjuris jure, cum ne per deos quidem vestros ex fide dejeretis. 0583C Sed non dicimus deum imperatorem; super hoc enim, quod vulgo aiunt, sannam facimus.

18. Imo qui deum Caesarem dicitis, et deridetis, dicendo quod non est, et male dicitis, quia non vult esse quod dicitis; mavult enim vivere, quam deus fieri. Reliquum obstinationis in illo capitulo collocatis, 0584A quod neque gladios neque cruces neque bestias vestras, non ignem, non tormenta, ob duritatem ac contemptum mortis, animo recusemus. At enim haec omnia apud priores majoresque vestros non contemni modo, sed etiam magna laude pensari ac virtute didicerunt. Gladius quot et quantos viros voluntarios! piget prosequi. Crucis vero novitatem numerosae abstrusae Regulus vester libenter dedicavit. Regina Aegypti bestiis suis usa est. Ignes post Carthaginensem feminam Asdrubale marito in extremis patriae constantiorem docuerat invadere ipsa Dido. Sed et tormenta mulier Attica fatigavit tyranno negans, postremo, ne cederet corpus et sexus, linguam suam pastam exspuit, totum eradicatae confessionis ministerium. Sed vestris ista ad gloriam, nostris ad 0584B duritiam deputatis. Destruite nunc gloriam majorum, quo nos quoque destruatis. Contenti estote detrahere etiam laudi parentum ad praesens, ne nobis locum detis. De his forsitan et temporum qualitas robustioris antiquitatis exegerit ingenia duriora, at nunc tranquillitas pacis et ingenia mitiora et mentes hominum etiam in extraneos... Ergo, inquitis, veteribus vos comparate; nobis necesse est in vobis odio prosequi quod a nobis non probatur, quia nec invenitur in nobis. Respondete igitur ad singulas species. Non eadem voce exempla deposco. Si contemptu scilicet mortis gladius de majoribus fabulas fecit, utique non vitae amore gladio vos ad lanistas auctoratis, sed mortis nomen militiae datis. Si feminae alicui de bestiis famosa mors est, medio quotidie pacis 0584C sponte libera ad bestias itis. Si crucem, configendi corporis machinam, nullus adhuc ex vobis Regulus pepigit, attamen jam ignis contemptus evasit, ex quo se quidam proxime vestiendum incendiali tunica ad certum usquequaque locum auctoravit. Si flagris mulier insultavit, hoc quoque proxime inter venato-rios 0585A ordine transcurso remensus est, ut taceam de Laconica gloria.

19. Hucusque, opinor, horrenda obstinationum christianarum; quae si vobiscum communicamus, superest deridenda personarum conferamus; quamquam de persuasionibus omnis obstinatio nostra praestruitur: mortuorum enim praesumimus resurrectionem. Spes resurrectionis fastidium est mortis. Ridete igitur quantumlibet stupidissimas mentes, quae moriuntur ut vivant; sed quo facilius rideatis et resolutius decachinnetis, arrepta spongia vel interim lingua delete litteras interim vestras, quae similiter asseverant animas in corpora redituras. Attamen quanto acceptabilior nostra praesumptio est, quae in eadem corpora redituras defendit? vobis autem quanto 0585B vanius traditum est, hominis spiritum in cane vel mulo aut pavone rediturum? Item judicium annuntiamus a Deo pro cujusque meritis post interitum destinatum. Id vos Minoi et Radamantho adscribitis, justiore interim Aristide recusato. Eo judicio iniquos aeterno igni, pios et insontes amoeno in loco dicimus perpetuitatem transacturos. Apud vos... quoque Pyriphlegethontis et Elysii non alia conditio disponitur. Nec mythici ac poetici soli talia canunt, sed et philosophi de animorum reciprocatione et judicii distributione confirmant. Quoniam igitur usque, iniquissimae nationes, non agnoscitis, imo insuper exsecramini vestros, si nihil inter vos diversitas habet, si unum et eidem sumus; quia non odistis quod estis: date dextras potius, compingite 0585C oscula, miscete complexus, cruenti cum cruentis, incesti cum incestis, conjurati cum conjuratis, obstinati et vani cum aequalibus. Pariter deorum numina 0586A laesimus, pariter indignationem eorum provocamus. Habetis et vos tertium genus, etsi non de tertio ritu, attamen de tertio sexu. Illud aptius de viro et foemina, viris et foeminis junctum. Aut numquid ipso vos collegio offendimus? Solet aequalitas aemulationis materiam subministrare. Sic figulus figulo, faber fabro invidet. Imo jam de fine simulata confessio redigit conscientiam ad veritatem et ad constantiam veritatis, (nam omnia ista in nobis solis erunt, et a nobis solis revincuntur, quibus illata sunt;) agnitione scilicet diversae partis, unde scientia instructa et consilium inspirat et judicium gubernat. Vestra denique sententia est, ne caussam quis judicet, nisi duobus auditis. Quod in nobis solis negligitis, naturae vitio satisfacitis, ut quae in nobis non refutetis, 0586B in aliis.... tis, aut quorum reatum in vobis memineritis, ea in alios jactetis.... opere occupatiores eritis, in extraneos casti, in vosmetipsos incesti, exsertiores foris, subjecti domi. Haec est iniquitas, ut gnari ab ignaris, absoluti a reis judicemur. Auferte stipulam de oculo vestro, aut trabem de oculo vestro, ut stipulam de alieno extrahatis. Emendate vosmetipsos prius, ut christianos puniatis; nisi quod emendaveritis, non punietis, imo eritis christiani, imo si fueritis christiani, eritis emendati. Discite quod in nobis accusetis, et non accusabitis. Recognoscite quid in vobis non accusetis, et accusabitis. Patet etiam hinc vobis, quantum aperire potuerimus (e paucis istis libellulis), erroris inspectio et veritatis recognitio. Damnate veritatem, sed inspectam si potestis, 0586C et probate errorem, sed repertum si putatis. Quodsi praescribitur vobis errorem amare et odisse veritatem; cur quod amatis et odistis, non noveritis?

Liber II